Colloquia, sive Confabulationes tyronum literatorum
Part 15
Nīcolāus. — Nōn, sed quia lectus frīget.
Quirīnus. — Ventris anhēlitū ipsum tepefac.
Nīcolāus. — Nequeō, quia rāpās cēnātus nōn sum.
Quirīnus. — Ī prae, postquam dēnuō biberō, sequar.
Nīcolāus. — Mihi quoque palātum adhūc āret.
Quirīnus. — Manē, eō ēductum haustum postrēmum ā cēnā.
Nīcolāus. — Manēbō, sed vēlōx redī.
Quirīnus. — Prōmamne plūsculum tuī grātiā?
Nīcolāus. — Sīc facitō.
Quirīnus. — Ēn, hīc afferō.
Nīcolāus. — Grātum mihi est.
Quirīnus. — Sed praebibere est meum.
Nīcolāus. — Nōn displicet mihi.
Quirīnus. — Medium tibi propīnō.
Nīcolāus. — Prōsit, sed nōn exhauriās tōtum.
Quirīnus. — Nē dubitā, sat tibi reliquum sinam.
Nīcolāus. — Nunc bibe āctūtum.
Quirīnus. — Vidēs plūs tibi relictum, quam ā mē pōtātum.
Nīcolāus. — Videō, rūrsus tēcum partiar.
Quirīnus. — Nōn admodum moror, sī libet exsiccā.
Nīcolāus. — Nimium est, quam quod ēbibere possem.
————
Dē invītātiōne ad Jentāculum.
Crātō & Michāēl.
Crātō. — Ō tē miserum hominem!
Michāēl. — Quid mē miserum vocās?
Crātō. — Quia domus tua hinc longē distat, nōn potes jentāre.
Michāēl. — Assuētus sum ad prandium ūsque famem suspendere.
Crātō. — Id certē meō nōn arrīdēret stomachō.
Michāēl. — Tū bene in ipsō nīdō ederēs.
Crātō. — Sī ēsurīs, venī mēcum jentātum.
Michāēl. — Istud tibi cordī nōn est.
Crātō. — Sēriō loquor, comitāre mē.
Michāēl. — Sed quid māter tua dīceret?
Crātō. — Ipsa aberit ab aedibus.
Michāēl. — Nunc libet mihi congredī.
Crātō. — Sed id tibi praedīcō, praeter pānem jūrulentum habēbimus nihil edūliī.
Michāēl. — Crēdō, quia fortassis carō nōndum erit percocta.
Crātō. — Rēctē conjicis.
Michāēl. — Īnstruit famula tam sērō focum?
Crātō. — Ita, quia nōn nisi ūndecimā hōrā accumbimus mēnsae.
Michāēl. — Cūr tam sērō?
Crātō. — Quia nōn citius pater ā negōtiīs exsecūtīs domum redit.
Michāēl. — Nōn prandētis nisi ipse praestō fuerit?
Crātō. — Essēmus adeō incīvīlēs, quod ipsum nōn opperīrēmur?
Michāēl. — Istud nōn suspicābar.
Crātō. — Nunc ingrediēmur, nē coquīnae ministra jentāculō nōs maneat.
Michāēl. — Ī prae, sequar.
————
Invītandī alium ad prandium.
Petrus & Geōrgius.
Petrus. — Tempore pōmerīdiānō gymnasiō nostrō nōn intererō.
Geōrgius. — Quid tē remorābitur?
Petrus. — Vocandī mihi erunt convīvae in crāstinum prandium.
Geōrgius. — Quī sit, quod convīvās invītātis?
Petrus. — Bovem mactāvimus, ad intestīna hospitēs tractābimus.
Geōrgius. — Etiam et mē?
Petrus. — Sī nōn est tibi lautior mēnsa, veniat.
Geōrgius. — Umbra sum, nōlō.
Petrus. — Ēmanērēs ideō?
Geōrgius. — Ita, nam umbrīs nōn est parāta sēdēs.
Petrus. — Ignōrās convīvam subitum et imprōvīsum, nōnnumquam vocātō esse acceptiōrem?
Geōrgius. — Apud paucōs certē.
Petrus. — Parentēs meī omnēs ex aequō tractant et excipiunt convīvās.
Geōrgius. — Nōstī tū parentum cōgitātūs?
Petrus. — Ego opera eōrum et mentis perpendō recessūs.
Geōrgius. — Saepe aliud forīs, et aliud corde habent hominēs.
Petrus. — Tālia dē meīs dēsine parentibus suspicārī.
Geōrgius. — Estō, faciam.
Petrus. — Āctūtum crās decima postquam sonuerit, veniās. Domī nostrae nīl plūs dīcās, quam parentēs salūtēs.
Geōrgius. — Essem adeō incīvīlis?
Petrus. — Tē ā mē invītātum loquitor.
Geōrgius. — Faciam, tum audācior erō, ingrediendō domum, et ad mēnsam edendō ac bibendō.
————
Vocandī alium ad cibum pōmerīdiānum.
Antōnius & Albertus.
Antōnius. — Quid in sinū geris adeō turgidum?
Albertus. — Cibum merendinārium.
Antōnius. — Certē prōvidus es, quod ēsuriem futūram praemeditāris.
Albertus. — Nōn et tū quippiam alimentī tēcum tulistī?
Antōnius. — Mehercle nē bōlum quidem.
Albertus. — Forte memoriae tuae nōn obrēpsit.
Antōnius. — Nōn soleō ā prandiō cibum ferre mēcum in lūdum litterārium.
Albertus. — Sī ēsurīs, tēcum hunc pānem partiar.
Antōnius. — Vix tibi sōlī sufficit.
Albertus. — Aestimās mē vulturem esse?
Antōnius. — Nōn sed ipse jejūnus istum pānem ūnō dēvorārem rictū.
Albertus. — Ēn, accipe dīmidiātum ipsum.
Antōnius. — Hui, tantum nōn expetō.
Albertus. — Cāseī, quantum libet, ede.
Antōnius. — Comede et tū.
Albertus. — Nōn admodum ēsuriō.
Antōnius. — Tamen edendō sīs mihi comes.
Albertus. — Faciam, nē cibus tibi venēnātus videātur.
Antōnius. — Istud nōn soleō verērī.
Albertus. — Ut tuum dēlectat palātum cāseus iste?
Antōnius. — Optimē, nam pinguēdine affatim est condītus.
Albertus. — Paritne tibi sitim?
Antōnius. — Paululum excitat mihi palātum.
Albertus. — Ex hāc ligneā lagēnā tibi propīnō.
Antōnius. — Sit fēlīx tibi bibentī.
Albertus. — Cervisia est nostra domestica.
Antōnius. — Eam mālō, quam quae vulgō vēnit.
————
Vocandī alium ad Cēnam.
Jōannēs fīlius cīvis, Henrīcus aliō oriundus.
Jōannēs. — Condīxistīne alicui hodiē cēnam?
Henrīcus. — Nēminī.
Jōannēs. — Neque aliquis tibi obtulit?
Henrīcus. — Nēmō: hercle nēmō.
Jōannēs. — Cēnābis tum domī tuae?
Henrīcus. — Domī meae nōn cēnābō, sed jejūnābō.
Jōannēs. — Quī fit hoc?
Henrīcus. — Quia nihil mihi est quod edam.
Jōannēs. — Parentēs meī rogant, ut nōbīscum cēnam sūmās.
Henrīcus. — Vellem tē vēra loquī.
Jōannēs. — Fidem mihi habeās.
Henrīcus. — Estō, dō fidem.
Jōannēs. — Eās igitur celerrimē.
Henrīcus. — Ut praecesseris, ita et sequar.
Jōannēs. — Venī ōcius, mēnsa est īnstrūcta obsōniīs.
Henrīcus. — Veniō, ac vēlōx.
Jōannēs. — Rogō, ad mēnsam nē quid malī dē mē loquāris parentibus.
Henrīcus. — Sēcūrus estō, dēlātor nōn sum.
Jōannēs. — Sī quaerent parentēs an in litterīs prōgrediar, quid dīcēs?
Henrīcus. — Asseram tē omnibus aliīs in litterīs ferventiōrem.
Jōannēs. — Sī secus dīxeris, postrēmum mē amīcum habuistī.
Henrīcus. — Ad mēnsam soleō nōn garrīre, sed stomachum cūrāre.
Jōannēs. — Fac edās fortiter, nē vereāre ob parentum praesentiam.
Henrīcus. — In mēnsā frontem perfricō.
Jōannēs. — Sat vīnī tibi in calicem largiar, tū vidē, ut ēbibās.
Henrīcus. — Vīnum nōn moror, sī cervisia in prōmptū est.
Jōannēs. — Nescīs, vīnum modicē sūmptum acuere ingenium?
Henrīcus. — Ingenium meum plūs ēnecat vīnī pōtus, quam excitat.
Jōannēs. — Bibendō forte modum excēdis. Sed ingredere, nē cēnandō morēmur parentēs.
Henrīcus. — Praecēde, ut dignum est.
————
Dē modō studendī.
Thylmannus & Mārtīnus.
Thylmannus. — Ubi latēs, quod nusquam prōripis?
Mārtīnus. — Semper domī ad librōs.
Thylmannus. — Assidēs continuē librīs?
Mārtīnus. — Assideō utique.
Thylmannus. — Vidē nē quid immodicō tē afflīgās studiō.
Mārtīnus. — Id minimē timeō.
Thylmannus. — Multī quī in studiō modum excēdunt, tandem dēsipiunt.
Mārtīnus. — Id praecavēbō nē quid dēsipiam.
Thylmannus. — Vigilandum est tibi prōvidē.
Mārtīnus. — Nōn tantum mē mācerō litterīs.
Thylmannus. — Āmentia illa etiam quandōque oritur ex tenuī vīctū.
Mārtīnus. — Nōn est mihi vīctus parcus.
Thylmannus. — Assiduitātem tuam in litterīs laudō.
Mārtīnus. — Nunc nāsō mē suspendis.
Thylmannus. — Moriar, sī nōn ex animō loquor.
Mārtīnus. — Concēdō.
Thylmannus. — Is prīmus in studiō est modus, ut quis labōret, quō in diēs aliōs assequātur scientiā.
Mārtīnus. — Id ego cōnor sēdulō.
Thylmannus. — Pudendum est, dum scientiā ab aliō vincimur.
Mārtīnus. — Nusquam Pol, est major habendus pudor.
Thylmannus. — Multōs tamen nihil pudet esse indoctōs.
Mārtīnus. — Hōrum est salūs dēspēranda.
Thylmannus. — Sed quis tibi studendī est modus?
Mārtīnus. — In diēs aliquid addiscō.
Thylmannus. — Id sī perannum fēceris, nōn parum coacervābis scientiae.
Mārtīnus. — Istud exitūs ostendet annī.
Thylmannus. — Vidē, nē ante annī ēgressum tepēscās.
Mārtīnus. — Istud Diī āvertant, quod dēferveam discendō.
Thylmannus. — Accidit plērumque initiō calēscentibus, ut in diēs frīgidius labōrent.
————
Dē Epistulā cōnficiendā.
Leō & Nīcolāus.
Leō. — Ut sīc sedēs labia mordēns?
Nīcolāus. — Epistulam vulgārem vertō Latīnē.
Leō. — Opusne est tibi cōnātū tantō in epistulā cōnficiendā?
Nīcolāus. — Est, et quidem perdifficilī.
Leō. — Ego dīcō citius epistulam in Latīnum commūtō.
Nīcolāus. — Crēdō, sed admodum impolītē.
Leō. — Nōn cūrō an polīta vel inepta sit.
Nīcolāus. — Cūr id parvī pendis?
Leō. — Quia praeceptor adhibet līmam.
Nīcolāus. — Tamen pudēret mē aliōs audīre tam inēlēgantem meam epistulam.
Leō. — In istō perfricuī frontem.
Nīcolāus. — Hui, quid loqueris? nōn pudet tē īnscītiae?
Leō. — Nōn pudet mē istīus, quod etiam doctīs ūsū venit.
Nīcolāus. — Quid istud est?
Leō. — Quod eōrum ēmendantur scrīpta.
Nīcolāus. — Utcumque sit, dēdecus est lāpsum esse.
Leō. — Cūdis tū epistulam ubīque polītam?
Nīcolāus. — Id certē sī nōn faciō, labōrō tamen prō vīribus.
Leō. — Est id satis, prō vīribus labōrāsse, dum nihil exit ēgregiī?
Nīcolāus. — Ita, quia in magnīs (ut ajunt) voluisse sat est.
Leō. — Posthāc in epistulā dīligentior etiam erō.
Nīcolāus. — Id faxit Deus.
Leō. — Sī libet, certēmus, quis in epistolā scrībendā excellat, vel Nīcolāus sit.
Nīcō. — Assūmō prōvinciam.
Leō. — Ego glaciem secābō.
Nīcolāus. — Quid hoc prōverbiī est?
Leō. — Adagium est, significāns prīmum rem aliquam experīrī.
Nīcolāus. — Et ego tē sequar, litterīsque meīs tibi obstrepam.
————
Dē repetendā Lēctiōne.
Gosvīnus & Matthaeus.
Gosvīnus. — Quid ā cēnā tibi domī est negōtiī?
Matthaeus. — Appetis id scīre?
Gosvīnus. — Appetō oppidō, ideō scīscitor.
Matthaeus. — Arrige aurēs, nōn tē cēlābō.
Gosvīnus. — Arrigō sēdulō, effāre.
Matthaeus. — Cibō reconditō expatior, vel colloquor parentibus pauculīs.
Gosvīnus. — Quid istīs colloqueris?
Matthaeus. — Varia sunt verba, et praecipuē sī quae jūcunda per diem didicī.
Gosvīnus. — Ut audiō, tū parentēs docēs vesperī, quod ipse per diem didicistī.
Matthaeus. — Nōn doceō eōs, sed dictō aliquō lepidō eōs dēlectō.
Gosvīnus. — Trānsigis tōtam vesperam istīs colloquiīs?
Matthaeus. — Nōn, sed sēmi fortassis hōrā.
Gosvīnus. — Quid operis deinde tibi sūmis?
Matthaeus. — Per diem in lūdō litterāriō audīta rūminō.
Gosvīnus. — Quō id facis modō, cum sōlus sīs?
Matthaeus. — Perlegō subinde: ubi ignōrō, scīscitor alterō māne ā perītiōre.
Gosvīnus. — Vellēsne repetendō tē Thēseum habēre?
Matthaeus. — Māllem, sī cōnsequī possem.
Gosvīnus. — Quid sī mē comitem susciperēs?
Matthaeus. — Arrīdēret mihi.
Gosvīnus. — Sī hospitiō parentēs tuī mē vellent immūnem habēre?
Matthaeus. — Nihil libentius facerent, meī grātiā.
Gosvīnus. — Ō quam fervidē lēctiōnēs repetere velimus.
Matthaeus. — Certē manibus et pedibus discere velimus.
Gosvīnus. — Certārēmus ante cubitum, quis eō diē didicisset ūberius.
Matthaeus. — Hīc ego semper tibi cēderem.
Gosvīnus. — Quisque labōrāre dēbēret ut vinceret.
Matthaeus. — Utique, nam vincī turpissimum est, in litterīs praecipuē.
————
Dē Cōrycēī metū auscultantis eōs quī nōn Rōmānō ūtuntur sermōne.
Erasmus & Udalrīcus.
Erasmus. — Hem, quī sīc loqueris?
Udalrīcus. — Ut loquor?
Erasmus. — Estne hic sermō habendus?
Udalrīcus. — Cūr nōn? ita māter mē īnstituit.
Erasmus. — Nōstīne, nōbīs indicta esse verba, quae ā mātre didicimus?
Udalrīcus. — Quibus tum ūtēmur?
Erasmus. — Latīnīs vel Rōmānīs.
Udalrīcus. — Quis ita sancīvit?
Erasmus. — Praeceptor cōnstituit Cōrycēōs in eōs, quī nōn Latīnē sonant.
Udalrīcus. — Quid facient illī, quī Latīnī sunt expertēs?
Erasmus. — Hī aut silēbunt, aut ut possunt Latīna prōferent.
Udalrīcus. — Sed quid juvat male Latīna fārī?
Erasmus. — Quī loquendō dēlīrat, ab ērudītiōne dēbet īnstruī.
Udalrīcus. — Id aequum est.
Erasmus. — Timeō mihi male ā clanculāriō illō Cōrycēō.
Udalrīcus. — Ego autem manum nōn verterō.
Erasmus. — Ipse oppidō timeō, quia ferulae pōdicem subdere oportet.
Udalrīcus. — Cutis mea ad ferulam occalluit.
Erasmus. — Aliud certē dīcerēs, sī ad ferulam tibi rēs redīret.
Udalrīcus. — Quid tum, quandō corrigor, dentēs comprimō, quod ictūs nōn sentiō.
Erasmus. — Ego cōnābor ut caliga mea ligulīs sint cōnstrictae diploidī.
Udalrīcus. — Nōn solet praeceptor ligulās cultrō solvere?
Erasmus. — Nōndum vīsum est mihi.
Udalrīcus. — Sed mihi saepiusculē contigit.
Erasmus. — Fortassis iste praeceptor tuus fuit plāgōsus.
Udalrīcus. — Immō saevior Orbiliō.
————
Dē Somnō plūs aequō extēnsō.
Vīnandus & Sebastiānus.
Vīnandus. — Hui nōs miserōs, quid faciēmus nunc?
Sebastiānus. — Quid sīc ejulās?
Vīnandus. — Quidnī ejulārem? surgendī hōra praeteriit.
Sebastiānus. — Quam hōram putās?
Vīnandus. — Sextam, quā schola invīsenda est.
Sebastiānus. — Sīs bonō animō, ea nōndum sonuit.
Vīnandus. — Sonuit certē diū.
Sebastiānus. — Id mihi nōn persuādēbis.
Vīnandus. — Sī scholam accesserimus, tum ferulam nancīscēmur.
Sebastiānus. — Semel nōbīs indulgēbit praeceptor.
Vīnandus. — Indulsit mihi heri, dīcēns sē ultrā nōn condōnātūrum.
Sebastiānus. — Nōndum mihi condōnāvit plāgam, ideō jam līber erō.
Vīnandus. — Pete igitur tū scholam.
Sebastiānus. — Nōn es congressūrus?
Vīnandus. — Nōn, sed tū ēmanendī mihi cōpiam flāgitā.
Sebastiānus. — Quid causae afferam?
Vīnandus. — Dīc mē mātrī negōtium facessere.
Sebastiānus. — Timeō nē posteā māter ambōs apud praeceptōrem mendāciī accūset.
Vīnandus. — Id nē metuās, in mē sūmam sī quid īrāta fuerit.
Sebastiānus. — Bene, tū luēs, ego minimē.
Vīnandus. — Perīculum faciam.
Sebastiānus. — Jaciās āleam, meā nihil rēfert.
Vīnandus. — Tū abī, nam appetit septima hōra.
Sebastiānus. — Abeō, tū in medium dormiās diem.
Vīnandus. — Nōn hercle, pauxillum adhūc quiēscam, mox inde ērumpam.
Sebastiānus. — Ego hinc discēdō, tū pigritiam ēdormiās. sed vidē nē cum perīculō.
Vīnandus. — Ferulae ictum nōn timeō, vulnera nōn īnflīgit.
————
Dē morbō Socordiae, quem scholasticīs adscrībunt.
Valterus & Petrus.
Valterus. — Salvē tū Epimenidēs, cūr tam diū Gymnasiō nōn interfuistī?
Petrus. — Morbus obstitit.
Valterus. — Morbus! cujus farīnae fuit?
Petrus. — Dolor nempe capitis et ventris.
Valterus. — Conjiciō facile quid aegritūdinis fuerit.
Petrus. — Quī hoc agnōscis? an ex faciē meā?
Valterus. — Nōn, quia medicam artem nōn calleō.
Petrus. — Unde aliās percipis?
Valterus. — Dīvīnō.
Petrus. — Potes dīvīnāre, amābō dīc, quam putās fuisse mihi īnfirmitātem?
Valterus. — Eam quam adscrībunt scholasticīs, scīlicet dēsidiam.
Petrus. — Minimē, tōtō caelō aberrās.
Valterus. — Nē īnficiās īveris, per Herculem is fuit morbus.
Petrus. — Peream sī ille fuerit.
Valterus. — Estō, sed istō morbō plērumque succumbunt scholasticī, dum ā lūdō absunt.
Petrus. — Assentiō, sed istīus cohortis ego nōn sum.
Valterus. — Āh, quasi tē intus et in cute nōn nōscerem.
Petrus. — Sī tālem mē aestimās, nōndum ā vertice ad pedēs mē nōvistī.
Valterus. — Dum mē hic occupat morbus, dīcō mātrī, mē ex intestīnōrum dolōre labōrāre.
Petrus. — Adhibet tum fidem tuīs dictīs?
Valterus. — Īlicō, et mollem collocat lectum, ōvōrumque sorbitiunculā lautā mē reficiēns.
Petrus. — Sī tālem habērem mātrem, saepe mē aegrum simulārem, ut sorbitiunculā potīrer et lautīs bōlīs.
Valterus. — Ego nōnnumquam tōtus sānus asserō mē īnfirmum, dum opiparī aliquid meum palātum suspīrat.
Petrus. — Māter mea citius fustem, quam tālia mihi praebēret.
Valterus. — Per Pollūcem mīror cūr scholasticī plūs aliīs socordiae sint obnoxiī.
Petrus. — In prōmptū causa est, quia ā labōre fēriantur, eumque fugiunt et exsecrantur omnēs.
————
Dē metū Ferulae.
Cornēlius & Chrīstiānus.
Cornēlius. — Quō tū abīs?
Chrīstiānus. — Gymnasium litterārium versus.
Cornēlius. — Istūc tibi nōn congrediar.
Chrīstiānus. — Quid tē remorātur vel dētinet?
Cornēlius. — Quia (ut nōstī) lēctiōnibus diū nōn interfuī.
Chrīstiānus. — Ēmanērēs ideō.
Cornēlius. — Ita, quia male mihi metuō ā ferulā.
Chrīstiānus. — Nōn est tibi quid commentī, quō tē excūsēs?
Cornēlius. — Vērī nihil habeō quod afferam.
Chrīstiānus. — Vēra ubi dēsunt, falsīs ūtere, quō plāgās effugiās.
Cornēlius. — Rogābō fortassis mātrem, ut praeceptōrem mihi reconciliet.
Chrīstiānus. — Id age, et īlicō redeās.
Cornēlius. — Vereor tamen mātrem petere, quia latet eam illa mea ā scholā absentia.
Chrīstiānus. — Fūgit id mātrem tuam? ubi locōrum tum ēgistī?
Cornēlius. — Cum nōnnūllīs commīlitōnibus avēs captātum.
Chrīstiānus. — Prōh, quid audiō? es tū avium captātor?
Cornēlius. — Nōn sum sed captiōnis spectātor.
Chrīstiānus. — Jūxtā carpendus ut captātor es.
Cornēlius. — Nunc quid faciam cōnsulis, quō ferulam ēvādam?
Chrīstiānus. — Certē cōnsiliō vacō.
Cornēlius. — Sciō quid faciam.
Chrīstiānus. — Quid fac audiam.
Cornēlius. — Praeceptōris ferulam subībō, nē parentum fustēs recipiam.
Chrīstiānus. — Id sī fēceris, prūdenter agēs.
Cornēlius. — Praestat mollēs ferulae plāgās sustinēre, quam fustium gravēs morsūs.
Chrīstiānus. — Istud tē sapere arguit, et pītuītae (ut vulgō fertur) nōn esse obnoxium.
Cornēlius. — Corneae fibrae homō esset, quī nōn ācrem ferulam, quam viridēs fustēs ferre māllet, sī quid commeruisset.
————
Dē excūsātiōne absentiae ā lūdō litterāriō.
Laurentius & Crātō.
Laurentius. — Quī fīat, nesciō, hodiē tōtus ā scholā abhorreō.
Crātō. — Ego quoque.
Laurentius. — Ō sī licēret jam ā librīs et lēctiōne nōs fēriārī.
Crātō. — Id perquam vellem.
Laurentius. — Perīculum faciēmus apud praeceptōrem dē impetrandā vacātiōne.
Crātō. — Aegrē impetrābitur ōtiandī facultās, nam multī fuērunt diēs celebrēs.
Laurentius. — Dīcēmus posthāc nōs fore ferventiōrēs in litterāriō labōre.
Crātō. — Istud verbum apud eum nihil habēbit locī.
Laurentius. — Unde hoc nōstis?
Crātō. — Quia illō verbō saepe ūsī sumus, neque umquam factō aequāvimus.
Laurentius. — Pollicēmur nunc, cum perīculō cutis.
Crātō. — Arrīdet mihi, sī et aliīs.
Laurentius. — Sed sī lūdendī cōpiam nōbīs nōn concēdat praeceptor, ipse mihi fēriās faciam.
Crātō. — Vidē sī fēceris, nē male cadat.
Laurentius. — Quōmodo male caderet?
Crātō. — Quia crās ferulam sentiēs.
Laurentius. — Ibi cōnsiliī sum plēnus.
Crātō. — Fac et nōs participēs sī quid bonī cōnsiliī nōstī.
Laurentius. — Praeceptōrem adeō vel ipse, vel per nūntium, et domī meae dētinērī dīcō negōtiō aliquō.
Crātō. — Faciēmus et id nōs quoque tunc, tum ūnā exspatiābimur.
Laurentius. — Sanciēmus inter nōs foedus, ut in scholīs ūnus alterīus afferat verbum.
Crātō. — Placet, sed poena dīcātur in eum, quī tesseram frēgerit.
Laurentius. — Poena sit, quod ē nostrō ēlīminētur cōnsortiō.
Crātō. — Ratum sit et sancitum quod loqueris.
————
Quārē Schola dīcātur Lūdus.
Eberardus & Theodorīcus.
Eberardus. — Quōrundam verbīs aliquandō percēpī, scholam dīcī lūdum, audīstīne et tū?
Theodorīcus. — Audīvī saepiusculē.
Eberardus. — Quid tum cēnsēs? aestimās vērum esse?
Theodorīcus. — Neutiquam certē.
Eberardus. — Neque ego, cum in eā nōn lūdātur, sed percutiātur.
Theodorīcus. — Tuae accēdō sententiae.
Eberardus. — Fortassis praeceptōrī est lūdus, quī ad nūtum nōs miserōs serit.
Theodorīcus. — Istud lūdere Eumenidēs ferant.
Eberardus. — Hercule scholam potius pistrīnum quam lūdum dīcerem.
Theodorīcus. — Vērius istud nōminis ipsī convenīret Gymnasiō.
Eberardus. — Sed age, dīc causam, cūr crēdis scholam dictam esse lūdum?
Theodorīcus. — Ēloquar, quantum ab aliīs didicī.
Eberardus. — Erō audītor sēdulus.
Theodorīcus. — Ut lūsor suō Thēseō saepe facētiās praebet, ita praeceptor animō amīcō tamquam lūdendō docēbit discipulōs.
Eberardus. — Hoc certē perpaucī scholā praefectī faciunt.
Theodorīcus. — Nōscō cute expertus.
Eberardus. — Ō quam libēns scholās invīserem, sī blandiēns esset praeceptor!
Theodorīcus. — Oportet blandīrī dīligentī, nōn dēsīdī et Endymiōnī, ut tibi.
Eberardus. — Mīror an plūs prōdesset discipulīs benignitās vel sevēritās praeceptōris.
Theodorīcus. — Istud nōn mīror vel haereō: nescīs libentius nōs sequī blandientem quam minantem?
Eberardus. — Habuistīne umquam lūdīmagistrum, quī lūdentis speciem īnstruendō exhibuit?
Theodorīcus. — Habuī, et quidem prīmō studiī meī tempore.
Eberardus. — Studēbās sub istīus ferulā apprīmē dīligenter?
Theodorīcus. — Cōnātum quem potuī discendō adhibuī, ut solent elementārēs puerī, sī laudātī fuerint, et nōn ad ācrēs tractātī virgās.
Eberardus. — Mīrum est, sī studiō incaluistī: licentiā tamen et blanditiīs solēmus fierī dēteriōrēs, ut Terentius inquit.
Theodorīcus. — Nihil sceleris nōbīs permīsit praeceptor, sed in discendō nostrōs cōnātūs laude extulit.
————
Dē diē quā ōtiātur ā lēctiōne.
Jōannēs & Udalrīcus.
Jōannēs. — Ō sīmus hilarēs, sodālēs cārissimī.
Udalrīcus. — Ut sīc gestīs?
Jōannēs. — Nōn gestīrem hodiē, cum ā prandiō sit nōbīs ōtiandum ā lēctiōnibus?
Udalrīcus. — Illud et ipsī scīmus.
Jōannēs. — Hanc diem fēlīciōrem omnibus aliīs jūdicō.
Udalrīcus. — Et nōs nōn parum dēlectat.
Jōannēs. — Bellē post merīdiem sōl lūcēbit.
Udalrīcus. — Ita aurōra praedīxit.
Jōannēs. — Prandiī igitur perāctā fābulā, sī omnibus est cordī, ūna rūsticābimur.
Udalrīcus. — Cui id displicēret?
Jōannēs. — Vel sī vōbīs vīsum fuerit, in pōmēriō lūdēmus.
Udalrīcus. — Parum intererit, quō nōs recreēmus locō, saltem in scholā nōn dēsideāmus.
Jōannēs. — At adhūc incertī sumus, an ā lēctiōne vacābimus.
Udalrīcus. — Istō nihil est certius.
Jōannēs. — Sī facultās dīvagandī nōbīs dabitur, quid agēmus sciō.
Udalrīcus. — Exprime.
Jōannēs. — Arcum in rūs mēcum feram in columbās tēla ēmissūrus.
Udalrīcus. — Sī velint sagittam tuam morārī.
Jōannēs. — Nōnnumquam volandō ipsās ēnecāvī.
Udalrīcus. — Hoc contigit perquam rārō.
Jōannēs. — Quicquid avium cōnsecūtus fuerō, commūne erit.
Udalrīcus. — Age tum convīvābimur.
Jōannēs. — Ubi? An in platēā ovium, ubi solēmus pōtitāre ā lūdō?
Udalrīcus. — Ibīdem torrēbimus avēs ā tē ēnectās.
Jōannēs. — Sed ā symbolō per avēs ego immūnis erō.
Udalrīcus. — Quicquid biberimus, nōs pendēmus, tū nōn teruncium dabis.
Jōannēs. — Sīn nihil praedae et spoliī sagittae ā mē ēmissae attulerint, dē impendiō compōtātiunculae quid fīet?
Udalrīcus. — Compōtātiuncula nūlla inter nōs agētur.
Jōannēs. — Dēdecēret ā dēambulandō siccīs palātīs nōs dīgredī.
Udalrīcus. — Id laudābilius, quam sī madentēs pōtū, nūtantī gressū domum parentum repeterēmus.
————
Dē Aestāte.
Hermannus & Gīsbertus.
Hermannus. — Placetne tibi mihi congredī rūsticātum?
Gīsbertus. — Rūsticārī nōndum cupiō.
Hermannus. — Ego autem anhēlō māximē, quia aestātis amoenitās advēnit.
Gīsbertus. — Est tibi aestās? mihi hībernāculum adhūc immorātur.
Hermannus. — Hui, nōn pudet tē hībernāculō nunc īnfidēre temporis?
Gīsbertus. — Minimē, cum ācre sit frīgus.
Hermannus. — Rūs hinc abeō, vīsum quō modō campī flōreant.
Gīsbertus. — Abī, mē comitem nōn habēbis.
Hermannus. — Aliquō tamen diērum, quō tibi integrum erit, rūs ūnā invīsēmus.
Gīsbertus. — Sī vacāverit, nōn renuam.
Hermannus. — Eundem in campum mihi est lātum frondēs redolentēs.
Gīsbertus. — Tālēs vix ortās reperiās.
Hermannus. — Inveniam complūrēs, nam diū flōruērunt.
Gīsbertus. — Dēferēsne eās deinde vēnum clāmandō per platēās, hīc frondēs redolentēs?
Hermannus. — Aestimās tālia mē agere?
Gīsbertus. — Quō aliās ferās ipsās?
Hermannus. — Domum versus, ut ibi nōbīs redoleant.
Gīsbertus. — Hoc negōtiī quis tibi dedit?
Hermannus. — Māter.
Gīsbertus. — Tum vāde, ōcius exsequere.
Hermannus. — Satis temporis ad vesperam restat.
Gīsbertus. — Audīn’ tū hāc aestāte quid agēs, dum nimius fuerit aestus?
Hermannus. — Domī mē in umbrā continēbō.
Gīsbertus. — Inamoenum est domī latitāre āere calidō et blandientī.
Hermannus. — Nōn īnficiās eō.
Gīsbertus. — Cūr tum sub tēctō domī tempus teris?
Hermannus. — Oportet per parentēs.
Gīsbertus. — Plūs aequō cūriōsī et molestī sunt parentēs, quī tē eō tempore domī coercent, ut nusquam prōripiās.
Hermannus. — Meī commodī sunt sollicitī.
Gīsbertus. — Istud domī dēsidēre, quid cōnferre tibi potest?
Hermannus. — Nōn parum prōdest.
Gīsbertus. — Explicā.
Hermannus. — Domī cochleae agendō vītam, calceōs nōn dēterō, neque ā sōle exūror, ut fuscus fīam.
Gīsbertus. — Per Herculem istud multum accommodat.
————
Dē Autumnō.
Jasperus & Jācōbus.
Jasperus. — Adest rūrsus tempus istud pestiferum, et hiemem redūcēns.
Jācōbus. — Quod tempus putās?
Jasperus. — Autumnāle, cujus hodiē prīmus est diēs, fēstum sānctī Bartholomaeī.
Jācōbus. — Vocās tū istud tempus pestiferum?