Vitruvii De architectura libri decem

Part 5

Chapter 5 2,770 words Public domain Markdown

sed a septentrione, quod ea regio nullo tempore mutationes recipit sed est firma perpetuo et inmutabilis. ideo etiam ea granaria quae ad solis cursum spectant bonitatem cito mutant, obsoniaque et poma quae non in ea parte caeli ponuntur quae | est aversa a solis cursu, 5 (20) 3 non diu servantur. nam semper calor cum excoquit e rebus firmitatem et vaporibus fervidis eripit exsugendo naturales virtutes, dissolvit eas et fervore mollescentes efficit inbecillas. ut etiam in ferro animadvertimus, quod quamvis natura sit durum, in fornacibus ab | ignis vapore 10 (25) percalefactum ita mollescit uti in omne genus formae faciliter fabricetur, et idem cum molle et candens refrigeretur, tinctum frigida redurescit et restituitur in antiquam 4 proprietatem. licet etiam considerare haec ita esse ex eo quod aestate non solum in pestilentibus locis sed 15 | etiam in salubribus omnia corpora calore fiant inbecilla, (30) et | per hiemem etiam quae pestilentissimae sint regiones =17= efficiantur salubres ideo quod a refrigerationibus solidantur. non minus etiam quae ab frigidis regionibus corpora traducuntur in calidas, non possunt durare sed dissolvuntur, 20 quae | autem ex calidis locis sub septentrionum regiones (5) frigidas, non modo non laborant inmutatione loci valetudinibus 5 sed etiam confirmantur. quare cavendum esse videtur in moenibus conlocandis ab is regionibus quae caloribus flatus ad corpora hominum possunt spargere. 25 namque e principiis, | quae Graeci ϲτοιχεια appellant, ut (10) omnia corpora sunt composita, id est e calore et umore, terreno et aere, ita mixtionibus naturali temperatura figurantur

2 mutationis _ante corr. H_.

3 ea: & _x_.

6 e rebus: aeribus _x_.

7 exugendo _HSG^{c}_ (exsugendo _GS^{c}_).

11 inomni genus _H et_ (_ante corr.^{2}_) _S_.

13 redurescat et restituatur _x_.

22 valitudinibus (_hic_) _x_ (_sed_ val&udo _solus H 32, 23 ubi_ valit. _SLP vlchEG_).

24 is: his _x_. | quae caloribus (_sic_) _x_ (a cal. _L_).

26 e (princ.) _om. x_. | stoechia _x_.

27 ecalore _HS_: acalore _G_. | [h/u]more _H^{c}_, humore _GS_. _ita saepius, ut H^{c}, et_ ([ⱶ/u]more) _G^{c}--pro_ umore (umido _etc._) _x_. humore _etc. semper SPL, haud raro etiam HG_.

28 ita: & ita _x_ (eṭ _del. G^{c}_).

* * * * *

Page 16

omnium animalium in mundo generatim qualitates. 6 ergo in quibus corporibus cumque exsuperat e principiis calor, tunc interficit dissol|vitque cetera fervore. haec (15) autem vitia efficit fervidum ab certis partibus caelum, cum insidit in apertas venas plus quam patitur e mixtionibus 5 naturali temperatura corpus. item si umor occupavit corporum venas inparesque eas fecit, cetera principia ut a liquido corrupta diluuntur et dissol|vuntur compositionibus (20) virtutes. item haec e refrigerationibus umoris ventorum et aurarum infunduntur vitia corporibus. non 10 minus aeris etiamque terreni in corpore naturalis compositio augendo aut minuendo infirmat cetera principia, terrenum cibi plenitate, aer gravitate caeli. |

7 Sed si qui voluerit diligentius haec sensu percipere, =18= animadvertat attendatque naturas avium et piscium et 15 terrestrium animalium, et ita considerabit discrimina temperaturae. aliam enim mixtionem habet genus avium, aliam | piscium, longe aliter terrestrium natura. volucres (5) minus habent terreni, minus umoris, caloris temperate, aeris multum. igitur levioribus principiis compositae facilius 20 in aeris impetum nituntur. aquatiles autem piscium naturae quod temperatae sunt a calido plurimoque et aeris et terreni sunt | compositae sed umoris habent oppido (10) quam paulum, quo minus habent e principiis umoris in corpore, facilius in umore perdurant, itaque cum ad terram 25 perducuntur, animam cum aqua relinquunt. item terrestria quod e principiis ab aere caloreque sunt temperata minusque habent terreni plurimum|que umoris, quod abundant (15) umidae partes, non diu possunt in aqua vitam tueri. 8 ergo si haec ita videntur quemadmodum proposuimus et 30

1 qualitatis _ante corr. H_.

2 cumque _Nohl_: cum _x_ (_cf. p. 232, 21_). | exuperatae _H_ = exsuperat e _GS_.

4 certis: cae(ę _GS_)teris _x_.

8 ut aliquida _H_, ut liquida _G_, aut aliquida _S_. | con(m _GS_)positionibus (-ibꝰ) _sic x_.

13 terrena _x_.

14 si qui _x_ (si quis _in ras. S, unde G^{c}, sed_ si qui _in marg. S^{2}_).

15 attendat: tendat _HS_, intendat _G_.

16 considerabit _GS_: -uit _H_.

19: temperate _G_, -tae _H_ (-ti _S_).

22 plurimum(-ū _S_)que ex _x_.

* * * * *

Page 17

e principiis animalium corpora composita sensu percipimus et e superationibus aut defectionibus ea laborare dissolvique iudicamus, non dubitamus quin dili|gentius quaeri (20) oporteat uti temperatissimas caeli regiones eligamus, cum quaerenda fuerit in moenium conlocationibus salubritas. 5 9 itaque etiam atque etiam veterem revocandam censeo rationem. maiores enim pecoribus immolatis quae pascebantur in is locis quibus aut oppida aut castra stativa | constituebantur, inspiciebant iocinera, et si erant livida et (25) vitiosa primo, alia immolabant dubitantes utrum morbo 10 an pabuli vitio laesa essent. cum pluribus experti erant et probaverant integram et solidam naturam iocinerum ex aqua | et pabulo, ibi constituebant munitiones, si autem =19= vitiosa inveniebant, iudicium transferebant item humanis corporibus pestilentem futuram nascentem in his locis 15 aquae cibique copiam, et ita transmigrabant et mutabant 10 regiones quaeren|tes omnibus rebus salubritatem. hoc autem (5) fieri uti pabulo ciboque salubres proprietates terrae videantur, licet animadvertere et cognoscere ex agris Cretensium qui sunt circa Pothereum flumen, quod est Cretae 20 inter duas civitates Gnoson et Gortynam. dextra enim et sinistra eius fluminis | pascuntur pecora, sed ex his quae (10) pascuntur proxime Gnoson <lienosa> sunt, quae autem ex altera parte proxime Gortynam, non habent apparentem splenem. unde etiam medici quaerentes de ea re invenerunt 25 in his locis herbam, quam pecora rodendo inminuerunt lienes. ita eam herbam colli|gendo curant lienosos (15) hoc medicamento, quod etiam Cretenses αϲπληνον

2 esuperationibus _x_ (_i. e._ e sup. = _64, 3 cf._ exuperat = exsuperat _17, 14_).

6 censeo _GS_: cens& _H_.

8 is: his _x_.

14 iudicio transferebant. Idem in humanis _x_.

18 (terrę) habere _supra add. S^{c}_.

20 pothereum (-ū _G_) _HG_: potherū _S_.

21 (24) corty(i _GS_)nam _x_.

23 Gnoson <lienosa> sunt, quae autem: gnoson(. _GS_) si quae (que _G_, quę _S_) autem _x_ (_ubi ad_ gnoson˸ _in marg. S^{c}_ ˸splenem habent, _ut rec., inepte_).

24 proxime _G_ (_S^{2}_): -ma _HS(G^{c})_.

26 rudendo _HG_ (rodendo _S_, radendo _G^{c}_).

27 lienosus _H_.

28 asplenon _x_.

* * * * *

Page 18

vocitant. ex eo licet scire cibo atque aqua proprietates locorum naturaliter pestilentes aut salubres esse.

11 Item si in paludibus moenia constituta erunt, quae paludes secundum mare fuerint, spectabuntque ad septentrio|nem (20) aut inter septentrionem et orientem, eaeque paludes 5 excelsiores fuerint quam litus marinum, ratione videbuntur esse constituta. fossis enim ductis fit aquae exitus ad litus, et mare tempestatibus auctum in paludes redundantia motionibus concitata amarique mixtionibus non patitur bestia|rum palustrium genera ibi nasci, quaeque de 10 (25) superioribus | locis natando proxime litus perveniunt, =20= inconsueta salsitudine necantur. exemplar autem huius rei Gallicae paludes possunt esse quae circum Altinum Ravennam Aquileiam aliaque quae in eiusmodi locis municipia sunt proxima paludi|bus, quod his rationibus habent 15 (5) 12 incredibilem salubritatem. quibus autem insidentes sunt paludes et non habent exitus profluentes neque per flumina neque per fossas, uti Pomptinae, stando putescunt et umores graves et pestilentes in his locis emittunt. item in Apulia oppidum Salpia vetus, quod | Diomedes ab Troia 20 (10) rediens constituit sive quemadmodum nonnulli scripserunt Elpias Rhodius, in eiusmodi locis fuerat conlocatum, ex quo incolae quotannis aegrotando laborantes aliquando pervenerunt ad M. Hostilium ab eoque publice petentes impetraverunt ut is idoneum locum ad moenia trans|ferenda 25 (15) conquireret eligeretque. tunc is moratus non est, sed statim rationibus doctissime quaesitis secundum mare mercatus est possessionem loco salubri ab senatuque populoque

7 fit _G_: _om. HS_.

8 mare … aucto _H_ (auctum _Ussing_), mari … aucto _GS_. | paludis _HS_ (-des _G_).

9 concitata marique (marisque _GS_) _x_.

14 aquilegiam _x_.

17 per (fl.) _GS^{c}_: _om. H et ante ips. corr. S_.

18 pomptinae _H_: pomtinę _GS_. | putescunt: _sic x_ (putrescunt _L. cf. Lachmann ad Lucr. p. 188, Keil ad Varr. p. 90_). putṛescunt (_sic_) _male corr. Plin. Aug. 11, 277--non 12, 96_.

20 diomedis _H_.

22 elphias _x_.

23 quod annis (_semper_) _H_ (_ut_ quod _pro_ quot).

24 m̄ _H_, M. _S_, marcū _G_.

25 ut his _HS_, uti his _G_.

26 elegeret quae _H_.

* * * * *

Page 19

Romano petiit ut liceret transferre oppidum, constituitque moenia et areas divisit nummoque sestertio singulis | municipibus mancipio dedit. his confectis lacum (20) aperuit in mare et portum e lacu municipio perfecit. itaque nunc Salpini quattuor milia passuum progressi ab 5 oppido veteri habitant in salubri loco.

V Cum ergo his rationibus erit salubritatis moenium con|locandorum explicatio regionesque electae fuerint fructibus (25) ad alendam civitatem copiosae et viarum munitiones aut opportunitates fluminum seu per portus marinae 10 subvectiones | habuerint ad moenia comportationes expeditas, =21= tunc turrium murorumque fundamenta sic sunt facienda uti fodiantur, si queat inveniri, ad solidum et in solido, quantum ex amplitudine operis pro ratione videatur, crassitudine ampliore | quam parietum qui supra terram 15 (5) sunt futuri, et ea impleantur quam solidissima structura. 2 item turres sunt proiciendae in exteriorem partem, uti cum ad murum hostis impetu velit adpropinquare, a turribus dextra ac sinistra lateribus apertis telis vulneretur. curandumque maxime videtur ut | non facilis aditus sit ad 20 (10) oppugnandum murum, sed ita circumdandum ad loca praecipitia et excogitandum uti portarum itinera non sint directa sed scaeva. namque cum ita factum fuerit, tum dextrum latus accedentibus quod scuto non erit tectum proximum erit muro. conlocanda autem | oppida sunt non 25 (15) quadrata nec procurrentibus angulis sed circumitionibus, uti hostis ex pluribus locis conspiciatur. in quibus enim anguli procurrunt, difficiliter defenditur, quod angulus 3 magis hostem tuetur quam civem. crassitudinem autem muri ita faciendam censeo uti armati homines supra | obviam 30 (20)

1 romano _GS_, ṝ _H_. | petiit _S(G^{c})_ = petit _HG_.

5 passus _x_ (_cf. p. 27, 4. 203, 4. al. p. 251, 1_).

6 veteri _HS_: -re _G_ (_ut x 33, 14_). | in _HS: om. G_.

7 inmoe(ę _S_)nium con(l _GS_)locandorum _x_ (_cf. p. 17, 8. 18, 21. 108, 15_).

11 subvectionis (_pro_ -nes) _S^{c}_ (_ut L_) | habuerit _x_.

13 queant _x_.

14 videatur _G_: -antur _HS_.

19 vulneretur _G^{c}_: -rentur _x_.

23 tum _H_: dum _G_, tunc _S_.

26 circuitionibus _x_.

28 quod _S(G^{c})_: quo _HG_.

29 tuetur _HS_: tueatur _G_.

* * * * *

Page 20

venientes alius alium sine inpeditione praeterire possint. tum in crassitudine perpetuae taleae oleagineae ustilatae quam creberrime instruantur, uti utraeque muri frontes inter se, quemadmodum fibulis, his taleis conligatae aeternam habeant firmitatem. namque ei materiae nec caries 5 | nec tempestates nec vetustas potest nocere, sed ea et in (25) terra obruta et in aqua conlocata permanet sine vitiis utilis sempiterno. itaque non solum in muro sed etiam in substructionibus quique parietes murali crassitudine erunt faciundi hac ratione religati non cito vitiabuntur. 10 4 intervalla | autem turrium ita sunt facienda ut ne longius =22= sit alia ab alia sagittae missionis, uti si qua oppugnetur, tum a turribus quae erunt dextra ac sinistra scorpionibus reliquisque telorum missionibus hostes reiciantur. etiamque contra in|teriora turrium dividendus est murus intervallis 15 (5) tam magnis quam erunt turres, ut itinera sint interioribus partibus turrium contignata, neque ea ferro fixa. hostis enim si quam partem muri occupaverit, qui repugnabunt rescindent et si celeriter administraverint, non patientur reliquas partes tur|rium murique hostem 20 (10) penetrare, nisi se voluerit praecipitare. turres itaque 5 rotundae aut polygoniae sunt faciendae. quadratas enim

2 tum: dum _x_. | taleae: tabulae _x_.

3 creberrimae _H_ = -me (_adv. sine unc._) _GS_.

5 neceſ̣ſ̣^{c}arieſ _H^{c}_, ne[.c/c̣] aries _G^{c}_, neccaries _S_.

6 tempestates _HS_: -tas _G_.

7 permanet _G_: -nent _H et_ (_ubi_ utiles) _S_.

12 sagitta emissionis _x_.

13 ac _om. x_ (_ut 29, 5_).

14 hostis _a. c. H_.

15 inferiores _x_.

22 rutundae _H, qui sic--item_ rutunditas, rutundare, rutundatio--_semper solus_ (_raro sequente uno L, ut p. 208, 6. 243, 26. 271, 14_). _scil. e 37 locis_ (_ind. Nohl._) _corrigendo litt._ u _in_ o _mutatur his septem 22, 11. 13. 66, 2. 4. 79, 4. 94, 4. 6_. r&undationi _legitur 25, 26_ (_cf. ital._ ritondo). _at_ (_sine corr., ut videtur_) o _non legitur nisi duobus 29, 2 et 264, 6_. alteratutunditatis _H 252, 13 ut repetunt L et P_ (_l--sed corr. c_) _ex H, ita ex antiquiore fonte G_ (_qui, ut EPS, ipse numquam habet_ ru-) _sic scribens_ altera rotutunditatis. _sic etiam in antiquissimo Plinii Augiensi semper_ ru- _11, 275. 12, 127. 13, 47. 14, 30_ (_sed 11, 58_ rotonditatum _sic_!) _etc. item cod. Marcianus SRR. et Lucretii vett. cf. Lachmann ad Lucr. 2, 402. Keil ad Cat. p. 43 et ad Varr. p. 6_. | poly(i _S_)gonea _x_.

* * * * *

Page 21

machinae celerius dissipant, quod angulos arietes tundendo frangunt, in rotundationibus autem uti cuneos ad centrum adigendo laedere non possunt. item munitiones | muri (15) turriumque aggeribus coniunctae maxime sunt tutiores, quod neque arietes neque suffossiones neque machinae 5 6 ceterae eis valent nocere. sed non in omnibus locis est aggeris ratio facienda nisi quibus extra murum ex alto loco plano pede accessus fuerit ad moenia oppugnanda. itaque in eius|modi locis primum fossae sunt faciendae (20) latitudinibus et altitudinibus quam amplissimis, deinde 10 fundamentum muri deprimendum est intra alveum fossae et id extruendum est ea crassitudine ut opus terrenum 7 facile sustineatur. item interiore parte substructionis fundamentum distans ab exte|riore introrsus amplo spatio ita (25) uti cohortes possint quemadmodum in acie instructae ad 15 defendendum supra latitudinem aggeris consistere. cum autem fundamenta ita distantia inter se fuerint constituta, tunc inter ea alia transversa, coniuncta exteriori et interiori fundamento, pectinatim dis|posita, quemadmodum (30) serrae dentes solent esse conlocentur. cum enim sic erit 20 factum, tunc ita oneris terreni magnitudo | distributa in =23= parvas partes neque universa pondere premens poterit ulla 8 ratione extrudere muri substructiones. de ipso autem muro e qua materia struatur aut perficiatur, ideo non est praefiniendum quod in omnibus locis quas optamus co|pias, 25 (5) eas non possumus habere. sed ubi sunt saxa quadrata sive silex seu caementum aut coctus later sive crudus, his erit utendum. non enim uti Babylone abundantes liquido bitumine pro calce et harena ex cocto latere factum habent

2 cuneos _GS_: cuneus _H_.

3 munition<is> _in ras. S_ (_ex_ -ibꝰ).

8 munia _x_.

12 est (ea) _HS: om. G_.

20: solentes se _G_, solventes se _HS(G^{c})_.

22 pondere _HS_: -ra _G_.

29 harena _H^{c}SG_ (_ut p. 14, 15. 19 x_): arena _H, qui ante corr. sic saepius scripsit_ (_item G_), _sicut_ arenoso _HG 38, 1_. arenariis _G 40, 18_. [h/a]rena _G^{c} 40, 1_. [h/a]renaria _H^{c} 40, 9. 43, 25_. [ⱶ/a]renę _G^{c} 41, 1_. [h/a]renę _H^{c} 41, 3_. [h/a]renosa _H^{c} 43, 21 etc._ (harena _etc. semper S_). | ex: & _x_.

* * * * *

Page 22

murum, sic item possunt omnes regiones seu locorum pro|prietates (10) habere tantas eiusdem generis utilitates uti ex his comparationibus ad aeternitatem perfectus habeatur sine vitio murus.

VI Moenibus circumdatis secuntur intra murum arearum 5 divisiones platearumque et angiportorum ad caeli regionem | directiones. dirigentur haec autem recte, si exclusi erunt (15) ex angiportis venti prudenter. qui si frigidi sunt laedunt, si calidi vitiant, si umidi nocent. quare vitandum videtur hoc vitium et advertendum ne fiat quod in multis civitatibus 10 usu solet venire. quemadmodum in insula Lesbo oppidum | Mytilene magnificenter est aedificatum et eleganter, (20) sed positum non prudenter. in qua civitate auster cum fiat, homines aegrotant, cum corus, tussiunt, cum septentrio, restituuntur in salubritatem sed in angiportis 15 et plateis non possunt consistere propter vehementiam 2 frigoris. ventus | autem est aeris fluens unda cum incerta (25) motus redundantia. nascitur cum fervor offendit umorem et impetus calefactionis exprimit vim spiritus flantis. id autem verum esse ex aeolipilis aereis licet aspicere et de 20 latentibus caeli rationibus | artificiosis rerum inventionibus =24= divinitatis exprimere veritatem. fiunt enim aeolipilae aereae cavae. hae habent punctum angustissimum quo aqua infunduntur conlocanturque ad ignem, et antequam

2 utilitatis _H_.

5 secuntur _H_: sequntur _G_ (sequuntur _SG^{c}_).

6 angiportuum (-uū) _x_ (_pro_ -tûm?). _cf. p. 26, 17. 22. 29, 23_ [plinthuum _H_ = plinthum _G 78, 3_].

7 de(i _G_)rectione(i _G_)s dirigentur. haec (Hęc _GS_) _x_.

10 avertendum _x_.

11 usu _HS_ usus _G_.

14 chorus (_ut infra_) _x_.

19 calfactionis (= fervoris _rec._) _Lorentzen_ (tactionis _olim ego, cf._ impetu tangit _p. 189, 10 190, 1. 188, 8. 123, 27. 27, 19_): factionis _x_ (= ἡ τῆϲ ζέϲεωϲ ῥύμη _apud Gal. XVI, 398 cf. G. Kaibel_: _Hermes 20, 581_). | vim _x_: vi _S^{c}_. | flantis _Lor._ (φυϲοῦντοϲ _Gal._): flatus _H et_ (_ante ras._) _S_, flatum _G_ (-ū _S^{c}_).

20 ex acolis aeris _H_, ex … ris _G_ (ex eolypylis aereis _in ras. G^{c}_), ex eolis aereis _S_ (_ubi_ aereis _in ras. et in marg._ ꝉ eolippilis _S^{c}_). _itaque_ ex eolis aeris _ante ras. GS_ (_corr. ex p. 24, 2_).

23 quo aqua: quae qua _H_, quę aqua _GS_.

* * * * *

Page 23

calescant non habent ullum spiritum, | simul autem fervere (5) coeperint, efficiunt ad ignem vehementem flatum. ita scire et iudicare licet e parvo brevissimoque spectaculo de magnis et inmanibus caeli ventorumque naturae rationibus. 3 <igitur venti si ex habitationibus> exclusi fuerint, 5 non solum efficient corporibus valentibus locum salubrem, sed etiam si | qui morbi ex aliis vitiis forte nascentur, qui (10) in ceteris salubribus locis habent curationes medicinae contrariae, in his propter temperaturam exclusione ventorum expeditius curabuntur. vitia autem sunt quae difficulter 10 curantur in regionibus quae sunt supra scriptae haec, gravido, arteriace, | tussis, pleuritis, pthisis, sanguinis (15) eiectio et cetera quae non detractionibus sed adiectionibus curantur. haec ideo difficulter medicantur primum quod ex frigoribus concipiuntur, deinde quod defatigatis morbo 15 viribus eorum, aer agitatus e ventorum agitationibus extenuatur unaque a vitiosis | corporibus detrahit sucum et (20) efficit ea exiliora. contra vero lenis et crassus aer, qui perflatus non habet neque crebras redundantias, propter inmotam stabilitatem adiciendo ad membra eorum alit 20 eos et reficit qui in is sunt inpliciti morbis.

4 | Nonnullis placuit esse ventos quattuor, ab oriente (25) aequinoctiali solanum, a meridie austrum, ab occidente aequinoctiali | favonium, ab septentrionibus septentrionem. =25= sed qui diligentius perquisierunt tradiderunt eos esse octo, 25 maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exemplum

1 s. a. ut f. _x_ (ut _del. Stock_).

4 rationibus exclusi fuerint (_sine albo_) _x_ (_ex Gal XVI, 398 sic lacunam, de qua v. not. ed. pr., certius explet G. Kaibel: Hermes 20, 582 cf. infra p. 26, 19_).

9 exclusiones _x_.

12 gravitudo arteria ca&ussis _H_, gravitudo arteriacę (-ce _S_) tussis _GS_ (κόρυζα ἀρθρῖτιϲ? βήξ _Gal. XVI, 399_). _ubi gravitudo librariorum est_ (_cf. Theod. Prisc. p. 515_) _ex forma_ gravido = gravedo _scil. narium_ = κόρυζα _Cels. 4, 5 etc. de arteriaca autem passione i. e. brancho vid. Paul. 3, 28 f. 39 Ven. 1528_ (_Gal. XIII, 4_) _quem citat Simon Ian. s. v._ | pleuri(e _S_)tis tiphisis _x_.

16 e (ex _S_): est (_ex_ é) _H_, ē _G_ (ē ex _G^{c}_). | extenuabitur _x_.

21 is: his _x_.

22 ventos _GS^{c}_: -tus _HS_.

24 ab septentrionali _x_ (_cf. ad p. 144, 26_).

* * * * *

Page 24