Colloquia, sive Confabulationes tyronum literatorum
Part 17
Vincentius. — Extrēmum dēmentiae esset, abstinentiā immodicā suum fraudāre genium.
Vilhelmus. — Praestat tamen alimōnia animae quam corporis.
Vincentius. — Ēnervātīs autem corporis vīribus, fulcīmentum animae et virtūtibus tollitur.
Vilhelmus. — Īnficiās nōn eō, cum corpus sit animae prōmptuārium.
————
Quem lūdum dēbeant juvenēs exercēre.
Antōnius & Laurentius.
Antōnius. — Hui lūdis tū tesserīs?
Laurentius. — Hoc tuā quid rēfert?
Antōnius. — Lūdus iste nōn scholasticōrum est.
Laurentius. — Quōrum tum est?
Antōnius. — Nebulōnum, helluōnum, et histriōnum.
Laurentius. — Vīdī ego complūrēs litterārum tīrōnēs hōc ūtī lūdō.
Antōnius. — Nihilō fuēre meliōrēs.
Laurentius. — Anne pejōrēs eōs fuisse cēnsēs?
Antōnius. — Hercule nōn sōlum pejōrēs, sed et pessimōs.
Laurentius. — Tū nōstī, quia tertius Catō es.
Antōnius. — Rīdē ut libet, vēra loquor.
Laurentius. — Nihil lūdendum et scholasticīs arbitrāris?
Antōnius. — Lūdendum et ipsīs quandōque, sed aliud lūsūs genus.
Laurentius. — Age, quī lūdus?
Antōnius. — Lūdī nempe honestī, et verēcundī.
Laurentius. — Quī illī sunt?
Antōnius. — Quōs ōlim Cūmānī suōs docuērunt līberōs.
Laurentius. — Quālēs istī trādidērunt puerīs?
Antōnius. — Natāre, dīmicāre, et certāre luctandō.
Laurentius. — Nūllōs aliōs?
Antōnius. — Nūllōs quōs audierō.
Laurentius. — Numquam charta lūsōria, vel tālis?
Antōnius. — Minimē gentium.
Laurentius. — Etiamne inter convīvia cum amīculō?
Antōnius. — Nusquam locōrum.
Laurentius. — Nimium sapuērunt.
Antōnius. — Sī semel et iterum concessissent, male cecidisset.
Laurentius. — Nōnnumquam lūdere, ferendum esse.
Antōnius. — Audīstīn’ Platōnem dīcentem, nōn parvum incommodum esse cōnsuētūdinem inīquam?
Laurentius. — Cōnsuētūdō diūtinō et frequentī cōnātū fit, nōn rārō tentandō.
————
Dē Eleēmosynīs colligendīs.
Lūdovīcus & Pantaleōn.
Lūdovīcus. — Placetne tibi mihi congredī?
Pantaleōn. — Quō?
Lūdovīcus. — Ignōrās? ōstiātim petītum decimās nostrās.
Pantaleōn. — Decimās quid vocās?
Lūdovīcus. — Stipem, quae nōbīs pauperibus ā dīvitibus ērogātur.
Pantaleōn. — Est illa nōbīs vice decimārum?
Lūdovīcus. — Utique est.
Pantaleōn. — Mihi nōn fit vērisimile.
Lūdovīcus. — Pinguis Minervae homō es, quod ista nōn capis.
Pantaleōn. — Haud capiō, rogō apertius mihi dīcās.
Lūdovīcus. — Obsecundābor, tū auscultā.
Pantaleōn. — Advertam dīligenter.
Lūdovīcus. — Nōstī agrōrum dominōs oportēre suīs, aut paroeciānīs, aut prīncipibus pendere decimās?
Pantaleōn. — Nōscō per parentēs meōs.
Lūdovīcus. — Nōn secus oportet et dīvitēs illōs, dē suīs bonīs pendere nōbīs stipem.
Pantaleōn. — Certē sī oportēret eōs, tum numquam recūsārent.
Lūdovīcus. — Dum renuunt, ipsīs lūditur.
Pantaleōn. — Immō plūs lūditur nōbīs, quam ipsīs.
Lūdovīcus. — Longē aberrās.
Pantaleōn. — Dēlīrō dīcis: venter mihi famē perit.
Lūdovīcus. — Dīvitum incommodum longē est gravius.
Pantaleōn. — Dīc, quod illud est?
Lūdovīcus. — Deī incidunt īram, quod pietātis nōn sunt cultōrēs.
Pantaleōn. — Istud nōn aestimant.
Lūdovīcus. — Sed ōlim ante jūdicem Deum acerbē sentient.
Pantaleōn. — Interim indūtiīs fruuntur?
Lūdovīcus. — Miserae indūtiae sunt, quās certum sequitur tormentum.
Pantaleōn. — Sōlācium tamen est dīlātiōne fruī, etiam mōmentāneā.
————
Dē Lūdō Pilae.
Gīsbertus & Petrus.
Gīsbertus. — Ut sīc dēsīdētis? surgite pigerrimī.
Petrus. — Quid cōnābimur?
Gīsbertus. — Collūdēmus nōnnihil?
Petrus. — Mālumus hīc in grāmine viridī quiēscere.
Gīsbertus. — Endymiōnum est, nōn adulēscentum, ita grāminī incumbere.
Petrus. — Attamen dulce est.
Gīsbertus. — Jūcundius mihi est lūdere, quam torpēre.
Petrus. — Age, lūdendō concertēmus.
Gīsbertus. — Pilamne jaciendō invicem?
Petrus. — Cui est pila? nōbīs deest.
Gīsbertus. — Ēn, hīc duās habeō.
Petrus. — Molliōrem et leviōrem accipiēmus.
Gīsbertus. — Bellē dīcis, nam ista minus afferet dolōris.
Petrus. — Sed sortiēmur perīculī et lūdī comitēs.
Gīsbertus. — Lūdēmus, ut pīla scrobibus impellātur.
Petrus. — Tum sors mittātur, quis incipiat.
Gīsbertus. — Scrobis prius adscrībātur cuilibet.
Petrus. — Quisque accipiat quam velit, suprēma erit mea.
Gīsbertus. — Advolve pilam, in cujus scrobem ceciderit, eam in aliōs prōjiciet.
Petrus. — Papae, meam incidit, fugite hinc.
Gīsbertus. — Ho, ho, nēminem tetigistī, notula tibi appingātur crētā.
Petrus. — In calceum fīge mihi crētae līneam.
Gīsbertus. — Dēmum adjice foveīs pilam.
Petrus. — Nunc tuae intrūdam foveae.
Gīsbertus. — Sī fēceris, tē prīmum prōjiciam.
Petrus. — Vidēn’? age quae libet.
Gīsbertus. — Fuge, aut tē jactū petam.
Petrus. — Sī audēs, jaciās.
Gīsbertus. — Audeō majōra, ēn, tāctus es.
Petrus. — Et tē rūrsus ad sūrās laesī.
Gīsbertus. — Vix crēdō, nam sēnsī penitus nihil.
————
Dē Lūdō globōrum missilium, quōs Omnia vocant Colōniēnsēs tīrunculī litterāriī.
Cornēlius & Jācōbus.
Cornēlius. — Nōn decet aliīs lūdentibus nōs ita dēfīdere.
Jācōbus. — Praestat spectātōrem esse, quam ignāvum collūsōrem.
Cornēlius. — Auspicēmur et nōs duo lūdum cognitum.
Jācōbus. — Quem agēmus cōnsulis lūdum?
Cornēlius. — Globulārem.
Jācōbus. — Cum globulīs quōs Omnia vocant?
Cornēlius. — Impolītum est istud verbum.
Jācōbus. — Nōstī tū aliud venustius?
Cornēlius. — Ipse dīcerem globulōs missilēs per pollicēs.
Jācōbus. — Et istam memoriā recondam ōrātiōnem.
Cornēlius. — Fīat fossiculus, in quem globulī mittantur.
Jācōbus. — Tibi culter est, effode terram.
Cornēlius. — Praescrībe tū lūdī carcerēs.
Jācōbus. — Hōc signō ligneolō.
Cornēlius. — Praemitte tū globulum, ego deinde.
Jācōbus. — Ēn istīc mē feriās.
Cornēlius. — Sī possum, nōn sinam tē ibīdem dūrāre.
Jācōbus. — Tē exspectābit globulus.
Cornēlius. — Vidēs? ubi nunc sistis?
Jācōbus. — Semel sum ā tē prōpulsus, id nihil aestimō.
Cornēlius. — Dēnique tria vīcī, tū nōndum lucrātus es.
Jācōbus. — Istīs tribus nihil addēs lucrī.
Cornēlius. — Rēs ipsa loquētur.
Jācōbus. — Quibus Fortūna prius aspīrat, tandem adversātur.
Cornēlius. — Mox sex numerābō.
Jācōbus. — Ipse praeveniam tē.
Cornēlius. — Āh, nunc mihi timeō.
Jācōbus. — Ecce et mihi tria sunt.
Cornēlius. — Ego rūrsus tribus tē excellō.
Jācōbus. — Nōn diū numerō superior manēbis.
Cornēlius. — Istud experiar.
Jācōbus. — Tuīs cōnātibus ipse obsistam.
Cornēlius. — Ēnitēre quantum potes.
————
Dē Lūdō globōrum quī torquentur per ānulum.
Udalrīcus & Vīnandus.
Udalrīcus. — Eāmus dēambulātum rūs versus.
Vīnandus. — Rūrī quid tractābimus?
Udalrīcus. — Ibi et ambulandō, et collūdendō nōs oblectābimus.
Vīnandus. — Quod lūdī genus exercēbimus?
Udalrīcus. — Torquēbimus globum per ānulum ferreum.
Vīnandus. — Age, properē eāmus.
Udalrīcus. — Sed audī, in lūdō globī ānulāris perītior mē es.
Vīnandus. — Rārus certē ipsum exerceō.
Udalrīcus. — Attamen vidēbō quid et ego possim.
Vīnandus. — Globum prōme.
Udalrīcus. — Ēn tibi ferreum ānulum, terrae īnfīge.
Vīnandus. — Flagellum et mihi praebē.
Udalrīcus. — Sortiēmur, quis prius lūdet.
Vīnandus. — Ego cultrum sūrsum jaciam, tū ēlige.
Udalrīcus. — Sēligam alterum cultellī latus, signum ubi impressum est.
Vīnandus. — Latus plānum sūrsum vergit, exōrdīrī est meum.
Udalrīcus. — Age, placet, incipe.
Vīnandus. — Ictū prīmō globum per ānulum pellam.
Udalrīcus. — Sī fēceris eris mihi magnus Apollō.
Vīnandus. — Rīdēre sine, vidēbis mē virum.
Udalrīcus. — Ah, ah, nōndum tē expertum aspiciō.
Vīnandus. — Nescīs verbum Vergiliī, nēminem ubīque fēlīcī lūdere dextrā?
Udalrīcus. — Ut ego, ita per ānulum agitārēs globum.
Vīnandus. — Rōbur tibi est majus quam mihi.
Udalrīcus. — Hic nōn rōbur, sed et prōmptitūdō valet.
Vīnandus. — Nunc bellē ānulum penetrābit.
Udalrīcus. — Vel ā latere praeterībit.
Vīnandus. — Istud ipsī prohibēbō.
Udalrīcus. — Clausīs oculīs aptius tē lūderem.
Vīnandus. — Verbīs tū magnus es, sed factīs nūllus.
————
Dē Lūdō Saltūs.
Geōrgius & Volfgangus.
Geōrgius. — Ō vōs cicōniārum prōlēs.
Volfgangus. — Sumus prōlēs cicōniārum?
Geōrgius. — Estis, quia longissima habētis crūra.
Volfgangus. — Hoc tuā nihil rēfert.
Geōrgius. — Sī audētis, ego pūmilīō ūnum quemvīs vestrum ad saltandum lacessō, et prōvocō.
Volfgangus. — Et ipse in harēnam tēcum dēscendam.
Geōrgius. — Hōc saltandī mōre mē imitāre.
Volfgangus. — Praesileās, faciam perīculum.
Geōrgius. — Ter sōlum saliās post cursum factum.
Volfgangus. — Mētam signā lapide aut lignō.
Geōrgius. — Ēn, hīc cōnstitī.
Volfgangus. — Eam facile assequar mētam.
Geōrgius. — Id post cursum jactitā.
Volfgangus. — Nunc virī aspice saltum.
Geōrgius. — Āh, saltum indignum juvene tālī.
Volfgangus. — Prō vīribus cōnātus sum.
Geōrgius. — Vīrēs tibi (ut videō) sunt imbēcillēs.
Volfgangus. — Rūrsus experiar quid possim.
Geōrgius. — Semel vīcī, nōn alterum tibi concēdam saltum.
Volfgangus. — Sī nunc nōn assequor mētam, palmam dabō.
Geōrgius. — Libēns permittō, tandem tentā.
Volfgangus. — Vidēs mē paene assecūtum mētam tuam?
Geōrgius. — Assecūtus es, sed nōn longius trānspōnis.
Volfgangus. — Sat est quod attigī.
Geōrgius. — Dēnuō tibi cōnsequendam pōnam mētam aliam.
Volfgangus. — Vix remōtius collocābis.
Geōrgius. — Pudēret mē sī nōn quālibet vice distantius saltārem.
Volfgangus. — Tē virum dīcam, sī ostenderis.
Geōrgius. — Vidēs? paene prolongāssem.
Volfgangus. — Quod paene fit (ut vulgō dīcitur) id tamen nōn cōnsequitur vōtum.
————
Dē certāmine cursūs.
Gerhardus & Crātō.
Gerhardus. — Cessēmus ōrō dē hōc lūdō torquendī globum per ānulum.
Crātō. — Repetēmus tum aedēs nostrās?
Gerhardus. — Ut vīsum fuerit vōbīs.
Crātō. — Esset nimis tempestīvum.
Gerhardus. — Lūdī aliud genus incipiāmus.
Crātō. — Quāle aestimās auspicandum?
Gerhardus. — Mihi ex diūtinō īnflexū genua dolent.
Crātō. — Eō praestāret in grāmine dēcumbere.
Gerhardus. — Id mē pudēret, sed currendō ipsa reficiam.
Crātō. — Hoc fatīgat, nōn recreat.
Gerhardus. — Currere vīrēs excitat, quās ēnervāvit torpor.
Crātō. — Multī currendō crūra īnfrēgērunt, quī torpendō tūtī fuissent.
Gerhardus. — Equī in stabulīs diūtius sistendō, crūrum vīrēs āmittunt.
Crātō. — Aliud equīs et hominī competit.
Gerhardus. — Quemlibet vestrum ad parem cursum irrītō.
Crātō. — Et ego currendō tēcum palaestram ineō.
Gerhardus. — Aliquō pretiolō currēmus.
Crātō. — Quid dēpōnēmus?
Gerhardus. — Victus pendet bīnās vīnī mēnsūrās.
Crātō. — Mēnsūrās cervisiae, nōn vīnī exsolvet.
Gerhardus. — Ut libet, quī prīmus portae adfuerit, vīcit.
Crātō. — Sed ūnā cursum inchoēmus.
Gerhardus. — Adsīs, meō adstā laterī: dum clāmāverō, currēmus alacriter.
Crātō. — Astō, curre, nōn retinē mē veste.
Gerhardus. — Ho, ho, vīcī, vīcī.
Crātō. — Nisi cecidissem, mē nōn praecurrissēs.
Gerhardus. — Gaudeō mē ēvīcisse tē: utcumque prīmus attigī mētam, id rēfert nihil.
Crātō. — Facile est vincere sōlum currentem.
Gerhardus. — Fortūna victōriam largīrī solet.
————
An ille sit doctus semper (ut putant rūsticī) quī magnōs potest legere librōs.
Philippus & Hierōnymus.
Philippus. — In doctissimī hominis aedibus nunc fuī.
Hierōnymus. — Doctissimī! age, quis iste est?
Philippus. — Ecclēsiae nostrae rēctor, quem vulgus pāstōrem appellitat.
Hierōnymus. — Prōh, istum doctissimum exīstimās?
Philippus. — Nōn magnae esset ērudītiōnis, cum grandēs legat et habeat librōs!
Hierōnymus. — Librōrum acervus et pretiōsitās doctum nōn arguit virum.
Philippus. — Vulgus tamen persuāsum habet, grandium librōrum lēctōrem, perītum admodum esse.
Hierōnymus. — Tōtō errat caelō id crēdendō.
Philippus. — Errōrem illum mihi ostende.
Hierōnymus. — Multī librōs habent, quōs neque legunt, neque lēctōs intellegunt.
Philippus. — Quārē tunc eōs mercātī sunt?
Hierōnymus. — Ut sē exōrnent, tamquam oppidō gnārōs.
Philippus. — Stultī quī pecūniam nōn retinent.
Hierōnymus. — Emendō librōrum supellectilem doctī sibi nōmen conciliant.
Philippus. — Sī hoc scīrem, doctum mē vocātum īrī, tōtā rē paternā librōs emerem.
Hierōnymus. — Apud populum philosophus dīcerēris.
Philippus. — Utrum praestāre crēdis, complūrēs habēre librōs, et indoctum esse, vel perītum, et pauculōs librōs?
Hierōnymus. — Perītum esse praevalet, et modicōs possidēre cōdicēs.
Philippus. — Perītia ē memoriā citō ēlābitur, in librīs autem diūtius dūrat.
Hierōnymus. — Praestantius tamen est (ut inquit Erasmus) ingenium habēre doctum, quam librōs ērudītōs.
Philippus. — Sed ē memoriā ēlāpsa scientia, ubi rūrsus acquīrētur, sī cōpia librōrum dēerit?
Hierōnymus. — Ubīque extant bibliothēcae litterāriae.
————
Dē praeceptōre ēligendō.
Antōnius & Jōannēs.
Antōnius. — Es tū in hōc lūdō litterāriō dūrātūrus longius?
Jōannēs. — Minimē, sed aliō mē cōnferam.
Antōnius. — Quō locōrum?
Jōannēs. — Ubi melius erit cōnsultum meō prōfectuī in litterīs?
Antōnius. — Vidē nē praestantiōra quaerēns, vīliōra incidās.
Jōannēs. — Prōvidēbō strēnuē.
Antōnius. — Sed nōstī quis sit praeceptor ēligendus?
Jōannēs. — Īnstar caecī, quī mihi arrīdet, illī mē subdō.
Antōnius. — Ementium habērēs mōrem, quī nihil emunt, nisi diū ante perspectum habeant.
Jōannēs. — Praeceptōrem, ut rem vēnum expositam, licetne perspicere?
Antōnius. — Duo sunt, per quae praeceptor utrīsque (ut ajunt) bracchiīs amplexandus cognōscitur.
Jōannēs. — Quae illa sunt? ēdissere precor.
Antōnius. — Sī ērudītē docet, et discipulōs litterātōs reddit.
Jōannēs. — Ērudītiōnem praeceptōris ignōtī quōmodo percipiam?
Antōnius. — Audiendō eum docentem, vel aliōs dē ipsō cōnsulendō.
Jōannēs. — Ego indoctus jūdiciī sum expers.
Antōnius. — Perītiōrēs, quī vir sit, facile tibi ostendent.
Jōannēs. — Jūdicantne etiam discipulī dē praeceptōris industriā?
Antōnius. — Haerēs in illō? nescīs prōverbium vulgō ūsūrpātum, discipulī doctrīnam ex praeceptōris pendēre perītiā?
Jōannēs. — Audīvī interdum, Quālis praeceptor, tālēs et fierī discipulōs.
Antōnius. — Quid tum adhūc suspēnsō es animō?
————
An Praeceptor litterārius sit colendus tamquam parentēs.
Jācōbus & Laurentius.
Jācōbus. — Ut ita ergā praeceptōrem tē habēs?
Laurentius. — Tuā quid rēfert?
Jācōbus. — Nihil.
Laurentius. — Quid nī? tum sileās.
Jācōbus. — Inīquum vidēns, tacēre nequeō.
Laurentius. — Est istud inīquum, obloquī praeceptōrī?
Jācōbus. — Certē parum decet.
Laurentius. — Pār parī referre licet.
Jācōbus. — Praeceptōrī nōn reluctandum, sed tacendum est.
Laurentius. — Dīcō ut tū, inīqua obticēre nequeō.
Jācōbus. — Taciturnitās decorat juvenem, praecipuē ad praeceptōris verba.
Laurentius. — Vēcors esset, quī ad plāgās obmūtēsceret.
Jācōbus. — Quī obmurmurat, plūs ictuum recipit.
Laurentius. — Juvat mē tamen verbīs ulcīscī, sī factus nōn concēditur.
Jācōbus. — At miserum est verbīs emere verbera.
Laurentius. — Istās parvī pendō plāgās.
Jācōbus. — Illī īnfēlīcis ter succēdit, quī praeceptōrem nōn venerātur.
Laurentius. — Tālem hominem quis venerārētur?
Jācōbus. — Sit fortūnae cujuscumque, dēnique praeceptor noster est.
Laurentius. — Nōn diū sibi discipulus erō.
Jācōbus. — Dē tuō nōn plōrābit discessū.
Laurentius. — Et ego gaudēbō mē ab eō līberārī.
Jācōbus. — Praeceptōrēs nōn secus ac parentēs sunt colendī.
Laurentius. — Sānē per Herculem, id ego fēcī numquam.
Jācōbus. — Ego autem majōrī amōre praeceptōrem, quam parentēs sum prōsecūtus.
Laurentius. — Ō ingrāte parentibus!
Jācōbus. — Praeceptor scientiam mihi praebet, quod nequeunt parentēs.
Laurentius. — Ab ipsīs autem vītam habēs, et quod homō es.
Jācōbus. — Id parum est: quid enim vīta est sine litterārum perītiā?
Laurentius. — Nescīs, vītā nihil est nōbilius?
Jācōbus. — Sed vīta nostra, imperītī sī fuerimus, nōn vīta, sed mors est vērius, sī quid Aristotelī fideī datur.
————
Dē Nūndinīs & mūnerum Nūndināriōrum ēmptiōne.
Sevērīnus & Balthasar.
Sevērīnus. — Vīdistī, quam fervidē tentōria ērigunt mercātōrēs?
Balthasar. — Vīdī, quid deinde?
Sevērīnus. — Nūndinārum appetunt fēriae.
Balthasar. — In illō mihi nihil metitur.
Sevērīnus. — Sed ipse nōnnihil commodī spērō.
Balthasar. — Quō nōmine?
Sevērīnus. — Ab amīcīs mūnera nūndināria exspectō.
Balthasar. — Āh, exspectāre miserum est.
Sevērīnus. — Satius tamen exspectāre, quam nihil habēre speī.
Balthasar. — Quī spē vīvit, miseram agit vītam.
Sevērīnus. — Nōn omnēs spē frūstrantur.
Balthasar. — Plūrēs certē quam vōtī compotēs fīunt.
Sevērīnus. — Nūndināria mūnera quotannīs hīs nūndinīs mihi largiuntur affatim.
Balthasar. — Fortūnātior mē es, cui nōn teruncius datur.
Sevērīnus. — Tū aliēnus es, ego incola et cīvis sum.
Balthasar. — Sī in patriā agerem, etiam dē nūndinīs gaudērem.
Sevērīnus. — Exspectō nunc, et calceōs, et tiāram mē acceptūrum.
Balthasar. — Quis ista ubi mercābitur?
Sevērīnus. — Cognātī et agnātī meī, quī ex aliēnīs adsunt oppidīs.
Balthasar. — Vidē, nē mercimōniīs impedītī tuī oblīvīscantur.
Sevērīnus. — Ego ipsōs saepe admoneō, et interpellō.
Balthasar. — Rogāre mendīcōrum est.
Sevērīnus. — Nōn stipem rogō, sed mūnus nūndinārum.
Balthasar. — Parum interest.
Sevērīnus. — Sit utcumque, ego libēns accipiō ea mūnuscula.
Balthasar. — Certē dēsiperēs, sī data recūsārēs.
————
Dē Nūndinīs Francfordiēnsibus.
Gīsbertus & Andreās.
Gīsbertus. — Nautae nunc suās īnstruunt nāvēs passim.
Andrēās. — Quō concessūrī sunt?
Gīsbertus. — Francfordiam versus.
Andrēās. — Appropinquatne tempus nūndinārum?
Gīsbertus. — Mox in foribus erit anteā, quam istūc venient.
Andrēās. — Nōn putāssem adhūc eās pulsāre forēs.
Gīsbertus. — Ō quam vellem et mē istūc posse concēdere.
Andrēās. — Ibīdem tibi quid exsequendum esset.
Gīsbertus. — Praeter quam ignōta perlūstrārem loca, prōrsus nihil.
Andrēās. — Pigrior ego essem, quam quod eō tenderem, ubi nihil esset quod agerem.
Gīsbertus. — Dulce est peragrāsse variās urbēs.
Andrēās. — Praestat tamen quandōque in patriā mānsisse.
Gīsbertus. — Francfordiam Hercule accēderem, nisi aliquā memorārentur.
Andrēās. — Quae tē dētinent?
Gīsbertus. — Sānē multa, praecipuē tamen duo.
Andrēās. — Quae illa sunt?
Gīsbertus. — Prīmum viāticī carentia.
Andrēās. — Num id pater tibi suppeditāret?
Gīsbertus. — Nimiō cōnstat, ego juvenis quantum ipse sūmptūs in dēversōriīs facerem?
Andrēās. — Fidem dō, sed quod est alterum impedīmentum?
Gīsbertus. — Dīcunt in itinere eum, cui numquam vīsa est Francfordia, tractārī ut asinum inter sīmiās.
Andrēās. — Et istud nōnnumquam vīdī quōmodo aquae immergēbantur.
Gīsbertus. — Post illud et multantur crēdō pecūniā.
Andrēās. — Forte aureum īnsūmunt convīviō, id parum est.
Gīsbertus. — Certē nōn parum est, quia difficilis acquīsītū est pecūnia.
Andrēās. — Tibi et tuī similibus nihil obest.
————
Dē vītandō mendāciō.
Evergissus & Hermannus.
Evergissus. — Nostra nōn diū amīcitia cōnstābit.
Hermannus. — Malī quid ipsam īnfrīgēret?
Evergissus. — Mentīrī assuēscis.
Hermannus. — Mentīrī jocō ferendum est.
Evergissus. — Anguem minus ōdī, quam mendācium.
Hermannus. — Loqueris tū semper certa?
Evergissus. — Aut sileō, aut quae mihi cōnstant, loquor.
Hermannus. — Jocārisne interdum?
Evergissus. — Etiam saepissimē.
Hermannus. — Quī jocārī potes, sī vērō innīteris?
Evergissus. — Nequit jocus per vērum, crēdis, fierī?
Hermannus. — Vērum mordēre solet, et odium pārēre.
Evergissus. — Dēlectatne tum sermō falsus?
Hermannus. — Nūgae quantō majōrēs, tantō exhilarant ūberius.
Evergissus. — Frūgī hominēs falsitāte et mendāciō nōn capiuntur.
Hermannus. — Nōn omnēs sunt Solōnēs, ut tū.
Evergissus. — Probī vēritāte sōlā tenentur.
Hermannus. — Attamen quandōque dum carpuntur, invītī eam recipiunt.
Evergissus. — Mendāciō dētestābilius in homine nihil esse potest.
Hermannus. — Lūsōrem, vel fūrem, vel latrōnem esse adhūc gravius est.
Evergissus. — Āh, minimē, longē ista excēdit mentīrī ipsum.
Hermannus. — Crēdat hoc Jūdaeus apella.
Evergissus. — Quī mentīrī audet, nihil sceleris intentātum relinquit.
Hermannus. — Ō tū mendāciī contemptor.
Evergissus. — Vulgō fertur, Fūrārī mendācium comitātur.
Hermannus. — Vulgī nōn est innītendum sententiae.
————
Dē cōnfessiōne.
Thōmās & Jodocus.
Thōmās. — Recēnsuistīne sacerdōtī peccāta tua?
Jodocus. — Nōndum.
Thōmās. — Quandō exsequēris istud mūneris?
Jodocus. — Adhūc sat restat temporis.
Thōmās. — Perāctō autem opere, dulce est quiēscere.
Jodocus. — Etiam ante labōrem quiēs est jūcunda.
Thōmās. — Sed nōn adeō dēlectat ut negōtiō exsecūtō.
Jodocus. — Assentiō.
Thōmās. — Ego nunc cōnfessum eō.
Jodocus. — Comitābor tē.
Thōmās. — Cui solēs dēlicta ēnārrāre, an plēbēiāriō nostrō?
Jodocus. — Fēcī numquam, sed semper cuipiam monachōrum.
Thōmās. — Istud et mihi est mōris.
Jodocus. — Apud illōs plūs mihi est dēvōtiōnis.
Thōmās. — Et illī ipsī pecūniae nihil expetunt.
Jodocus. — Aliquid eōrum tamen acciperent, sī darētur.
Thōmās. — Timēsne etiam sacerdōtī peccāta dēnūdāre?
Jodocus. — Metuēbam ōlim puer, nunc nōn.
Thōmās. — Metum quid tibi incutiēbat?
Jodocus. — Dīcēbātur passim, quod ūnī ā cōnfessōre frontī clāvus īnfīgerētur.
Thōmās. — Istud et ipse audīvī, sed crēdēbam numquam.
Jodocus. — Cōnfitēris tū ex chartulā?
Thōmās. — Cōnfiteor, aliās timor omnium mihi indūceret peccātōrum oblīviōnem.
Jodocus. — Prohibent tamen istud nōnnūllī cōnfessiōnem audientēs.
Thōmās. — Timent nē perdātur schedula, vērum eam deinde īlicō combūrō.
Jodocus. — Latīnēne reddis cōnfessiōnem?
Thōmās. — Nōn, sed Germānicē loquor.
Jodocus. — Cōnfessor quādam vice nōlēbat ā mē Rōmānum audīre sermōnem.
Thōmās. — Fortassis pessimē intellēxit.
Jodocus. — Certē parum doctus fuit.
————
Dē cēnā suprēmā CHRĪSTĪ cum discipulīs, & dē diē Parascēvēs.
Vincentius & Matthīās.
Vincentius. — Nunc post trīduum Pascha praestō erit.
Matthīās. — Vērum, sed illud trīduum nōndum lāpsum est.
Vincentius. — Ēlābētur dēnique citius, quam diēs ēsuriālēs hāctenus āctī.
Matthīās. — Magis autem et acerbius nunc ēsuriendum est.
Vincentius. — Id rēfert nihil, carcerī inclūsō egendum esset cibō.
Matthīās. — Ibi necessitās eum urgēret.
Vincentius. — Hī diēs trēs mihi abībunt pernīcissimē.
Matthīās. — Quō dēliciō eōs trānsigēs?
Vincentius. — Spē vēscendī ōvīs paschālibus (ut vulgō fertur) post ipsōs.
Matthīās. — Pulchrē dīcis, nam spēs quandōque levat adversa.
Vincentius. — Ubi hodiē intereris pedum lōtiōnī?
Matthīās. — Coenobium aliquod religiōsōrum accēdam.
Vincentius. — Quōrum?
Matthīās. — Incertus sum, quōcumque vēnerō.
Vincentius. — Exspectās aliquem bōlum opiparum?
Matthīās. — Utique in quibusdam coenobiīs mēnsae accumbitur.
Vincentius. — Cui monastēriō solēs interesse hōc diē?
Matthīās. — Antōniō dīvō dicātīs aedibus.
Vincentius. — Ibīdem quid cōnsequēris lucrī?
Matthīās. — Placentās duās trīticeās.
Vincentius. — Accumbit quīlibet istūc veniēns mēnsae?
Matthīās. — Assidet, et ante ipsum calix vīnī pōnitur.
Vincentius. — Et quot placentae?
Matthīās. — Cuilibet duae, deinde ūna inter duōs, dē quō rōdunt ut sitim excitent.
Vincentius. — Dēfert quisque duās sēcum domī.
Matthīās. — Quidnī?
Vincentius. — Quotiēs calicēs vīnō replentur?
Matthīas. — Tribus (nī fallor) vicibus.
Vincentius. — Lavanturne ibi pedēs?
Matthīās. — Religiōsīs, sed advenīs dextra manus.
Vincentius. — Quis CHRĪSTĪ mūnus exsequitur?
Matthīās. — Coenobiī antistes, quem vulgus praeceptōrem appellat, vir nostrā aetāte vērē litterātōrum Maecēnās.
————
Dē sūmptiōnis Eucharistiae praeparātiōne.
Antōnius & Michāēl.
Antōnius. — Hōc vesperī sī libet tibi, ūnā modicē bōlum ūnum aut alterum edēmus.
Michāēl. — Edere mihi nōn licet.
Antōnius. — Es forte crās sacrum CHRĪSTĪ corpus mandūcātūrus?
Michāēl. — Ita stat sententia, sī dignē possem.
Antōnius. — Bōlus ac haustus ūnus vīnī tē nihil impediet.
Michāēl. — Nōnnihil edam, nē dēficiam corpore.
Antōnius. — Quō modō tē parāre solēs ad synaxim sūmendum?
Michāēl. — Vesperī ōs colluō aquā, et eximō sī quid cibī inhaeret dentibus.
Antōnius. — Praestāret cor ā peccandī voluntāte pūrgāre.
Michāēl. — Quantum possum nē id neglegō.
Antōnius. — Ad dignē mandūcandum id cōnfert oppidō.
Michāēl. — Compertum habeō.
Antōnius. — Difficillimum est voluntātem peccandī rādīcitus excutere.
Michāēl. — Fit facile, sī Deī precātī fuerimus opitulāmen.
Antōnius. — Istud sēdulō invocō.