Colloquia, sive Confabulationes tyronum literatorum
Part 3
Hermannus. — Oportet per parentes.
Gysbertus. — Plus æquo curiosi et molesti sunt parentes, qui te eo tempore domi coërcent, ut nusquàm proripias.
Hermannus. — Mei commodi sunt solliciti.
Gysbertus. — Istud domi desidere, quid conferre tibi potest?
Hermannus. — Non parum prodest.
Gysbertus. — Explica.
Hermannus. — Domi cochleæ agendo vitam, calceos non detero, neque à sole exuror, ut fuscus fiam.
Gysbertus. — Per Herculem istud multum accommodat.
————
De Autumno.
Iasperus & Iacobus.
Iasperus. — Adest rursus tempus istud pestiferum, et hyemem reducens.
Iacobus. — Quod tempus putas?
Iasperus. — Autumnale, cuius hodie primus est dies, festum sancti Bartholomæi.
Iacobus. — Vocas tu istud tempus pestiferum?
Iasperus. — Voco, quia nunquàm magis quàm hoc tempore, morbo succumbunt homines.
Iacobus. — Si verum fateri vis, nullo non tempore totius anni laboratur doloribus corporis.
Iasperus. — Præcipuè tamen Autumni diebus.
Iacobus. — Nescio, laus superis, ego nunquàm infirmitatem sensi in Autumno.
Iasperus. — Præter istud incommodum, et frugem tamen aliquam secum affert.
Iacobus. — In quo est frugifer?
Iasperus. — Quia vinum profert.
Iacobus. — In hoc certè laudem meretur.
Iasperus. — Alia quoque commoda habet.
Iacobus. — Quǽnam? dic.
Iasperus. — Abigit pulices suo frigore, qui nos nocte in æstate verminarunt.
Iacobus. — Certè non omnibus illos depellit.
Iasperus. — Qui sentiunt pulices in Autumno?
Iacobus. — Vetulæ mulieres semper sub vestibus quæritant eos.
Iasperus. — Apud illas perpetuum habent hospitium.
Iacobus. — Adde, et pediculi.
Iasperus. — Autumnus etiam nucum adducit messem.
Iacobus. — Istas non admodum moror.
Iasperus. — Narra quid causæ siet?
Iacobus. — Quia adimunt vocis synceritatem.
Iasperus. — Eam restituit aqua pura et calida.
Iacobus. — Sed à cibo abhorreo, qui me aquam potare cogit.
Iasperus. — Supra communem hominum fortem sapis.
Iacobus. — Nunc me naso suspendis.
Iasperus. — Non, quia homines sæpe aliqua edunt, etiam unde perniciem sunt accepturi, istud tu fugiturum te dicis.
————
De Hyeme.
Vilhelmus & Georgius.
Vilhelmus. — Ah, ah, quantum frigeo.
Georgius. — Friges nunc temporis?
Vilhelmus. — Nónne et tu frigore premeris?
Georgius. — Non, sed totus caleo.
Vilhelmus. — Præstantius me vestitus es.
Georgius. — Id sanè parum est, sed crepidæ me calere faciunt.
Vilhelmus. — Facile frigus pellit, cui crepidæ sunt et chirothecæ subductæ pellibus.
Georgius. — Oportet et corpus multis operiri indumentis.
Vilhelmus. — Quid faciam nescio, malè ad hyemem instructus sum.
Georgius. — Quî hoc fit?
Vilhelmus. — Indumenti mihi nihil est, nisi quam conspicis.
Georgius. — Verè non bene tibi cum hyeme conveniet.
Vilhelmus. — Si in patria agerem, in cœlo essem.
Georgius. — Quare?
Vilhelmus. — Dum ibidem essem, hyemem non sensi.
Georgius. — Non tum scholam invisisti?
Vilhelmus. — Æstate quidem, sed hyeme post fornacem latui.
Georgius. — Quid egisti? torrebásne poma in fornacem?
Vilhelmus. — Utique et pyra quandoque.
Georgius. — Mirum quòd parentes tibi indulserunt.
Vilhelmus. — Lubentissimè, sed istam non habebo hîc lautitiam.
Georgius. — Vereor quòd non.
Vilhelmus. — Ah, quantum mihi ferendum erit vice deliciarum, quas in patria habui.
Georgius. — Tibi ipsi es vates.
Vilhelmus. — Dabit Deus his quoque finem.
Georgius. — Sed serius fortassis quàm velles.
Vilhelmus. — Et hæc olim (ut inquit Poëta) meminisse iuvabit.
Georgius. — Mehercle dulcius nihil est, quàm actorum recordari laborum, quos superavimus.
Vilhelmus. — Multos tamen quandoque vidi (ut 2. Æneidos de Ænea scribit Vergilius) qui lachrymando habitam miseriam recensuerunt.
Georgius. — Stulti homines qui victam calamitatem lachrymis prosequuntur.
————
De Vere.
Gerhardus & Bruno.
Gerhardus. —Unde tanta fluviorum copia?
Bruno. — Nix altis in montibus liquitur.
Gerhardus. — Fortassis.
Bruno. — Sic est.
Gerhardus. — Tempus expetit, quia ver adest.
Bruno. — Non adesset ver, cùm simus in martio mense?
Gerhardus. — Nunc agricolæ redeunt ad agros colendos.
Bruno. — Labor etiam rursus incumbit equis.
Gerhardus. — Satis per hyemem quieverunt.
Bruno. — Inertiam ipsis aratrum expellet.
Gerhardus. — Fuistíne hisce diebus in pomariis?
Bruno. — Istic nihil est quod agam.
Gerhardus. — At fortassis violas quæsisses.
Bruno. — Non sum violarum, sed librorum amator.
Gerhardus. — Putabam violas à rusticis egestas.
Bruno. — Hæ tuo naso et ori conveniunt.
Gerhardus. — Bona verba, quæso.
Bruno. — Ut loqueris, ita et responsum accipis.
Gerhardus. — Fateor, meo ipsius gladio cado.
Bruno. — Incidisti in foveam quam fecisti.
Gerhardus. — Post aliquot dies redolebunt pomaria violis.
Bruno. — Post multos, non paucos certè.
Gerhardus. — In dies iam è terra erumpunt.
Bruno. — Vidistín’ aliquas?
Gerhardus. — Vidi complusculas.
Bruno. — Ego hoc vere nullam.
Gerhardus. — Si quas reperiam, ad te feram.
Bruno. — Id facito, si te non gravabit.
Gerhardus. — Non me degravat obsequium amico exhibendum.
Bruno. — Facile amicos tibi parabis (teste Comico) si obsequiis conferendis aliis delectaris.
Gerhardus. — Inservire amicis mihi delicium est.
Bruno. — Id hominem decet (ut alius inquit Comicus) ut homini alteri Deus sit, id est, præstet auxilium et commodum.
————
In festo sancti Galli.
Nicolaus & Vinandus.
Nicolaus. — Appetit nunc dies sancti Galli, quo scholastici delectari solent.
Vinandus. — Ego certè ipsius adventu nunc doleo.
Nicolaus. — Solebas tamen plus aliis gaudere ob diem istum.
Vinandus. — Fateor, sed nunc secus mecum agitur.
Nicolaus. — Amabo dic, quis tibi est scrupulus?
Vinandus. — Facilis est, et tamen plurimum me malè habet.
Nicolaus. — Fortassis causam probè augurarer.
Vinandus. — Si coniectura consequi potes, dicam.
Nicolaus. — Periculi coniiciendi faciam.
Vinandus. — Age, audiam.
Nicolaus. — Non licet tibi prosternationi galli adesse.
Vinandus. — Hercule rem acu tetigisti.
Nicolaus. — Sed cedo, quid impedimenti erit?
Vinandus. — Mater æs mihi largiri recusat.
Nicolaus. — Sis animi præsentis, isti rei facilè medebor.
Vinandus. — Quî mihi succurres?
Nicolaus. — Mutuum tibi solidum æris dabo.
Vinandus. — Si feceris, non diu carebis ipso.
Nicolaus. — Estne tibi animus laborare ut tu gallum eneces, et (ut aiunt) rex efficiaris?
Vinandus. — Istud honoris non cupio, ubi nihil est lucri.
Nicolaus. — Vellem me posse ipsius cædem peragere.
Vinandus. — Vino te donabo, si ipsi mortem intuleris.
Nicolaus. — Omne movebo saxum, quo ipsum acerbius aliis tangam.
Vinandus. — Spectator ero.
Nicolaus. — Sed interim non obliviscaris vini mihi modò promissi.
Vinandus. — Do fidem me præstiturum promissa.
Nicolaus. — Ego si gallum interfecero, lautum exhibebo vobis convivium.
Vinandus. — Quid à te immune accipiemus?
Nicolaus. — Duos gallos gallinaceos ad veru coctos, et vini mensuras quatuor.
Vinandus. — Sat erit.
Nicolaus. — Spero quòd aliquid vini mihi donabitur, tum minus impendii faciam.
————
De festo sancti Lamberti.
Paulus & Thomas.
Paulus. — Rursus matrem iratam reddam.
Thomas. — Quo ipsam offendes?
Paulus. — Rogitando pecuniam.
Thomas. — Pecunia quid eges, cum victum habeas?
Paulus. — Aliis egeo quàm victu.
Thomas. — An non, quibus indiges, præbent tibi parentes?
Paulus. — Quid ni?
Thomas. — Cur tum æs expetis?
Paulus. — Ludimagistro ut manus farciam.
Thomas. — Cuius rei gratia?
Paulus. — Lamberti feriæ expostulant.
Thomas. — Ecce nisi dixisses, oblitus fuissem.
Paulus. — Nunquid et tu modico ære ipsum donabis?
Thomas. — Quod moris est, ipse non intermittam.
Paulus. — Solet fieri, sed ignoro an meritò.
Thomas. — Forte præmii loco est?
Paulus. — Pretium seorsum exolvitur.
Thomas. — Quod nunc dandum est, fortè munus æstimat præceptor.
Paulus. — Id muneris crebrius pendimus.
Thomas. — Nostíne, sæpe dandum amicis, ne intereat gratia?
Paulus. — Præceptor munere isto non amicus, sed inimicus redditur.
Thomas. — Exploratum unde habes?
Paulus. — Scio aliquos qui plus cæteris ipsi conferunt munuscula, et illos acerbius corrigit, et in eos animadvertit.
Thomas. — Quos sævius tractat, illos præ aliis diligit.
Paulus. — Istud diligere Eumenides ferant.
Thomas. — Cessa imprecari præceptori.
Paulus. — Quid tu ipsi dabis? ego solido eum exhilarabo.
Thomas. — Numum præstares (quem indocti album vocant) tu opulentus es, ego obolum unum aut alterum dabo.
————
De eligendo Episcopo.
Iaspar & Melchior.
Iaspar. — Intererísne die lunæ Gymnasio literarios?
Melchior. — Sic credo.
Iaspar. — Cui tuam dabis vocem?
Melchior. — Quid hoc est vocem dare?
Iaspar. — Id est, quem eliges in episcopum?
Melchior. — Inconcinna est locutio.
Iaspar. — Dictu venustiorem.
Melchior. — Cui tuum dabis suffragium?
Iaspar. — Poterísne et alio pacto eloqui?
Melchior. — Possum, in cuius personam eligendam tu consenties?
Iaspar. — Memoriæ istas recondam orationes. Ego suffragabor tibi.
Melchior. — Ne facito.
Iaspar. — Cur? istum non desideras magistratum?
Melchior. — Non, quia frugis nihil affert.
Iaspar. — Satis præmii mihi esset honor iste.
Melchior. — Ipse honoris istius avidus non sum.
Iaspar. — At pulchrum est dici episcopus.
Melchior. — Verum, sed miserum est censum non expectare.
Iaspar. — Si episcopus fierem, sperarem adhuc me in magnum evasurum virum.
Melchior. — Unde istud sperares?
Iaspar. — Ex moribus Gentilium.
Melchior. — Quos isti habuerunt mores?
Iaspar. — Ab his quæ in iuventute alicui acciderunt, sumpserunt futuræ fortunæ conditionem.
Melchior. — Fiebant etiam quandoque voti compotes? vel semper frustrabantur spe?
Iaspar. — Quídni? sæpissimè.
Melchior. — Exemplum unum eloquere.
Iaspar. — Platoni in cunis dormienti, apes in os mel ingesserunt, ex quo aruspices eum fore virum facundum dixerunt, quod sic factum est.
Melchior. — Mirum quod audio, sed haud et ægrè credibile est.
————
De eligendo Rege.
Henricus & Iacobus.
Henricus. — Hodierno vesperi ubi tui cœnabunt parentes?
Iacobus. — Ubi aliâs, nisi domi nostræ?
Henricus. — Non aliquò sunt vocati convivæ?
Iacobus. — Quò hodie invitati essent?
Henricus. — Ad amicorum lances.
Iacobus. — Foris cœnare eos puderet hoc die.
Henricus. — Apud honestos convivam agere non est pudendum.
Iacobus. — Fateor.
Henricus. — Cur tum dicis quòd eos puderet?
Iacobus. — Quia non solent hanc vesperam solennem foris peragere.
Henricus. — Quî fiat cedo?
Iacobus. — Nobiscum frontem domi exporrigunt.
Henricus. — Ecquid voluptatis domi habetis?
Iacobus. — Multum certè.
Henricus. — Fortassis regem inter vos decernitis.
Iacobus. — Id ipsum facimus scilicet.
Henricus. — Delectúne, an forte?
Iacobus. — Chartulis pileo impositis.
Henricus. — Súntne omnes inscriptæ literis?
Iacobus. — Sunt, et quidem nominibus magistratuum.
Henricus. — Adest etiam reginæ scriptus titulus?
Iacobus. — Est, sed vel matri, vel ancillis vendicantur.
Henricus. — Fortuna quem regem fecerit, quid pendet?
Iacobus. — Hodierno vesperi à sumptu est immunis.
Henricus. — Immunis? quis tum vini exolvit cyathos?
Iacobus. — Potu omni nos alii regem donamus, sed ipse alio tempore suo ære geniale parat nobis convivium et regium.
————
De festo Natali Christi.
Georgius & Gysbertus.
Georgius. — Ego nunquam toto anno plus gaudeo, quàm nunc temporis.
Gysbertus. — Ego verò nunquàm magis doleo.
Georgius. — Doles tu tempore adeò læto?
Gysbertus. — Non dolerem in tanto frigore?
Georgius. — Ipse totus lætor, ob festorum dierum adventum et copiam.
Gysbertus. — Quid feriæ tibi commodant?
Georgius. — Otiabimur à lectionibus abundè.
Gysbertus. — Quot dies?
Georgius. — Fermè quatuordecim.
Gysbertus. — Quando incipient istæ vacationes nostræ?
Georgius. — À pridiano Thomæ, et ad alterum Circuncisionis diem durant.
Gysbertus. — Et interim non visimus scholam?
Georgius. — Accedimus quandoque, sed solùm cantatum.
Gysbertus. — Quæ cantabimus?
Georgius. — Reddenda istis sacris diebus in templo.
Gysbertus. — Istos cantus novi abhinc biennio.
Georgius. — Anni curriculo mihi exciderunt memoria.
Gysbertus. — Oportet ut sterilissima sit tibi memoria.
Georgius. — Talia mihi cura non sunt, diligentius lusus quàm ista cogito.
Gysbertus. — Scholasticum id dedecet.
Georgius. — Canenda bis diebus habésne scripta?
Gysbertus. — Habeo, et cum musicis concentibus.
Georgius. — Exscribenda mihi ipsa accommodes.
Gysbertus. — Libentissimè.
Georgius. — Plurimum lætor, quòd nunc temporis adeò mitis est aër, et non acerbum frigus.
Gysbertus. — Et ego gaudeo, aliâs in matutinis precibus frigore perirem.
Georgius. — In lecto me continerem, si frigus sæviret.
Gysbertus. — Ah, propter novum Regem natum nihil velis pati?
Georgius. — Durum est à tepido nido discedere.
————
De tempore Bacchanali.
Michael & Vilhelmus.
Michael. — Quot hebdomadæ nunc intersunt, inter ferias Natales Christianas et Quadragesimam?
Vilhelmus. — Opinor novem.
Michael. — Hui tot?
Vilhelmus. — Ita relatu aliorum accepi.
Michael. — Cuius verbis habes?
Vilhelmus. — Viri cuiusdam apprimè docti.
Michael. — Tum longum erit carnisprivium.
Vilhelmus. — Tace, obsecro, verbum istud barbarum.
Michael. — Carnisprivium non est verbum venustum et Latinum?
Vilhelmus. — Minimè, sed maximè impolitum.
Michael. — Dic politiorem dictionem aliquam.
Vilhelmus. — Tempus Bacchanale.
Michael. — Cur ita appellas tempus hoc?
Vilhelmus. — Quia olim in sacrificiis Bacchi insaniebant ita, ut hoc tempore furiunt.
Michael. — Insaniebant, sacrificando Baccho Deo Gentiles?
Vilhelmus. — Vivebant in omni luxu et dementia.
Michael. — Éstne tibi aliud verbum quo hoc tempus appelles?
Vilhelmus. — Festum vel tempus Lupercale etiam potest dici.
Michael. — Quid novi verbi affers?
Vilhelmus. — Novum non est, sed à veteribus historicis proditum.
Michael. — À quibus?
Vilhelmus. — À Valerio Maximo.
Michael. — Cur illud nomen huic tribuis tempori?
Vilhelmus. — Ob morem Gentilium.
Michael. — Quis is erat mos?
Vilhelmus. — Pastores pecorum currebant hoc tempore nudi, habentes pelles inmanibus in honorem Panos Dei pastorum.
Michael. — In quod commodum isti sacrificabant?
Vilhelmus. — Credebant quòd ab ovibus pelleret lupos: hinc vocatum est tempus Lupercale.
Michael. — Fiebant etiam voti compotes?
Vilhelmus. — Ignoro, nam tunc temporis vitam non egi.
————
De Quadragesima.
Severinus & Philippus.
Severinus. — Poëtarum non semper vanæ sunt fabulæ.
Philippus. — Certè me iudice parum habent veri.
Severinus. — Habent mea sententia sæpe nihil præter veritatem.
Philippus. — Probes id, aliô qui fidem tibi non habeo.
Severinus. — De Fortuna fabulantur, quòd rotæ insistat.
Philippus. — Notum habui diu.
Severinus. — Istud veracissimè dicunt.
Philippus. — Fac mihi persuadeas.
Severinus. — Hactenus per aliquot dies curavimus cutem delicatissimè.
Philippus. — Prætereà quid?
Severinus. — Et nunc instat tempus quo corpus rursus macerabimus.
Philippus. — Æstimas forte ieiunii tormentum.
Severinus. — Puto istud, nam carnes prohibentur, quæ solæ pascunt corpus.
Philippus. — Etiam pisces multos saginant.
Severinus. — Nervos adeò non roborant, ut caro.
Philippus. — Imò videas nonnullos pinguiores ex piscibus, quàm alios è carnibus.
Severinus. — Qui isti sunt?
Philippus. — Monachi in cœnobiis, ubi Pythagoricè mensa instruitur.
Severinus. — Crassa illorum capita et ventres obesi certè è piscibus non fiunt, vel exurgunt.
Philippus. — Fortè extra limen monasteriorum vescuntur crudis carnibus.
Seuerinus. — Scio, et vidi, non solùm credo.
Philippus. — Et mihi visum est creberrimè.
Severinus. — In hisce semiseptem hebdomadibus esurialibus quo vescêris cibo?
Philippus. — Pisis et pyris in fornace tostis.
Severinus. — Ficubus istis, qui rusticis mel sapiunt?
Philippus. — Ita, illos ad panem edo cum nucibus.
————
De festo Paschatis.
Petrus & Matthæus.
Petrus. — Appetit nunc tempus, quo nullum toto anno est crudelius.
Matthæus. — Quod illud est adeò impium?
Petrus. — Paschatis puto dies.
Matthæus. — Sunt isti tibi immanes et impii?
Petrus. — Utique nam magna solet fieri cædes.
Matthæus. — Habetur tum semper bellum hoc tempore?
Petrus. — Nescis istud?
Matthæus. — Ignoro.
Petrus. — Nosti Thuringiam regionem Germaniæ Orientalis?
Matthæus. — Nosco, ubi urbs Erphurdia est excellentior.
Petrus. — Ibidem duo sunt loci: unus ab Halece, alter à Vitulo nomen sortitus.
Matthæus. — Et quid posteà?
Petrus. — Inter hos circa Pascha ingens bellum oritur.
Matthæus. — Etiam annuo?
Petrus. — Imò quotannis duabus vicibus.
Matthæus. — Tempore dic quo?
Petrus. — Circa Quadragesimæ auspicium, et ferias paschales.
Matthæus. — Cuius loci incolæ evadunt victores?
Petrus. — Cùm exorditur esuriale tempus, illi de Halece agnominati.
Matthæus. — Quare illi?
Petrus. — Quia diebus ieiunii piscis iste in coquinis et patinis dominatur.
Matthæus. — Quando illi triumphant de prælio, quibus Vitulus agnomen præbuit?
Petrus. — Paschatis tempore.
Matthæus. — Qui hoc?
Petrus. — Nam sequentibus diebus victitatur carnibus.
Matthæus. — Lepidum audio iocum.
Petrus. — Hoc quondam Erphurdiæ agens, nugari audivi.
Matthæus. — Satis festinum dicterium.
————
De festo Pentecostes.
Vinandus & Baptista.
Vinandus. — Sabbato proximo pridianus erit dies festi Pentecostes.
Baptista. — Compertum id habeo.
Vinandus. — Ventri nostro rursus bellum afferet.
Baptista. — Quale bellum narras?
Vinandus. — Corporis bellum, ieiunium scilicet.
Baptista. — Pulchrè ieiunium vocas bellum, quia ventri odiosum est.
Vinandus. — Hactenus tranquilla fuit caro nostra.
Baptista. — Unde ista sibi tranquillitas quam æstimas?
Vinandus. — Quia à Paschatis die non sensit ieiunii molestiam.
Baptista. — Corpus meum tum ovis, tum aliis affatim est pastum delicatis bolis.
Vinandus. — Sabbato denuò in pristinum ibimus.
Baptista. — Facile est unum diem abstinentia peragere.
Vinandus. — Ipso die Pentecostes accedes sacram Synaxin?
Baptista. — Incertus sum.
Vinandus. — Quî sic? ego me accingam, quo gratiam Spiritus sancti acquiram.
Baptista. — Facerem et id ipse quoque, sed unicum me moratur.
Vinandus. — Istud quidnam est?
Baptista. — Invitus confiteor.
Vinandus. — Ego alicubi ignoto mea delicta recenseo, tum plus audeo.
Baptista. — Parabo et me, ut tecum peccata in sacrificuli aurem murmurem.
Vinandus. — His Spiritus sancti feriis nobis scholasticis in primis est scelerum sex eiicienda.
Baptista. — Verè dicis, ut Spiritus sanctus nos invitat.
Vinandus. — Si is nobis præsto fuerit, sine sudore discemus.
Baptista. — Ô utinam tum mihi adesset.
Vinandus. — Peccata exue, pœnitentiam age, certè te suo donabit munere.
Baptista. — Enitar pro viribus.
Vinandus. — Sic facias, et literis fies aptior alumnus.
————
De festo sancti Martini.
Hieronymus & Hermannus.
Hieronymus. — Quótnam dies abhinc absunt feriæ sancti Martini?
Hermannus. — Opinor octo.
Hieronymus. — Quodie peragentur?
Hermannus. — In macra die, scilicet Veneris.
Hieronymus. — Vespera tamen erit ipso die Iovis.
Hermannus. — Erit ni fallor.
Hieronymus. — Ô tum adhuc bene nobiscum agetur.
Hermannus. — Unde illud coniicis?
Hieronymus. — Nam tunc carnibus vescentur homines.
Hermannus. — Illud nostro stomacho non commodabit.
Hieronymus. — Imò plurimùm proderit.
Hermannus. — Effare quomodo?
Hieronymus. — Quicquid iusculi vel carnis à mensis levarint, nobis adfores cantantibus impartient.
Hermannus. — Ad istud certè ollam mihi parabo.
Hieronymus. — Si tibi placuerit, invicem tunc temporis ostiatim canemus.
Hermannus. — Oppidò mihi arridet.
Hieronymus. — Sed quicquid obsonii, vel æris nobis datum fuerit, commune erit.
Hermannus. — Conferetur in illius vesperæ nostrum convivium.
Hieronymus. — Sed qua hora egrediemur precatum stipem?
Hermannus. — Postquam octava sonuerit.
Hieronymus. — Illud temporis planè integrum erit nostræ precationi.
Hermannus. — Conveniet maximè, nam eo tempore de mensa tolluntur patinæ.
Hieronymus. — Anno abhinc proximo tantum accepi alimenti, quo octo victitabam dies.
Hermannus. — Ô si ea nunc rediret fortuna!
Hieronymus. — Sperandum est, et Deo confidendum.
Hermannus. — Quis illius non anhelaret adminiculum?
Hieronymus. — Multi suum exoptant præsidium, verùm inserviunt ipsi iniquè.
Hermannus. — Hi consequentur gratiam eius ad Græcorum Calendas.
————
De Xeniis mittendis.
Kilianus & Theodoricus.
Kilianus. — Precor tibi diem candidum.
Theodoricus. — Talem et tibi opto.
Kilianus. — Xenium fac mihi præbeas.
Theodoricus. — Hui, tam citò! vix novi anni dies illuxit.
Kilianus. — Hodie verum est tempus dandi xeniola.
Theodoricus. — Hodie incipit, sed diu durat.
Kilianus. — Fateor, sed tamen qui alteri dare volunt, non diuturnam moram agunt.
Theodoricus. — Expecta, quo ad ipsum struxero.
Kilianus. — Non opto strenam farinaceam.
Theodoricus. — Lautior mihi non est alia.
Kilianus. — Sed puderet me amicum mellito munusculo salutare.
Theodoricus. — Quî id fit?
Kilianus. — Quia timerem ne ab ipso nausearet.
Theodoricus. — Vanum metuis, si bonus esset, boni consideret.
Kilianus. — Verbis fortassis, at corde sperneret.
Theodoricus. — Is personatus amicus esset.
Kilianus. — Honestius est panniculum emunctorium largiri vice xenii.
Theodoricus. — Est quidem, sed tale munus non omnibus in promptu est.
Kilianus. — De interula aut panni ulna plura conficiuntur.
Theodoricus. — Sed sæpe pluris constat conficiendi sumptus, quàm pannus.
Kilianus. — Cultros vidi quandoque inter amicos missitari.
Theodoricus. — Illos ego non mitterem.
Kilianus. — Cur?
Theodoricus. — Quia vulgò dicitur, cultros amicitiam rumpere.
Kilianus. — Solide isti tu accedis dicto?
Theodoricus. — Non totus consentio.
Kilianus. — Attamen nonnihil ipsi fidem præbes.
Theodoricus. — Facio, ut solent hi, qui quicquid audiunt, ex oraculo prolatum putant.
Kilianus. — Es tu illius farinæ homo?
Theodoricus. — Nescio. Meipsum non nosco.
Kilianus. — Sed strenulam mihi fac mittas.
Theodoricus. — Cras ultrò tibi conferam, interim spe vivas.
————
De Pecunia danda in novæ scholæ ingressu.
Martinus & Nicolaus.
Martinus. — Feriabimúrne post meridiem à lectionibus?
Nicolaus. — Non compertum habeo.
Martinus. — Ego ea spe ducor.
Nicolaus. — Vide ne vanam spem foveas.
Martinus. — Certus sum, spe non frustrabor.
Nicolaus. — Præstaret fide iussorem habere.
Martinus. — Tam scio quàm nomen meum.
Nicolaus. — Eloquere quî scias.
Martinus. — Est mihi adolescens domi, qui primùm iam scholam inviset.
Nicolaus. — Hoc quid afferet nobis?
Martinus. — Ipse à præceptore copiam otiandi nobis impetrabit.
Nicolaus. — Qua arte?
Martinus. — Largiendo ipsi pauxillulum numorum.
Nicolaus. — Putas illud quod introitum vulgò appellitant?
Martinus. — Istud ipsum volo.
Nicolaus. — Sat habeo.
Martinus. — Verùm, nostín’ unde mos ille pervenerit?
Nicolaus. — Audivi nunquàm originem.
Martinus. — Dicam huius consuetudinis fontem, si te audire non tæduerit.
Nicolaus. — Audire gestio.
Martinus. — Qui apud artifices mechanicos tyrones sunt, istius artificii classi aliquid pendêre coguntur.
Nicolaus. — Vidi quandoque in ipsorum artificum conciliabulo.
Martinus. — Isto munusculo favorem sibi vendicant aliorum.
Nicolaus. — Etiam in ipsorum album referuntur.
Martinus. — Non secus et novus literarum tyro et præceptorem et nos demeretur.
Nicolaus. — Quo?
Martinus. — Præceptorem pauxillo æris, nos verò otio medii diei.
————
Non semper esse studendum.
Vincentius & Vilhelmus.
Vincentius. — Heus tu, paucis te volo.
Vilhelmus. — Quis me vocat?
Vincentius. — En, ego te voco.
Vilhelmus. — Quid est quod me vis?
Vincentius. — Facilis res est.
Vilhelmus. — Exprime ocyus.
Vincentius. — Quî sit quod ita palles?
Vilhelmus. — Palleo? id ipse ignoro.
Vincentius. — Palles non secus ac ægrotares.
Vilhelmus. — Sanè nihil sentio doloris, gratia Deo.
Vincentius. — Unde tum pallor ille oritur?
Vilhelmus. — Color hic mihi est nativus.
Vincentius. — Non adeò pallescunt homines à natura.
Vilhelmus. — Quî nosti? ésne medicus?
Vincentius. — Non, sed coniectura assequor, te chartis nimiùm addictum.