Vitruvii De architectura libri decem
Part 4
utraque plagam mittere | debent. quodsi non homotona (10) 9 fuerint, inpedient directam telorum missionem. item theatris vasa aerea, quae in cellis sub gradibus mathematica ratione conlocantur sonituum ad discrimina, quae Graeci ηχεια appellant, ad symphonias musicas sive concentus 5 componuntur divisa in circinatione dia|tessaron et diapente (15) et <diapason ad> disdiapason, uti vox scaenici sonitus conveniens in dispositionibus tactu cum offenderit, aucta cum incremento clarior et suavior ad spectatorum perveniat aures. hydraulicas quoque machinas et cetera quae 10 sunt similia his organis, sine musicis rationibus efficere 10 | nemo poterit. disciplinam vero medicinae novisse oportet (20) propter inclinationes caeli, quae Graeci κλιματα dicunt, et | aeris et locorum qui sunt salubres aut pestilentes =7= aquarumque usus. sine his enim rationibus nulla salubris 15 habitatio fieri potest. iura quoque nota habeat oportet ea quae necessaria sunt aedificiis communium parietum ad ambitum stilli|cidiorum, et cloacarum, luminum, item (5) aquarum ductiones. et cetera quae eiusmodi sunt nota oportet sint architectis, uti ante caveant quam instituant 20 aedificia, ne controversiae factis operibus patribus familiarum relinquantur et ut legibus scribendis prudentia caveri possit et locatori et conductori. | namque si lex (10) perite fuerit scripta, erit ut sine captione uterque ab utroque liberetur. ex astrologia autem cognoscitur oriens 25 occidens meridies septentrio, etiam caeli ratio, aequinoctium solstitium astrorum cursus. quorum notitiam si qui non habuerit, horologiorum rationem omnino scire | non poterit. (15)
11 Cum ergo tanta haec disciplina sit condecorata et abundans eruditionibus variis ac pluribus, non puto posse 30
1 utrae(ę _GS_)que _x_. | o motonia _HG_, <o>motonia _in ras. S_ (i. equaliter sonantia _in textu ipso male add. S_).
2 impedient directam _G et in ras. S_: impediendi | rectam _H_.
4 sonitum (-tū _GS_) & d. _x_. | 5 echea _x_. | 7 diapason ad _om. x_.
13 inclinationem (-nē _GS_) _x_. | climata _x_.
17 communibus _x_.
23 cavere _x_.
27 si qui _Praun_: si quis _x_.
* * * * *
Page 7
se iuste repente profiteri architectos nisi qui ab aetate puerili his gradibus disciplinarum scandendo, scientia plerarumque lit|terarum et artium nutriti pervenerint ad summum (20) 12 templum architecturae. at fortasse mirum videbitur inperitis, hominis posse naturam tantum numerum doctrinarum 5 perdiscere et memoria continere. cum autem animadverterint omnes disciplinas inter se coniunctionem rerum et communicationem | habere, fieri posse faciliter (25) credent. encyclios enim disciplina uti corpus unum ex his membris est composita. itaque | qui a teneris aetatibus 10 eruditionibus variis instruuntur, omnibus litteris =8= agnoscunt easdem notas communicationemque omnium disciplinarum, et ea re facilius omnia cognoscunt. ideoque de veteribus architectis Pytheos, qui Priene aedem Minervae | nobiliter est architectatus, ait in suis 15 (5) commentariis architectum omnibus artibus et doctrinis plus oportere posse facere quam qui singulas res suis industriis et exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt. id 13 autem re non expeditur. non enim debet nec potest esse architectus gram|maticus uti fuerat Aristarchus, sed non 20 (10) agrammatos, nec musicus ut Aristoxenus, sed non amusos, nec pictor ut Apelles, sed graphidos non inperitus, nec plastes quemadmodum Myron seu Polyclitus, sed rationis plasticae non ignarus, nec denuo medicus ut Hippocrates, sed non aniatrologetos, | nec in ceteris doctrinis 25 (15) singulariter excellens, sed in is non inperitus. non enim
1 se _om. x_ (_ut G p. 36, 1_).
2 ẹscandendo _H_. | plerumque _x_.
4 ac _x_.
5 hominibus _x_.
8 haberi _ante corr. G_.
9 enciclios _G_.
10 qui a: quia _x_ (qui¦a _G^{c}_).
14 py(i _G_)thios _HG_, pythius (_ut 9, 7 x_) _S_. | prieni _H_ (_cf. p. 159, 3_), primus _S_, primus ꝉ̣ p̲r̲i̲e̲n̲i̲ _G_ _i. e._ primus _G^{c}_ (_cf. ad p. 6, 2_)
20 fuerat (_cf. p. 252, 2 etc._): fuerit _x_. | aristarcus _G_.
21 agrammatus _x_.
25 aniatrologetus _G_, -gecus _H_ (_sed_ -getus _H^{c} = LP_), -gicus _S(G^{c})_.
26 is: his _x. ita sexcenties_ (_praevalente pronomine_ hic _apud recentiores_) _poterit corrigi: cf. mox p. 9, 6. quod raro tentavi, nisi quod semper scribo_ is qui … _pro_ hic qui … (_quod est rec. et medii aevi_). | imperitos _H_.
* * * * *
Page 8
in tantis rerum varietatibus elegantias singulares quisquam consequi potest, quod earum ratiocinationes cognoscere et 14 percipere vix cadit in potestatem. nec tamen non tantum architecti non possunt in omnibus rebus | habere summum (20) effectum, sed etiam ipsi qui privatim proprietates tenent 5 artium non efficiunt ut habeant omnes sum|mum laudis =9= principatum. ergo si in singulis doctrinis singuli artifices neque omnes sed pauci aevo perpetuo nobilitatem vix sunt consecuti, quemadmodum potest architectus, qui pluribus artibus debet esse peritus, non id ipsum mirum | et magnum 10 (5) facere ne quid ex is indigeat, sed etiam ut omnes artifices superet qui singulis doctrinis adsiduitatem cum industria 15 summa praestiterunt. igitur in hac re Pytheos errasse videtur quod non animadvertit ex duabus rebus singulas artes esse compositas, ex opere et eius ratiocinatione. |ex 15 (10) his autem unum proprium est eorum qui singulis rebus sunt exercitati, id est operis effectus, alterum commune cum omnibus doctis, id est ratiocinatio, uti medicis et musicis est de venarum rythmo et ad pedem motu, at si vulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, 20 non accedet mu|sicus, sed id opus proprium erit medici. (15) item in organo non medicus sed musicus modulabitur, ut 16 aures suam cantionibus recipiant iucunditatem. similiter cum astrologis et musicis est disputatio communis de sympathia stellarum et symphoniarum in quadratis et 25 trigonis diatessaron et diapente, | et geometris de visu qui (20) graece λογοϲ οπτικοϲ appellatur, | ceterisque omnibus doctrinis =10=
1 eligantias _x_ (_sic etiam 87, 2 et H 36, 17. 145, 21. item G 86, 12--sed_ elegantiam _10, 3 x_).
6 laudes (_a. c._) _H_.
11 is _S_: his _HG et_ (_ubi_ ex[ⱶ/ı]ſ) _S^{c}_.
12 qui _HS_: q[ı/u],ín _S_ (_id est_ quin _S_, qui in _S^{c}_), & qui _G_.
16 est: esse (e̅e̅ _GS_) _x_. | rebus _om. S_ (_suppl. S^{2}_).
18 ratione (-nē _S_) _x_.
19 est: & _x_. pythmo _x_ (_sed supra S^{c}_ ꝉ rithmo). | pedem motus _H_, pedū motus _GS_ (s. metricorum _supra add. S^{c}_). | at: ut _x_.
23 suae (suę _GS_) _x_. | iocunditatem (_sic_) _semel H_ (_semper SEG_).
25 stillarum _ante corr. H_ (_ut 230, 11 H, qui_ staellae _232, 8_).
26 trigonis _GS_: tridonis _H_. | et g. de visu: a g. divisus _x_.
27 logos opticos _x_ | appellat᷎ _H_ = apellat᷑ _S_, appellatur _G_.
* * * * *
Page 9
multae res vel omnes communes sunt dumtaxat ad disputandum. operum vero ingressus, qui manu ac tractationibus ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt qui proprie una arte ad faciendum sunt | instituti. ergo satis (5) abunde videtur fecisse qui ex singulis doctrinis partes et 5 rationes earum mediocriter habet notas eas quae necessariae sunt ad architecturam, uti si quid de his rebus et artibus iudicare et probare opus fuerit ne deficiat. quibus vero natura tantum tribuit sollertiae acumi|nis memoriae ut (10) possint geometriam astrologiam musicen ceterasque disciplinas 10 penitus habere notas, praetereunt officia architectorum et efficiuntur mathematici. itaque faciliter contra eas disciplinas disputare possunt, quod pluribus telis disciplinarum sunt armati. hi autem inveniuntur raro, ut | aliquando fuerunt Aristarchus Samius, Philolaus et Archytas 15 Tarentini, Apollonius Pergaeus, Eratosthenes Cyrenaeus, Archimedes et Scopinas ab Syracusis, qui multas res organicas et gnomonicas numero naturalibusque rationibus inventas atque explicatas posteris reliquerunt.
17 | Cum ergo talia ingenia ab naturali sollertia non 20 passim cunctis gentibus sed paucis viris habere concedatur, officium vero architecti omnibus eruditionibus debeat esse exercitatum, et ratio propter amplitudinem rei permittat non iuxta necessitatem summas sed etiam mediocres scientias habere dis|ciplinarum, peto, Caesar, et a te et ab is =11= qui ea volumina sunt lecturi, ut si quid parum ad regulam 26 artis grammaticae fuerit explicatum ignoscatur. namque non uti summus philosophus nec rhetor disertus nec grammaticus summis rationibus | artis exercitatus sed ut architectus (5)
2 ac: aut _x_.
5 ex _om. S_ (_sed supra suppl._ in _S^{c}_).
8 deficiat _S^{c}_: -tur _x_ (_cf. p. 184, 14. 132, 20 etc._).
15 phy(i _S_)lolaus _x_. | architas _GS_.
17 ab _HG_: a _H^{c}S(G^{c})_
18 organicas gnomonicas _G et_ (_ips. corr._) _H S^{c}_ (= _L_), organicas gnominicas _H^{2}S_ (= _P. cf. not. ed. pr._).
20 ab _HG_: ac _S_ (_ubi_ naturali<s> _S^{c}_).
22 deb& _S_.
24 non <summas sed etiam iuxta necessitatem> mediocres _in ras. S^{c}_.| mediocris _H_.
25 peto: Pro eo _S_ (_ubi post_ lecturi _add. S^{c}_ expostulo). | is: his _x_.
* * * * *
Page 10
is litteris imbutus haec nisus sum scribere. de artis vero potestate quaeque insunt in ea ratiocinationes polliceor, uti spero, his voluminibus non modo aedificantibus sed etiam omnibus sapientibus cum maxima auctoritate me sine dubio praestaturum. 5
II | Architectura autem constat ex ordinatione, quae graece (10) ταξιϲ dicitur, et ex dispositione, hanc autem Graeci διαθεϲιν vocitant, et eurythmia et symmetria et decore et distributione, quae graece οικονομια dicitur.
2 Ordinatio est modica membrorum operis commoditas 10 | separatim universaeque proportionis ad symmetriam comparatio. (15) haec componitur ex quantitate, quae graece ποϲοτηϲ dicitur. quantitas autem est modulorum ex ipsius operis <membris> sumptio e singulisque membrorum partibus universi operis conveniens effectus. 15
| Dispositio autem est rerum apta conlocatio elegansque (20) e compositionibus effectus operis cum qualitate. species dispositionis, quae graece dicuntur ιδεαι, sunt hae, ichnographia orthographia scaenographia. ichnographia est circini regulaeque modice continens usus, e qua capiuntur 20 forma|rum in solis arearum descriptiones. orthographia (25) autem est | erecta frontis imago modiceque picta rationibus =12= operis futuri figura. item scaenographia est frontis et laterum abscedentium adumbratio ad circinique centrum omnium linearum responsus. hae nascuntur ex cogitatione 25 et inventione. | cogitatio est cura, studii plena et industriae (5) vigilantiaeque, effectus propositi cum voluptate.
1 is: his _x_.
7 taxis _x_. | diathesin _x_.
8 eyrithmia (_sic_) _HSG_ (_sed infra p. 12, 9_ eurithmia _omnes_).
9 oeconomia _x_.
11 proportiones _H_: -nis _S_, proporticionis (_sic_) _G_.
13 possotes _HS_, posotis _G_.
14 membris _om. x_. | sumptio. e singulis que _HG_: sumptione. sinġu̇larisque _S_ (sumptio^{n}e singulisque _G^{c}_), _cui sc. in marg. adscripsit S^{c}_ in singulis.
16 eligans _x_ (_praeter S_) et _sic 103, 10_ (_pr. S_). _145, 23. 155, 1_ (_pr. S_). _173, 20. 173, 24_ (_pr. S_). _175, 4. 178, 21_ (_pr. E_). _182, 25_ (_pr. E^{c}_). _item H 160, 13_ (_ubi_ ele- _GS_). _sed_ eleg. _x 13, 15. 13, 16, 15, 24. 23, 20_ (_pr. S_). _46, 2. 244, 10._
17 e _om. x_.
18 ideae (-ę _S_) _x_.
20 equa _G_: aequa _H_, ęqua _SG^{c}_.
21 solis _G_: soliis _HS_.
* * * * *
Page 11
inventio autem est quaestionum obscurarum explicatio ratioque novae rei vigore mobili reperta. hae sunt terminationes dispositionum.
3 Eurythmia est venusta species commodusque in compo|sitionibus (10) membrorum aspectus. haec efficitur cum 5 membra operis convenientis sunt altitudinis ad latitudinem, latitudinis ad longitudinem et ad summam omnia respondent suae symmetriae.
4 Item symmetria est ex ipsius operis membris conveniens | consensus ex partibusque separatis ad universae 10 (15) figurae speciem ratae partis responsus. uti in hominis corpore e cubito pede palmo digito ceterisque particulis symmetros est eurythmiae qualitas, sic est in operum perfectionibus. et primum in aedibus sacris aut e columnarum crassitudi|nibus aut triglypho aut etiam embate, 15 (20) sed et ballistae e foramine <et> quod Graeci περιτρητον vocitant, navis interscalmio, quod διαπηγμα dicitur, item ceterorum operum e membris invenitur symmetriarum ratiocinatio.
5 Decor autem est emendatus operis aspectus probatis 20 | rebus compositi cum auctoritate. is perficitur statione, (25) quod graece θεματιϲμωι dicitur, seu consuetudine aut natura. statione, cum Iovi Fulguri et Caelo et Soli et Lunae aedi|ficia subdiu hypaethraque constituentur. horum =13= enim deorum et species et effectus in aperto mundo atque 25 lucenti praesentes videmus. Minervae et Marti et Herculi aedes doricae fient. his enim diis propter virtutem sine deliciis aedificia | constitui decet. Veneri Florae Proserpinae (5) Fonti Lumphis corinthio genere constitutae aptas
6 convenientia _x_.
7 respondent _G_: -deant _HS_.
11 ratę _GS_: latę _H_.
15 embatere ballistae (balistę _H^{c}GS_) foramine quod graeci (greci _G_) peritreton _x_.
17 navibus _x_. | quae (quę _GS_) dipheciaca _x_.
22 thematismo _x_.
24 sub divo hyphetraque (hip̄hetraque _S_, hypethraque _G_) _x_ (_cf. p. 124, 2_). | constituentur _HS_: -untur _G_.
26 videmus _GS^{c}_: vidimus _HS_.
28 di(e _SG^{c}_)liciis _x_.
29 fontycum phys _H_, fonty cūphys _S_ (_ubi supra_ ı. nīphıs), fonticym phis _G_ (phys _G^{c}_).
* * * * *
Page 12
videbuntur habere proprietates, quod his diis propter teneritatem graciliora et florida foliisque et volutis ornata opera facta augere videbuntur iustum decorem. Iunoni Dianae Libero Patri cete|risque diis qui eadem sunt similitudine (10) si aedes ionicae construentur, habita erit ratio 5 mediocritatis, quod et ab severo more doricorum et ab teneritate corinthiorum temperabitur earum institutio proprietatis. 6 ad consuetudinem autem decor sic exprimitur, cum aedificiis interioribus ma|gnificis item vestibula convenientia (15) et elegantia erunt facta. si enim interiora prospectus 10 habuerint elegantes, aditus autem humiles et inhonestos, non erunt cum decore. item si doricis epistyliis in coronis denticuli scalpentur aut in pulvinatis columnis ionicis epistyliis exprimentur triglyphi, | translatis ex alia (20) ratione proprietatibus in aliud genus operis offendetur 15 7 aspectus, alius ante ordinis consuetudinibus institutis. naturalis autem decor sic erit, si primum omnibus templis saluberrimae regiones aquarumque fontes in is locis idonei eligentur in quibus fana constituantur, deinde maxime | Aesculapio Saluti, quorum deorum plurimi medicinis aegri 20 (25) curari videntur. cum enim ex pestilenti in salubrem locum =14= corpora aegra translata fuerint et e fontibus salubribus aquarum usus subministrabuntur, celerius convalescent. ita efficietur uti ex natura loci maiores auctasque cum dignitate | divinitas excipiat opiniones. item naturae decor 25 (5) erit, si cubiculis et bybliothecis ab oriente lumina capiuntur, balineis et hibernaculis ab occidente hiberno, pinacothecis et quibus certis luminibus opus est partibus a septentrione, quod ea caeli regio neque exclaratur neque
6 ab _HS: om. G_.
7 eorum _x_.
10 perfectus _x_ (_cf. p. 119, 25_).
13 sculpentur _x_. | aut in pulvinatis columnis et ionicis episty(i _GS_)liis capitulis exprimentur triglyphis (_G_, triclyphis _H_, tricliphis _S_) _x_.
16 alius: aliis _x_.
18 is: his _x_.
20 saluti et eorum deorum quorum pl. _x_.
25 opinionis _ante corr. H_.
27 balneis _x_. | pinacothi(e _S^{2}_)cis _S, ubi in m. solo calamo (ut saepius = S^{2}) impressum legitur_ ubi pingitur.
* * * * *
Page 13
obscuratur solis cursu | sed est certa inmutabilis die perpetuo. (10)
8 Distributio autem est copiarum locique commoda dispensatio parcaque in operibus sumptus cum ratione temperatio. haec ita observabitur, si primum architectus ea 5 non quaeret quae non poterunt inveniri aut parari nisi magno. | namque non omnibus locis harenae fossiciae nec (15) caementorum nec abietis nec sappinorum nec marmoris copia est, sed aliud alio loco nascitur, quorum comportationes difficiles sunt et sumptuosae. utendum autem est 10 ubi non est harena fossicia, fluviatica aut marina lota, inopiae quoque | abietis aut sappinorum vitabuntar utendo (20) cupresso populo ulmo pinu, reliquaque his similiter erunt 9 explicanda. alter gradus erit distributionis, cum ad usum patrum familiarum aut ad pecuniae copiam aut ad eloquentiae 15 dignitatem aedificia aliter disponentur. namque aliter urbanas domos opor|tere constitui videtur, aliter (25) quibus ex possessionibus rusti|cis influunt fructus, non item =15= feneratoribus, aliter beatis et delicatis, potentibus vero quorum cogitationibus respublica gubernatur, ad usum 20 conlocabuntur, et omnino faciendae sunt aptae omnibus personis aedificiorum distributiones.
III | Partes ipsius architecturae sunt tres, aedificatio, gnomonice, (5) machinatio. aedificatio autem divisa est bipertito, e quibus una est moenium et communium operum in 25 publicis locis conlocatio, altera est privatorum aedificiorum explicatio. publicorum autem distributiones sunt tres, e qui|bus est una defensionis, altera religionis, tertia (10) opportunitatis. defensionis est murorum turriumque et portarum ratio ad hostium impetus perpetuo repellendos excogitata, 30 religionis deorum inmortalium fanorum aediumque sacrarum
4 cū (_supra add. ips._) _S_ (_unde rec._): _om. HG_
6 poterunt _G et_ (_in ras._) _S_: potuerunt _H_ (-rint _P^{c}v_).
11 lota _x_: loca (_L_) _G^{c}_.
13 reliqua que _H_ (-quaq⁊ _S_): reliquaq; quę _G_.
15 f. & ad p. _x_.
16 alte (-ae _a. r. H_) disp. _x_ (aliter _L_).
17 urbanas _HS_: -nos _G_. | construi _S_.
18 idem _x_.
25 e: ex _S_.
28 est una _HS_: una est _G_.
31 sacrorum _x_.
* * * * *
Page 14
conlocatio, opportunitatis communium locorum ad usum publicum dis|positio, uti portus fora porticus balineae (15) theatra inambulationes ceteraque quae isdem rationibus in publicis locis designantur.
2 Haec autem ita fieri debent ut habeatur ratio firmitatis 5 utilitatis venustatis. firmitatis erit habita ratio, cum fuerit | fundamentorum ad solidum depressio et quaque e materia (20) copiaram sine avaritia diligens electio, utilitatis autem, cum emendata et sine inpeditione usus locorum dispositio et ad regiones sui cuiusque generis apta et commoda 10 distributio, venustatis vero cum fuerit operis species grata et elegans | membrorumque commensus iustas habeat symmetriarum (25) ratiocinationes.
IV In ipsis vero moenibus ea erunt principia. primum electio loci saluberrimi. is autem erit excelsus et non 15 ne|bulosus non pruinosus regionesque caeli spectans neque =16= aestuosas neque frigidas sed temperatas, deinde si vitabitur palustris vicinitas. cum enim aurae matutinae cum sole oriente ad oppidum pervenient et his ortae nebulae adiun|gentur spiritusque bestiarum palustrium venenatos 20 (5) cum nebula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent, efficient locum pestilentem. item si secundum mare erunt moenia spectabuntque ad meridiem aut occidentem non erunt salubria, quod per aestatem caelum meridianum sole exoriente | calescit meridie ardet, item quod spectat ad 25 (10) occidentem sole exorto tepescit meridie calet vespere fervet. 2 igitur mutationibus caloris et refrigerationis corpora quae in his locis sunt vitiantur. hoc autem licet animadvertere etiam ex is quae non sunt animalia. in cellis enim vinariis tectis | lumina nemo capit a meridie nec ab occidente 30 (15)
2 uti _HS_: ut _G_. | balinea _H_, balnea _H^{c}SG_
3 hisdem _x_.
4 locis _G et_ (_supra lin. ips. add._) _S_: _om. H_.
7 et _om. x, ubi pro_ depressio (deprạ̇esio _H_) quaque _HG in rasura sic_ dispositio & cū erit _libere ut solet ipse corrigit S_.
9 cum _om. x_. | usu _x_.
12 ẹ̇membrorūq; _H^{c}_ = membrorumque _G_ (membrorum _S, qui om._ que).
14 ea (_ante corr._) _om. G_.
17 si: sic _x_.
24 quod _HS_: quia _G_.
28 vitiantur: _sic x_.
29 is: his _x_.
* * * * *
Page 15