Colloquia, sive Confabulationes tyronum literatorum
Part 4
Vilhelmus. — Literis totum transigo otium quod habeo.
Vincentius. — Si id agis, tibi ipsi obes.
Vilhelmus. — Hoc non spero, quòd mihi desim studendo.
Vincentius. — Prodes fortè animæ, sed corpori noces.
Vilhelmus. — Malo animæ quàm corporis profectum.
Vincentius. — Bellè dicis, sed corpori debili et animæ tandem vis perimitur.
Vilhelmus. — Periti istud non asserunt.
Vincentius. — Quid tum dicunt?
Vilhelmus. — Ad tenuem lancem, literas melius imbibi.
Vincentius. — Concedo, sed tamen oportet corporis curam non totam omittere.
Vilhelmus. — Neque hoc facio.
Vincentius. — Extremum dementiae esset, abstinentia immodica suum fraudare genium.
Vilhelmus. — Præstat tamen alimonia animæ quàm corporis.
Vincentius. — Enervatis autem corporis viribus, fulcimentum animæ et virtutibus tollitur.
Vilhelmus. — Inficias non eo, cum corpus sit animæ promptuarium.
————
Quem ludum debeant iuvenes exercere.
Antonius & Laurentius.
Antonius. — Hui ludis tu tesseris?
Laurentius. — Hoc tua quid refert?
Antonius. — Ludus iste non scholasticorum est.
Laurentius. — Quorum tum est?
Antonius. — Nebulonum, heluonum, et histrionum.
Laurentius. — Vidi ego complures literarum tyrones hoc uti ludo.
Antonius. — Nihilo fuêre meliores.
Laurentius. — Ánne peiores eos fuisse censes?
Antonius. — Hercule non solùm peiores, sed et pessimos.
Laurentius. — Tu nosti, quia tertius Cato es.
Antonius. — Ride ut lubet, vera loquor.
Laurentius. — Nihil ludendum et scholasticis arbitraris?
Antonius. — Ludendum et ipsis quandoque, sed aliud lusus genus.
Laurentius. — Age, qui ludus?
Antonius. — Ludi nempe honesti, et verecundi.
Laurentius. — Qui illi sunt?
Antonius. — Quos olim Cumani suos docuerunt liberos.
Laurentius. — Quales isti tradiderunt pueris?
Antonius. — Natare, dimicare, et certare luctando.
Laurentius. — Nullos alios?
Antonius. — Nullos quos audiero.
Laurentius. — Nunquam charta lusoria, vel talis?
Antonius. — Minimè gentium.
Laurentius. — Etiámne inter convivia cum amiculo?
Antonius. — Nusquàm locorum.
Laurentius. — Nimiùm sapuerunt.
Antonius. — Si semel et iterum concessissent, malè cecidisset.
Laurentius. — Nonnunquàm ludere, ferendum esse.
Antonius. — Audistín’ Platonem dicentem, non parvum incommodum esse consuetudinem iniquam?
Laurentius. — Consuetudo diutino et frequenti conatu fit, non rarò tentando.
————
De Eleemosynis colligendis.
Ludovicus & Pantaleon.
Ludovicus. — Placétne tibi mihi congredi?
Pantaleon. — Quò?
Ludovicus. — Ignoras? ostiatim petitum decimas nostras.
Pantaleon. — Decimas quid vocas?
Ludovicus. — Stipem, quæ nobis pauperibus à divitibus erogatur.
Pantaleon. — Est illa nobis vice decimarum?
Ludovicus. — Utique est.
Pantaleon. — Mihi non fit verisimile.
Ludovicus. — Pinguis Minervæ homo es, quòd ista non capis.
Pantaleon. — Haud capio, rogo apertius mihi dicas.
Ludovicus. — Obsecundabor, tu ausculta.
Pantaleon. — Advertam diligenter.
Ludovicus. — Nosti agrorum dominos oportere suis, aut parœcianis, aut principibus pendere decimas?
Pantaleon. — Nosco per parentes meos.
Ludovicus. — Non secus oportet et divites illos, de suis bonis pendere nobis stipem.
Pantaleon. — Certè si oporteret eos, tum nunquàm recusarent.
Ludovicus. — Dum renuunt, ipsis luditur.
Pantaleon. — Imò plus luditur nobis, quàm ipsis.
Ludovicus. — Longè aberras.
Pantaleon. — Deliro dicis: venter mihi fame perit.
Ludovicus. — Divitum incommodum longè est gravius.
Pantaleon. — Dic, quod illud est?
Ludovicus. — Dei incidunt iram, quòd pietatis non sunt cultores.
Pantaleon. — Istud non æstimant.
Ludovicus. — Sed olim ante iudicem Deum acerbè sentient.
Pantaleon. — Interim induciis fruuntur?
Ludovicus. — Miserae induciæ sunt, quas certum sequitur tormentum.
Pantaleon. — Solatium tamen est dilatione frui, etiam momentanea.
————
De Ludo Pilæ.
Gysbertus & Petrus.
Gysbertus. — Ut sic desidetis? surgite pigerrimi.
Petrus. — Quid conabimur?
Gysbertus. — Colludemus nonnihil?
Petrus. — Malumus hîc in gramine viridi quiescere.
Gysbertus. — Endymionum est, non adolescentum, ita gramini incumbere.
Petrus. — Attamen dulce est.
Gysbertus. — Iucundius mihi est ludere, quàm torpere.
Petrus. — Age, ludendo concertemus.
Gysbertus. — Pilámne iaciendo invicem?
Petrus. — Cui est pila? nobis deest.
Gysbertus. — En, hîc duas habeo.
Petrus. — Molliorem et leviorem accipiemus.
Gysbertus. — Bellè dicis, nam ista minus afferet doloris.
Petrus. — Sed sortiemur periculi et ludi comites.
Gysbertus. — Ludemus, ut pila scrobibus impellatur.
Petrus. — Tum sors mittatur, quis incipiat.
Gysbertus. — Scrobs prius adscribatur cuilibet.
Petrus. — Quisque accipiat quam velit, suprema erit mea.
Gysbertus. — Advolve pilam, in cuius scrobem ceciderit, eam in alios proiiciet.
Petrus. — Papæ, meam incidit, fugite hinc.
Gysbertus. — Ho, ho, neminem tetigisti, notula tibi appingatur creta.
Petrus. — In calceum fige mihi cretæ lineam.
Gysbertus. — Demum adiice foveis pilam.
Petrus. — Nunc tuæ intrudam foveæ.
Gysbertus. — Si feceris, te primum proiiciam.
Petrus. — Vidén’? age quæ lubet.
Gysbertus. — Fuge, aut te iactu petam.
Petrus. — Si audes, iacias.
Gysbertus. — Audeo maiora, en, tactus es.
Petrus. — Et te rursus ad suras læsi.
Gysbertus. — Vix credo, nam sensi penitus nihil.
————
De Ludo globorum missilium, quos Omnia vocant Colonienses tyrunculi literarii.
Cornelius & Iacobus.
Cornelius. — Non decet aliis ludentibus nos ita defidere.
Iacobus. — Præstat spectatorem esse, quàm ignavum collusorem.
Cornelius. — Auspicemur et nos duo ludum cognitum.
Iacobus. — Quem agemus consulis ludum?
Cornelius. — Globularem.
Iacobus. — Cum globulis quos Omnia vocant?
Cornelius. — Impolitum est istud verbum.
Iacobus. — Nosti tu aliud venustius?
Cornelius. — Ipse dicerem globulos missiles per pollices.
Iacobus. — Et istam memoria recondam orationem.
Cornelius. — Fiat fossiculus, in quem globuli mittantur.
Iacobus. — Tibi culter est, effode terram.
Cornelius. — Præscribe tu ludi carceres.
Iacobus. — Hoc signo ligneolo.
Cornelius. — Præmitte tu globulum, ego deinde.
Iacobus. — En istic me ferias.
Cornelius. — Si possum, non sinam te ibidem durare.
Iacobus. — Te expectabit globulus.
Cornelius. — Vides? ubi nunc sistis?
Iacobus. — Semel sum à te propulsus, id nihil æstimo.
Cornelius. — Denique tria vici, tu nondum lucratus es.
Iacobus. — Istis tribus nihil addes lucri.
Cornelius. — Res ipsa loquetur.
Iacobus. — Quibus Fortuna prius aspirat, tandem adversatur.
Cornelius. — Mox sex numerabo.
Iacobus. — Ipse præveniam te.
Cornelius. — Ah, nunc mihi timeo.
Iacobus. — Ecce et mihi tria sunt.
Cornelius. — Ego rursus tribus te excello.
Iacobus. — Non diu numero superior manebis.
Cornelius. — Istud experiar.
Iacobus. — Tuis conatibus ipse obsistam.
Cornelius. — Enitere quantum potes.
————
De Ludo globorum qui torquentur per anulum.
Udalricus & Vinandus.
Udalricus. — Eamus deambulatum rus versus.
Vinandus. — Ruri quid tractabimus?
Udalricus. — Ibi et ambulando, et colludendo nos oblectabimus.
Vinandus. — Quod ludi genus exercebimus?
Udalricus. — Torquebimus globum per anulum ferreum.
Vinandus. — Age, propere eamus.
Udalricus. — Sed audi, in ludo globi anularis peritior me es.
Vinandus. — Rarus certè ipsum exerceo.
Udalricus. — Attamen videbo quid et ego possim.
Vinandus. — Globum prome.
Udalricus. — En tibi ferreum anulum, terræ infige.
Vinandus. — Flagellum et mihi præbe.
Udalricus. — Sortiemur, quis prius ludet.
Vinandus. — Ego cultrum sursum iaciam, tu elige.
Udalricus. — Seligam alterum cultelli latus, signum ubi impressum est.
Vinandus. — Latus planum sursum vergit, exordiri est meum.
Udalricus. — Age, placet, incipe.
Vinandus. — Ictu primo globum per anulum pellam.
Udalricus. — Si feceris eris mihi magnus Apollo.
Vinandus. — Ridere sine, videbis me virum.
Udalricus. — Ah, ah, nondum te expertum aspicio.
Vinandus. — Nescis verbum Vergilii, neminem ubique felici ludere dextra?
Udalricus. — Ut ego, ita per anulum agitares globum.
Vinandus. — Robur tibi est maius quàm mihi.
Udalricus. — Hic non robur, sed et promptitudo valet.
Vinandus. — Nunc bellè anulum penetrabit.
Udalricus. — Vel à latere præteribit.
Vinandus. — Istud ipsi prohibebo.
Udalricus. — Clausis oculis aptius te luderem.
Vinandus. — Verbis tu magnus es, sed factis nullus.
————
De Ludo Saltus.
Georgius & Volfgangus.
Georgius. — Ô vos ciconiarum proles.
Volfgangus. — Sumus proles ciconiarum?
Georgius. — Estis, quia longissima habetis crura.
Volfgangus. — Hoc tua nihil refert.
Georgius. — Si audetis, ego pomilio unum quemvis vestrûm ad saltandum lacesso, et provoco.
Volfgangus. — Et ipse in arenam tecum descendam.
Georgius. — Hoc saltandi more me imitare.
Volfgangus. — Præsileas, faciam periculum.
Georgius. — Ter solùm salias post cursum factum.
Volfgangus. — Metam signa lapide aut ligno.
Georgius. — En, hîc constiti.
Volfgangus. — Eam facilè assequar metam.
Georgius. — Id post cursum iactita.
Volfgangus. — Nunc viri aspice saltum.
Georgius. — Ah, saltum indignum iuvene tali.
Volfgangus. — Pro viribus conatus sum.
Georgius. — Vires tibi (ut video) sunt imbecilles.
Volfgangus. — Rursus experiar quid possim.
Georgius. — Semel vici, non alterum tibi concedam saltum.
Volfgangus. — Si nunc non assequor metam, palmam dabo.
Georgius. — Lubens permitto, tandem tenta.
Volfgangus. — Vides me penè assecutum metam tuam?
Georgius. — Assecutus es, sed non longius transponis.
Volfgangus. — Sat est quòd attigi.
Georgius. — Denuò tibi consequendam ponam metam aliam.
Volfgangus. — Vix remotius collocabis.
Georgius. — Puderet me si non qualibet vice distantius saltarem.
Volfgangus. — Te virum dicam, si ostenderis.
Georgius. — Vides? penè prolongassem.
Volfgangus. — Quod penè fit (ut vulgò dicitur) id tamen non consequitur votum.
————
De certamine cursus.
Gerardus & Crato.
Gerardus. — Cessemus oro de hoc ludo torquendi globum per anulum.
Crato. — Repetemus tum ædes nostras?
Gerardus. — Ut visum fuerit vobis.
Crato. — Esset nimis tempestivum.
Gerardus. — Ludi aliud genus incipiamus.
Crato. — Quale æstimas auspicandum?
Gerardus. — Mihi ex diutino inflexu genua dolent.
Crato. — Eò præstaret in gramine decumbere.
Gerardus. — Id me puderet, sed currendo ipsa reficiam.
Crato. — Hoc fatigat, non recreat.
Gerardus. — Currere vires excitat, quas enervavit torpor.
Crato. — Multi currendo crura infregerunt, qui torpendo tuti fuissent.
Gerardus. — Equi in stabulis diutius sistendo, crurum vires amittunt.
Crato. — Aliud equis et homini competit.
Gerardus. — Quemlibet vestrum ad parem cursum irrito.
Crato. — Et ego currendo tecum palæstram ineo.
Gerardus. — Aliquo pretiolo curremus.
Crato. — Quid deponemus?
Gerardus. — Victus pendet binas vini mensuras.
Crato. — Mensuras cervisiæ, non vini exolvet.
Gerardus. — Ut lubet, qui primus portæ adfuerit, vicit.
Crato. — Sed unà cursum inchoëmus.
Gerardus. — Adsis, meo adsta lateri: dum clamavero, curremus alacriter.
Crato. — Asto, curre, non retine me veste.
Gerardus. — Ho, ho, vici, vici.
Crato. — Nisi cecidissem, me non præcurrisses.
Gerardus. — Gaudeo me evicisse te: utcunque primus attigi metam, id refert nihil.
Crato. — Facile est vincere solum currentem.
Gerardus. — Fortuna victoriam largiri solet.
————
An ille sit doctus semper (ut putant rustici) qui magnos potest legere libros.
Philippus & Hieronymus.
Philippus. — In doctissimi hominis ædibus nunc fui.
Hieronymus. — Doctissimi! age, quis iste est?
Philippus. — Ecclesiæ nostræ rector, quem vulgus pastorem appellitat.
Hieronymus. — Proh, istum doctissimum existimas?
Philippus. — Non magnæ esset eruditionis, cùm grandes legat et habeat libros!
Hieronymus. — Librorum acervus et pretiositas doctum non arguit virum.
Philippus. — Vulgus tamen persuasum habet, grandium librorum lectorem, peritum admodùm esse.
Hieronymus. — Toto errat cœlo id credendo.
Philippus. — Errorem illum mihi ostende.
Hieronymus. — Multi libros habent, quos neque legunt, neque lectos intelligunt.
Philippus. — Quare tunc eos mercati sunt?
Hieronymus. — Ut se exornent, tanquàm oppidò gnaros.
Philippus. — Stulti qui pecuniam non retinent.
Hieronymus. — Emendo librorum supellectilem docti sibi nomen conciliant.
Philippus. — Si hoc scirem, doctum me vocatum iri, tota re paterna libros emerem.
Hieronymus. — Apud populum philosophus dicereris.
Philippus. — Utrum præstare credis, complures habere libros, et indoctum esse, vel peritum, et pauculos libros?
Hieronymus. — Peritum esse prævalet, et modicos possidere codices.
Philippus. — Peritia è memoria citò elabitur, in libris autem diutius durat.
Hieronymus. — Præstantius tamen est (ut inquit Erasmus) ingenium habere doctum, quàm libros eruditos.
Philippus. — Sed è memoria elapsa scientia, ubi rursus acquiretur, si copia librorum deerit?
Hieronymus. — Ubique extant bibliothecæ literariæ.
————
De præceptore eligendo.
Antonius & Ioannes.
Antonius. — Es tu in hoc ludo literario duraturus longius?
Ioannes. — Minimè, sed aliò me conferam.
Antonius. — Quò locorum?
Ioannes. — Ubi melius erit consultum meo profectui in literis?
Antonius. — Vide ne præstantiora quærens, viliora incidas.
Ioannes. — Providebo strenuè.
Antonius. — Sed nosti quis sit præceptor eligendus?
Ioannes. — Instar cæci, qui mihi arridet, illi me subdo.
Antonius. — Ementium haberes morem, qui nihil emunt, nisi diu antè perspectum habeant.
Ioannes. — Præceptorem, ut rem vænum expositam, licétne perspicere?
Antonius. — Duo sunt, per quæ præceptor utrisque (ut aiunt) brachiis amplexandus cognoscitur.
Ioannes. — Quæ illa sunt? edissere precor.
Antonius. — Si eruditè docet, et discipulos literatos reddit.
Ioannes. — Eruditionem præceptoris ignoti quomodo percipiam?
Antonius. — Audiendo eum docentem, vel alios de ipso consulendo.
Ioannes. — Ego indoctus iudicii sum expers.
Antonius. — Peritiores, qui vir sit, facilè tibi ostendent.
Ioannes. — Iudicántne etiam discipuli de præceptoris industria?
Antonius. — Hæres in illo? nescis proverbium vulgò usurpatum, discipuli doctrinam ex præceptoris pendêre peritia?
Ioannes. — Audivi interdum, Qualis præceptor, tales et fieri discipulos.
Antonius. — Quid tum adhuc suspenso es animo?
————
An Præceptor literarius sit colendus tanquàm parentes.
Iacobus & Laurentius.
Iacobus. — Ut ita erga præceptorem te habes?
Laurentius. — Tua quid refert?
Iacobus. — Nihil.
Laurentius. — Quid ni? tum sileas.
Iacobus. — Iniquum videns, tacere nequeo.
Laurentius. — Est istud iniquum, obloqui præceptori?
Iacobus. — Certè parum decet.
Laurentius. — Par pari referre licet.
Iacobus. — Præceptori non reluctandum, sed tacendum est.
Laurentius. — Dico ut tu, iniqua obticere nequeo.
Iacobus. — Taciturnitas decorat iuvenem, præcipuè ad præceptoris verba.
Laurentius. — Vecors esset, qui ad plagas obmutesceret.
Iacobus. — Qui obmurmurat, plus ictuum recipit.
Laurentius. — Iuvat me tamen verbis ulcisci, si factus non conceditur.
Iacobus. — At miserum est verbis emere verbera.
Laurentius. — Istas parui pendo plagas.
Iacobus. — Illi infelicis ter succedit, qui præceptorem non veneratur.
Laurentius. — Talem hominem quis veneraretur?
Iacobus. — Sit fortunæ cuiuscunque, denique præceptor noster est.
Laurentius. — Non diu sibi discipulus ero.
Iacobus. — De tuo non plorabit discessu.
Laurentius. — Et ego gaudebo me ab eo liberari.
Iacobus. — Præceptores non secus ac parentes sunt colendi.
Laurentius. — Sanè per Herculem, id ego feci nunquam.
Iacobus. — Ego autem maiori amore præceptorem, quàm parentes sum prosecutus.
Laurentius. — Ô ingrate parentibus!
Iacobus. — Præceptor scientiam mihi præbet, quod nequeunt parentes.
Laurentius. — Ab ipsis autem vitam habes, et quòd homo es.
Iacobus. — Id parum est: quid enim vita est sine literarum peritia?
Laurentius. — Nescis, vita nihil est nobilius?
Iacobus. — Sed vita nostra, imperiti si fuerimus, non vita, sed mors est verius, si quid Aristoteli fidei datur.
————
De Nundinis & munerum Nundinariorum emptione.
Severinus & Balthasar.
Severinus. — Vidisti, quàm fervidè tentoria erigunt mercatores?
Balthasar. — Vidi, quid deinde?
Severinus. — Nundinarum appetunt feriæ.
Balthasar. — In illo mihi nihil metitur.
Severinus. — Sed ipse nonnihil commodi spero.
Balthasar. — Quo nomine?
Severinus. — Ab amicis munera nundinaria expecto.
Balthasar. — Ah, expectare miserum est.
Severinus. — Satius tamen expectare, quàm nihil habere spei.
Balthasar. — Qui spe vivit, miseram agit vitam.
Severinus. — Non omnes spe frustrantur.
Balthasar. — Plures certè quàm voti compotes fiunt.
Severinus. — Nundinaria munera quotannis his nundinis mihi largiuntur affatim.
Balthasar. — Fortunatior me es, cui non teruntius datur.
Severinus. — Tu alienus es, ego incola et civis sum.
Balthasar. — Si in patria agerem, etiam de nundinis gauderem.
Severinus. — Expecto nunc, et calceos, et tiaram me accepturum.
Balthasar. — Quis ista ubi mercabitur?
Severinus. — Cognati et agnati mei, qui ex alienis adsunt oppidis.
Balthasar. — Vide, ne mercimoniis impediti tui obliviscantur.
Severinus. — Ego ipsos sæpe admoneo, et interpello.
Balthasar. — Rogare mendicorum est.
Severinus. — Non stipem rogo, sed munus nundinarum.
Balthasar. — Parum interest.
Severinus. — Sit utcunque, ego lubens accipio ea munuscula.
Balthasar. — Certè desiperes, si data recusares.
————
De Nundinis Francfordiensibus.
Gysbertus & Andreas.
Gysbertus. — Nautæ nunc suas instruunt naves passim.
Andreas. — Quò concessuri sunt?
Gysbertus. — Francfordiam versús.
Andreas. — Appropinquátne tempus nundinarum?
Gysbertus. — Mox in foribus erit anteà, quam isthuc venient.
Andreas. — Non putassem adhuc eas pulsare fores.
Gysbertus. — Ô quam vellem et me istuc posse concedere.
Andreas. — Ibidem tibi quid exequendum esset.
Gysbertus. — Præter quam ignota perlustrarem loca, prorsus nihil.
Andreas. — Pigrior ego essem, quàm quòd eò tenderem, ubi nihil esset quod agerem.
Gysbertus. — Dulce est peragrasse varias urbes.
Andreas. — Præstat tamen quandoque in patria mansisse.
Gysbertus. — Francfordiam Hercule accederem, nisi aliqua memorarentur.
Andreas. — Quæ te detinent?
Gysbertus. — Sanè multa, præcipuè tamen duo.
Andreas. — Quæ illa sunt?
Gysbertus. — Primùm viatici carentia.
Andreas. — Num id pater tibi suppeditaret?
Gysbertus. — Nimio constat, ego iuvenis quantum ipse sumptus in diversoriis facerem?
Andreas. — Fidem do, sed quod est alterum impedimentum?
Gysbertus. — Dicunt in itinere eum, cui nunquam visa est Francfordia, tractari ut asinum inter simias.
Andreas. — Et istud nonnunquàm vidi quomodo aquæ immergebantur.
Gysbertus. — Post illud et multantur credo pecunia.
Andreas. — Fortè aureum insumunt convivio, id parum est.
Gysbertus. — Certè non parum est, quia difficilis acquisitu est pecunia.
Andreas. — Tibi et tui similibus nihil obest.
————
De vitando mendacio.
Evergissus & Hermannus.
Evergissus. — Nostra non diu amicitia constabit.
Hermannus. — Mali quid ipsam infrigeret?
Evergissus. — Mentiri assuescis.
Hermannus. — Mentiri ioco ferendum est.
Evergissus. — Anguem minus odi, quàm mendacium.
Hermannus. — Loqueris tu semper certa?
Evergissus. — Aut sileo, aut quæ mihi constant, loquor.
Hermannus. — Iocarísne interdum?
Evergissus. — Etiam sæpissimè.
Hermannus. — Quî iocari potes, si vero inniteris?
Evergissus. — Nequit iocus per verum, credis, fieri?
Hermannus. — Verum mordere solet, et odium párere.
Evergissus. — Delectátne tum sermo falsus?
Hermannus. — Nugæ quantò maiores, tantò exhilarant uberius.
Evergissus. — Frugi homines falsitate et mendacio non capiuntur.
Hermannus. — Non omnes sunt Solones, ut tu.
Evergissus. — Probi veritate sola tenentur.
Hermannus. — Attamen quandoque dum carpuntur, inviti eam recipiunt.
Evergissus. — Mendacio detestabilius in homine nihil esse potest.
Hermannus. — Lusorem, vel furem, vel latronem esse adhuc gravius est.
Evergissus. — Ah, minimè, longè ista excedit mentiri ipsum.
Hermannus. — Credat hoc Iudæus apella.
Evergissus. — Qui mentiri audet, nihil sceleris intentatum relinquit.
Hermannus. — Ô tu mendacii contemptor.
Evergissus. — Vulgò fertur, Furari mendacium comitatur.
Hermannus. — Vulgi non est innitendum sententiæ.
————
De confessione.
Thomas & Iodocus.
Thomas. — Recensuistíne sacerdoti peccata tua?
Iodocus. — Nondum.
Thomas. — Quando exequêris istud muneris?
Iodocus. — Adhuc sat restat temporis.
Thomas. — Peracto autem opere, dulce est quiescere.
Iodocus. — Etiam ante laborem quies est iucunda.
Thomas. — Sed non adeò delectat ut negotio executo.
Iodocus. — Assentio.
Thomas. — Ego nunc confessum eo.
Iodocus. — Comitabor te.
Thomas. — Cui soles delicta enarrare, an plebeiario nostro?
Iodocus. — Feci nunquam, sed semper cuipiam monachorum.
Thomas. — Istud et mihi est moris.
Iodocus. — Apud illos plus mihi est devotionis.
Thomas. — Et illi ipsi pecuniæ nihil expetunt.
Iodocus. — Aliquid eorum tamen acciperent, si daretur.
Thomas. — Timésne etiam sacerdoti peccata denudare?
Iodocus. — Metuebam olim puer, nunc non.
Thomas. — Metum quid tibi incutiebat?
Iodocus. — Dicebatur passim, quòd uni à confessore fronti clavus infigeretur.
Thomas. — Istud et ipse audivi, sed credebam nunquam.
Iodocus. — Confiteris tu ex chartula?
Thomas. — Confiteor, aliâs timor omnium mihi induceret peccatorum oblivionem.
Iodocus. — Prohibent tamen istud nonnulli confessionem audientes.
Thomas. — Timent ne perdatur schedula, verùm eam deinde ilico comburo.
Iodocus. — Latinéne reddis confessionem?
Thomas. — Non, sed Germanicè loquor.
Iodocus. — Confessor quadam vice nolebat à me Romanum audire sermonem.
Thomas. — Fortassis pessimè intellexit.
Iodocus. — Certe parum doctus fuit.
————
De cœna suprema CHRISTI cum discipulis, & de die Parasceues.
Vincentius & Matthias.
Vincentius. — Nunc post triduum Pascha præsto erit.
Matthias. — Verùm, sed illud triduum nondum lapsum est.
Vincentius. — Elabetur denique citius, quàm dies esuriales hactenus acti.
Matthias. — Magis autem et acerbius nunc esuriendum est.
Vincentius. — Id refert nihil, carceri incluso egendum esset cibo.
Matthias. — Ibi necessitas eum urgeret.
Vincentius. — Hi dies tres mihi abibunt pernicissimè.
Matthias. — Quo delicio eos transiges?
Vincentius. — Spe vescendi ovis paschalibus (ut vulgò fertur) post ipsos.
Matthias. — Pulchrè dicis, nam spes quandoque levat adversa.
Vincentius. — Ubi hodie intereris pedum lotioni?
Matthias. — Cœnobium aliquod religiosorum accedam.
Vincentius. — Quorum?
Matthias. — Incertus sum, quocunque venero.
Vincentius. — Expectas aliquem bolum opiparum?
Matthias. — Utique in quibusdam cœnobiis mensæ accumbitur.
Vincentius. — Cui monasterio soles interesse hoc die?
Matthias. — Antonio divo dicatis ædibus.
Vincentius. — Ibidem quid consequêris lucri?
Matthias. — Placentas duas triticeas.
Vincentius. — Accumbit quilibet istuc veniens mensæ?
Matthias. — Assidet, et ante ipsùm calix vini ponitur.
Vincentius. — Et quot placentæ?
Matthias. — Cuilibet duæ, deinde una inter duos, de quo rodunt ut sitim excitent.
Vincentius. — Defert quisque duas secum domi.
Matthias. — Quidni?
Vincentius. — Quoties calices vino replentur?
Matthias. — Tribus (ni fallor) vicibus.
Vincentius. — Lavantúrne ibi pedes?
Matthias. — Religiosis, sed advenis dextra manus.
Vincentius. — Quis CHRISTI munus exequitur?
Matthias. — Cœnobii antistes, quem vulgus præceptorem appellat, vir nostra ætate verè literatorum Mœcenas.
————
De sumptionis Eucharistiæ præparatione.
Antonius & Michael.
Antonius. — Hoc vesperi si lubet tibi, unà modicè bolum unum aut alterum edemus.
Michael. — Edere mihi non licet.
Antonius. — Es fortè cras sacrum CHRISTI corpus manducaturus?
Michael. — Ita stat sententia, si dignè possem.
Antonius. — Bolus ac haustus unus vini te nihil impediet.
Michael. — Nonnihil edam, ne deficiam corpore.
Antonius. — Quo modo te parare soles ad synaxim sumendum?