Vitruvii De architectura libri decem
Part 6
conlocavit Athenis turrim marmoream octagonon et in singulis lateribus octa|goni singulorum ventorum imagines (5) excalptas contra suos quosque flatus designavit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit et insuper Tritonem aereum conlocavit dextra manu virgam porrigentem, 5 et ita est machinatus uti vento circumageretur et semper contra flatum consisteret supraque | imaginem flantis venti (10) 5 indicem virgam teneret. itaque sunt conlocati inter solanum et austrum ab oriente hiberno eurus, inter austrum et favonium ab occidente hiberno africus, inter favonium 10 et septentrionem caurus, quem plures vocant corum, inter septentrionem et solanum aquilo. hoc modo vi|detur esse (15) expressum uti capiat numeros et nomina et partes unde flatus certi ventorum spirent. quod cum ita exploratum habeatur, ut inveniantur regiones et ortus corum sic erit 15 6 ratiocinandum. conlocetur ad libellam marmoreum amussium mediis moenibus, aut locus ita expoliatur ad regula et li|bellam ut amussium non desideretur, supraque eius (20) loci centrum medium conlocetur aeneus gnomon indagator umbrae, qui graece ϲκιαθηραϲ dicitur. huius antemeridiana 20 circiter hora quinta sumenda est extrema gnomonis umbra et puncto signanda, deinde circino diducto ad punctum quod est gno|monis umbrae longitudinis signum, ex eo a (25) centro circumagenda linea rotundationis. itemque observanda postmeri|diana istius gnomonis crescens umbra, et =26= cum tetigerit circinationis lineam et fecerit parem 26
1 turrem _HG_ (-rim _S = G^{c}, ut v. 6 x_).
2 octagonon _HS_: octogonon _G_ (_item p. 29, 17. 23_) _sed 25, 4_ octagoni _x_.
3 excalpas _H_, exscaptas _G_, exsculp[n/a]s _S_. | quosque (_Faventini cod. S p. 288, 18_): cuiusque _x_.
11 caurus _HS_: chaurus _G_.
13 numerus _x_ (-ros _S^{c}_).
16 libellum _HG^{c}_ (-lam _G et in ras._ -lā _S et G^{2} = v. 20_). | marmoream _ante corr. H et supra S^{2}_. | amusium _HS_, hamusium _G_.
18 hamusium _HG_ (amusium _S_).
19 aeneos _H_.
20 sciotheres (ciotheres _S_) _x_. | ante meridianā c. horā quinta (-tā _SG^{c}_) _x_.
21 (_non_ 23) gnominis _ante corr. S_.
23 ex eoque _x_.
24 ro(e _H_)tundationi _x_ (-ne _S^{c}_, -nis _G^{2}_).
25 gnominis _HS_.
26 tetiger& _HS_ (-rit _GS^{c}_).
* * * * *
Page 25
7 antemeridianae umbrae postmeridianam, signanda puncto. ex his duobus signis circino decussatim describendum, et per decussationem et | medium centrum linea perducenda ad (5) extremum, ut habeatur meridiana et septentrionalis regio. tum postea sumenda est sexta decima pars circinationis 5 lineae totius rotundationis, centrumque conlocandum in meridiana linea qua tangit circinationem, et signandum dextra ac sinistra in circinatione | et meridiana et (10) septentrionali parte. tunc ex signis his quattuor per centrum medium decussatim lineae ab extremis ad extremas circinationes 10 perducendae. ita austri et septentrionis habebitur octavae partis designatio. reliquae partes dextra tres ac sinistra tres aequales his distribuendae sunt | in tota (15) rotundatione, ut aequales divisiones octo ventorum designatae sint in descriptione. tum per angulos inter duas ventorum 15 regiones et platearum et angiportorum videntur debere 8 dirigi descriptiones. is enim rationibus et ea divisione exclusa erit ex habitationibus et vicis ventorum vis | molesta. (20) cum enim plateae contra directos ventos erunt conformatae, ex aperto caeli spatio impetus ac flatus 20 frequens conclusus in faucibus angiportorum vehementioribus viribus pervagabitur. quas ob res convertendae sunt ab regionibus ventorum directiones vicorum, uti advenientes ad angulos | insularum frangantur repulsique dissipentur. 25 (25)
9 Fortasse mirabuntur i qui multa ventorum nomina noverunt, quod a nobis expositi sunt tantum octo esse venti. si autem animadverterint orbis terrae circumitionem
2 (10, _etiam 28, 25. 29, 15_) decusatim _x_.
3 decusationē _HS_ (decussacionē _G_).
4 septentrionales _H_.
5 tum _HS_: tunc _G_.
7 qua&angit _H_ (quę t. _GS_).
12 dextra ac sinistra tres aequales et tres his _x_.
16 debere _G_: -ri _HS_ (_cf. 134, 23_).
17 is: his _x_.
18 excluserit _H_ (-sa erit _GS_). | vis molesta _HS_: molesta vis _G_.
19 derectos _x_. | ventus _HS_ (-tos _G_).
23 ad (_pro_ ab) regionibus _HG_ (a reg. _S_). | derectiones _HS_ (_non G_).
26 i (ei): hi (hi≣ _H_) _x. cf. p. 117, 17. 217, 3_.
28 venti _G(S^{c})_: ventis _H_, -tos _S_. | animadverterint _HS_: adverterint _G_. | circum(-ū _S_)itionē _HS_: circuitionē _G_.
* * * * *
Page 26
per solis | cursum et umbras gnomonis aequinoctiales et =27= inclinationem caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum quinquaginta duum milium stadium, quae fiunt passuum C̅C̅C̅X̅V̅ milia, | huius autem octava pars quam 5 ventus tenere videtur est triciens nongenta triginta septem milia et passus quingenti, non debebunt mirari si in tam magno spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus 10 varietates mutatione flatus faciat. itaque dextra et sinistra austrum leuconotus | et altanus flare solet, 10 africum libonotus et subvesperus, circa favonium argestes et certis temporibus etesiae, ad latera cauri circias et corus, circa septentrionem thracias et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem supernas et caecias, circa solanum carbas et certo tempore ornithiae, euri vero medias | partes 15 tenentis in extremis eurocircias et volturnus. sunt autem et alia plura nomina flatusque ventorum e locis aut fluminibus 11 aut montium procellis tracta. praeterea aurae matutinae, qua sol cum emergit de subterranea parte versando pulsat aeris umorem et impetu scandendo profundens 20 ex|primit aurarum antelucano spiritu flatus. qui =28= cum exorto sole permanserunt, euri venti tenent partes, et ea re quod ex auris procreatur ab Graecis ευροϲ videtur
1 gnominis _HS_. | ae(e _S_)quinoctialis _x_.
2 inclinatione _x_ (-nē _G^{c}_). | erat(h _G_)osthenin _HG_ (eratostene _SG^{c}_).
3 methodiis _H(G^{c})_, -dus _GS_.
4 stadium _HG_: -diorum _S(G^{c})_.
5 passus _x_. | trecenties et decies quinquaginta milia _x_ (_cf. Plin. 2, 247_).
6 triciens _HG_: -cies _S_.
9 varietatis _ante corr. G_ (_non HS_).
11 subvesperos _x_. | ergastes _x_.
12 aet | thestae (aetthestę _G_) _HG_ (ethesie _SG^{c}_). | chauri _x_. | circlas _H(S)_, circ(t _G_)ius _GS^{c}_ (ī aꝉ cirglas _G^{c} in marg._).
15 ornitiae _H_ (-tię) _S_, -thiae _G_ (-t[ⱶ/ı]ę) _S^{c}_ (-ciae _G^{c}_).
16 tenentes _x_. | euri cert(c _S_)ias _HS_, euri circias _GS^{c}_. | uol[.tur/ṇus] _HS_ (vulturnus _G_). _servavi_ (_cf. H 158, 5. 160, 23_) uo- _pro_ uu- _in solis nom. propriis cf. p. 30, 15. 45, 16. frequens enim in H litt._ u _et_ o _confusio in nom. sg. praecipue decl. II_ -os: _itaque et_ -uos _velut 161, 7. 190, 16. 205, 3. 230, 24 etc._.
19 qua: quas _x_.
20 profundens: prudens _HG_ (procedens _in ras. S et_ -p[.ce/rụ]dens _G^{c}_, prodens _e^{c}_).
23 ab _HG_: a _S_. | aurus _x_.
* * * * *
Page 27
esse appellatus crastinusque dies propter auras matutinas αυριον fertur esse | vocitatus. sunt autem nonnulli (5) qui negant Eratosthenem potuisse veram mensuram orbis terrae colligere. quae sive est certa sive non vera, non potest nostra scriptura non veras habere terminationes 5 12 regionum unde spiritus ventorum oriuntur. ergo si ita est, tantum erit uti non certam mensurae | rationem sed (10) aut maiores impetus aut minores habeant singuli venti.
Quoniam haec a nobis sunt breviter exposita, ut facilius intellegantur visum est mihi in extremo volumine 10 formas, sive uti Graeci ϲχηματα dicunt, duo explicare, unum ita de|formatum ut appareat unde certi ventorum spiritus (15) oriantur, alterum quemadmodum ab impetu eorum aversis directionibus vicorum et platearum evitentur nocentes flatus. erit autem in exaequata planitie centrum ubi est littera A, 15 gnomonis autem antemeridiana umbra ubi est B, et a centro ubi est A | diducto circino ad id signum umbrae (20) ubi est B, circumagatur linea rotundationis. reposito autem gnomone ubi antea fuerat, expectanda est dum decrescat faciatque iterum crescendo parem antemeridianae 20 umbrae postmeridianam tangatque lineam rotundationis ubi erit littera C. tunc a signo ubi | est B et a signo ubi (25) est C circino decussatim describatur ubi erit D, deinde per decussationem ubi est D et centrum perducatur linea ad extremum, in qua linea erunt litterae | E et F. haec =29= linea erit index meridianae et septentrionalis regionis. 26
2 aurion _x_. | autem _HS_: enim _G_.
3 eratostenem (_H_, -ē _GS_) _x_.
10 intelle(i _G^{c}, ut 104, 19. 111, 4. 252, 16. 263, 5_)gatur _x_.
11 formā _x_. | sch(sc _S_)emata _x_ | explicare _HG_: explanare _S_.
12 _in marg. H fol. 16^{b} extat octo ventorum rota in_ XVI partes _descripta cf. p. 64, 23_.
16 ubi est .b. et .a. centro (a centro _GS_) ubi est .a. et .b. deducto _x_.
17 id _HS: om. G_.
20 parem _G_: partem _HS(G^{c})_.
22 .c. _G(H^{2})_: .e. _H_ (vel e-- _pro_ c-- _in marg. S^{2}_), d _S(G^{c})_.
23 .c. _HG_ (vel c _supra S^{2}_): d _S(G^{c})_. | .d. _HG_ (vel d _S^{2} in m._): e _S(G^{c})_.
24 per decusationem et centrum ubi est .d. (_HG_, e _SG^{c}_, vel d _S^{c} in m._) perducatur _x_.
25 ad _S_: ab (extremum) _HG_. | er̄ litterę _S(G^{c})_: erit littera _HG_.
26 index _HG_: indextra _S_. | septentrionales _H_.
* * * * *
Page 28
13 tunc circino totius rotundationis sumenda est pars XVI, circinique centrum ponendum est in meridiana linea qua tangit rotundationem ubi est littera E, et signandum | dextra (5) ac sinistra ubi erunt litterae G H. item in septentrionali parte centrum circini ponendum in rotundatione 5 et septentrionali linea ubi est littera F, et signandum dextra ac sinistra ubi sunt litterae I et K, et ab G ad K et ab H ad I per centrum lineae perducendae. ita quod erit spatium | ab G ad H, erit spatium venti austri et (10) partis meridianae, item quod erit spatium ab I ad K, erit 10 septentrionis. reliquae partes dextra tres ac sinistra tres dividendae sunt aequaliter, quae sunt ad orientem in quibus litterae L M et ab occidente in quibus sunt litterae N et O. ab M ad O et | ab L ad N perducendae sunt lineae (15) decussatim. et ita erunt aequaliter ventorum octo spatia 15 in circumitione. quae cum ita descripta erunt, in singulis angulis octagoni cum a meridie incipiemus inter eurum et austrum in angulo erit littera G, inter austrum et africum H, inter africum et favonium N, | inter favonium (20) et caurum O, inter caurum et septentrionem K, inter septentrionem 20 et aquilonem I, inter aquilonem et solanum L, inter solanum et eurum M. ita his confectis inter angulos octagoni gnomon ponatur, et ita dirigantur angiportorum divisiones. |
VII Divisis angiportis et plateis constitutis arearum electio =30= ad opportunitatem et usum communem civitatis est explicanda 26 aedibus sacris foro reliquisque locis communibus. et si erunt moenia secundum mare, area ubi forum
2 qua: quae (quę _GS_) _x_.
4 ac _om. x_.
5 ro(u _H_)tundationis et _x_.
7 ab .g. ad .k. (h _supra S^{2}_) et ab .h. ad .i. _S_ (= _ed._): ab .g. ad .h. et ab .h. ad .i. _G(S^{2})_, ab .g. et ab .h. ad .i. _H(LP)_.
10 ab .i. ad .k. _(H^{2}) S(G^{c})_: ab .i. ab .k. _HG_.
11 dextra tres. ac sinistra tres _HS(G^{c})_: dextrates ac sinistrates _G(S^{2}_).
14 ab .l. ad .n. _H^{2}_ (= _ed._): ab .i. ad .n. _x_.
16 circumitione _S_: -nem _H_, -nē _G_.
20 chaurum _x_. | caurum _H_: chaurum _H^{c}GS_.
23 angiportu(o_^{c}_)rū _H_.
24 divisiones. XI. divisis _H(LP)G_, divisiones. XII. Divisis _S(G^{c})_. _sequitur enim cap. XII_ (_sine rubr._).
* * * * *
Page 29
constituatur | eligenda proxime portum, sin autem mediterranea, (5) in oppido medio. aedibus vero sacris, quorum deorum maxime in tutela civitas videtur esse, et Iovi et Iunoni et Minervae in excelsissimo loco unde moenium maxima pars conspiciatur areae distribuantur. Mercurio autem in 5 foro, aut etiam ut | Isidi et Serapi in emporio, Apollini (10) Patrique Libero secundum theatrum, Herculi in quibus civitatibus non sunt gymnasia neque amphitheatra ad circum, Marti extra urbem sed ad campum, itemque Veneri ad portum. id autem etiam Etruscis haruspicibus disciplinarum 10 scripturis ita est dedicatum, extra | murum Veneris (15) Volcani Martis fana ideo conlocari uti non insuescat in urbe adulescentibus seu matribus familiarum veneria libido, Volcanique vi e moenibus religionibus et sacrificiis evocata ab timore incendiorum aedificia videantur liberari. Martis 15 vero divinitas cum sit extra moenia dedi|cata, non erit (20) inter cives armigera dissensio, sed ab hostibus ea defensa 2 a belli periculo conservabit. item Cereri extra urbem loco, quo non omnes semper homines nisi per sacrificium necesse habeant adire, cum religiose caste sanctisque moribus 20 is locus debeat tueri. ceterisque diis ad sacrificiorum | rationes aptae templis areae sunt distribuendae. (25)
De ipsis autem aedibus sacris faciundis et de earum symmetriis in tertio et quarto volumine reddam rationes, quia | in secundo visum est mihi primum de materiae =31= copiis quae in aedificiis sunt parandae, quibus sint virtutibus 26 et quem habeant usum exponere, <deinde> commensus aedificiorum et ordines et genera singula symmetriarum peragere et in sin|gulis voluminibus explicare. (5)
1 mediterraneo _x_.
3 et (iovi) _HG_: ut _S_.
10 &hruscis _H_.
12 (14) uolcani _H_: uulcani _GS_. | ideo: deo _(ante corr. ^{2}) S_. | insuescant _x_ (-cat _S^{2}_).
13 adolescentibus _GS_.
14 vis _x_.
15 ab (timore) _HS_: a _G_.
17 defensa _G(S^{2})_: -si _HS_.
18 cereri _GS_: cerei _H_.
19 non omnes: nomine _x_ (_scil. ex_ n̄omnesemper …).
20 religione _x_.
21 deb& _x_.
23 earum: arearum _x_.
27 habent (_ante corr._) _H_. | deinde _om. x_.
* * * * *
Page 30
LIBER SECUNDUS.
1 Dinocrates architectus cogitationibus et sollertia fretus, cum Alexander rerum potiretur, profectus est e Macedonia ad exercitum regiae cupidus commendationis. is e patria | a propinquis et amicis tulit ad primos ordines et purpuratos 5 (10) litteras ut aditus haberet faciliores, ab eisque exceptus humane petiit uti quamprimum ad Alexandrum perduceretur. cum polliciti essent, tardiores fuerunt idoneum tempus expectantes. itaque Dinocrates ab his se existimans ludi ab | se petiit praesidium. fuerat enim 10 (15) amplissima statura, facie grata, forma dignitateque summa. his igitur naturae muneribus confisus vestimenta posuit in hospitio et oleo corpus perunxit caputque coronavit populea fronde, laevum umerum pelle leonina texit, dextraque clavam tenens incessit contra | tribunal regis ius dicentis. 15 (20) 2 novitas populum cum avertisset, conspexit eum Alexander. admirans ei iussit locum dari ut accederet, interrogavitque quis esset. at ille, Dinocrates, inquit, architectus Macedo, qui ad te cogitationes et formas adfero dignas tuae claritatis. namque Athon montem formavi 20 | in statuae virilis figuram, cuius manu laeva designavi (25) civi|tatis amplissimae moenia, dextra pateram quae =32= exciperet omnium fluminum quae sunt in eo monte aquam, 3 ut inde in mare profunderetur. delectatus Alexander narratione formae statim quaesiit, si essent agri circa qui 25 possent frumentaria | ratione eam civitatem tueri. cum (5) invenisset non posse nisi transmarinis subvectionibus, Dinocrates, inquit, attendo egregiam formae compositionem
3 e (mac.) _HS_: a _EG_.
6 ut (_add._) _S_: _om. HEG_.
7 (10) petit _x_.
10 exestimans _H_.
14 [h/u]merum _H^{c}_ = hum. _SEG, ut semper S_ (um- _H, ut semper HL et infra p. 101. 228. 229 etiam G_).
17 ei iussit _HS_: iussit ei _EG_.
20 tuę (tuae _E_) claritati _x_.
24 narratione: natione _HS_, ratione _EG_ (deratione _in marg. S^{c}_). _cf. p. 87, 5_.
25 quaesiit _HE_: quęsivit _SG_.
26 possent _EG_: possint _HS_.
* * * * *
Page 31
et ea delector, sed animadverto si qui deduxerit eo loci coloniam fore ut iudicium eius vituperetur. ut enim natus infans sine nutricis lacte non potest | ali neque ad (10) vitae crescentis gradus perduci, sic civitas sine agris et eorum fructibus in moenibus affluentibus non potest crescere 5 nec sine abundantia cibi frequentiam habere populumque sine copia tueri. itaque quemadmodum formationem puto probandam, sic iudico locum inprobandum, teque 4 volo | esse mecum, quod tua opera sum usurus. ex eo (15) Dinocrates ab rege non discessit et in Aegyptum est eum 10 persecutus. ibi Alexander cum animadvertisset portum naturaliter tutum, emporium egregium, campos circa totam Aegyptum frumentarios, inmanis fluminis Nili magnas utilitates, iussit eum | suo nomine civitatem Alexandriam (20) constituere. ita Dinocrates a facie dignitateque corporis 15 commendatus ad eam nobilitatem pervenit. mihi autem, imperator, staturam non tribuit natura, faciem deformavit aetas, valetudo detraxit vires. itaque quoniam ab his praesidiis sum desertus, per | auxilia scientiae scriptaque (25) ut spero perveniam ad commendationem. 20
5 Quoniam autem primo volumine de officio architecturae terminationibusque artis perscripsi, item de moenibus et | intra moenia arearum divisionibus, cum sequatur ordo de =33= aedibus sacris et publicis aedificiis itemque privatis quibus proportionibus et symmetriis debeant esse uti explicentur, 25 non putavi ante ponendum nisi prius de materiae copiis, e | quibus conlatis aedificia structuris et materiae rationibus (5) perficiuntur, quas habeant in usu virtutes exposuissem quibusque rerum naturae principiis essent temperatae dixissem. sed antequam naturales res incipiam explicare, 30
1 siqui deduxerit _EG_: siquid deduxerit _H_, siquid eduxerit _S_ (_unde G^{c} in marg._ vel siquid). | eo loco _x_.
2 fore _EG(S^{2})_: forte _HS_.
8 iudicio _H et (ante ras.) S_.
10 abcessit _S_.
15 dignitate _EGS_: -tis _H_.
18 valitudo _GS (cf. ad 17, 6)_.
19 auxilia _HS_: -um _EG_.
21 Quoniam: Cum _x_.
23 cum sequatur: insequatur _x_.
29 temperate _G_ (-tę _G^{c}_): -ta _HS_.
* * * * *
Page 32
de aedificiorum rationibus unde initia ceperint et uti creverint eorum inven|tiones ante ponam, et insequar ingressus (10) antiquitatis rerum naturae et eorum qui initia humanitatis et inventiones perquisitas scriptorum praeceptis dedicaverunt. itaque quemadmodum ab his sum institutus exponam. 5
I Homines veteri more ut ferae in silvis et speluncis et | nemoribus nascebantur ciboque agresti vescendo vitam exigebant. (15) interea quodam in loco ab tempestatibus et ventis densae crebritatibus arbores agitatae et inter se 10 terentes ramos ignem excitaverunt, et eo flamma vehementi perterriti qui circa eum locum fuerunt sunt fugati. post ea re|quieta propius accedentes cum animadvertissent commoditatem (20) esse magnam corporibus ad ignis teporem, ligna adicientes et ita conservantes alios adducebant et nutu 15 monstrantes ostendebant quas haberent ex eo utilitates. in eo hominum congressu cum profundebantur aliter spiritu voces, cotidiana | consuetudine vocabula ut obtigerant (25) constituerunt, deinde significando res saepius in usu ex eventu fari fortuito coeperunt et ita sermones inter se 20 2 procreaverunt. ergo cum propter ignis inventionem conventus initio apud homines et | concilium et convictus =34= esset natus, et in unum locum plures convenirent habentes ab natura praemium praeter reliqua animalia ut non proni sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificientiam 25 aspicerent, item manibus et arti|culis quam (5) vellent rem faciliter tractarent, coeperunt in eo coetu alii de fronde facere tecta, alii speluncas fodere sub montibus, nonnulli hirundinum nidos et aedificationes earum imitantes
1 ceperint _GS_: coeperint _H(G^{c})_.
3 humanitatis _GS_: -tes _H_.
7 vetere _x_ (_cf. p. 20, 22_).
8 ex[g/ı]ebant _H^{c}_, exi<ge _in ras._>bant _S^{c} i. e._ exiebant _HS_: eigebant _G_.
9 quodam _GS_: quondam _H_. | ab _HS_: a _G_.
11 eo _GS_ (ea _S^{c}_): eos _H_.
12 effugati _S_.
13 requieta _HS_ (re¦quieta _S^{c}_): requie data _G_. | proprius _H et ante ras. S_. | cum--(15) adicientes _om. S_ (_sed in ima pagina calamo impressa supplet S^{2}_).
15 ita: id _x_.
17 espiritu _x_.
18 obtigerant _S(G^{c})_: optegerent _H(G)_.
* * * * *
Page 33
de luto et virgulis facere loca quae subirent. tunc observantes aliena tecta et adicientes suis cogitationibus res | novas, efficiebant in dies meliora genera casarum. (10) 3 cum essent autem homines imitabili docilique natura, cotidie inventionibus gloriantes alius alii ostendebant 5 aedificiorum effectus, et ita exercentes ingenia certationibus in dies melioribus iudiciis efficiebantur. primumque furcis erectis et | virgulis interpositis luto parietes texerunt. alii (15) luteas glaebas arefacientes struebant parietes, materia eos iugumentantes, vitandoque imbres et aestus tegebant harundinibus 10 et fronde. posteaquam per hibernas tempestates tecta non potuerunt imbres sustinere, fastigia facientes luto inducto, proclinatis | tectis stillicidia deducebant. (20)