Vitruvii De architectura libri decem
Part 8
qualitates insunt in terra. maxime autem id sic licet considerare quod qua mons Appenninus regiones Italiae Etruriaeque circa cingit, prope | in omnibus locis non desunt (25) fossicia harenaria, trans Appenninum vero quae pars est ad Adriaticum mare, nulla inveniuntur, item Achaia 5 Asia omnino trans mare nec nominan|tur quidem. igitur =44= non in omnibus locis quibus effervent aquae calidae crebri fontes, eaedem opportunitates possunt similiter concurrere, sed omnia uti natura rerum constituit, non ad voluptatem 6 hominum sed ut fortuito disparata pro|creantur. ergo quibus 10 (5) locis non sunt terrosi montes sed tenerae materiae, ignis vis per eius venas egrediens adurit eam. quod est molle et tenerum exurit, quod autem asperum relinquit. itaque uti in Campania exusta terra cinis, sic in Etruria excocta materia efficitur carbunculus. utraque autem | sunt egregia 15 (10) in structuris, sed alia in terrenis aedificiis alia etiam in maritimis molibus habent virtutem. est autem materiae potestas mollior quam tofus, solidior quam terra, qua penitus ab imo vehementia vaporis adusta, nonnullis locis procreatur id genus harenae quod dicitur carbunculus. 20
VII | De calce et harena quibus varietatibus sint et quas (15) habeant virtutes dixi. sequitur ordo de lapidicinis explicare, de quibus et quadrata saxa et caementorum ad aedificia eximuntur copiae et comparantur. haec autem inveniuntur esse disparibus et dissimilibus virtutibus. sunt 25 enim aliae | molles, uti sunt circa urbem Rubrae Pallenses (20) Fidenates Albanae, aliae temperatae, uti Tiburtinae Amiterninae
1 sic licet (_L_): silicet _G_, scilicet _HS(G^{c})_, licet (_del._ sci) _S^{c}_.
2 regionis _HS_ (-nes _G_).
5 ē ad adriaticū _GS_: est adriaticum _H. sed infra_ hadrianum _bis H_.
6 nec nominatur _x_.
8 eędem (ęedē _S^{c}_) op(p _G_)ortunitates _GS^{c}_ (vel eiusdem oportunitatis _G^{c} ex L_): edem oportunitatis _HS_.
10 fortuito _HG_: -tu (_H^{c}_)_S(G^{c})_.
11 tenerae: genere _x_.
14 uti campania (in _om._) _HG, ubi S_ Itaq[.uti/ue] ịn campania (_ipse sic addens quod omiserat_ uti). _cf. v. 23_.
18 quo … 19 adusto _x_.
20 procrearetur _S^{2}_.
22 lapidicinis _HG_: lapidibus _S_ (_sed in marg. ipse add._ vel lapiditinis).
24 haec (hęc _GS_) _sic x_.
27 tiburtinae _G_: tibertinae _H et_ (_ante ips. corr._) _S_. | ame(i _S^{c}_)terninae _x_.
* * * * *
Page 44
Soractinae et quae sunt his generibus, nonnullae durae, uti siliceae. sunt etiam alia genera plura, uti in Campania rubri et nigri tofi, in Umbria et Piceno et in Venetia albus, qui | etiam serra dentata uti lignum secatur. (25) 2 sed haec omnia quae mollia sunt hanc habent utilitatem 5 quod ex is saxa cum sunt exempta in opere faciliter tractantur. et si sunt | in locis tectis, sustinent laborem, si =45= autem in apertis et patentibus, gelicidiis et pruina contacta friantur et dissolvuntur. item secundum oram maritimam ab salsugine exesa diffluunt neque perferunt aestus. 10 Tiburtina vero et quae eodem | genere sunt omnia sufferunt (5) et ab oneribus et a tempestatibus iniurias, sed ab igni non possunt esse tuta simulque sunt ab eo tacta dissiliunt et dissipantur, ideo quod temperatura naturali parvo sunt umore itemque non multum habent terreni sed 15 aeris plurimum et ignis. igitur cum et | umor et terrenum (10) in his minus inest, tum etiam ignis, tactu et vi vaporis ex is aere fugato, penitus insequens et interveniorum vacuitates occupans fervescit et efficit ea suis ardentia 3 corporibus similia. sunt vero item lapidicinae complures 20 in finibus Tarquiniensium, quae dicuntur Anicianae, | colore quemadmodum Albanae, quarum officinae maxime (15) sunt circa lacum Volsiniensem, item praefectura Statonensi. haec autem habent infinitas virtutes. neque enim is gelicidiorum tempestas neque ignis tactus potest nocere, 25
1 quae (-ę) _HSG^{c}_: si quę _G et S^{2}_.
2 silice≣ę (_pro_ -cetę) _G_: siliciae _H_, -tię _S_.
3 rubrum et nigrum tofum (tophū _S_) _x_. | umbria . picens _S_.
4 albus (alb; _GS_) quod (qđ _S_) _x_ (_cf. Plin. 36, 167_).
6 is: his _x_.
7 sustineant _x_.
8 (contecta _pro--cf. v. 7_) contacta (_cf. p. 53, 16. 46, 13_): congesta _x_ (_cf. etiam ad p. 40, 7_).
9 friantur _H_: fricantur _(H^{c})GS_ (_ut ap. Plin. 36, 166_). | ora maritima _x_.
10 exesa: exea _x_.
11 tibertina _ante corr. S_.
13 igni: _sic semper x_ (_nisi quod bis_ igne _E 179, 18 181, 8 et semel S 200, 18_). | tacta _HS_: tecta _G_.
16 terrenus _x_.
18 is: his _x_. | insequens intervenarum vacue(_HS_, i _G_)tates _x_.
19 ea suis: asuis _x_.
22 quorum _x_.
23 uulsiniensem _x_. | statonensi. haec (hęc _GS_) _x_.
24 is: his _x_.
* * * * *
Page 45
sed sunt firmae et ad vetustatem ideo permanentes quod parum habent e | naturae mixtione aeris et ignis, umoris autem (20) temperate plurimumque terreni. ita spissis comparationibus solidatae neque ab tempestatibus neque ab ignis vehementia 4 nocentur. id autem maxime iudicare licet e monumentis 5 quae sunt circa municipium Ferenti ex his facta lapidicinis. namque | habent et statuas amplas factas =46= egregie et minora sigilla floresque et acanthos eleganter scalptos. quae cum sint vetusta, sic apparent recentia uti si sint modo facta. non minus etiam fabri aerarii de his 10 lapidicinis in aeris flatura | formis comparatis habent ex (5) is ad aes fundendum maximas utilitates. quae si prope urbem essent, dignum esset ut ex his officinis omnia opera 5 perficerentur. cum ergo propter propinquitatem necessitas cogat ex Rubris lapidicinis et Pallensibus et quae sunt 15 urbi proximae copiis uti, si qui vo|luerit sine vitiis perficere, (10) ita erit praeparandum. cum aedificandum fuerit, ante biennium ea saxa non hieme sed aestate eximantur, et iacentia permaneant in locis patentibus. quae autem eo biennio a tempestatibus tacta laesa fuerint, ea in fundamenta 20 coiciantur. cetera quae non erunt vitiata, ab | natura rerum probata durare poterunt supra terram (15) aedificata. nec solum ea in quadratis lapidibus sunt observanda sed etiam in caementiciis structuris.
VIII Structurarum genera sunt haec, reticulatum quo nunc 25 omnes utuntur, et antiquum quod incertum dicitur. ex his | venustius est reticulatum, sed ad rimas faciendas ideo (20) paratum quod in omnes partes dissoluta habet cubilia et coagmenta. incerta vero caementa alia super alia sedentia inter seque imbricata non speciosam sed firmiorem quam 30
1-5 sed est (ē _GS_) firma … permanens … habet … solidata … nocetur _x_.
3 con(_HG_, cō _SG^{c}_)parationibus (_sic recte_) _x_.
6 ferentis _x_.
8 achanthos _H_ (-tos _GS_).
9 scalptos _H(G^{c})_: sculptos _GS_.
10 sunt _ante ras. G_.
11 formis con(cō _SG^{c}_)paratas _HS_, formas conparatas _G_.
12 is: his _x_.
15 palliensibus _x_.
16 urbę _S_. | qui _HS_: quis _G_.
28 cubilia _HS_: cubicula _G_.
30 inbricata _H_.
* * * * *
Page 46
2 reticulata praestant structuram. utraque autem ex minutis|simis (25) sunt instruenda, uti materia ex calce et harena crebriter parietes satiati diutius contineantur. molli enim et rara potestate cum sint, exsiccant sugendo e materia sucum. cum autem superarit et abundarit copia calcis et 5 harenae, paries plus habens umoris non cito fiet evanidus, sed ab his | continetur. simul autem umida potestas e =47= materia per caementorum raritatem fuerit exsucta calxque ab harena discedat et dissolvatur, item caementa non possunt cum his cohaerere, sed in vetustatem parietes 10 3 efficiunt ruinosos. id | autem licet animadvertere etiam (5) de nonnullis monumentis, quae circa urbem facta sunt e marmore seu lapidibus quadratis intrinsecusque medio calcata structuris, vetustate evanida facta materia caementorumque exsucta raritate, proruunt et coagmentorum ab 15 4 ruina dissolutis iuncturis dissi|pantur. quodsi qui noluerit (10) in id vitium incidere, medio cavo servato secundum orthostatas, intrinsecus ex rubro saxo quadrato aut ex testa aut ex silicibus ordinariis struat bipedales parietes, et cum his ansis ferreis et plumbo frontes vinctae sint. ita enim 20 non acervatim sed ordine structum | opus poterit esse sine (15) vitio sempiternum, quod cubilia et coagmenta eorum inter se sedentia et iuncturis alligata non protrudent opus neque orthostatas inter se religatos labi patiuntur.
5 Itaque non est contemnenda Graecorum structura. non 25 | enim utuntur e molli caemento structura polita, sed cum (20) discesserunt a quadrato, ponunt de silice seu lapide duro ordinaria, et ita uti latericia struentes alligant eorum
2 rebus (_ante_ sunt) _add. S_. | et inharena _ante ras. G_.
4 e _HG_: a _S_.
6 paries: partes _H et_ (_ips. in marg._) _S(G^{c})_, -tis _G_.
7 si (_ante_ humida) _add. S_.
8 exsuta _HG_, exuta _S_.
9 discedat (_sed ips. corr._ -it) et dissolvitur _S_.
11 ruinosos _HS_: rimosos _G_.
15 exstructa _x_.
16 qui _HG_: quis _S_.
17 orchostatas _HS_ (ortho- _G_).
21 acervati _x_.
24 orto statas _HG_ (ortho- _S_).
25 non enim _G_ (_et qui ipse addit post finem lineae_) _S_: _om. H_.
26 structura _G_: _om. HS_.
27 discesserunt (-ser̄ _S_) _HS_: -rint _G_. | lapide: de lapide _S_.
* * * * *
Page 47
alternis coriis coagmenta, et sic maxime ad aeternitatem firmas perficiunt virtutes. haec autem duobus generibus struuntur. ex his | unum isodomum, alterum pseudisodomum (25) 6 appellatur. isodomum dicitur cum omnia coria aequa crassitudine fuerint structa, pseudisodomum cum inpares 5 et inaequales ordines | coriorum diriguntur. ea utraque =48= sunt ideo firma, primum quod ipsa caementa sunt spissa et solida proprietate neque de materia possunt exsugere liquorem sed conservant eam in suo umore ad summam vetustatem, ipsaque eorum cubilia | primum plana et librata 10 (5) posita non patiuntur ruere materiam, sed perpetua parietum crassitudine religata continent ad summam vetustatem. 7 altera est quam εμπλεκτον appellant, qua etiam nostri rustici utuntur. quorum frontes poliuntur, reliqua ita uti sunt nata cum materia conlocata alternis al|ligant coagmentis. 15 (10) sed nostri celeritati studentes, erecta conlocantes frontibus serviunt et in medio farciunt fractis separatim cum materia caementis. ita tres suscitantur in ea structura crustae, duae frontium et una media farturae. Graeci vero non ita, sed plana conlocantes et longitudines | eorum 20 (15) alternis in crassitudinem instruentes, non media farciunt sed e suis frontibus perpetuam et unam crassitudinem parietum consolidant. praeterea interponunt singulos crassitudine perpetua utraque parte frontatos, quos διατονουϲ appellant, qui maxime religando confirmant parietum 25 8 solidi|tatem. itaque si qui voluerit ex his commentariis (20) animadvertere et eligere genus structurae, perpetuitatis poterit rationem habere. non enim quae sunt e molli caemento subtili facie venustatis, non eae possunt esse in vetustate
3 (4) hisodomum _x_. | (_et_ 5) speudisodomum _S et_ (_ante ras._) _G_.
8 exsugere _SG_: exugere _H_.
9 eam: ea _x_.
13 enplecton _x_.
14 quorum (_ante corr. marg._) _om. S_.
16 celeritate _ante corr. G_.
17 faciunt (_sed S^{c}_ farciunt) factis _x_.
18 structurę _S_.
22 frontibus: frontatis _x_. | et unam: et in unam _HG, om. S_.
23 preterea _GS^{c}_: praecaetera _H_, p̄cętera (_ante corr._) _S_.
24 parte _SG^{c}_ (porte _G_): partes _H_. | diatonos _HG_, diatanos _S_.
29 eae _H et_ (eę) _S(G^{c})_: hae _G_. | venustate _x_.
* * * * *
Page 48
non ruinosae. itaque cum arbitri communium parietum su|muntur, non aestimant eos quanti facti fuerint, sed cum (25) ex tabulis inveniunt eorum locationes, pretio praeteritorum annorum singulorum deducunt octogensimas et ita ea reliqua summa pacta reddi pro his parietibus sententiam 5 pronuntiant eos non posse plus quam annos LXXX durare.
9 | De latericiis vero dummodo ad perpendiculum sint =49= stantes nihil deducitur, sed quanti fuerint olim facti, tanti esse semper aestimantur. itaque nonnullus civitatibus et publica opera et privatas domos etiam regias e latere 10 structas licet | videre, et primum Athenis murum qui spectat (5) ad Hymettum montem et Pentelensem, item Patris in aede Iovis et Herculis latericias cellas, cum circa lapidea in aede epistylia sint et columnae, in Italia Arretio vetustum egregie factum murum, Trallibus domum regibus 15 Attalicis factam quae ad | habitandum semper datur ei (10) qui civitatis gerit sacerdotium. item Lacedaemone e quibusdam parietibus etiam picturae excisae intersectis lateribus inclusae sunt in ligneis formis et in comitium ad ornatum aedilitatis Varronis et Murenae fuerunt adlatae. 20 10 Croesi domus, quam Sardiani civibus ad | requiescendum (15) aetatis otio, seniorum collegio gerusiam dedicaverunt. item Halicarnasso potentissimi regis Mausoli domus cum Proconnesio marmore omnia haberet ornata, parietes habet latere structos, qui ad hoc tempus egregiam praestant firmitatem 25 ita tectoriis operibus expoliti uti vitri perlucidi|tatem (20) videantur habere. neque is rex ab inopia id fecit. infinitis enim vectigalibus erat fartus, quod imperabat 11 Cariae toti. acumen autem eius et sollertiam ad
1 arbitrio _x_.
3 pretia _x_.
4 octogesimas _x_. | ea: ex _x_.
5 pacta: parte _x_.
9 nonnullis: n̄[ba/ın]ıllıſ (_sic_) _S_.
12 hy(i _S_)mectiū _HS_, himettiū _G_. | tentelensem _x_. | item paries _HG_, itaque paries _S_.
13 lapideae (-ee _G_, -eę _S_) _x_.
14 arretio (_sic_) _x_.
15 tralibus _x_. | domus … (16) facta _x_.
20 murrenę _G_.
22 otio _H et_ (_in ras._) _S_: octo _G_ (ī aꝉ otiū _G^{c} in m._).
23 alicarnasso _HS(G^{c})_: helicarnassio _G_. | proconnensio _x_.
28 ininfinitis _x_.
29 toti _om._ (_in albo_) _S_.
* * * * *
Page 49
aedificia paranda sic licet considerare. cum esset enim natus Mylasis et animadvertisset Halicarnasso locum naturaliter esse munitum em|poriumque idoneum portum utilem, (25) ibi sibi domum constituit. is autem locus est theatri curvaturae similis. itaque in imo secundum portum forum 5 est constitutum. per mediam autem altitudinis curvaturam praecinctionemque platea ampla lati|tudine facta, in qua =50= media Mausoleum ita egregiis operibus est factum ut in septem spectaculis nominetur. in summa arce media Martis fanum habens statuam colossicam acrolithon nobili manu 10 Leocharis factam. hanc autem statuam | alii Leocharis (5) alii Timothei putant esse. in cornu autem summo dextro Veneris et Mercurii fanum ad ipsum Salmacidis fontem. 12 is autem falsa opinione putatur venerio morbo inplicare eos qui ex eo biberint. sed haec opinio quare per orbem 15 terrae falso rumore sit pervagata non pigebit ex|ponere. (10) non enim quod dicitur molles et inpudicos ex ea aqua fieri, id potest esse, sed est eius fontis potestas perlucida saporque egregius. cum autem Melas et Arevanias ab Argis et Troezene coloniam communem eo loci deduxerunt, 20 barbaros Caras et Lelegas eiecerunt. hi autem ad mon|tes (15) fugati inter se congregantes discurrebant et ibi latrocinia facientes crudeliter eos vastabant. postea de colonis unus ad eum fontem propter bonitatem aquae quaestus causa tabernam omnibus copiis instruxit eamque exercendo eos 25 barbaros allectabat. ita singillatim decurrentes et ad coetus | convenientes e duro feroque more commutati in Graecorum (20) consuetudinem et suavitatem sua voluntate reducebantur. ergo ea aqua non inpudici morbi vitio sed humanitatis
2 my(i _S_)lasus _HS_ (-sis _H^{c}S^{c}G, sed_ -sus _G^{c}_). | alicarnasso (-naso _S_) _x_. | locū _G_: loco cum _H_, lo≣͜cū _S_.
10 colossicam: colossi (colosi _G_) quam _x_.
11 telocharis _HS(G^{c})_, telo claris _G_. | teleocharis _HS(G^{c})_, teleo claris _G_.
13 mercuri _H_ (-rii _GS_).
15 biberint _HS_: -runt _G_.
16 falsorum (-oꝝ _S_) ore _x_.
19 (saporque) eius. e̶i̶u̶s̶ _add. S_.
20 troezen _x_.
21 eiecerunt _S_: eicerunt _HG_.
26 allectabat _HG_: -tavit _S_. | singillatim _HG_: singulatim _S_.
27 feroque _S^{c}_: ferroque _x_.
29 in(m _S_)pudico _x_. | morbo _ante corr. H_.
* * * * *
Page 50
dulcedine mollitis animis barbarorum eam famam est adepta.
13 Relinquitur nunc quoniam ad explicationem moenium | eorum sum invectus, ut tota uti sunt definiam. quemadmodum (25) enim in dextra parte fanum est Veneris et fons 5 supra scriptus, ita in sinistro cornu regia domus, quam rex Mausolus ad suam rationem conlocavit. conspicitur enim ex ea | ad dextram partem forum et portus moeniumque =51= tota finitio, sub sinistram secretus sub moenibus latens portus ita ut nemo posset quid in eo gereretur aspicere 10 14 nec scire, at rex ipse de sua domo remigibus et militibus sine ullo sciente | quae opus essent imperaret. itaque (5) post mortem Mausoli Artemisia uxore eius regnante Rhodii indignantes mulierem imperare civitatibus Cariae totius, armata classe profecti sunt uti id regnum occuparent. 15 tum Artemisiae cum esset id renuntiatum, in eo portu abstrusam classem celatis remigibus | et epibatis comparatis, (10) reliquos autem cives in muro esse iussit. cum autem Rhodii ornata classe in portum maiorem exposuissent, plausum iussit ab muro bis dare pollicerique se oppidum 20 tradituros. qui cum penetravissent intra murum relictis navibus inanibus, Artemisia repente fossa facta in | pelagus (15) eduxit classem ex portu minore et ita invecta est in maiorem. expositis autem militibus classem Rhodiorum inanem abduxit in altum. ita Rhodii non habentes quo 25 se reciperent, in medio conclusi in ipso foro sunt trucidati. 15 ita Artemisia in navibus Rhodiorum suis militibus et
4 ut tota: tota (_GS^{c}_, totā _HSG^{c}_) _x_ (_om._ ut).
7 mausolus _GS_: manu solus _H_.
8 portus _H^{c}S_: portum _HG_.
9 sinistram _x_ (-tra _S^{c}_). | moenibus: montibus _x_.
10 geratur _x_.
11 at: ut _x_.
12 imperaret: sperarent _S_, spirarent _HGS^{c}_ (-ret _G^{c}_).
13 artemi(e _ante corr. S, item v. 8. 19_)siam (-ā _S_) uxorē eius regnantem (-tē _GS_) _x_ (-re … te _S^{c}_). | rhodii _HG_ (≣[ⱶ/ro]dii _S^{c}_): throdii (_ante ras., et sic semper exc. v. 24. 25_) _S_.
16 (_item v. 22_) tum _HS_: tunc _G_.
19 hrodii (_hic ante corr._) _G_. | ornatam classem _G_ (_non HS_).
20 dare _G_: darent _HS_.
22 inanibus (_ante corr._) _om. G_. | pelagum (-ū _GS_) _x_ (-us _L_).
* * * * *
Page 51
remigibus | inpositis Rhodum est profecta. Rhodii autem (20) cum prospexissent suas naves laureatas venire, opinantes cives victores reverti hostes receperunt. tum Artemisia Rhodo capta principibus occisis tropaeum in urbe Rhodo suae victoriae constituit aeneasque duas statuas fecit unam 5 Rhodiorum civita|tis alteram suae imaginis. eam ita figuravit (25) Rhodiorum | civitati stigmata inponentem. ideo autem =52= postea Rhodii religione inpediti quod nefas est tropaea dedicata removeri, circa eum locum aedificium struxerunt et ita erecta Graia statione texerunt ne qui posset aspicere, 10 et id αβατον voci|tari iusserunt. (5)
16 Cum ergo tam magna potentia reges non contempserint latericiorum parietum structuras, quibus et vectigalibus et praeda saeptis licitum fuerat non modo caementicio aut quadrato saxo sed etiam marmoreo habere, non puto oportere 15 | inprobari quae sunt e latericia structura facta aedificia, (10) dummodo recte sint tecta. sed id genus quid ita populo Romano in urbe fieri non oporteat exponam, quaeque sint eius rei causae et rationes non praetermittam. 17 leges publicae non patiuntur maiores crassitudines quam 20 sesquipedales constitui | loco communi. ceteri autem parietes, (15) ne spatia angustiora fiant, eadem crassitudine conlocantur. latericii vero nisi diplinthii aut triplinthii fuerint, sesquipedali crassitudine non possunt plus unam sustinere contignationem. in ea autem maiestate urbis et civium infinita 25 frequentia innumerabiles habitationes | opus est explicare. (20) ergo cum recipere non possent areae planatae
1 throdum (_et sic ante ras. semper exc. v. 23_) _S_, [ⱶ/r]odum _H_ (_S^{c}_), rhodū _G_.
4 tropeum _HG_, [⊣/th]ropheū (_sic_) _S_. | in urbem (-bē _GS_, -be _S^{c}_) rhodo _x_.
6 eam: et (&) _x_.
7 ideo: id _x_.
8 tropea _HG_, trophea _S_.
10 ita: id _x_.
11 abathon _x_.
12 regis _x_. | contempserint _H_: -rit _S_, -runt _G_.
14 saeptis _Nohl_: sae(e)pius _x_.
16 in(m _S_)probare _x_.
17 sint _H(G^{c})_: sunt _GS_. | ita p. _HS_: ita a p. _G_.
19 sunt _x_.
20 Legis (_a. c._) _H_.
22 fierent _x_.
24 plus unam _HS_: plusquā unā _G_ (_Plin._).
26 habitationis (_a. c._) _H_.
27 possunt area planata _HS_, possunt areæ planatę _G_, posset (_supra S^{2}_) area plana _S^{c}_.
* * * * *
Page 52
tantam multitudinem ad habitandum in urbe, ad auxilium altitudinis aedificiorum res ipsa coegit devenire. itaque pilis lapideis structuris testaceis parietibus caementiciis altitudines extructae et contignationibus crebris coaxatae cenaculorum ad | summas utilitates perficiunt dispertitiones. 5 (25) ergo moenibus e contignationibus variis alto spatio multiplicatis populus Romanus egregias habet sine inpeditione habitationes.