Part 78
IMPENSA, æ, f. _Dépense_. SYN. Sumptus. USUS: Ne molestiam tibi cum impensa exhibeam. Impensas facere, agere in rem aliquam. Cf. Sumptus.
IMPENSĒ, _Beaucoup_, _fort_. SYN. Vehementer, valde. USUS: Impense rogat. Id eo facio impensius. Eo impensius accendor. Cf. Valde.
IMPĔRĀTOR, ōris, m. _Chef_, _général_; _général victorieux_. SYN. Dux, qui exercitui præpositus est; quem penes summa imperii est, princeps ducum; bello præfectus, omnibus copiis præfectus. EPITH. Acutus, ambitiosus, invidus, bonus, fortis, certus, clarissimus, dignus aliquo nomine, egregie fortis et bonus, gravis, ignavior, infelicissimus, invictissimus, liberalissimus, magnus, melior, nobilis, novus, optimus, præclarus, præposterus, rudis, severus, singularis, summus atque perfectus, vetus. USUS: Imperatorem exercitui præficere ducem veteranum, bello fortissimum. In summo imperatore quatuor has res inesse oportet: scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem. Imperatorem ac belli gerendi administratorem eum esse oportebat, qui patriæ consuleret, vitæ non parceret. Universi exercitus acclamatione imperator salutatur. Omnem cogitationem, omnia consilia, mentem prorsus a bellis abduxit, avocavit imperator. Cf. Imperium, Generalis.
IMPĔRĀTŌRĬUS, a, um, _De général_. USUS: Imperatorius ardor oculorum. Laus imperatoria.
IMPĔRĀTRIX, īcis, f. _Celle qui commande_, _maîtresse_, _dominatrice_.
IMPERFECTUS, a, um, _Imparfait_. SYN. Inchoatus, pendens; non absolutus, præcisus; impolitus, adumbratus, affectus. PHRAS. Opus est imperfectum, _l’œuvre n’est point terminée_. Multum abest ab operis perfectione; operis fundamenta jacta sunt, sed a fastigio longe abest; res institutam quidem, sed necdum perpolitam habemus. Cf. Absolvo. USUS: Imperfectum et rude, nec absolutum.
IMPĔRĬŌSUS, a, um, _Impérieux_, _hautain_. SYN. Superbus, imperii nimius. USUS: Cupiditas honoris, quam dura, quam imperiosa! imperiosi populi et illustres. Cf. Superbus, Insolens.
IMPĔRĪTĒ, _En ignorant_. SYN. Inscite, indocte, imprudenter.
IMPĔRĪTUS, a, um, _Ignorant_. SYN. Inscius, rudis, ignarus, indoctus. )( Peritus. PHRAS. Homo omnium rerum imperitus rempublicam audet attingere, _comment cet homme neuf en toutes choses ose-t-il aspirer aux fonctions publiques_? Homo non ætate modo, sed et usu rerum tiro ad rempublicam veniat nudus et inermis? nulla cognitione rerum, nulla scientia ornatus? Rerum indoctus et ignarus; qui inscite faciat omnia, dicatque; omnis eruditionis expers, hebes, inexercitatus, impolitus; litterarum ac humanitatis expers; rabula indoctus, inurbanus; dicendi arte rudis, moribus agrestis; in quo litterarum nihil; homo remotus a dialecticis, sine ulla bona arte, sine humanitate, sine ingenio, sine litteris ad rempublicam se conferre audet? Cf. Rudis. USUS: Homo dicendi, juris, rerum omnium imperitus et rudis.
IMPĔRĬUM, ii, n. _Commandement_, _autorité_. SYN. Potestas, ditio; dignitas, magistratus, provincia, dominutio; mandatum. EPITH. Annuum, clarissimum, commune, consulare, cruentum atque funestum, diligens, moderatum, divinum, domesticum, extraordinarium, honorificum, illustre, infinitum, justum, legitimum, magnum, majus, maritimum, maximum, militare, molestum, necessarium, novum, populare, præclarum, prætorium, regium, severum, summum, vetus. PHRAS. 1. Imperium alicui decernere, _confier à qqn l’autorité_. Imperium alicui deferre; imperii summam tradere alicui et committere; imperium mandare; imperio præficere; summam imperii ad aliquem transferre, deferre; summam rerum alicui dare; summam potestatem alicui permittere; imperatorem ac rectorem generis humani salutare aliquem. 2. Imperium capere, accipere, obtinere, _prendre le commandement_. 3. Imperium administrare, _exercer une charge_. Imperii summam in suos tenere, gerere, habere; cum imperio esse. 4. Pompeius imperium ampliavit, _Pompée recula les bornes de la république_. Romanum imperium victoriis fundavit, dilatavit, propagavit; multa regna ad imperium adjunxit; fines imperii latissime protulit; Pompeio duce multi populi sub imperium et ditionem Romanæ gentis venere. Cf. Amplifico. 5. Optabile est imperium in multos habere, _on aime à commander à beaucoup d’hommes_. Habere multos, qui pareant imperanti; quorum opera jure tuo, pro tuo jure, pro potestate, tuo arbitratu uti possis; multis dominari, multis præesse; paratos ad voluntatem, ad imperium, ad nutum habere multos. 6. Gessi maxima imperia, _j’ai exercé les plus grandes charges_. Summis rebus cum potestate præfui; summa mihi commissa credita, mandata, tradita sunt imperia; mea cura ac vigilantia maximis sæpe in rebus imperii est spectata. USUS: 1. Imperium alicui mandare. Imperium gerere. Ab imperiore movere; imperium alicui abrogare, adimere. 2. Mandatum, jussum, _ordre_. Imperium observare, revereri, exsequi, persequi; imperio parere.
IMPĔRO, as, avi, atum, are, n. et a. _Commander_. SYN. Leges alicui impono, præscribo. )( Pareo. PHRAS. Audio provinciæ te imperare, _j’apprends que vous avez le gouvernement d’une province_. Audio, provinciam te summo cum imperio obtinere; tuam esse summam ea in provincia potestatem; tuam esse summam in administrandis provinciæ rebus potestatem: præesse te provinciæ eo jure, quod amplissimum esse potest; præesse te provinciæ ea potestate, quæ potest esse maxima; regere te provinciam, sic ut summo utaris imperio. Cf. Rego, Potestas, Dominus. USUS: Cupiditatibus suis imperare. Imperare frumentum, stipendium.
IMPERTERRĬTUS, a, um, _Qui est sans effroi_. SYN. Qui nulla re terretur. Cf. Audax.
IMPERTĬO, is, īvi, ītum, ire, a. _Faire part de_, _communiquer_, _donner_. SYN. Impartio, impertior, do, tribuo. ADV. Gratuito. USUS: Studium suum, laborem suum hominum periculis sublevandis impertire; alicui suum dolorem, multam salutem, laudem et misericordiam impertire. Cf. Do, Largior, Communico, Particeps, Dono.
IMPERTĬOR, īris, ītus sum, iri, d. _Faire partager à_. SYN. Impertio.
IMPĔTO, is, ĭtum, ere, a. _Se jeter sur_, _attaquer_. SYN. Invado. Cf. Impetus, Invado.
IMPĔTRĀBĬLIS, e, gen. com. _Qu’on peut obtenir_. SYN. Quod facile impetrari et obtineri potest. USUS: Votum impetrabile. Omnia impetrabilia et tuta.
IMPĔTRĀTĬO, ōnis, _Action d’obtenir_. USUS: Impetrationes nostræ nihil valent.
IMPĔTRO, as, avi, atum, are, a. _Obtenir_. SYN. Exoro, exigo, aufero, induco, ut fiat aliquid; invenio, fero, voti compos fio, voti damnor. ADV. Libenter. USUS: Impetrare vitam, salutem alicui. Omnia in hac gratia ac potentia tua me impetraturum confido. Nec fas esse arbitror, quidquam me rogantem abs te non impetrare. Cf. Acquiro.
IMPĔTŬS, ūs, m. _Impétuosité_, _choc_, _attaque_. SYN. Impressio, vis, violentia, incursio, incursus, ferocia, conatus. EPITH. Acerrimus, cæcus, crudelis, furibundus, fortissimus, hostilis, immanis, inconsideratus, justus, magnus, nocturnus, par, perceler, rectus, regius, repentinus, sceleratus, similis, singularis, subitus, tantus, totus, tribunitius. PHRAS. 1. Impetum in ejus fortunas fecere hostes, _les ennemis firent une incursion sur ses domaines_. In fortunas ejus invaserunt; agros incursavere; opes ejus vexarunt; infestis prope signis in eum inferebantur; incursio atque impetus armatorum in eum factus est; in eum homines concitati irruere; eum impetu perculere; in ejus domum irrupere; impressionem gravem dedere; in eum ivere; in ejus fortunas impetum dedere; in ejus fortunas magna violentia incurrere; cæco impetu grassati sunt. 2. Impetum in hostes fecere, _ils s’élancèrent sur les ennemis_. Magnum in hostes impetum dedere; in hostem se concitavere; illati primo impetu signa hostium turbavere; adversus hostiles cuneos equestrem procellam effudere. Subito incursu fudere hostem, ferociter citato agmine invecti, infestis hastis provolarunt; summa vi se in medios hostes intulere; omnibus repente copiis provolarunt; confertissimo agmine incurrere, incursum fecere. 3. Adversarii tui sæpius impetum in te facient, _souvent vos adversaires chercheront à vous attaquer_. Multum studii ad te oppugnandum conferent, evertere te ac tua commoda conabuntur; frequentius in te incurrent, irruent, impressionem facient; mucrones in te exacuent; jugulum ferro vitamque petent. Cf. Adorior, Aggredior. 4. Impetus hostis _aut_ frangere, _aut_ retardare, _ou briser, ou soutenir le choc des ennemis_. Impetus hominis aut comprimere, cohibere, propulsare; aut impetum excipere, ferre, perferre, tardare, sustinere; petitiones ejus eludere, vitare, effugere, declinare. USUS: Impetus quidam et commotio animi. Multi multa faciunt temeritate quadam, sine judicio _vel_ modo; impetu quodam mentis et voluntatis. Impetu ferri in aliquem. Impetum dare, facere in hostes. Impetum perferre, reflectere. Impetum frangere, comprimere. Impetum capere. Impetum effundere.
IMPEXUS, a, um, _Non peigné_, _en désordre_. USUS: Barba impexa.
IMPĬĒ, _D’une manière impie_. SYN. Barbare, nefarie, scelerate.
IMPĬĔTAS, ātis, f. _Impiété_. SYN. Impia fraus. USUS: Nihil tam miseros facit, quam impietas et fraus.
IMPĬGER, ra, um, _Qui n’est pas paresseux_, _actif_. SYN. Diligens. )( Piger. USUS: Impiger ad labores belli. Patientem et impigrum se præbere. Cf. Diligens.
IMPĬGRE, _Activement_. SYN. Alacriter, diligenter.
IMPĬGRĬTAS, ātis, f. _Activité_. SYN. Diligentia.
IMPINGO, is, pēgi, pactum, ere, a. _Pousser_, _jeter ou frapper contre_. SYN. Jacio, impello, objicio, allido, obtrudo. PHRAS. Improvidi in multos scopulos impingunt, _les gens imprévoyants vont donner contre beaucoup d’écueils_. In multis periculis offendunt; in multa pericula incurrunt, inferuntur. Quis est ex imprudentum horum genere hominum, qui nihil offendat, nusquam incurrat? Cf. Labor, eris. USUS: Fustem alicui, culpam in aliquem impingere.
IMPĬUS, a, um, _Impie_. SYN. A pietate remotus, alienus; consceleratus. )( Pius. ADV. Admodum. PHRAS. Est homo impius, _c’est un impie_. Impurus homo est, religionumque omnium ac sacrorum hostis; in hoc homine perfidia est plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum jusjurandum, nulla religio; homo est, qui unus omnium impurrissime teterrimeque religionem violet. Cf. Sceleratus, Malus, Nequam, Mores mali. USUS: Sunt suæ impiis assiduæ furiæ. In consceleratos et impios certæ a Diis immortalibus pœnæ sunt constitutæ.
IMPLĀCĀBĬLIS, e, gen. com. _Implacable_. SYN. Inexorabilis. USUS: Durum se et implacabilem alicui præbere. Cf. Durus.
IMPLĔO, es, ēvi, ētum, ere, a. _Emplir_, _remplir_. SYN. Compleo, expleo, augeo. )( Exhaurio. USUS: Demosthenes non semper implet aures meas, _Démosthène ne satisfait pas toujours mon oreille_. Profiteri, quod non possis implere, imprudentiæ est. Numeros omnes boni Principis, officia et munia consulatus implere. Aliquem spei, formidinis implere. Cf. Plenus.
IMPLĬCĀTĬO, ōnis, f. _Entrelacement_, _enchaînement_. USUS: Nervorum implicatio in toto corpore.
IMPLĬCĬTĒ, _D’une manière embrouillée_; _obscur_. SYN. Abscondite. )( Explicate.
IMPLĬCO, as, āvi, ātum, _vel_ etiam: implĭcŭi, cĭtum, are, a. _Enlacer_, _embarrasser_. SYN. Irretio, illaqueo. )( Explico. ADV. Penitus. PHRAS. Multis periculis implicatus tenetur, _il est environné de dangers_. In multos se laqueos induit, quorum ex nullo se explicare possit; imprudens eo, quo minime vellet, revolvitur; nihil expedit; ita res contractas habet et inexplicabiles, tot controversiis implicatas, ut exitum non videat; irretitus est multis periculis et litibus. USUS: Homo multis familiaritatibus, officiis, occupationibus implicatus. Aliquem responsis incertis, molestiis, religionibus implicare. Reipublicæ procuratione implicari et adstringi. Maleficio aliquo, severitate judiciorum, morbo implicari.
IMPLŌRĀTĬO, ōnis, f. _Action d’implorer_, _invocation_. USUS: Si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non inhibebat, ne civium quidem fletu commoveberis?
IMPLŌRO, as, avi, atum, are, a. _Implorer_, _invoquer_. SYN. Invoco, exposco, flagito, posco, appello, obtestor, voce miserabili opem peto, ad aliquem confugio, ad alicujus opem confugio. ADV. Etiam atque etiam. USUS: Deum hominumque fidem, auxilium, jura civitatis implorare. Cf. Peto, Preces, Auxilium.
IMPLŪMIS, e, gen. com. _Qui n’a pas encore de plumes_. USUS: Implumes pulli.
IMPLŬVĬUM, ii, n. _Bassin qui se trouvait dans l’intérieur des maisons de Rome et où étaient recueillies les eaux pluviales_. SYN. Locus sine tecto in ædibus, quo descendere imber possit.
IMPŎLĪTĒ, _Sans élégance_. SYN. Inornate, inculte.
IMPŎLĪTUS, a, um, _Inculte_, _grossier_. SYN. Rudis. ADV. Admodum. USUS: Genus hominum rude ac impolitum; forma dicendi impolita. Cf. Rudis, Agrestis.
IMPŌNO, is, pŏsŭi, pŏsĭtum, ere, a. _Placer sur_. SYN. Pono super aliquid. USUS: 1. Diadema alicui, victori coronam imponere. Leges alicui per vim imponere. 2. Injungo, _imposer_, _ordonner_. Magnum onus alicui, multos labores, negotia imponere, injungere. Has mihi partes, hanc personam, hanc necessitatem Cæsar imposuit. 3. Mando, impero, _ordonner_. Frumentum, pecuniam in remiges imponere. 4. Præficio, _préposer_, _mettre à la tête_. Villicum pecori, agro imponere. 5. Infero, _porter_. Vulnera alicui, plagam mortiferam reipublicæ, injurias et contumelias imponere. 6. Decipio, _en imposer, tromper_. Imponere alicui.
IMPORTO, as, avi, atum, are, a. _Apporter_, _causer_, _susciter_. SYN. Infero, affero, præbeo, exhibeo. )( Exporto. USUS: Ea res magnam nobis calamitatem, multa odia, suspiciones, pericula importavit. Cf. Affero.
IMPORTŪNĒ, _Mal à propos_, _à contre temps_. SYN. Moleste, minus idoneo tempore.
IMPORTŪNĬTAS, ātis, f. _Mauvais caractère_; _cruauté_. SYN. Immanitas, violentia. EPITH. Incredibilis, molesta, tanta. USUS: Quem propter audaciam et importunitatem animi nemo tecto vellet recipere. Animal ex omni scelerum importunitate concretum.
IMPORTŪNUS, a, um, _Funeste_, _cruel_, _pénible_. SYN. Immanis, infestus. )( Opportunus. USUS: Immanis et importuna natura. Incommoda et importuna clades civitatis. Cf. Odiosus, Molestus.
IMPOS, ŏtis, omn. gen. _Qui n’est pas maître de soi_. USUS: Adolescens animi impos, animi parum sani.
IMPŎTENS, entis, omn. gen. _Qui ne se possède pas_, _emporté_, _violent_. SYN. Effrenatus, qui in sua potestate non est, qui dolori _vel_ iracundiæ paret, obsequitur, qui iracundia, etc. effertur. USUS: 1. Victoria feroces reddit et impotentes. Effrenatio impotentis animi. Iratus fecit, et impotenti animo. Lætitia impotenti efferri. 2. Invalidus, infirmus, _faible_, _impuissant_. Valeant hæc ad salutem impotentium. Cf. Ferocia, Præceps, Immoderatus.
IMPŎTENTER, _Immodérément_, _violemment_. USUS: Impotenter se gerere. Impotentius regi.
IMPŎTENTĬA, æ, f. _Impuissance_; _violence_, _insolence_. SYN. Animi effrenatio. USUS: Dictorum atque factorum impotentia. Cf. Insolentia.
IMPRĔCOR, aris, atus sum, ari, d. _Souhaiter (du mal à qqn)_. SYN. Precor. In malam fere partem accipitur. Cf. Maledictum.
IMPRESSĬO, ōnis, f. _Choc_, _attaque_. SYN. Efficientia, effectio, vis, violentia, incursio, impetus. EPITH. Explanata. USUS: Impressionem in hostes facere, date; impressione aciem hostilem fundere, evertere, _fondre sur_, _faire irruption sur_, _mettre en déroute les bataillons ennemis_. Cf. Impetus.
IMPRĬMO, is, pressi, pressum, ere, a. _Imprimer_, _graver (au pr. et au fig.)_. SYN. Signo, inscribo; quasi informo in animo; _vel_ in animum alte defigo. ADV. Similiter, subtiliter. USUS: In omnium animis deorum notitiam impressit natura. Aliquid alte in mente et animo imprimere. Dedecus reipublicæ, vestigia flagitiorum omnibus provinciis imprimere. Hæc eum viderem tot vestigiis impressa.
IMPRŎBĀBĬLIS, e, gen. com. _Qu’on ne peut approuver_, _insoutenable_. SYN. Non probabilis. USUS: Nos alia improbabilia, alia probabilia dicimus.
IMPRŎBĀTĬO, ōnis, f. _Désapprobation_. )( Approbatio. USUS: Hæc ad improbationem testium pertinent.
IMPRŎBĒ, _Méchamment_, _injustement_. SYN. Injuste, inique, perverse, nequiter. USUS: Præda improbe parta.
IMPRŎBĬTAS, ātis, f. _Méchanceté_, _malice_. SYN. Perversitas. EPITH. Alacris, aperta, insignis, mirifica, perspicua, robustior, similis, singularis, summa, varia. Cf. Malitia.
IMPRŎBO, as, avi, atum, are, a. _Désapprouver_, _critiquer_. SYN. Vitupero, rejicio, damno. )( Approbo. USUS: Ego ista studia non improbo. Cf. Dissentio.
IMPRŎBUS, a, um, _Méchant_, _pervers_. SYN. Impius, sceleratus. )( Probus. PHRAS. 1. Est homo improbus, _cet homme est méchant_. Homo est perditis, profligatis, impuris, turpissimis moribus; scelere corruptus, et omni impuritatis genere contaminatissimus; homo est ingenio malo pravoque; omnibus vitiis et flagitiis coopertus. Cf. Malus, Nequam, Sceleratus. USUS: Homo post natos homines improbissimus. Cf. Impius, Gerere se male, Conscientia mala.
IMPRŌVĬDĒ, _Inconsidérément_. SYN. Incaute. USUS: Non pro veteri prudentia se et rempubl. improvide in præceps dederat.
IMPRŌVĬDUS, a, um. _Inconsidéré_. SYN. Incautus. )( Providus, pendens. USUS: Improvidus et credulus senex. Ætas improvida. Cf. Imprudens.
IMPRŌVĪSO, _A l’improviste_. SYN. Ex improviso, ex inopinato, de improviso, derepente, subito, repente, repentino, insperato. PHRAS. Improviso hoc mihi accidit, _cela m’est arrivé à l’improviste_. Præter opinionem, insperanti mihi accidit; fuit hæc vis sane inexspectata, inopinata; inscio, ignaro, nec opinanti oblata. Imprudenti, ex insperato id mihi evenit.
IMPRŌVĪSUS, a, um, _Imprévu_. SYN. Inopinatus, novus, repentinus, nec opinatus, fortuitus, subito et improviso natus. )( Provisus. USUS: Malum improvisum gravius. Fortuna efficit multa improvisa nobis.
IMPRŪDENS, entis, _Qui ignore_; _imprudent_, _inconsidéré_. SYN. Insciens, inscius, ignarus, errore lapsus, lapsus per imprudentiam. )( Sciens. ADV. Bene, insigniter, naviter. PHRAS. Nimium te imprudentem cognovi, _je vous sais bien imprudent, bien inconsidéré_. Nimium te inconsideratum, expertem consilii, rationis; inopem consilii, rationis; a ratione aversum; præcipitis consilii; nimis in agendo præcipitem cognovi; scio, quam facile a ratione discedas, decedas, deducare; quam multa temere, imprudenter, inconsulte, sine ratione, sine consilio agas; scio, tibi deesse rationem ac consilium; consilium ac prudentiam dudum in te desidero; scio, quam longe absis a prudentiæ maturitate; quoties per imprudentiam incurras aliquo ac offendas; quanta judicii inopia labores; quam infirma tibi sit a prudentia ætas; quam parum videas, dispicias ac intelligas. Cf. Temere. USUS: 1. Id imprudenti mihi ac invito excidit. Imprudens feci, quod maxime nolebam. 2. Ignarus, _ignorant_. Imprudentes legis vitulum immolarunt nautæ.
IMPRŪDENTER, _Par ignorance_, _imprudemment_. SYN. Per imprudentiam, per ignorantiam, inscienter. )( Scienter, Prudenter. Cf. Temere.
IMPRŪDENTĬA, æ, f. _Ignorance_. SYN. Inscitia, inscientia. )( Scientia, prudentia. USUS: 1. Id non imprudentiæ, sed perfidiæ assignandum. 2. Error, _erreur_, _imprudence_. Imprudentia in purgationem confertur, cujus partes sunt inscitia, casus, necessitas. Emissi teli imprudentia. Cf. Error, Temere, Aberro.
IMPŬBES, is, et ĕris, m. _Qui n’a pas atteint l’âge de puberté_. SYN. Adolescentulus.
IMPŬDENS, entis, gen. com. _Effronté_, _impudent_. SYN. Inverecundus. )( Pudens, PHRAS. 1. Homo est plane impudens, _cet homme est sans pudeur_. Homo est, qui audacter, impudenter dicat faciatque omnia; dudum os perfricuit; pudorem dimisit; homo est præmortui jam pudoris; perfrictæ frontis; ingenio inverecundo, incredibili importunitate et audacia insigniter impudens; qui verecundiæ fines omnes transilierit; os hominis insignemque impudentiam quis ignoret? Ore est durissimo ac plane ferreo; homo est, qui verecundiam dudum ab ecerit; pudorem exuerit; frontem perfricuerit; exhausti pudoris homo est; homo est pudoris expers ac modestiæ; qui verecundiæ repagula refregerit omnia; qui omnem a se verecundiam removit, longissimeque projecit; qui pudorem omnem abstersit; qui pudorem omnem dedidicit, proscripsit; qui verecundiæ septa finesque transilivit. 2. Impudens es in petendo, _vous demandez avec impudence_. Quæ, malum! ista tua est in petendo confidentia? quam inverecundum animi ingenium? Nihil te pudet, non vereris, non erubescis, res tantas toties a me petere? Petitiones tuæ omni rubore carent; oris impudentis es, atque aversi a pudore animi in petendo; tanta cum petas, pudore nullo suffunderis. USUS: Qui verecundiæ fines semel transierit, eum naviter oportet esse impudentem.
IMPUDENTER, _Impudemment_. SYN. Confidenter, audacter.
IMPUDENTIA, æ, f. _Effronterie_, _impudence_. SYN. Confidentia, os impudens, durum, ferreum. )( Verecundia. EPITH. Admirabilis, impudica, incredibilis, insignis, non minor, mira, perspicua, similis, singularis, summa, tanta, tam varia. USUS: Os hominis insignemque impudentiam agnoscite. Audacia fretus et impudentia in omnem licentiam effunditur. Cf. Impudens.
IMPŬDĪCĬTĬA, æ, f. _Impudicité_. USUS: Impudicitiæ se dedere. Cf. Luxuria.
IMPŬDĪCUS, a, um, _Impudique_. SYN. Lascivus, libidonosus, luxuriosus. )( Pudicus. PHRAS. Homo impudicus, _débauché_. Homo petulans ac protervus, qui eo semper trahitur, quo libido rapit; plenus stupri, sceleris, flagitii, quem non modo nequitiæ nomen oblectet. Quæ nota domesticæ turpitudinis non inusta vitæ est? Quod privatarum rerum dedecus non hæret infamiæ? Quæ libido oculis, quod facinus a manibus, quod flagitium a toto corpore abfuit? Homo omnis turpitudinis exemplum, probrum juventutis, senectutis ludibrium. Homo perdita nequitia, libidine, intemperentia; quem nec pudor ab infamia, nec generis macula a turpitudine avocare possit; qui omnia pudoris ac honestatis repagula perfregerit. Cf. Luxuria, Libidinosus. USUS: Impudica loqui. Mulier impudica.
IMPUGNĀTĬO, ōnis, f. _Attaque_, _assaut_. SYN. Oppugnatio.
IMPUGNO, as, avi, atum, are, a. _Attaquer_. SYN. Oppugno. Cf. Oppugno.
IMPULSĬO, ōnis, f. _Impulsion_, _sollicitation_. SYN. Impulsus, commotio. EPITH. Vehemens. USUS: Impulsio est, quæ sine cogitatione per quamdam affectionem animi facere aliquid hortatur, ut amor, iracundia.
IMPULSOR, ōris, m. _Instigateur_, _conseiller_. SYN. Suasor, auctor. )( Dehortator.
IMPULSŬS, ūs, m. _Conseil_. SYN. Impulsio, inductus. EPITH. Alienus, externus, primus, similis, summus. USUS: 1. Non alieno impulsu, sed sua sponte moveri. 2. Impetus, _mouvement_. Sonus impulsu et motu efficitur.
IMPŪNE, _Impunément_. SYN. Sine pœna vel periculo, tuto, tranquille. PHRAS. Hoc factum impune non feres, _vous ne jouirez pas de l’impunité, ou cet outrage ne demeurera pas impuni_. Impune tibi non abibit; non dimittam inultam impunitamque hanc injuriam; non tibi impune dilabetur atrox hæc injuria; nondum assecutus es sceleris hujus impunitatem. Cf. Impunitas, Impunitus.
IMPŪNĬTAS, ātis, f. _Impunité_. SYN. Licentia, venia. EPITH. Diuturna, juvenilis, sempiterna, summa, tanta. PHRAS. Impunitatem consecutus est, _il ne fut pas puni_. Pœnam effugit, elapsus est; impune fecit; evasit ex judicio; absolutus est; impunitas sceleri data est. Cf. Impune, Impunitus. USUS: Errorem suum deponentibus veniam et impunitatem dandam existimo. Juvenilis impunitas, et licentia dicendi. Impunitatis spes maxima est illecebra peccandi. Garriendi tanta est impunitas.
IMPŪNĪTUS, a, um, _Impuni_. SYN. Inultus. )( Punitus, mulctatus. PHRAS. Nocentes sæpe impuniti manent, _souvent les coupables ne sont pas punis_. Supplicium de nocentibus sæpe nullum sumitur; sæpe non animadvertitur in homines nocentes; sæpe homines improbi judicio liberantur judicum sententiis; pœna eximuntur; pœnas vitant, evadunt ex judicio; merita pœna non coercentur; pœnas non dant; pœnas non luunt; pœnas non pendunt; debitas pœnas non persolvunt; debito supplicio non mulctantur; debita pœna non afficiuntur; supplicio vindicantur; pœnam effugiunt; debita improbitati pœna non plectuntur; pœnas factis moribusque dignas non ferunt, non sustinent, non patiuntur, non sentiunt. Cf. Impune, Impunitas. USUS: Possumusne hanc injuriam inultam permittere? Num hæc tanta injuria impunita discedet? Num impunitam feremus tantam audaciam?