Vitruvii De architectura libri decem

Part 9

Chapter 9 2,881 words Public domain Markdown

18 | Quoniam ergo explicata ratio est quid ita in urbe =53= propter necessitatem angustiae arearum non patiuntur esse 10 latericios parietes, cum extra urbem opus erit his uti, sine vitiis ad vetustatem sic erit faciendum. summis parietibus structura | testacea sub tegulas subiciatur altitudine circiter (5) sesquipedali, habeatque proiecturas coronarum. ita vitari poterunt quae solent in his fieri vitia. cum enim in tecto 15 tegulae fuerint fractae aut a ventis deiectae, qua possit ex imbribus aqua perpluere, non patietur lorica testacea laedi laterem, | sed proiectura coronarum reiciet extra (10) perpendiculum stillas et ea ratione servaverit integras parietum 19 latericiorum structuras. de ipsa autem testa si sit 20 optima seu vitiosa ad structuram statim nemo potest iudicare, quod in tempestatibus, et aetate, in tecto cum est conlocata, tunc si est firma | probatur. namque quae (15) non fuerit ex creta bona aut parum erit cocta, ibi se ostendit esse vitiosam gelicidiis et pruina tacta. ergo 25 quae non in tectis poterit pati laborem, ea non potest in structura oneri ferendo esse firma. quare maxime ex veteribus tegulis testa structi parietes firmitatem poterunt 20 | habere. craticii vero velim quidem ne inventi essent. (20)

3 cae(ę _S_)mentaciis _H et_ (_ante corr._) _S_.

4 altitudinis _HS_ (-nes _G_). | et _om. x_.

5 cae(ę _S_, e _G_)naculorum _H_. | dispertitiones: despectationes (_sic_) _x_.

6 e: & _S_.

10 angustiae arearum _Mar._: angustiarum _x_. | patiuntur _HS_: -antur _G_.

13 tegula _x_.

14 vitari _HS_: -re _G_.

16 possint _x_.

17 aqua _HS_: aque(ę _G^{c}_) _G_.

19 integras _GS_: -gris _H_.

22 ae(e _GS_)state _x_.

25 ostendit _HS_: -det _G_.

28 testa structi: tecta structa _x_.

29 gratic(t _S_)ii _H et_ (_ante ras._) _S_.

* * * * *

Page 53

quantum enim celeritate et loci laxamento prosunt, tanto maiori et communi sunt calamitati, quod ad incendia uti faces sunt parati. itaque satius esse videtur inpensa testaceorum in sumptu quam compendio craticiorum esse in periculo. etiam|que in tectoriis operibus rimas intus faciunt 5 (25) arrectariorum et transversariorum dispositione. cum enim linuntur, recipientes umorem turgescunt, deinde siccescendo contrahuntur et ita extenuati disrumpunt tectoriorum soliditatem. sed quoniam nonnullos celeritas aut inopia aut in pendenti loco | dissaeptio cogit, sic erit faciundum. solum =54= substruatur alte, ut sint intacti ab rudere et pavimento. (11) obruti enim in his cum sunt, vetustate marcidi fiunt, deinde subsidentia proclinantur et disrumpunt speciem tectoriorum.

| De parietibus et apparatione generatim materiae 15 (5) eorum, quibus sint virtutibus et vitiis, quemadmodum potui exposui, de contignationibus autem et copiis earum, quibus comparentur ut ad vetustatem non sint infirmae, uti natura rerum monstrat explicabo.

IX | Materies caedenda est a primo autumno ad id tempus 20 (10) quod erit antequam flare incipiat favonius. vere enim omnes arbores fiunt praegnantes et omnes suae proprietatis virtutem efferunt in frondem anniversariosque fructus. cum ergo inanes et tumidae temporum necessitate eorum | fuerint, (15) vanae fiunt et raritatibus inbecillae, uti etiam corpora 25 muliebria cum conceperint, ad fetus partum non iudicantur integra, neque in venalibus ea cum sunt praegnantia praestantur sana, ideo quod in corpore praeseminatio crescens

1 prosint _S_.

4 gratic(t _S_)iorum _HS_.

5 etiamque _Schn._: etiam qui _x_. | intus: inhis _x_ (_cf. p. 55, 8_).

7 sicciscendo _x_.

10 disseptio _HS_: deseptio _G_. | faciundum _H_: faciendum _GS_.

11 alte: aliae (alię _GS_) _x_ (_del. S^{c}_). | sit intactum _x_.

12 obruta _x_. | marcida _x_.

13 subsidentiâ: _sic_ (_abl._) _x_ (_cf. 200, 8_).

15 apparitione _x_.

18 con(cō _S_)parentur _HS_: cōparantur _G_. | ut: et (&) _x_. | sint _HS_: sunt _G_.

24 tumidae: umidae (-ę _H_) _HG_, humidę _H^{c}S_. | necessitates _x_.

26 ad fae(ę _GS_, oe _H^{c}G^{c}_)tus apartu _x_.

* * * * *

Page 54

ex omnibus cibi potestatibus detrahit alimentum in se, et | quo firmior efficitur ad maturitatem partus, eo minus (20) patitur esse solidum id ex quo ipso procreatur. itaque edito fetu quod prius in aliud genus incrementi detrahebatur cum ab disparatione procreationis est liberatum, inanibus 5 et patentibus venis in se recipient lambendo sucum et ita soli|descunt et redeunt in pristinam naturae firmitatem. (25) 2 eadem ratione autumnali tempore maturitate fructuum flaccescente | fronde, ex terra recipientes per radices =55= arbores in se sucum recuperantur et restituuntur in antiquam 10 soliditatem. at vero aeris hiberni vis comprimit et consolidat eas per id quod supra scriptum est tempus. ergo si ea ratione et eo tempore | quod est supra scriptum (5) 3 caeditur materies, erit tempestiva. caedi autem ita oportet uti incidatur arboris crassitudo ad mediam medullam, et 15 relinquatur, uti per eam exsiccescat stillando sucus. ita qui inest intus inutilis liquor effluens per torulum non patietur emori in saniem nec corrumpi | materiae qualitatem. (10) tum autem cum sicca et sine stillis erit arbor, 4 deiciatur et ita erit optima in usu. hoc autem ita esse 20 licet animo advertere etiam de arbustis. ea enim cum suo quoque tempore ad imum perforata castrantur, profundunt e medullis quem habent in se superantem et vitiosum | per foramina liquorem, et ita siccescendo recipiunt (15) in se diuturnitatem. qui autem non habent ex arboribus 25 exitus umores intra concrescentes putrescunt et efficiunt inanes eas et vitiosas. ergo si stantes et vivae siccescendo non senescunt, sine dubio cum eae ad materiam deiciuntur,

3 ipsum (-ū) _x_.

5 ad di(e _GS_)sperationē _x_.

6 recipient (_sc._ corpora mul.) _HS_: -piet _G_.

7 &iā (et ita _Oehmichen_) solidescit et redit _x_.

9 ex: & (et _G_) _x_. | recipientes radices arborum _x_.

12 id quod _Oehmichen_: id ut _x_.

17 intus (_cf. p. 58, 15_): inhis _x_.

18 emori in eo saniem _x_. | necorumpi _H et_ (_ante corr._) _S_. | materiae(e _G_, ę _S_) ae(e _G_, ę _SG^{c}_)qualitatem _x_.

21 animum (-ū _S_) advertere _x_ (animum‿advertere _G^{c}_).

23 quem: quae (quę _GS_) _x_.

25 qui: quae (quę _GS_) _x_.

27 et (vit.) _om. x_.

28 non: [con/ṉ] (_male_) _S^{2}_ (_i. e._ consenescunt). | eadem materiam (-ā _G_) _HG_, eadem materia _H^{c}S(G^{c})_.

* * * * *

Page 55

cum ea | ratione curatae fuerint, habere poterunt magnas (20) in aedificiis ad vetustatem utilitates.

5 Eae autem inter se discrepantes et dissimiles habent virtutes, uti robur ulmus populus cupressus abies ceteraeque quae maxime in aedificiis sunt idoneae. namque non 5 potest | id robur quod abies, nec cupressus quod ulmus, (25) nec ceterae | easdem habent inter se natura rerum similitates, =56= sed singula genera principiorum proprietatibus comparata alios alii generis praestant in operibus effectus. 6 et primum abies aeris habens plurimum et ignis minimumque 10 umoris et terreni le|vioribus rerum naturae potestatibus (5) comparata non est ponderosa. itaque rigore naturali contenta non cito flectitur ab onere, sed directa permanet in contignatione. sed ea quod habet in se plus caloris, procreat et alit cariem ab eaque vitiatur, etiamque ideo celeriter 15 accenditur quod quae inest | in eo corpore aeris (10) raritas, ea ut est patens accipit ignem et ita vehementem 7 ex se mittit flammam. ex ea autem antequam est excisa quae pars est proxima terrae per radices recipiens ex proximitate umorem enodis et liquida efficitur. quae vero 20 est superior, vehementia caloris eductis in aera | per nodos (15) ramis, praecisa alte circiter pedes XX et perdolata propter nodationis duritiem dicitur esse fusterna. ima autem cum excisa quadrifluviis dispertitur eiecto torulo ex eadem arbore ad intestina opera comparatur et ita sappinea vocatur. 25 8 contra vero quercus terrenis principiorum satietatibus | abundans parumque habens umoris et aeris et ignis, cum (20) in terrenis operibus obruitur, infinitam habet aeternitatem. ex eo cum tangitur umore non habens foraminum raritates propter spissitatem non potest in corpus recipere liquorem, 30

3 eae: ea _HS_, hae _G_.

4 ce(ę _GS_)tera _x_.

5 idonea _x_.

6 abeis _H_.

7 ce(ae _G_, ę _S_)tera _x_. | natura _HG_: naturæ _H^{c}_, -rę _S_.

12 ponderosa _G et_ (_in ras._) _S^{c}_: ponderata _HS_.

14 ea: eo _S_.

15 cariem: pariē _G_, partem _H_, -tē _S(G^{c})_. | abea quae (quę _GS_) _x_.

17 raritas et (&) est patens _x_.

23 durit(c _S_)iem _HS_: -tiam _G_.

24 dispertitur (_Plin. 16, 195_): disparatur _x_.

25 et ita sappinea: et intima fusternea sappinea _x_ (saprinea _G_).

* * * * *

Page 56

sed fugiens ab umore resistit et torquetur et efficit in 9 quibus | est operibus ea rimosa. aesculus vero quod est (25) omnibus principiis temperata, habet in aedificiis magnas utilitates, sed ea, cum in umore conlocatur, recipiens penitus per foramina liquorem eiecto aere et igni operatione 5 umidae potestatis vitiatur. cerrus et fagus quod pariter habent mix|tionem umoris et ignis et terreni, aeris plurimum, =57= per huius raritates umores penitus recipiendo celeriter marcescunt. populus alba et nigra, item salix tilia vitex ignis et aeris habendo satietatem, umoris temperate, 10 parum autem terreni, | leviore temperatura comparatae (5) egregiam habere videntur in usu rigiditatem. ergo cum non sint durae terreni mixtione, propter raritatem sunt candidae et in scalpturis commodam praestant tractabilitatem. 10 alnus autem, quae proxima fluminum ripis procreatur 15 et minime materies utilis videtur, habet | in se (10) egregias rationes. est enim aere et igni plurimo temperata, non multum terreno, umore paulo. itaque in palustribus locis infra fundamenta aedificiorum palationibus crebre fixa, recipiens in se quod minus habet in corpore 20 liquoris, permanet inmortalis ad aeternitatem et sustinet inmania | pondera structurae et sine vitiis conservat. ita (15) quae non potest extra terram paulum tempus durare, ea 11 in umore obruta permanet ad diuturnitatem. est autem maxime id considerare Ravennae, quod ibi omnia opera 25 et publica et privata sub fundamentis eius generis habent

6 cerrus et fagus: cerrus quercus fagus _x_.

8 per huius: ꝑuisa (_cf. 56, 10 et 27_). | u(hu- _HS_)moris _x_.

10 temperata _HS(G^{c})_, -te _G_, -tæ _S^{c}_ (-tę _G^{2}_).

11 (terreni) habens (habentes _G^{c}_) _add. x_ | comparata _HS(G^{c})_, temperata _G_.

12 videntur _G^{c}_: videtur _x_. | rigiditatem: vel ariditatem _suprascr. S^{2}_.

13 dura … (14) candida _x_.

14 sculpturis _x_.

15 proxima _HG_: -mę _S_.

16 materies _HS_: admateries _G(S^{2})_.

17 est enim: & (et _GS_) enim _x_.

18 Itaque non (ṅȯṅ _G^{c}_) minus habent (habeṇ̇t _G^{c}_) incorpore (h _H^{c}S_)umoris inpalustribus (inplaustribus _H_) locis _x_.

22 Itaque (-q: _H_, -q⁊ _GS_) _x_.

23 paulolū _S_.

25 maximum (-ū _HS_) _x_.

26 habeant _x_.

* * * * *

Page 57

palos. ulmus | vero et fraxinus maximos habent umores (20) minimumque aeris et ignis, terreni temperate mixtione comparatae. sunt in | operibus cum fabricantur lentae et =58= ab pondere umoris non habent rigorem et celeriter pandant. simul autem vetustate sunt aridae factae aut in agro proiecto 5 qui inest eis liquore stantes emoriuntur, fiunt duriores et in commissuris et | coagmentationibus ab lentitudine (5) 12 firmas recipiunt catenationes. item carpinus quod est minima ignis et terreni mixtione, aeris autem et umoris summa continetur temperatura, non est fragilis sed habet 10 utilissimam tractabilitatem. itaque Graeci quod ex ea materia iuga iumentis comparant, quod apud | eos iuga (10) ζυγα vocitantur, item zygiam eam appellant. non minus est admirandum de cupresso et pinu, quod eae habentes umoris abundantiam aequamque ceterorum mixtionem, propter 15 umoris satietatem in operibus solent esse pandae, sed in vetustatem sine vitiis conservantur, quod is liquor | qui (15) inest penitus in corporibus earum habet amarum saporem, qui propter acritudinem non patitur penetrare cariem neque eas bestiolas quae sunt nocentes. ideoque quae ex 20 his generibus opera constituuntur permanent ad aeternam 13 diuturnitatem. item cedrus et iunipirus easdem habent virtutes | et utilitates, sed quemadmodum ex cupresso et (20) pinu resina, ex cedro oleum quod cedrium dicitur nascitur, quo reliquae res cum sunt unctae, uti etiam libri, a tineis 25 et carie non laeduntur. arboris autem eius est similis

1 maximos … umoris (-res _G^{c}_) _HG_: maximū … humoris _S_.

2 temperate mixtione _G_: temperata | emixtione _H_, temperata emixtione _S_.

4 pandant _HS_: pandunt _G_.

5 ꝑfecto qui est eis liquor _x_.

12 iuga zy(i _GS_)za _x_.

13 zigaeam (_H_, ziga eam _G_, zigeā _S_) appellant _x_.

14 pin[v/o] _H_. | eae _H_: hae _G_, hęc _S_.

17 is: his _x_.

20 bestiolas _etc._: _cf. p. 147, 25_.

22 iuniperus _x_ (_sed cf. H^{c} 166, 11_).

23 ex cupr(ae _H_)essu pinu _x_ (_cf. 105, 19_).

24 cidreum _x_ (cedri oleo _Plin. 16, 197_, cedrino _32, 76. cf. 24, 17. 16, 52_: _lat._ citrus _et_ citreum = gr. κέδροϲ, κέδριον, -ινον).

25 co(quo _SG_)reliquę _H_. | iunctę _S_.

26 arbores autem eius sunt similes (-lis _G_) cupresseae foliaturae (_sic H_, cupresse aefoliaturae _G_, cupressę ęfoliaturę _S, sed_ cupresseę _S^{c}_) _x_ (_ubi_ arbores autem similes cupressę ac folia _G^{c}_).

* * * * *

Page 58

cupresseae foliatura, materies vena directa. ea Ephesi in aede simulacrum | Dianae, etiam lacunaria et ibi et in =59= ceteris nobilibus fanis propter aeternitatem sunt facta. nascuntur autem eae arbores maxime Cretae et Africae et 14 nonnullis Syriae regionibus. larix vero, quae non est nota 5 nisi is municipalibus | qui sunt circa ripam fluminis Padi (5) et litora maris Hadriani, non solum ab suci vehementi amaritate ab carie aut tinea non nocetur, sed etiam flammam ex igni non recipit, nec ipsa per se potest ardere nisi uti saxum in fornace ad calcem coquendam aliis lignis 10 uratur. nec tamen tunc flam|mam recipit nec carbonem (10) remittit, sed longo spatio tarde comburitur. quod est minima ignis et aeris e principiis temperatura, umore autem et terreno est spisse solidata, non habet spatia foraminum qua possit ignis penetrare, reicitque eius vim 15 nec patitur ab eo sibi cito noceri, propterque pon|dus ab (15) aqua non sustinetur, sed cum portatur, aut in navibus aut supra abiegneas rates conlocatur.

15 Ea autem materies quemadmodum sit inventa est causam cognoscere. divus Caesar cum exercitum habuisset 20 circa Alpes imperavissetque municipiis praestare commeatus ibi|que esset castellum munitum quod vocabatur Larignum, (20) tunc qui in eo fuerunt naturali munitione confisi noluerunt imperio parere. itaque imperator copias iussit admoveri. erat autem ante eius castelli portam turris ex 25 hac materia alternis trabibus transversis uti pyra inter se composita alte, uti | possent de summo sudibus et lapidibus (25) accedentes repellere. tunc vero cum animadversum est alia eos tela praeter sudes non habere neque posse longius a muro propter pondus iaculari, imperatum est 30 fasciculos ex virgis alligatos et faces ardentes ad eam

1 materies: _sic x_ (_i. e._ materiei _ut p. 60, 12_). | ea _om. x ubi_ aephesi _H_.

4 eae (eę _S_) _HS_: hę _G_.

5 qui … notus _x_ (_masc. ut nunc ital. hisp._).

6 is: his _x_.

7 hadriani _H_: adriani _GS_. | suci (_G^{c}_): suco _x_.

9 ipse _x_.

18 abiegnas _HG_, abigenas _S_ (_cf. p. 166, 5_).

19 causam: causa _x_.

22 vocaretur _x_.

27 posset (_G_, poss& _HS_) _x_.

* * * * *

Page 59

munitionem accedentes mittere. itaque ce|leriter milites (30) 16 congesserunt. posteaquam flamma circa illam | materiam =60= virgas comprehendisset, ad caelum sublata effecit opinionem uti videretur iam tota moles concidisse. cum autem ea per se extincta esset et requieta turrisque intacta apparuisset, 5 admirans Caesar iussit extra telorum missionem | eos circumvallari. itaque timore coacti oppidani cum se (5) dedidissent, quaesitum unde essent ea ligna quae ab igni non laederentur. tunc ei demonstraverunt eas arbores, quarum in his locis maximae sunt copiae. et ideo ut id 10 castellum Larignum ita materies larigna est appellata. haec autem | per Padum Ravennam deportatur, in colonia (10) Fanestri Pisauri Anconae reliquisque quae sunt in ea regione municipiis praebetur. cuius materies si esset facultas adportationibus ad urbem, maximae haberentur in aedificiis 15 utilitates, et si non in omne, certe tabulae in subgrundis circum in|sulas si essent ex ea conlocatae, ab (15) traiectionis incendiorum aedificia periculo liberarentur, quod eae neque flammam nec carbonem possunt recipere nec 17 facere per se. sunt autem eae arbores foliis similibus 20 pini, materies earum prolixa, tractabilis ad intestinum opus non minus quam sappinea, | habetque resinam liquidam (20) mellis Attici colore quare etiam medetur pthisicis.

De singulis generibus quibus proprietatibus e natura rerum videantur esse comparatae quibusque procreantur 25 rationibus exposui. insequitur animadversio quid ita quae

3 sublata _G(S^{c})_: sublatā _H(G^{c})_, -tam _S_. | efficit _x_.

4 moles _HGS_: molis _H^{c}S^{c}_. | concidisse _GS_: concediss& _H_ (-se _H^{c}_).

5 turrisque: turris _x_.

7 se dededissent _H(G^{c})_, sed | eı⁞ıdissent (_sic_) _G_ (_littera post_ e _radendo incerta_), se dedissent _S_ (= _L^{c}_).

10 ut id … (11) ita _Nohl_: id … item _x_.

12 coloniā _x_.

14 materies si: _sic x. cf. ad p. 233, 21_.

16 in omnạ̇e _H_, -ne _S_: -ni _G_. | subgrundiis _x_ (_cf. p. 277, 7. Fav. 297, 10._ sugrundis _Plin. codd. 25, 160._ sugrundas _Varro r. r. 274, 10 Keil._ sugrunda, suggrunda, sugurunda _CGL. II, 192. 290. 520. 594._ grunda _ib. II, 36. Dig. 39, 2. cf._ suggrundatio _Vitr. p. 88, 15_).

18 traiectionis: -nib; _x_.

19 ea _x_.

20 eae _H_: heę _S_, hae _G_.

22 sappina _HS(G^{c})_: saprina _G_.

23 thisicis _x_.

24 e: ea _G_.

26 itaque _x_.

* * * * *

Page 60

in | urbe supernas dicitur abies deterior est, quae infernas (25) |egregios in aedificiis ad diuturnitatem praestat usus, et =61= de his rebus, quemadmodum videantur e locorum proprietatibus habere vitia aut virtutes, uti sint considerantibus X apertiora exponere. montis Appennini primae radices 5 ab Tyrrenico | mari inter Alpes et extremas Etruriae regiones (5) oriuntur. eius vero montis iugum se circumagens et media curvatura prope tangens oras maris Hadriani pertingit circumitionibus contra fretum. itaque citerior eius curvatura quae vergit ad Etruriae Campaniaeque regiones 10 apricis est potestatibus. | namque impetus habet (10) perpetuos ad solis cursum. ulterior autem quae est proclinata ad superum mare, septentrionali regioni subiecta continetur umbrosis et opacis perpetuitatibus. itaque quae in ea parte nascuntur arbores umida potestate nutritae 15 non solum ipsae augentur amplissimis | magnitudinibus, (15) sed earum quoque venae umoris copia repletae turgentes liquoris abundantia saturantur. cum autem excisae et dolatae vitalem potestatem amiserunt, venarum rigore permanente siccescendo propter raritatem fiunt inanes et evanidae, 20 ideoque in aedificiis non possunt habere diu|turnitatem. (20) 2 quae autem ad solis cursum spectantibus locis procreantur, non habentes interveniorum raritates siccitatibus exsuctae solidantur, quia sol non modo ex terra lambendo sed etiam ex arboribus educit umores. itaque quae 25 sunt in apricis regionibus spissis venarum crebritatibus solidatae, | non habentes ex umore raritatem cum in materiem (25) perdolantur, reddunt magnas utilitates ad vetustatem.

4 essent (e̅e̅nt _GS_) _x_.

5 exponerem(. _S_) montes _HS_, exponerē(. _G^{c}_) mortis (_sic_) _G_ (_cf. p. 259, 20_).

6 tyrrhenico _H_, ty(i _S_)rrenico _H^{c}S_, thyrhenico _G_. | inalpis et inextremas _x_.

8 hadriani _H_: adriani _GS_.

10 regionis (_a. c._) _H_.

13 regione _x_ (-ni _G^{c}_).

17 repletae (-te _G_, -tę _S_) urgentes (-tis _G^{c}_) _x_.

19 amiserunt (-r̄ _S_) _x_ (-rint _G^{c}S^{c}_). | permanentes _x_.

20 sicci(e _H^{c}S_)scendo _HG_.

23 inter venarum _x_.

24 exsuctę _x_ (exsucatę _S^{c}_).

25 umoris (_a. c._) _H_. | itaque quę _G_: itaque _HS_.

27 cum in: quae cum in _H_, que(ę _SG^{c}_)cū in _GS_.

* * * * *

Page 61

ideo | infernates, quod ex apricis locis adportantur, meliores =62= sunt quam quae ab opacis de supernatibus advehuntur.

3 Quantum animo considerare potui, de copiis quae sunt necessariae in aedificiorum comparationibus et quibus tem|peraturis e rerum natura principiorum habere videantur 5 mixtionem quaeque insunt in singulis generibus virtutes et vitia, uti non sint ignota aedificantibus exposui. ita qui potuerint eorum praeceptorum sequi praescriptiones erunt prudentiores, singulorumque generum usum eligere poterunt in | operibus. ergo quoniam de apparationibus 10 est explicatum, in ceteris voluminibus de ipsis aedificiis exponetur, et primum de deorum inmortalium aedibus sacris et de earum symmetriis et proportionibus, uti ordo postulat, insequenti perscribam. |

LIBER TERTIUS. 15