Colloquia, sive Confabulationes tyronum literatorum

Part 16

Chapter 16 3,084 words Public domain Markdown

Jasperus. — Vocō, quia numquam magis quam hōc tempore, morbō succumbunt hominēs.

Jācōbus. — Sī vērum fatērī vīs, nūllō nōn tempore tōtīus annī labōrātur dolōribus corporis.

Jasperus. — Praecipuē tamen Autumnī diēbus.

Jācōbus. — Nesciō, laus superīs, ego numquam īnfirmitātem sēnsī in Autumnō.

Jasperus. — Praeter istud incommodum, et frūgem tamen aliquam sēcum affert.

Jācōbus. — In quō est frūgifer?

Jasperus. — Quia vīnum prōfert.

Jācōbus. — In hōc certē laudem merētur.

Jasperus. — Alia quoque commoda habet.

Jācōbus. — Quaenam? dīc.

Jasperus. — Abigit pūlicēs suō frīgore, quī nōs nocte in aestāte verminārunt.

Jācōbus. — Certē nōn omnibus illōs dēpellit.

Jasperus. — Quī sentiunt pūlicēs in Autumnō?

Jācōbus. — Vetulae mulierēs semper sub vestibus quaeritant eōs.

Jasperus. — Apud illās perpetuum habent hospitium.

Jācōbus. — Adde, et pediculī.

Jasperus. — Autumnus etiam nucum addūcit messem.

Jācōbus. — Istās nōn admodum moror.

Jasperus. — Nārrā quid causae siet?

Jācōbus. — Quia adimunt vōcis sincēritātem.

Jasperus. — Eam restituit aqua pūra et calida.

Jācōbus. — Sed ā cibō abhorreō, quī mē aquam pōtāre cōgit.

Jasperus. — Suprā commūnem hominum fortem sapis.

Jācōbus. — Nunc mē nāsō suspendis.

Jasperus. — Nōn, quia hominēs saepe aliqua edunt, etiam unde perniciem sunt acceptūrī, istud tū fugitūrum tē dīcis.

————

Dē Hieme.

Vilhelmus & Geōrgius.

Vilhelmus. — Āh, āh, quantum frīgeō.

Geōrgius. — Frīgēs nunc temporis?

Vilhelmus. — Nōnne et tū frīgore premeris?

Geōrgius. — Nōn, sed tōtus caleō.

Vilhelmus. — Praestantius mē vestītus es.

Geōrgius. — Id sānē parum est, sed crepidae mē calēre faciunt.

Vilhelmus. — Facile frīgus pellit, cui crepidae sunt et chīrothēcae subductae pellibus.

Geōrgius. — Oportet et corpus multīs opperīrī indūmentīs.

Vilhelmus. — Quid faciam nesciō, male ad hiemem īnstrūctus sum.

Geōrgius. — Quī hoc fit?

Vilhelmus. — Indūmentī mihi nihil est, nisi quam cōnspicis.

Geōrgius. — Vērē nōn bene tibi cum hieme conveniet.

Vilhelmus. — Sī in patriā agerem, in caelō essem.

Geōrgius. — Quārē?

Vilhelmus. — Dum ibīdem essem, hiemem nōn sēnsī.

Geōrgius. — Nōn tum scholam invīsistī?

Vilhelmus. — Aestāte quidem, sed hieme post fornācem latuī.

Geōrgius. — Quid ēgistī? torrēbāsne pōma in fornācem?

Vilhelmus. — Utique et pira quandōque.

Geōrgius. — Mīrum quod parentēs tibi indulsērunt.

Vilhelmus. — Libentissimē, sed istam nōn habēbō hīc lautitiam.

Geōrgius. — Vereor quod nōn.

Vilhelmus. — Āh, quantum mihi ferendum erit vice dēliciārum, quās in patriā habuī.

Geōrgius. — Tibi ipsī es vātēs.

Vilhelmus. — Dabit Deus hīs quoque fīnem.

Geōrgius. — Sed sērius fortassis quam vellēs.

Vilhelmus. — Et haec ōlim (ut inquit Poēta) meminisse juvābit.

Geōrgius. — Mehercle dulcius nihil est, quam āctōrum recordārī labōrum, quōs superāvimus.

Vilhelmus. — Multōs tamen quandōque vīdī (ut 2. Aenēidōs dē Aenēā scrībit Vergilius) quī lacrimandō habitam miseriam recēnsuērunt.

Geōrgius. — Stultī hominēs quī victam calamitātem lacrimīs prōsequuntur.

————

Dē Vēre.

Gerhardus & Brūnō.

Gerhardus. —Unde tanta fluviōrum cōpia?

Brūnō. — Nix altīs in montibus līquitur.

Gerhardus. — Fortassis.

Brūnō. — Sīc est.

Gerhardus. — Tempus expetit, quia vēr adest.

Brūnō. — Nōn adesset vēr, cum sīmus in mārtiō mēnse?

Gerhardus. — Nunc agricolae redeunt ad agrōs colendōs.

Brūnō. — Labor etiam rūrsus incumbit equīs.

Gerhardus. — Satis per hiemem quiēvērunt.

Brūnō. — Inertiam ipsīs arātrum expellet.

Gerhardus. — Fuistīne hīsce diēbus in pōmāriīs?

Brūnō. — Istīc nihil est quod agam.

Gerhardus. — At fortassis violās quaesīssēs.

Brūnō. — Nōn sum violārum, sed librōrum amātor.

Gerhardus. — Putābam violās ā rūsticīs egestās.

Brūnō. — Hae tuō nāsō et ōrī conveniunt.

Gerhardus. — Bona verba, quaesō.

Brūnō. — Ut loqueris, ita et respōnsum accipis.

Gerhardus. — Fateor, meō ipsīus gladiō cadō.

Brūnō. — Incidistī in foveam quam fēcistī.

Gerhardus. — Post aliquot diēs redolēbunt pōmāria violīs.

Brūnō. — Post multōs, nōn paucōs certē.

Gerhardus. — In diēs jam ē terrā ērumpunt.

Brūnō. — Vīdistīn’ aliquās?

Gerhardus. — Vīdī complūsculās.

Brūnō. — Ego hōc vēre nūllam.

Gerhardus. — Sī quās reperiam, ad tē feram.

Brūnō. — Id facitō, sī tē nōn gravābit.

Gerhardus. — Nōn mē dēgravat obsequium amīcō exhibendum.

Brūnō. — Facile amīcōs tibi parābis (teste Cōmicō) sī obsequiīs cōnferendīs aliīs dēlectāris.

Gerhardus. — Īnservīre amīcīs mihi dēlicium est.

Brūnō. — Id hominem decet (ut alius inquit Cōmicus) ut hominī alterī Deus sit, id est, praestet auxilium et commodum.

————

In fēstō sānctī Gallī.

Nīcolāus & Vīnandus.

Nīcolāus. — Appetit nunc diēs sānctī Gallī, quō scholasticī dēlectārī solent.

Vīnandus. — Ego certē ipsīus adventū nunc doleō.

Nīcolāus. — Solēbās tamen plūs aliīs gaudēre ob diem istum.

Vīnandus. — Fateor, sed nunc secus mēcum agitur.

Nīcolāus. — Amābō dīc, quis tibi est scrūpulus?

Vīnandus. — Facilis est, et tamen plūrimum mē male habet.

Nīcolāus. — Fortassis causam probē augurārer.

Vīnandus. — Sī conjectūrā cōnsequī potes, dīcam.

Nīcolāus. — Perīculī conjiciendī faciam.

Vīnandus. — Age, audiam.

Nīcolāus. — Nōn licet tibi prōsternātiōnī gallī adesse.

Vīnandus. — Hercule rem acū tetigistī.

Nīcolāus. — Sed cedo, quid impedīmentī erit?

Vīnandus. — Māter aes mihi largīrī recūsat.

Nīcolāus. — Sīs animī praesentis, istī reī facile medēbor.

Vīnandus. — Quī mihi succurrēs?

Nīcolāus. — Mūtuum tibi solidum aeris dabō.

Vīnandus. — Sī fēceris, nōn diū carēbis ipsō.

Nīcolāus. — Estne tibi animus labōrāre ut tū gallum ēnecēs, et (ut ajunt) rēx efficiāris?

Vīnandus. — Istud honōris nōn cupiō, ubi nihil est lucrī.

Nīcolāus. — Vellem mē posse ipsīus caedem peragere.

Vīnandus. — Vīnō tē dōnābō, sī ipsī mortem intuleris.

Nīcolāus. — Omne movēbō saxum, quō ipsum acerbius aliīs tangam.

Vīnandus. — Spectātor erō.

Nīcolāus. — Sed interim nōn oblīvīscāris vīnī mihi modo prōmissī.

Vīnandus. — Dō fidem mē praestitūrum prōmissa.

Nīcolāus. — Ego sī gallum interfēcerō, lautum exhibēbō vōbīs convīvium.

Vīnandus. — Quid ā tē immūne accipiēmus?

Nīcolāus. — Duōs gallōs gallīnāceōs ad verū coctōs, et vīnī mēnsūrās quattuor.

Vīnandus. — Sat erit.

Nīcolāus. — Spērō quod aliquid vīnī mihi dōnābitur, tum minus impendiī faciam.

————

Dē fēstō sānctī Lambertī.

Paulus & Thōmās.

Paulus. — Rūrsus mātrem īrātam reddam.

Thōmās. — Quō ipsam offendēs?

Paulus. — Rogitandō pecūniam.

Thōmās. — Pecūniā quid egēs, cum vīctum habeās?

Paulus. — Aliīs egeō quam vīctū.

Thōmās. — An nōn, quibus indigēs, praebent tibi parentēs?

Paulus. — Quid nī?

Thōmās. — Cūr tum aes expetis?

Paulus. — Lūdīmagistrō ut manūs farciam.

Thōmās. — Cujus reī grātiā?

Paulus. — Lambertī fēriae expostulant.

Thōmās. — Ecce nisi dīxissēs, oblītus fuissem.

Paulus. — Numquid et tū modicō aere ipsum dōnābis?

Thōmās. — Quod moris est, ipse nōn intermittam.

Paulus. — Solet fierī, sed ignōrō an meritō.

Thōmās. — Forte praemiī locō est?

Paulus. — Pretium seorsum exsolvitur.

Thōmās. — Quod nunc dandum est, forte mūnus aestimat praeceptor.

Paulus. — Id mūneris crēbrius pendimus.

Thōmās. — Nōstīne, saepe dandum amīcīs, nē intereat grātia?

Paulus. — Praeceptor mūnere istō nōn amīcus, sed inimīcus redditur.

Thōmās. — Explōrātum unde habēs?

Paulus. — Sciō aliquōs quī plūs cēterīs ipsī cōnferunt mūnuscula, et illōs acerbius corrigit, et in eōs animadvertit.

Thōmās. — Quōs saevius tractat, illōs prae aliīs dīligit.

Paulus. — Istud dīligere Eumenidēs ferant.

Thōmās. — Cessā imprecārī praeceptōrī.

Paulus. — Quid tū ipsī dabis? ego solidō eum exhilarābō.

Thōmās. — Nummum praestārēs (quem indoctī album vocant) tū opulentus es, ego obolum ūnum aut alterum dabō.

————

Dē ēligendō Epīscopō.

Jaspar & Melchior.

Jaspar. — Intererisne diē lūnae Gymnasiō litterāriōs?

Melchior. — Sīc crēdō.

Jaspar. — Cui tuam dabis vōcem?

Melchior. — Quid hoc est vōcem dare?

Jaspar. — Id est, quem ēligēs in epīscopum?

Melchior. — Inconcinna est locūtiō.

Jaspar. — Dictū venustiōrem.

Melchior. — Cui tuum dabis suffrāgium?

Jaspar. — Poterisne et aliō pactō ēloquī?

Melchior. — Possum, in cujus persōnam ēligendam tū cōnsentiēs?

Jaspar. — Memoriae istās recondam ōrātiōnēs. Ego suffrāgābor tibi.

Melchior. — Nē facitō.

Jaspar. — Cūr? istum nōn dēsīderās magistrātum?

Melchior. — Nōn, quia frūgis nihil affert.

Jaspar. — Satis praemiī mihi esset honor iste.

Melchior. — Ipse honōris istīus avidus nōn sum.

Jaspar. — At pulchrum est dīcī epīscopus.

Melchior. — Vērum, sed miserum est cēnsum nōn exspectāre.

Jaspar. — Sī epīscopus fierem, spērārem adhūc mē in magnum ēvāsūrum virum.

Melchior. — Unde istud spērārēs?

Jaspar. — Ex mōribus Gentīlium.

Melchior. — Quōs istī habuērunt mōrēs?

Jaspar. — Ab hīs quae in juventūte alicui accidērunt, sūmpsērunt futūrae fortūnae condiciōnem.

Melchior. — Fīēbant etiam quandōque vōtī compotēs? vel semper frūstrābantur spē?

Jaspar. — Quidnī? saepissimē.

Melchior. — Exemplum ūnum ēloquere.

Jaspar. — Platōnī in cūnīs dormientī, apēs in ōs mel ingessērunt, ex quō haruspicēs eum fore virum fācundum dīxērunt, quod sīc factum est.

Melchior. — Mīrum quod audiō, sed haud et aegrē crēdibile est.

————

Dē ēligendō Rēge.

Henrīcus & Jācōbus.

Henrīcus. — Hodiernō vesperī ubi tuī cēnābunt parentēs?

Jācōbus. — Ubi aliās, nisi domī nostrae?

Henrīcus. — Nōn aliquō sunt vocātī convīvae?

Jācōbus. — Quō hodiē invītātī essent?

Henrīcus. — Ad amīcōrum lancēs.

Jācōbus. — Forīs cēnāre eōs pudēret hōc diē.

Henrīcus. — Apud honestōs convīvam agere nōn est pudendum.

Jācōbus. — Fateor.

Henrīcus. — Cūr tum dīcis quod eōs pudēret?

Jācōbus. — Quia nōn solent hanc vesperam sollemnem forīs peragere.

Henrīcus. — Quī fīat cedo?

Jācōbus. — Nōbīscum frontem domī exporrigunt.

Henrīcus. — Ecquid voluptātis domī habētis?

Jācōbus. — Multum certē.

Henrīcus. — Fortassis rēgem inter vōs dēcernitis.

Jācōbus. — Id ipsum facimus scīlicet.

Henrīcus. — Dīlēctūne, an forte?

Jācōbus. — Chartulīs pilleō impositīs.

Henrīcus. — Suntne omnēs īnscrīptae litterīs?

Jācōbus. — Sunt, et quidem nōminibus magistrātuum.

Henrīcus. — Adest etiam rēgīnae scrīptus titulus?

Jācōbus. — Est, sed vel mātrī, vel ancillīs vindicantur.

Henrīcus. — Fortūna quem rēgem fēcerit, quid pendet?

Jācōbus. — Hodiernō vesperī ā sūmptū est immūnis.

Henrīcus. — Immūnis? quis tum vīnī exsolvit cyathōs?

Jācōbus. — Pōtū omnī nōs aliī rēgem dōnāmus, sed ipse aliō tempore suō aere geniāle parat nōbīs convīvium et rēgium.

————

Dē fēstō Nātālī Chrīstī.

Geōrgius & Gīsbertus.

Geōrgius. — Ego numquam tōtō annō plūs gaudeō, quam nunc temporis.

Gīsbertus. — Ego vērō numquam magis doleō.

Geōrgius. — Dolēs tū tempore adeō laetō?

Gīsbertus. — Nōn dolērem in tantō frīgore?

Geōrgius. — Ipse tōtus laetor, ob fēstōrum diērum adventum et cōpiam.

Gīsbertus. — Quid fēriae tibi commodant?

Geōrgius. — Ōtiābimur ā lēctiōnibus abundē.

Gīsbertus. — Quot diēs?

Geōrgius. — Fermē quattuordecim.

Gīsbertus. — Quandō incipient istae vacātiōnēs nostrae?

Geōrgius. — Ā prīdiānō Thōmae, et ad alterum Circumcīsiōnis diem dūrant.

Gīsbertus. — Et interim nōn vīsimus scholam?

Geōrgius. — Accēdimus quandōque, sed sōlum cantātum.

Gīsbertus. — Quae cantābimus?

Geōrgius. — Reddenda istīs sacrīs diēbus in templō.

Gīsbertus. — Istōs cantūs nōvī abhinc bienniō.

Geōrgius. — Annī curriculō mihi excidērunt memoriā.

Gīsbertus. — Oportet ut sterilissima sit tibi memoria.

Geōrgius. — Tālia mihi cūra nōn sunt, dīligentius lūsus quam ista cōgitō.

Gīsbertus. — Scholasticum id dēdecet.

Geōrgius. — Canenda bis diēbus habēsne scrīpta?

Gīsbertus. — Habeō, et cum mūsicīs concentibus.

Geōrgius. — Exscrībenda mihi ipsa accommodēs.

Gīsbertus. — Libentissimē.

Geōrgius. — Plūrimum laetor, quod nunc temporis adeō mītis est āēr, et nōn acerbum frīgus.

Gīsbertus. — Et ego gaudeō, aliās in mātūtīnīs precibus frīgore perīrem.

Geōrgius. — In lectō mē continērem, sī frīgus saevīret.

Gīsbertus. — Āh, propter novum Rēgem nātum nihil velīs patī?

Geōrgius. — Dūrum est ā tepidō nīdō discēdere.

————

Dē tempore Bacchānālī.

Michāēl & Vilhelmus.

Michāēl. — Quot hebdomadae nunc intersunt, inter fēriās Nātālēs Chrīstiānās et Quadrāgēsimam?

Vilhelmus. — Opīnor novem.

Michāēl. — Hui tot?

Vilhelmus. — Ita relātū aliōrum accēpī.

Michāēl. — Cujus verbīs habēs?

Vilhelmus. — Virī cujusdam apprīmē doctī.

Michāēl. — Tum longum erit carnisprīvium.

Vilhelmus. — Tacē, obsecrō, verbum istud barbarum.

Michāēl. — Carnisprīvium nōn est verbum venustum et Latīnum?

Vilhelmus. — Minimē, sed māximē impolītum.

Michāēl. — Dīc polītiōrem dictiōnem aliquam.

Vilhelmus. — Tempus Bacchānāle.

Michāēl. — Cūr ita appellās tempus hoc?

Vilhelmus. — Quia ōlim in sacrificiīs Bacchī īnsāniēbant ita, ut hōc tempore furiunt.

Michāēl. — Īnsāniēbant, sacrificandō Bacchō Deō Gentīlēs?

Vilhelmus. — Vīvēbant in omnī luxū et dēmentiā.

Michāēl. — Estne tibi aliud verbum quō hoc tempus appellēs?

Vilhelmus. — Fēstum vel tempus Lupercāle etiam potest dīcī.

Michāēl. — Quid novī verbī affers?

Vilhelmus. — Novum nōn est, sed ā veteribus historicīs prōditum.

Michāēl. — Ā quibus?

Vilhelmus. — Ā Valeriō Māximō.

Michāēl. — Cūr illud nōmen huic tribuis temporī?

Vilhelmus. — Ob mōrem Gentīlium.

Michāēl. — Quis is erat mōs?

Vilhelmus. — Pāstōrēs pecorum currēbant hōc tempore nūdī, habentēs pellēs inmānibus in honōrem Pānōs Deī pāstōrum.

Michāēl. — In quod commodum istī sacrificābant?

Vilhelmus. — Crēdēbant quod ab ovibus pelleret lupōs: hinc vocātum est tempus Lupercāle.

Michāēl. — Fīēbant etiam vōtī compotēs?

Vilhelmus. — Ignōrō, nam tunc temporis vītam nōn ēgī.

————

Dē Quadrāgēsimā.

Sevērīnus & Philippus.

Sevērīnus. — Poētārum nōn semper vānae sunt fābulae.

Philippus. — Certē mē jūdice parum habent vērī.

Sevērīnus. — Habent meā sententiā saepe nihil praeter vēritātem.

Philippus. — Probēs id, aliō quī fidem tibi nōn habeō.

Sevērīnus. — Dē Fortūnā fābulantur, quod rotae īnsistat.

Philippus. — Nōtum habuī diū.

Sevērīnus. — Istud vērācissimē dīcunt.

Philippus. — Fac mihi persuādeās.

Sevērīnus. — Hāctenus per aliquot diēs cūrāvimus cutem dēlicātissimē.

Philippus. — Praetereā quid?

Sevērīnus. — Et nunc īnstat tempus quō corpus rūrsus mācerābimus.

Philippus. — Aestimās forte jejūniī tormentum.

Sevērīnus. — Putō istud, nam carnēs prohibentur, quae sōlae pāscunt corpus.

Philippus. — Etiam piscēs multōs sagīnant.

Sevērīnus. — Nervōs adeō nōn rōborant, ut carō.

Philippus. — Immō videās nōnnūllōs pinguiōrēs ex piscibus, quam aliōs ē carnibus.

Sevērīnus. — Quī istī sunt?

Philippus. — Monachī in coenobiīs, ubi Pȳthagoricē mēnsa īnstruitur.

Sevērīnus. — Crassa illōrum capita et ventrēs obēsī certē ē piscibus nōn fīunt, vel exsurgunt.

Philippus. — Forte extrā līmen monastēriōrum vēscuntur crūdīs carnibus.

Seuērīnus. — Sciō, et vīdī, nōn sōlum crēdō.

Philippus. — Et mihi vīsum est crēberrimē.

Sevērīnus. — In hīsce sēmiseptem hebdomadibus ēsuriālibus quō vēsceris cibō?

Philippus. — Pisīs et pirīs in fornāce tostīs.

Sevērīnus. — Fīcubus istīs, quī rūsticīs mel sapiunt?

Philippus. — Ita, illōs ad pānem edō cum nucibus.

————

Dē fēstō Paschatis.

Petrus & Matthaeus.

Petrus. — Appetit nunc tempus, quō nūllum tōtō annō est crūdēlius.

Matthaeus. — Quod illud est adeō impium?

Petrus. — Paschatis putō diēs.

Matthaeus. — Sunt istī tibi immānēs et impiī?

Petrus. — Utique nam magna solet fierī caedēs.

Matthaeus. — Habētur tum semper bellum hōc tempore?

Petrus. — Nescīs istud?

Matthaeus. — Ignōrō.

Petrus. — Nōstī Thuringiam regiōnem Germāniae Orientālis?

Matthaeus. — Nōscō, ubi urbs Erphurdia est excellentior.

Petrus. — Ibīdem duo sunt locī: ūnus ab Hallēce, alter ā Vitulō nōmen sortītus.

Matthaeus. — Et quid posteā?

Petrus. — Inter hōs circā Pascha ingēns bellum oritur.

Matthaeus. — Etiam annuō?

Petrus. — Immō quotannīs duābus vicibus.

Matthaeus. — Tempore dīc quō?

Petrus. — Circā Quadrāgēsimae auspicium, et fēriās paschālēs.

Matthaeus. — Cujus locī incolae ēvādunt victōrēs?

Petrus. — Cum exōrdītur ēsuriāle tempus, illī dē Hallēce agnōminātī.

Matthaeus. — Quārē illī?

Petrus. — Quia diēbus jejūniī piscis iste in coquīnīs et patinīs dominātur.

Matthaeus. — Quandō illī triumphant dē proeliō, quibus Vitulus agnōmen praebuit?

Petrus. — Paschatis tempore.

Matthaeus. — Quī hoc?

Petrus. — Nam sequentibus diēbus vīctitātur carnibus.

Matthaeus. — Lepidum audiō jocum.

Petrus. — Hoc quondam Erphurdiae agēns, nūgārī audīvī.

Matthaeus. — Satis festīnum dictērium.

————

Dē fēstō Pentēcostēs.

Vīnandus & Baptista.

Vīnandus. — Sabbatō proximō prīdiānus erit diēs fēstī Pentēcostēs.

Baptista. — Compertum id habeō.

Vīnandus. — Ventrī nostrō rūrsus bellum afferet.

Baptista. — Quāle bellum nārrās?

Vīnandus. — Corporis bellum, jejūnium scīlicet.

Baptista. — Pulchrē jejūnium vocās bellum, quia ventrī odiōsum est.

Vīnandus. — Hāctenus tranquilla fuit carō nostra.

Baptista. — Unde ista sibi tranquillitās quam aestimās?

Vīnandus. — Quia ā Paschatis diē nōn sēnsit jejūniī molestiam.

Baptista. — Corpus meum tum ōvīs, tum aliīs affatim est pāstum dēlicātīs bōlīs.

Vīnandus. — Sabbatō dēnuō in prīstinum ībimus.

Baptista. — Facile est ūnum diem abstinentiā peragere.

Vīnandus. — Ipsō diē Pentēcostēs accēdēs sacram Synaxīn?

Baptista. — Incertus sum.

Vīnandus. — Quī sīc? ego mē accingam, quō grātiam Spīritūs sānctī acquīram.

Baptista. — Facerem et id ipse quoque, sed ūnicum mē morātur.

Vīnandus. — Istud quidnam est?

Baptista. — Invītus cōnfiteor.

Vīnandus. — Ego alicubi ignōtō mea dēlicta recēnseō, tum plūs audeō.

Baptista. — Parābō et mē, ut tēcum peccāta in sacrificulī aurem murmurem.

Vīnandus. — Hīs Spīritūs sānctī fēriīs nōbīs scholasticīs in prīmīs est scelerum sex ējicienda.

Baptista. — Vērē dīcis, ut Spīritus sānctus nōs invītat.

Vīnandus. — Sī is nōbīs praestō fuerit, sine sūdōre discēmus.

Baptista. — Ō utinam tum mihi adesset.

Vīnandus. — Peccāta exue, paenitentiam age, certē tē suō dōnābit mūnere.

Baptista. — Ēnītar prō vīribus.

Vīnandus. — Sīc faciās, et litterīs fīēs aptior alumnus.

————

Dē fēstō sānctī Mārtīnī.

Hierōnymus & Hermannus.

Hierōnymus. — Quotnam diēs abhinc absunt fēriae sānctī Mārtīnī?

Hermannus. — Opīnor octo.

Hierōnymus. — Quōdiē peragentur?

Hermannus. — In macrā diē, scīlicet Veneris.

Hierōnymus. — Vespera tamen erit ipsō diē Jovis.

Hermannus. — Erit nī fallor.

Hierōnymus. — Ō tum adhūc bene nōbīscum agētur.

Hermannus. — Unde illud conjicis?

Hierōnymus. — Nam tunc carnibus vēscentur hominēs.

Hermannus. — Illud nostrō stomachō nōn commodābit.

Hierōnymus. — Immō plūrimum prōderit.

Hermannus. — Effāre quōmodo?

Hierōnymus. — Quicquid jūsculī vel carnis ā mēnsīs levārint, nōbīs ad forēs cantantibus impartient.

Hermannus. — Ad istud certē ōllam mihi parābō.

Hierōnymus. — Sī tibi placuerit, invicem tunc temporis ōstiātim canēmus.

Hermannus. — Oppidō mihi arrīdet.

Hierōnymus. — Sed quicquid obsōniī, vel aeris nōbīs datum fuerit, commūne erit.

Hermannus. — Cōnferētur in illīus vesperae nostrum convīvium.

Hierōnymus. — Sed quā hōrā ēgrediēmur precātum stipem?

Hermannus. — Postquam octāva sonuerit.

Hierōnymus. — Illud temporis plānē integrum erit nostrae precātiōnī.

Hermannus. — Conveniet māximē, nam eō tempore dē mēnsā tolluntur patinae.

Hierōnymus. — Annō abhinc proximō tantum accēpī alimentī, quō octo vīctitābam diēs.

Hermannus. — Ō sī ea nunc redīret fortūna!

Hierōnymus. — Spērandum est, et Deō cōnfīdendum.

Hermannus. — Quis illīus nōn anhēlāret adminiculum?

Hierōnymus. — Multī suum exoptant praesidium, vērum īnserviunt ipsī inīquē.

Hermannus. — Hī cōnsequentur grātiam ejus ad Graecōrum Kalendās.

————

Dē Xeniīs mittendīs.

Kiliānus & Theodorīcus.

Kiliānus. — Precor tibi diem candidum.

Theodorīcus. — Tālem et tibi optō.

Kiliānus. — Xenium fac mihi praebeās.

Theodorīcus. — Hui, tam citō! vix novī annī diēs illūxit.

Kiliānus. — Hodiē vērum est tempus dandī xeniola.

Theodorīcus. — Hodiē incipit, sed diū dūrat.

Kiliānus. — Fateor, sed tamen quī alterī dare volunt, nōn diuturnam moram agunt.

Theodorīcus. — Exspectā, quō ad ipsum strūxerō.

Kiliānus. — Nōn optō strēnam farīnāceam.

Theodorīcus. — Lautior mihi nōn est alia.

Kiliānus. — Sed pudēret mē amīcum mellītō mūnusculō salūtāre.

Theodorīcus. — Quī id fit?

Kiliānus. — Quia timērem nē ab ipsō nauseāret.

Theodorīcus. — Vānum metuis, sī bonus esset, bonī cōnsīderet.

Kiliānus. — Verbīs fortassis, at corde sperneret.

Theodorīcus. — Is persōnātus amīcus esset.

Kiliānus. — Honestius est panniculum ēmūnctōrium largīrī vice xeniī.

Theodorīcus. — Est quidem, sed tāle mūnus nōn omnibus in prōmptū est.

Kiliānus. — Dē interulā aut pannī ulnā plūra cōnficiuntur.

Theodorīcus. — Sed saepe plūris cōnstat cōnficiendī sūmptūs, quam pannus.

Kiliānus. — Cultrōs vīdī quandōque inter amīcōs missitārī.

Theodorīcus. — Illōs ego nōn mitterem.

Kiliānus. — Cūr?

Theodorīcus. — Quia vulgō dīcitur, cultrōs amīcitiam rumpere.

Kiliānus. — Solidē istī tū accēdis dictō?

Theodorīcus. — Nōn tōtus cōnsentiō.

Kiliānus. — Attamen nōnnihil ipsī fidem praebēs.

Theodorīcus. — Faciō, ut solent hī, quī quicquid audiunt, ex ōrāculō prōlātum putant.

Kiliānus. — Es tū illīus farīnae homō?

Theodorīcus. — Nesciō. Mēipsum nōn nōscō.

Kiliānus. — Sed strēnulam mihi fac mittās.

Theodorīcus. — Crās ultrō tibi cōnferam, interim spē vīvās.

————

Dē Pecūniā dandā in novae scholae ingressū.

Mārtīnus & Nīcolāus.

Mārtīnus. — Fēriābimurne post merīdiem ā lēctiōnibus?

Nīcolāus. — Nōn compertum habeō.

Mārtīnus. — Ego eā spē dūcor.

Nīcolāus. — Vidē nē vānam spem foveās.

Mārtīnus. — Certus sum, spē nōn frūstrābor.

Nīcolāus. — Praestāret fidējussōrem habēre.

Mārtīnus. — Tam sciō quam nōmen meum.

Nīcolāus. — Ēloquere quī sciās.

Mārtīnus. — Est mihi adulēscēns domī, quī prīmum jam scholam invīset.

Nīcolāus. — Hoc quid afferet nōbīs?

Mārtīnus. — Ipse ā praeceptōre cōpiam ōtiandī nōbīs impetrābit.

Nīcolāus. — Quā arte?

Mārtīnus. — Largiendō ipsī pauxillulum nummōrum.

Nīcolāus. — Putās illud quod introitum vulgō appellitant?

Mārtīnus. — Istud ipsum volō.

Nīcolāus. — Sat habeō.

Mārtīnus. — Vērum, nōstīn’ unde mōs ille pervēnerit?

Nīcolāus. — Audīvī numquam orīginem.

Mārtīnus. — Dīcam hujus cōnsuētūdinis fontem, sī tē audīre nōn taeduerit.

Nīcolāus. — Audīre gestiō.

Mārtīnus. — Quī apud artificēs mēchanicōs tīrōnēs sunt, istīus artificiī classī aliquid pendere cōguntur.

Nīcolāus. — Vīdī quandōque in ipsōrum artificum conciliābulō.

Mārtīnus. — Istō mūnusculō favōrem sibi vindicant aliōrum.

Nīcolāus. — Etiam in ipsōrum album referuntur.

Mārtīnus. — Nōn secus et novus litterārum tīrō et praeceptōrem et nōs dēmerētur.

Nīcolāus. — Quō?

Mārtīnus. — Praeceptōrem pauxillō aeris, nōs vērō ōtiō mediī diēī.

————

Nōn semper esse studendum.

Vincentius & Vilhelmus.

Vincentius. — Heus tū, paucīs tē volō.

Vilhelmus. — Quis mē vocat?

Vincentius. — Ēn, ego tē vocō.

Vilhelmus. — Quid est quod mē vīs?

Vincentius. — Facilis rēs est.

Vilhelmus. — Exprime ocius.

Vincentius. — Quī sit quod ita pallēs?

Vilhelmus. — Palleō? id ipse ignōrō.

Vincentius. — Pallēs nōn secus ac aegrōtārēs.

Vilhelmus. — Sānē nihil sentiō dolōris, grātiā Deō.

Vincentius. — Unde tum pallor ille oritur?

Vilhelmus. — Color hic mihi est nātīvus.

Vincentius. — Nōn adeō pallēscunt hominēs ā nātūrā.

Vilhelmus. — Quī nōstī? esne medicus?

Vincentius. — Nōn, sed conjectūrā assequor, tē chartīs nimium addictum.

Vilhelmus. — Litterīs tōtum trānsigō ōtium quod habeō.

Vincentius. — Sī id agis, tibi ipsī obes.

Vilhelmus. — Hoc nōn spērō, quod mihi dēsim studendō.

Vincentius. — Prōdes forte animae, sed corporī nocēs.

Vilhelmus. — Mālō animae quam corporis prōfectum.

Vincentius. — Bellē dīcis, sed corporī dēbilī et animae tandem vīs perimitur.

Vilhelmus. — Perītī istud nōn asserunt.

Vincentius. — Quid tum dīcunt?

Vilhelmus. — Ad tenuem lancem, litterās melius imbibī.

Vincentius. — Concēdō, sed tamen oportet corporis cūram nōn tōtam omittere.

Vilhelmus. — Neque hoc faciō.