Punicorum Libri Septemdecim

v. 196, aliorum poetarum auctoritatem sequutus est, et vel eorum,

Chapter 5 21,709 words Public domain Markdown

quæ supra dixerat, inmemor fuit, vel doctrinam expromere voluit, quod tamen intempestive fecisse censendus est. --_Cadmea_, Phœnicia, ut _Cadmea Tyros_ apud Prop. III, _xiii_, 7, quia Cadmus fuit Phœnix. Cf. ad I, 6.

578. _Ætne_ Oxon. et Put. _Ethe_ R. 1, _Ætnæ_ Med. et Ven. Marsi. Vulgo _Ætna_.

Nec mora, quin trepidos hac clade inrumpere muros 580 Signaque ferre Deum templis jam jamque fuisset, Ni subito inportuna lues inimicaque pestis, Invidia Divum pelagique labore, parata, Polluto, miseris rapuisset gaudia, cælo.

580 seq. Levi transitu poeta, ut solet in omni carmine, ad pestilentiam illa in clade ortam describendam progreditur: causas morbi et omnem hanc calamitatem Livius, XXV, 26, adcuratius enarrat; Ern. Conf. similes pestilentiæ descriptiones ap. Virg. Ge. III, 474 sqq., et Æn. III, 137 sq.; Thucyd. II, 47 sq.; Lucret. VI, 1136 sqq.; Manil. I, 880 sqq.; Ovid. Met. VII, 518 sqq.; Lucan. VI, 80 sqq., et alios, quos laudat Heyne ad Virg. ll.ll. --_Nec mora_, nihil impediisset, obstitisset, _quin fuisset_ datum, concessum, h.e. licuisset; sine inpedimento ac difficultate hac occasione in urbem inrumpere potuisset Marcellus. Cf. ad I, 163. [581.] _Signa ferre_, exercitum ducere. --_templis Deum_, ad templa, ut I, 142. 583. _Invidia Divum_; cf. ad III, 78 (in V.L.); VI, 84, 340, 402, et VII, 61. --_pelagi labore_, ut XV, 179; Lefeb. In calamitate pugnæ navalis cogitari possunt adfecta ex humoribus marinis, frigore, cadaveribus, quibus _pollutum cælum_ dicitur, corpora: quæ omnia per partes mox poeta enumerat; Ern.

581. _ferre... ruisset_ conj. N. Heins. Cf. ad I, 170. Sed vid. not. 583. _pelagique vapore, parata_, vel _pelagine vapore coorta_ emend. N. Heins. qui recte monuit, inter causas pestilentiæ etiam maris ac fluviorum exhalationes recenseri, ut apud Claud. Cons. Hon. VI, 241, _amnisque vapore Sæviat aucta lues_. Sed vulgata forte lectio eodem spectat, vid. not.

Criniger æstiferis Titan fervoribus auras, 585 Et patulam Cyanen lateque palustribus undis Stagnantem Stygio Cocyti obplevit odore, Temporaque auctumni, lætis florentia donis, Fœdavit, rapidoque adcendit fulminis igni.

585. Poeta exornavit verba Liv. XXV, 26: «Tempore auctumni, et locis natura gravibus, multo tamen magis extra urbem, quam in urbe, intoleranda vis æstus per utraque castra omnium fere corpora movit.» Hæc luxuriante varietate imaginum elata, et in vers. 590 seq., singula fere verba rei imaginem sistunt, sed ad miraculum quoque aucta sunt; Ern. cf. Senec. Œd. 37 sqq. --_Titan_, Sol, _criniger_, propter radios, vel quia Apollo crinitus et intonsus est. Vid. ad I, 358, et VII, 196. 586. _Cyanen_; vid. sup. ad vers. 515. 587. _Stygio odore Cocyti_, pestifero vapore, qualis Cocyto est. Cf. ad VI, 146 sq., 154; XII, 117 sq., 137; XIII, 566. 588 sq. _Tempora auctumni fœdavit et adcendit_; cf. Virg. Ge. III, 479, ibique Heyne, et Horat. Od. II, xiv, 15, ubi vid. Jani. Proprie aer inflammatur et vaporibus corrumpitur.

585. _æstiferis_ scripti. Vulgo _astriferis_. 588. _lætis_ Col. Put. et priscæ edd. _lactis_ Ox. Vulgo _latis_. Deinde _pomis_ pro _donis_ conj. N. Heins. Sed _dona auctumni_ dici poma, ut _Bacchi_ et _Cereris dona_ vinum et frumentum, jam monuit Drak.

Fumabat crassus nebulis caliginis aer: 590 Squalebat tellus, vitiato fervida dorso; Nec victum dabat, aut ullas languentibus umbras; Atque ater picea vapor exspirabat in æthra.

591. _Squalebat tellus_; v. ad I, 211. --_dorso_, superficie telluris. 592. Cf. Virg. Æn. III, 137... 142. 593. Conf. Scalig. Poet. V, 11. --_picea æthra_, ut mox _nubibus atris_.

590. _crassæ caliginis_ emend. Gron. Obss. III, 7, prob. N. Heins. Conf. sup. v. 313.

Vim primi sensere canes: mox nubibus atris Fluxit deficiens penna labente volucris: 595 Inde feræ silvis sterni: tum serpere labes Tartarea, atque haustis populari castra maniplis.

594. Peste primum adficiuntur animalia, ut ap. Virg. Ge. III, 480, 494 seq. et, quos Drak. laudavit, Thucyd. II, 50; Lucret. VI, 1222 seq.; Ovid. Met. VII, 536 seq.; Claud. in Rufin. I, 303 sq., et Ammian. Marcell. XIX, 4, ubi v. Lindenbrog. Dausq. ad h.l. «Poetæ magistri vestigiis inhærescunt Homer. Iliad. α, 50 (quod etiam Ammian. l.l. notavit); ratio autem, quod boves, oves aliaque pecora et jumenta solo incubant, indeque perniciabilem vaporem prima trahunt. Quod præcipue verum, si inferne ea labes oboritur: nam si cælo, aeriæ volucres contagionem primæ sentiant. Est et in canibus peculiaris ratio, quia narem mergunt odoribus, et auram vitiatam uberius sibi inspirant.» 595. _Fluxit_, defluxit, delapsa est. Cf. ad II, 131, et VII, 633. 597. _Tartarea labes_, ut _Acherusia pestis_, v. 613. Cf. ad VI, 154, et VIII, 21.

Arebat lingua, et gelidus per viscera sudor Corpore manabat tremulo: descendere fauces Abnuerant siccæ jussorum alimenta ciborum. 600 Aspera pulmonem tussis quatit, et per anhela Igneus efflatur sitientum spiritus ora.

598. Graphice morbi symptomata et indicia adumbrantur, sed breviter tantum, quia ornatius eadem extulerant poetæ supra ad v. 580 laudati. 599 sq. _Abnuerant fauces siccæ_, faucium siccitas inpedierat, ut _nisi abnueret duritia_ ap. Plin. XXXVII, 10. Conf. Var. Lect. --_fauces siccæ_ et tumidæ, quas _obsessas_ dixit Virgil. Ge. III, 508, ubi v. Heyne. [600.] _ciborum jussorum_, quos quis jusserat descendere, vel capere voluerat, jubente ac cogente fame et natura. Cf. ad IX, 504. 601. Conf. Lucret. VI, 1187, et Virg. Ge. III, 496 sq. --_tussis Aspera_, quæ asperos facit homines et fauces raucas, ut ap. Martial. XI, lxxxvii, 1.

598. _Ardebat lingua_ præstiterit, ut lingua aspera inflammatione et intumescens designetur, vid. Heyne ad Virgil. Ge. III, 508. 599. _descendere fauci_, vel _fauce sicca_ reponendum putabat N. Heins. coll. XIII, 708, 759. Rectius forte _descendere fauces Abnuerant siccas... alimenta_ Drak. _justorum_, vel _missorum ciborum_ quidam ap. Dausq. Pro _siccæ_ malim _septæ_, ut ap. Lucan. VI, 1146, _ulceribus vocis via septa coibat_. Conf. Heyne ad Virg. Ge. III, 508.

Lumina, ferre gravem vix subficientia lucem, Unca nare jacent, saniesque inmixta cruore Exspuitur, membrisque cutis tegit ossa peresis. 605 Heu dolor! insignis notis bellator in armis Ignavo rapitur leto! jactantur in ignem Dona superba virum, multo Mavorte parata!

603 sq. _Lumina jacent_, dejecta sunt et demissa in terram, ut ap. Ovid. Met. IV, 144, et XI, 618. _Jacens vultus languido obtutu stupet_ dixit Seneca, Agam. 238, et in descriptione pestis Œdip. 187, _Oculi rigent_, ut Virg. Ge. III, 523, _oculos stupor urqet inertes_. Sed possis etiam intelligere oculos depressos, vel ut sup. II, 465, _lumina retro exesis fugientia genis_. Sic _cavati oculi_ ap. Lucret. VI, 1192. [604.] _Unca nare_, ut apud Lucret. VI, 1191, _Compressæ nares, nasi primoris acumen Tenue_, et apud Senec. Œd. 189, _Stillatque niger naris aduncæ Cruor_. 607. _Ignavo leto_, ut _ignobile letum_, III, 123, ubi vid. not. Conf. Hermanni Mythol. Tom. I, p. 384 not.

Subcubuit medicina malis: cumulantur acervo Labentum, et magno cineres sese aggere tollunt. 610 Passim etiam deserta jacent inhumataque late Corpora, pestiferos tetigisse timentibus artus. Serpit pascendo crescens Acherusia pestis, Nec leviore quatit Trinacria mœnia luctu, Pœnorumque parem castris fert atra laborem. 615 Æquato par exitio, et communis ubique Ira Deum, atque eadem leti versatur imago.

609. _Subcubuit medicina malis_, ut ap. poetas, a Drak. jam laudatos, Lucret. VI, 1224 (_Nec ratio remedî communis certa dabatur_); Manil. I, 885 (_Nec locus artis erat medicæ, nec vota valebunt_); Ovid. Met. VII, 527. 609 sq. Cf. Liv. XXV, 26; Manil. I, 887 sq.; Lucr. VI, 1213 sq., 1233... 1256; Scalig. Poet. V, 11. 613... 617. Magna orationis luxurie poeta expressit verba Liv. XXV, 26 extr. «Multo major vis pestis Pœnorum castra quam Romana ad fecerat, etc.» --_pascendo_, depascendo, carpendo, consummendo. --_Acherusia pestis_; vid. ad v. 597. Tria verba _serpit pascendo crescens_ ejusdem significatus esse putabat Barth. Adv. XXII, 14. Eum tamen ineptire, et nullam hic esse tautologiam monet Lefeb. 614 sq. _Nec leviore luctu_ et _parem laborem_; immo _multo major vis pestis_, apud Liv. l.l. --_Trinacria_, Sicula, _mœnia_, Syracusas. [615.] _Pœnorum castris_, ante urbem positis, quibus Himilco et Hippocrates præerant. Livius, XXV, 26; Lenz. --_laborem_; cf. ad VI, 386, et XII, 78.

609. _acervi_ conj. N. Heins. et Scalig. Poet. V, 11. Sed vulgatam lect. e verbis sq. _magno sese aggere tollunt_ firmat Lefeb.

Nulla tamen Latios fregit vis dura malorum, Incolumi ductore, viros, clademque rependit Unum inter strages tutum caput: ut gravis ergo 620 Primum letiferos repressit Sirius æstus, Et minuere avidæ mortis contagia pestes; Ceu, sidente Noto quum se maria alta reponunt, Propulsa invadit piscator cærula cymba; Sic tandem ereptam morbis grassantibus armat 625 Marcellus pubem, lustratis rite maniplis.

618 sqq. Adcuratius rerum ordinem exponit Liv. XXV, 27 seq., 30 sq. [621.] _Sirius_ h.l. æstus cæli, qui eo oriente ingruit, et pestilentiæ causa est, ut XVI, 99, et ap. Virg. Æn. III, 141, et Ge. IV, 425, ad quæ loca vid. Heyne.

618. _Latio_ Put. Deinde _vis dira_ maluerit N. Heins. ut _dira lues_ ap. Ovid. Met. VII, 523. 619. _clademque_, non _cladesque_, scripti. 620. _ægre_ pro _ergo_ malebat N. Heins. 622. _minuere_ Col. quod etiam conj. Gron. Obss. III, 7; _timuere_ Oxon. Put. R. 1, Parm. Med. _posuere_ R. 2, Ben. Marsi ed. et inde aliæ, quod placet Lefeb. sed displicebat Gronov. et N. Heins. quia _reponunt_ proxime subsequitur.

Circumstant alacres signa, auditisque tubarum Respirant læti clangoribus: itur in hostem; Et, si fata ferant, juvat inter prælia ferro Posse mori: socium miseret, qui sorte pudenda 630 In morem pecudum effudere cubilibus atris Inlaudatam animam; tumulos inhonoraque busta Respiciunt, et, vel nullo jacuisse sepulcro,

631. _cubilibus atris_, tentoriis vel obscuris casis terrenis, vel sepulcris; Lenz. Immo in lectis tristibus. 632. _Inlaudatam animam_, et _inhonora busta_; conf. ad lib. III, v. 123.

627. Ita scripti omnes et R. 2, nisi quod per compend. scripturæ _audisque_ in Tell. et hinc vitiose _avidisque_ in Oxon. Put. et priscis edd. Vulgo _Signaque circumstant alacres, avidisque tubarum_, etc. 628. _ad_ pro _in_ Parm. _ire et in hostem_, vel _ire per hostem_ conj. N. Heins. 630. _forte_ Tell. _sorte_ in reliquis scriptis et edd. vetustis. Vulgo _morte_.

Quam debellari morbis, placet. Ardua primus Ad muros dux signa rapit: tenuata jacendo 635 Et macie galeis abscondunt ora, malusque, Ne sit spes hosti, velatur casside pallor.

634. _placet_, scil. _magis_, vel _potius_, quæ particulæ in comparationibus passim omittuntur, ut Gr. μᾶλλον; cf. Stroth. ad Liv. III, 40, not. b. Ernesti ad Tac. Ann. I, 57; Intpp. Plaut. Rud. IV, iv, 70, et Justin. VI, 1; Schol. ad Homer. Iliad. α, 117; Kœn. ad Gregor. p. 20, et Valken. ad Herodot. III, 40. Nolim tamen id inter hebraismos referre cum Lefeb. 635. Mirum poetæ commentum, galeis et casside milites ora ex morbo marcescentia et pallida contexisse: sed id quodammodo excusat addita causa, _ne sit spes hosti_, ne conspecto militum pallore et macie hostes spem victoriæ concipiant; Ern. --_jacendo_, languendo, ut ap. Tibull. I, iv, 31, vel potius ægrotando, ut ap. Plin. Ep. V, 9, et Cic. ad Div. IX, 20 extr. 636. Quoniam pallor utique hosti videndus fuisset, si milites caput solum texissent, non et faciem, veteribus etiam clausiles fuisse galeas, quales recentiori ævo, ab equitibus præcipue, in bello gestatæ sint, putabat Barth. Adv. XXII, 14, ad Stat. Theb. IV, 20; XI, 373 sq. et ad Claud. in Rufin. II, 257, quod ex eo repetiit Fabrett. ad Column. Traj. c. VII, p. 213: conf. tamen Lips. Mil. Rom. III, 5; Drak.

636. _Et macie_, pro vulg. _Et maciem_ ex vet. ed. Marsi recepit Drakenb. ut et conj. Dausq. et vir doctus ad marg. R. 1; _Marcidaque in galeis_ emend. N. Heins. quem vide ad Claudian. in Eutrop. I, 111; _Et macie in galeis_ Barth. Adv. IX, 3. Mox _malisque_ Put. non inprob. N. Heins. ut sensus sit: ne spes et fiducia hosti subnascatur ex malis suis. 637. _vallatur_ Put. _celatur_ conj. N. Heins. vulgare verbum substituens poetico.

Infundunt rapidum convulsis mœnibus agmen, Condensique ruunt: tot bellis invia tecta, Totque uno introitu capiuntur militis arces. 640

638. De expugnatione urbis vide fragm. Polybii n. 11, Opp. Tom. V, pag. 32... 35, edit. Scweigh. Liv. XXV, 24, 30, 31; Plut. in Marcello, pag. 308. De _foro_ magno quod Achradinæ, et de vasto _theatro_ (v. 644), quod in alia urbis parte, Neapoli, erat, vide _Bartel’s Briefe über Calabrien und Sicilien_, T. III, pag. 126... 135; Lenz. 639. _tot bellis invia tecta_; conf. sup. v. 281 seq. 640. _Tot arces_; vid. sup. ad v. 181 et 277 sqq.

640. _una_ forte judice N. Heins.

Totum, qua vehitur Titan, non ulla per orbem Tum sese Isthmiacis æquassent oppida tectis.

642. _Isthmiacis tectis_, Syracusis, vid. ad v. 50 sq. et 341.

Tot delubra Deum, totque intra mœnia portus; Adde fora, et celsis subgesta theatra columnis, Certantesque mari moles; adde ordine longo 645 Innumeras spatioque domos æquare superbas Rura: quid, inclusos porrecto limite longis Porticibus, sacros juvenum certamine lucos?

643. De direptione urbis conf. Liv. XXV, 25 et 31. Silius eam ita definite et per partes more poetico effert, ut recensum faciat operum et monimentorum in Syracusis memorabilium, de quibus passim disputavit Cic. in Verrinis; Ern. Liv. (XXV, 31) contentus est dixisse, in hac urbe «tantum fuisse prædæ, quantum vix capta Carthagine tum fuisset, cum qua viribus æquis certabatur.» --_Tot delubra Deum_, conf. Cic. Verr. IV, 53... 59, tot _portus_: duo tantum, quod sciam, memorantur, major, et minor, qui _Laccius_ dicebatur. Vid. Dorvill. ad Charit. p. 282. --_intra mœnia portus_; vid. Cic. Verr. IV, 52, extr. 53, pr. V, 37, et Dorvill. l.c. pag. 598. 644. _subgesta_, exaltata, inposita. 645. _Certantes mari moles_, fluctibus obpositas marisque inpetum frangentes, ingentium saxorum substructiones; recte Mars et Dausq. coll. II, 408; IV, 295 sq.; Virg. Æn. IX, 711 al. «Urbs est situ munito,» et «in insula fons aquæ dulcis, cui nomen Arethusa est, quique fluctu totus operiretur, nisi munitione ac mole lapidum a mari disjunctus esset,» Cic. Verr. IV, 52, 53. Ernesti monet, ambiguum esse, utrum poeta pilas in litore Syrac. collocatas designet, an vero iis comparet grandia urbis ædificia. Nescio an mentem V.C. recte ceperim: ad hæc tamen ædificia verba ista referri non possunt, quia voce _adde_ a molibus distinguuntur. --_ordine longo... domos_, ut apud Cic. loco laud. «Cætera _Achradinæ_ partes una lata via perpetua... privatis ædificiis continentur.» Cf. _Bartels_, Tom. modo cit. pag. 89. De _porticibus_ Achradinæ et de illustri gymnasio, ejusque porticu (στοὰ Σκυθικὴ, vel potius Συκικὴ, seu Τυχικὴ) Cic. loc. laud. Polyb. VIII, v, 2; ibique not. Schweigh. Tom. VI, p. 442; Lenz. [646.] _æquare_ spatio _superbas_, ut III, 374, et XII, 433. 647. _Rura_, villas. --_Quid_, scil. memorem. --_porrecto limite lucos_, magni spatii, cf. ad I, 267, et IV, 461. 648. Intell. gymnasia; Cell. Parum apte, opinor, ab Ernesti V. Cl. comparatur locus Virg. Æn. IX, 584, ubi ejusmodi Martis lucum designari suspicatur, quo juvenes certaminibus bellicis exerceri consueverint. Sermo est h.l. de gymnasiis, quæ et _porticibus_ (στοαὶς) et umbrosis silvis cingi solebant, unde notus est versus Eupolis, Ἐν εὐσκίοις δρόμοισιν Ἀκαδήμου θεοῦ, et Horatii (Epist. II, ii, 45), _Atque inter silvas Academi quærere verum_, cf. Var. Lect.

648. Forsan scribendum _sacros, juvenum certamina, lucos_, h.e. lucos sacros, (quod perpetuum est epith. lucorum, qui sacri sunt diis) in quibus loca sunt certaminum juvenilium, i. e. gymnasia.

Quid tot captivis fulgentia culmina rostris; Armaque fixa Deis, aut quæ Marathonius hostis 650 Perdidit, aut Libya quæ sunt advecta subacta?

649. _culmina_, ædes sacras deorum, quibus præda navalis, ἄφλαστα, ἀκροστόλια, κόρυμβα, aliaque navium fragmenta, olim v.c. a Syracusanis, quum Athenienses devicissent, dedicari solebant. Cf. Potteri Archæol. Gr. T. II, L. III, c. 22; Köppen ad Hom. Iliad. ι, 241, et Heyne ad Apollod. p. 199. Huc et spectant _arma_ devictorum hostium _fixa Deis_; postibus templorum, ἀναθήματα in templis suspensa, cf. sup. I, 617 sq.; Cerda et Heyne ad Virg. Æn. III, 286 seq. et VII, 183 sqq.; Köppen ad Hom. Iliad. η, 83; Potter. l.l. cap. 12. 650. _Marathonius hostis_, Athenienses, qui h.l. ut ap. Scat. Theb. XII, 196 et al. ita vocantur, non quod ipsi a Syracusanis in campo Marathonio (ut Ernesti lapsu haud dubie calami vel memoriæ vitio notavit), sed quod Persæ ibi ab illis duce Miltiade devicti sunt; quæ satis nota res est. 651. _Perdidit_ in duplici prælio, quo a Syracusanis et Gylippo Spartanorum duce victi sunt Athenienses; de quo vid. sup. ad v. 281 sqq. --_quæ sunt advecta_ ab Agathocle, notissimo Syracus. tyranno, qui Pœnos et in Africa aliquoties devicit, et Sicilia expulit, vid. Diodor. XIX (in quo libro præter alia hæc leguntur, ἐπανῆλθεν εἰς τὰς Συρακούσας, καὶ τῶν ναῶν τοὺς ἐπιφανεστάτους τοῖς σκύλοις ἐκόσμησε) et XX; Polyb. VIII, 12; IX, 23; XII, 15; XV, 35; Justin. XXII, 1 sq.; XXIII, 1 sq.; Liv. XXVIII, 43.

649. _fulgentia limina_ Put.

Hic Agathocleis sedes ornata tropæis: Hic mites Hieronis opes: hic sancta vetustas Artificum manibus: non usquam clarior illo Gloria picturæ seclo: non æra juvabat 655 Quem adcire ex Ephyre: fulvo certaverit auro Vestis, spirantes referens subtemine vultus,

652. _sedes_, vid. Var. Lect. --_sedes_ sacra vel potius _ædes_ ex conjectura Heinsii; templum, opinor, Minervæ in Insula cujus parietes interiores vestiti erant tabulis, in quibus picta equestris pugna Agathoclis: vid. Cic. Verr. IV, 55; _Bartels_, Tom. III, p. 181 sq. Lenz. 653 seq. _mites Hieronis opes_, Gron. Obss. III, 7, recte exponit monimenta ornamentaque pacis splendorem significantia, quæ urbi addidit Hiero, ut in paucis pugnis egregius, ita mirificus in tranquillis rebus conservandis et otio civibus præstando, cf. ad II, 601. --_sancta vetustas Artificum manibus_, opera artificum, nondum vetustatis injuria victa, venerabili et inviolata vetustate, Gron. l.l. monimenta, quibus vetustas sanctum aliquid et venerandum addebat; Drak. --_sancta vetustas_, quatenus animum sanctitatis et venerationis cujusdam sensu inplet; Ern. conf. sup. ad XI, 278. [654.] _Artificum manus_, non labor in materia, sed ipsa exempla, sive res effectæ, opera, ut Gr. χεὶρ, Gron. l.c. qui auctores et Græcos et Rom. laudavit, cf. Burm. ad Petron. Sat. c. 83. Mox designatur artis varietas, quæ spectabat ad _picturam_, sculpturam, texturam, etc. 655. _Gloria picturæ_; conf. Cic. Verr. IV, 55, de tabulis, in quibus picta Agathoclis pugna equestris. Ars omnino pingendi magno in honore fuit Syracusis, et Siculos primos fuisse, qui cum coloribus pingerent, testatur Plin. XXXV, 3. --_æra_, statuas, signa, vel vasa ex ære, _non juvabat aliquem_ Syracusanorum _adcire ex Ephyre_, e Corintho, h.e. nemini in mentem veniebat Corinthia emere, nemo ea cupiebat, desiderabat, quum Syracusana non minoris pretii artisque essent. 656. _Ephyre_, eadem ac Corinthus, vid. sup. ad v. 52. Præstantissima autem erant _Corinthia vasa_, et _æs_, quod ex diversis metallis artificiose miscebatur, et auro carius erat. De hoc quidem ære locus noster non capiendus videtur Draken. et Ern. quum excidium Corinthi diu post Syracusas a Marcello captas adciderit, et ex illius urbis incendio ista variorum metallorum mixtura ipsaque adeo æra Corinthia nata dicantur. Sed Burmannus jam recte monuit, hanc fabulam esse, et quamvis id verum foret, a poetis tamen talia per πρόληψιν fingi posse. Romæ forsan illud æs post dirutam demum a Mummio Corinthum innotuit, aliis vero populis jam diu ante notum fuit. Vid. de ejus pretio et origine fabulosa Harduin. ad Plin. XXXIV, 2 et 3; Duker. ad Flor. II, 16; Bochart. Hieroz. II, vi, 16. Ceterum _æra_ possunt etiam statuæ esse ac signa: nam præter ceteras artes statuariam quoque Corinthi maxima cum laude viguisse constat. --Hos versus eodem modo, quo dudum eos explicandos vidi, interpretatur Ernesti, et quidem ita: «_Fulvo auro vestis_ (nam hæc jungenda, non _certaverit auro_, ut cetera cohæreant), h.e. vestis aurata, auro intertexto elaborata, _spirantes referens subtemine vultus_, in qua figuræ tela lextæ ea arte erant, ut spirare et vivere viderentur, _certaverit_ iis, _quæ radio cælat Babylon_, etc. Jam _radius_ est instrumentum, quo subtemen trajicitur inter tramas staminis: _cælare_ autem nunc cum delectu ex arte statuaria ad telas traductum, ut earum expressas imagines commendet.» _Vestis auto fulvo_ dicitur, ut τεύχεα χαλκῷ Homer. Iliad. ζ, 504; _ductor nomine tanto_, sup. VI, 462, vel _acuto robore valli_, _antiquo robore quercus_, _stipites robore duro_, et alia ap. Virg. Ge. II, 25, 332; Æn. XI, 893 al. [657.] _spirantes vultus_, vid. ad II, 430. De veterum vestes texendi arte v. Salmas. ad Capit. Pertin. c. 8.

652. _ædes_ pro _sedes_ conj. N. Heins. quoniam in templis spolia ab Agathocle fuere suspensa. Non male: sed _sedem_ etiam regiam dici posse, in qua antea Agathocles et tum Hiero habitaverit, jam monuit Burmann. 653. _mites Hieronis opes_ Col. Ox. Tell. et R. 2. Vulgo _mitis_, ut sup. v. 79, ubi vid. not. Sed illud hoc loco aptius. Deinde _hinc_ scripti. Majorem vero distinct. post _manibus_ delendam, et post _vetustas_ ponendam putabat Burm. Denique _vetustis_ emend. Barth. Adv. IX, 3, quod artificium manibus, opere et vetustate consecrari velut et venerabiliora fieri censeantur torenmata, picturæ et talia. Sed durum esse τὸ _sancta_ conjungi cum _gloria_, neque _manus artificum_ recte ab eo explicari, jam observavit Gron. Obss. III, 7. 654. _illo_ Col. probb. Gron. l.c. et N. Heins. Vulgo _ullo_, quod servavit Lefeb. Sed pictura maxime in Græcia floruit, et, ut sculptura, quatuor ibi potissimum scholas habuit, Rhodiensem, Corinthiam, Sicyoniam et Atheniensem, quod doctus poeta non ignorasse censendus est. 655, 656. Locus perplexissimus, _juvabat_ Col. _juvabant_ reliqui scripti et vetustæ edd. Deinde _Quem scire Ephyren_ constanter scripti et edd. priscæ, nisi quod _ex Ephyre_ in duobus veteribus, nescio quibus, reperit Lefeb. Denique _certaret in auro_ Put. et Parm. Vulgo _non æra vacabant, Quæ scirent Ephyren fulvo certaret ut auro_. Hæc variis conjecturis emendare conati sunt viri docti, Barthius Adv. IX, 3, non male conj. _non æra vacabant_, deerant, _Quîs scires Ephyren_, quibus visis illico Corinthium opus adnosceres; _fulvo certaverit auro Vestis_, textura seu artificium metallo erat pretiosius, vel illi certaverit. Gronovius in prima edit. Obss. III, 7, _non æra juvabant, Qui scirent Ephyren_, non æra Corinthia, quamvis auro contra cara, juvabant intelligentes præ Syracosiis hisce tam fabre factis, _fulvo certaret ut_ (h.e. quamvis) _auro_. _Vestis_, etc. Sed in altera edit. ex illo loco Stat. Silv. II, ii, 68 (_Æraque ab Isthmiacis auro potiora favillis_) _non æra vacabant_, ne æra quidem vacua artificii, non omissa, arti neglecta et inelaborata, inculta, vacantia, erant, _Queis scires Ephyren fulvo certasse vel auro_. (Etsi enim plures calamitate Corinthi mirabilem illam æris extitisse temperaturam, non defuerunt tamen, qui aliter, et quidem salva urbe atque arce, tradiderint) _Vestis spirantes referens subtemine, vultus. Quæ radio_, etc. N. Heinsius coll. supra lib. II, vers. 600... 604, corrigebat, _non usquam clarior illo Gloria picturæ seclo, non æris, avitam Qua scires Ephyren, fulvo certaret ut auro. Vestis_, etc. vel _fulvo consertaque ab auro Vestis_, etc., ut sensus sit, non defuisse signa ærea maximi pretii, ex quibus liqueret, Syracusas a Corinthiis conditas, seu eorum coloniam esse, vel quæ facile artis Corinthiacæ esse, adpareret. Cellarius edidit _non æra juvabant, Quæ scirent Ephyren: fulvo certaret ut auro Vestis... vultus. Quæ_, etc. ut sententia h.l. sit, non adfecisse admodum æra Corinthia Syracusanos præ puro auro, quo res suas, vestes maxime ornaverint. Burmannus malebat _non ære vacabat Quæsito ex Ephyre_, h.e. regia illa non carebat ære Corinthiaco, _fulvo certaret ut auro. Vestis_, etc. quæ omnia referebat ad regiæ supellectilis magnificentiam. Lefeb. reposuit, _non æra juvabat Quæsisse ex Ephyre_: (Syracusani non ibant quæsitum æra Corinthum, quia apud se tam pretiosa habebant) _fulvo haud certaverit auro Vestis, spirantes r. s. vultus Quos radio_, etc. ut τὸ _certaverit_ in seqq. subpleatur: non _certaverit_ vestis referens... Babylon; non _certaverit_ Tyros læta murice picto; non _certaverint_, quæ variata per artem, etc. Quæ clarissima licet sint, neminem tamen intellexisse miratur. Omnino nexum verborum perturbant, qui post _auro_, vel _vultus_ distinguunt: nam τὸ _certaverit_ ad ea spectat, quæ sequuntur; nec tamen in emendatione Lefeb. ejusque interpretatione adquiescendum crediderim. Drak. scripsit, _non æra juvabant, Quæ scirent Ephyren, fulvo certaret ut auro Vestis,... vultus, Quæ_, etc. sed quo sensu hæc verba adceperit, non docuit nos. Hanc lectionem retinuit Ernesti V.C. nisi quod _certaverit auro_ ex vestigiis cod. Put. et ed. Parm. dedit; verba autem, _non æra juvabunt, quæ scirent Ephyren_, ita explicat: non valde delectabant et desiderabantur a Syracusanis opera artis Corinthiacæ; nam suis superbire satis superque poterant. Enimvero verba _quæ scirent E._ huic sententiæ parum apta sunt. Ego ex Col. recepi _juvabat_, e scriptis _Quem_, et ex duobus veteribus, a Lefeb. inspectis, _ex Ephyre_: pro _scire_ autem, quod scripti exhibent, levi mutatione _adcire_ reposui. Antiqua scriptura fuit, _q̅m̅ accire ex_, quam librarii mutarunt in _quæ scirent_ et _quem scire_. Pro _Ephyren_ scripsi _Ephyre_, nisi quis malit _ex Ephyre: en fulvo certaverit auro V._ Ex _certaverit_ autem facile enasci poterant lectiones depravatæ _certaret ut_, et _certaret in_. Olim suspicabar _non æra juvabant Quæsita ex Ephyre_. Quod etsi eumdem efficit sensum, a scriptura tamen vetustorum codd. longius recedit; confer not. Withof. emend. _Non æra superbam Tam fecere Ephyren_ (idest, non æra ibi Corinthia, quæ ipsi auro palmani faciebant dubiam, non vestes ibi Babyloniæ, Tyriæ, etc. aberant; non usquam æra clariora, quam ibi, quæ olim Ephyren superbam fecere), _fulvo certaret ut auro_, hoc est, quamvis Ephyre ipsi auro fulvo certaret hoc æra conficiendi artificio.

Quæ radio cælat Babylon, vel murice picto Læta Tyros, quæque Attalicis variata per artem Aulæis scribuntur acu, aut Memphitide tela. 660

658. «Colores diversos picturæ _vestium_ intexere Babylon maxime celebravit et nomen inposuit.... Metellus Scipio triclinaria Babylonica sestertium octingentis millibus venisse jam tunc, posuit in Catonis criminibus, quæ Neroni principi quadragies sestertio nuper stetere;» Plin. VIII, 48, seu 74, cf. Martial. VIII, 28; XIV, 150; Lucret. IV, 1023; Plaut. Stich. II, ii, 541 ubi vid. Salmas. --_murice picto_, purpura, quæ acu pingebatur, ut mox _acu scribuntur. De murice_, qui propr. a purpura differt, vid. Harduin. ad Plin. IX, 36, et Jani ad Hor. Od. II, xvi, 35. 659. «Auram intexere _vestibus_ in Asia invenit Attalus rex;» Plin. l.l. Inde _Attalica aulæa_, _vestis_, et _tori_ ap. Prop. II, xxxii, 12 (al. xxiii, 46); III, xviii (al. xvi), 19; IV, v, 24; et _Attalica peripetasmata_, apud Ciceron. Verr. IV, 12. 660. _tela Memphitide_, Ægyptia. «Plurimis liciis texere, quæ polymita adpellant, Alexandria instituit;» Plin. l.l. cf. idem XXXV, 11; Martial. XIV, 150; Plaut. Pseud. I, ii, 14, ubi vid. Salmas. et Harduin. ad Plin. ll.cc.

Jam simul argento fulgentia pocula, mixta Quîs gemma quæsitus honos, simulacra Deorum Numen ab arte datum servantia: munera rubri Præterea ponti, depexaque vellera ramis,

662. _mixta_, inserta, _gemma quæsitus honos_ poculis argenteis, pretium majus datum, auctum est; cf. ad Juvenal. V, 37... 45. 663 sq. _munera rubri ponti_, margaritæ. «Præcipue laudatur margarita circa Arabiam in Persico sinu maris Rubri;» Plin. IX, 35, seu 54, ubi vid. Dalech. cf. Martial. V, xxxix, 4; et Stat. Silv. IV, 6, 18.

661. _simili argento_, inscripto, picto, conj. N. Heins. qui tamen recte monebat, nihil posse planius apertiusque esse vulgata lect., quæ suspecta videbatur Barthio Adv. IX, 3. Mox _mistu Quîs gemino quæsitus honor_ male legebat Scalig. ad Manil. V, 535.

Femineus labor. His tectis opibusque potitus 665 Ausonius ductor, postquam sublimis ab alto Aggere despexit trepidam clangoribus urbem,

665. _Femineus labor_ dicuntur sericum et fila bombycina, quæ a mulieribus duci solent. --«Marcellus, ut mœnia ingressus ex superioribus locis urbem oculis subjectam vidit, inlacrimasse dicitur, partim gaudio perpetratæ rei, partim vetusta gloria urbis, etc.» Liv. XXV, 24, et cap. 25: «Edixit militibus ne quis corpus liberum violaret, etc.» Præter hæc loca Silius etiam Ciceronianum de Marcelli humanitate Verr. IV, 54, ante oculos habuisse videtur. Ex eodem Cic. (Verr. I, 51, 55; II, 21 sq.) notum est, Marcellum postea Siciliæ patronum fuisse, et in ejus honorem a Siculis celebrata esse Marcellea, quibus Verres substituerit Verrea: quo forte poeta mox v. 680... 684, respexit. 667. _clangoribus_, audito tubarum sonitu, ut sup. v. 628.

665. _pudor_ pro _labor_ Col. et Ox. unde _Femineus sudor; tectis opibusque_ emend. N. Heins. Omnino _labor_ glossema et interpretamentum vocis _sudor_ videri potest. Nihil tamen mutandum censebant Drak. et Burm. quem vide ad Ovid. Amor. I, xiii, 23. 667. _plangoribus_, et mox _stent mœnia, rerum An nullos_ opinabatur N. Heins.

Inque suo positum nutu, stent mœnia regum, An nullos oriens videat lux crastina muros, Ingemuit nimium juris, tantumque licere 670 Horruit, et, propere revocata militis ira,

668. Et postquam _in suo nutu_, potestate, _positum_, scil. videbat. --_mœnia regum_, Syracusas, sedem regiam. 670 sq. _Ingemuit nimium juris_, vid. Var. Lect. Eadem sententia exprimitur verbis seq. --_tantumque licere horruit_, quæ tamen Barthius Adv. IX, 3, ita exponebat: horrebat tantum militi suo, quem revocandum censebat, licere, ut patriæ quoque periculum memoriæ subierit.

670. _nimium juris_ R. 1, Parm. Med. Ben. _nimiumque viris_, scripti, R. 2; Cell. Vulgo _nimium viris_ metro repugnante; _nimium victis_ conj. Barth. Adv. IX, 3, _nimirum, iris tantumque l._ vel _tantumque viris nimiumque l._ Dausq. _nimias vires_, vel _nimius juris_ N. Heins. cui tamen verius videbatur _nimium juris_, h.e. nimium jus, nimium sibi potestatis esse, ut _nimium regni_ ap. Ovid. Amor. II, xvii, 11; conf. sup. VI, 81.

Jussit stare domos, indulgens templa vetustis Incolere atque habitare Deis: sic parcere victis Pro præda fuit, et sese contenta, nec ullo Sanguine pollutis plausit Victoria pennis. 675

673 sq. _parcere victis Pro præda fuit_, acute: non aliter animum satiavit parcendo hostibus, quam alii prædam diripiendo; Barth. Adv. XXII, 14. 675. _Victoria_ h.l. Dea est, quo imago rei fit poetica ac vivida. De _alis Victoriæ_ res nota, etiam ex numis, gemmis aliisque monimentis antt. cf. XV, 99, 737; Stat. ad Tibull. II, v, 45. Ill. Doering. Comment. de alatis imaginibus apud veteres, Gothæ, 1786; Klotz. ad Tyrt. p. 78. Lenz. suspicatur, poetæ animo obversatam esse imaginem Victoriæ post triumphatorem in curru stantis.

675. _planxit_ Put. R. 2, et Marsus in comment.

Tu quoque, ductoris lacrimas memorande tulisti Defensor patriæ, meditantem in pulvere formas, Nec turbatum animi, tanta feriente ruina.

676. De Archimedis nece cf. Liv. XXV, 31; Cic. Fin. V, 19, et Plut. in Marcello. --_Tu ductoris lacrimas tulisti_, tuæ neci inlacrimavit Marcellus. Cf. Cic. Verr. IV, 58. 677. _pulvis_ ac _forma_ propria vocab. in disciplina Geometr. et Mathematica; Drak. qui laudat Colv. ad Appul. Apol. pag. 284, Barth. ad Claud. Paneg. Mall. Theod. v. 128 et al. 678. _tanta feriente ruina_, quum tanta clades, mors tanto viro manu militis, ignari quis esset, inlata, obprimeret _meditantem... animi_, h.e. ut Livii verbis utar, «Archimeden, in tanto tumultu, quantum capta urbs in discursu diripientium militum ciere poterat, intentum formis, quas in pulvere descripserat.» Poeta forte respexit verba Horat. Od. III, iii, 8: «Inpavidum ferient ruinæ orbis justum virum.» Possis etiam _ruinam_ referre ad expugnationem urbis, qua tantus vir perierit.

678. Post hunc versum in vulg. edd. legitur hic: _Ignarus miles vulgi tum forte peremit_, vel in ed. Cell. ex emendat. Gron. Obss. III, 7, extr. _vulgi quem sorte_, h.e. tanquam vulgarem hominem, non artificem tanti ingenii. Hic versus, exceptis forte duobus antt. libris, nescio quibus, qui eum exhibent, si Lefeb. fides habenda, comparet neque in scriptis, neque in vetustis edd. ante Marsum, qui primus eum, ex ignoto nobis fonte haustum, vulgavit. Ego totum ejeci, quum non modo librorum auctoritate destituatur, sed etiam, quod recte jam monuit N. Heinsius, nihil sane elegantiæ et commodi sensus præ se ferat. Profectus est haud dubie ex ingenio inepti versificatoris, cui manca et inperfecta videbatur h.l. sententia, quæ tamen, his laciniis recisis, bene procedit, modo major distinctio post voc. _patriæ_ v. 677, tollatur. Vid. not. Heinsius quidem versus adeo complures et totam fortasse paginam, quæ meritissimas Archimedis laudes vitæque exitum complexa sit, hic nobis periisse suspicabatur: quod persuasisse videtur Drak. qui versum, a nobis extrusum, inclusit uncinis et ante illum lacunam asteriscis designandam curavit. Enimvero laudes Archimedis Silius jam sup. v. 341 seqq. copiose celebraverat, et h.l. mortem ejus, breviter quidem, quum pleniore illum ore jam laudasset, at gravibus verbis memorat. Withof. legendum censebat: _Defensor patriæ: meditantem in pul. for. Nec tur. an. t. fer. rui. Ignarus miles vulgi cum sorte peremit_. Idem hæc notavit: «Nihil abesse affirmo contra Heinsium. Inominata cædes Archimedis nullam Silio gloriandi materiem suppeditabat, nec de exitu vitæ, qui adeo subitus ac repentinus fuit, multa poterat proferre; satis erat dixisse, ipsum Marcellum Archimedis neci etiam illacrymatum fuisse.»

At reliquum vulgus, resoluta in gaudia mente, Certarunt victi victoribus: æmulus ipse 680 Ingenii Superum servando condidit urbem. Ergo exstat seclis, stabitque insigne tropæum, Et dabit antiquos ductorum noscere mores.

679. _resoluta in gaudia mente_, cf. XI, 303. 680. _Certarunt victi victoribus_: communis omnibus lætitia erat, victoribus, quod vicissent Syracusas, victis, quod urbi et sibi pepercerat Marcellus, _æmulus Ingenii Superum_ imitator Deorum, clementia et humanitate, qui _servando condidit urbem_, veluti novus conditor et restaurator urbis, quam servaverat; (cf. Cic. Verr. IV, 52: «a Marcello, qui cepit, conditas dicetis Syracusas,» et Barth. ad Stat. IV, iii, 72) quæ itaque urbs _exstat seclis... insigne tropæum_, ut insignis clementiæ documentum, vel exemplum et decus posteris commendabitur; Ernesti.

682. _sedis_ pro _seclis_ Oxon. et priscæ edd. facili et solenni errore; cf. ad II, 52.

Felices populi! si, quondam ut bella solebant, Nunc quoque inexhaustas pax nostra relinqueret urbes. 685 At ni cura viri, qui nunc dedit otia mundo, Effrenum arceret populandi cuncta furorem, Nudassent avidæ terrasque fretumque rapinæ.

685 sq. Aptissime et paucis quidem, sed gravibus verbis poeta designat miseram conditionem sæculi sui et provinciarum Rom. quæ tum ab avaris hominibus, qui illis præerant, in pace magis, quam a ducibus olim in bello, _exhauriri_ ac diripi solebant. Similiter Cicero passim in Verrinis actt. humanitatem clementiamque Marcelli cum inmani crudelitate et avaritia Verris comparat. 687 sq. Laus Domitiani, non sine adulatione. Cf. ad III, 594 sq. et 607 sq.

686. _Ac_ Col.

* * * * * * * * *

Errata: Liber XIV

Arg. Ornytos ... natat; 477-480.... et Scyron aquæ innans [_sic scriptum_] 141n. Conf. V.L. [L.V.] 184sq. n. Justino, lib. XXIV, 5.» [» deest] 207v. Ἀγούριον [Ἀγοῦριον] 210v. ἀπὸ τῆς χώρας [χῶρας] 252v. Strab. VI, p. 184 et 1 8 [_sic scriptum: 184 et 188?_] 322n. χεῖρες σιδηραῖ [χείρες] 333n. _angusta foramina_ [_nota ante 330n. scripta_] 597n. [697]

C. SILII ITALICI

PUNICORUM

LIBER DECIMUS QUINTUS.

ARGUMENTUM.

Cnæo et Publio Scipionibus in Hispania cæsis, Senatus Rom. de duce, qui in eorum subcedat locum, deligendo consilia agitat, precibusque ad Deos fusis solliciti exspectant Patres, ut, qui imperium in Hispaniam audeant adcipere, nomina profiteantur; 1-9.

P. Cornelius Scipio, Publii, qui in Hispania ceciderat, filius, quatuor et viginti ferme annos natus, illud quidem petere gestit, ut patris patruique necem ulciscatur; sed absterretur consiliis cognatorum, qui juvenilem respiciunt ætatem, horrentque et funestam domus fortunam, et gentem terramque mali ominis, ubi inter sepulcra parentis ac patrui res gerendæ sint, et hostes, qui duos summos imperatores devicerint animosque conlegerint secundo Marte; 10-17.

Juveni in inpluvio domus sub lauri umbra hæc secum reputanti fluctuantique animo subito per aerem adlapsæ _Voluptas_ ac _Virtus_ diverso oris vestisque habitu adparent, et utraque dat operam, ut eam blande adpellando deleniat; 18-31.

Voluptas, argumentis ex Epicureorum disciplina petitis, dissuadet militiam, vitamque mollem, otiosam, bellicis publicisque negotiis, periculis ac curis vacuam, omnibusque voluptatibus diffluentem commendat; 32-67.

Virtus contra, secundum doctrinam Stoicorum, de divina animi humani origine, de hominum præ ceteris animalibus præstantia, de inani brevique voluptatis fructu et malis, quæ inde nascantur, de veris ac perennibus præmiis virtuti propositis, disputat, et ad studium laudis patriæque defensionem exhortatur; 68-120.

Hæc præcepta juveni adrident, et Voluptas irata in nubes se tollit; 121-128.

Scipio igitur, Virtutis instinctus monitis, imperium, quod nemo sibi deposcere audet, palam profitetur se petere, et ora in se convertit omnium, qui patrem ejus aut patruum revixisse et renatum sibi opinantur; 129-134.

Impetus quidem animorum et ardor mox residet, silentio orto ac tacita cogitatione, quanta moles rerum quantumque imperium ætati haudquaquam maturæ permittatur: sed eum excitant rursus fausta omina anguis occidentem versus per aerem volantis, et tonitru, quo cælum bis terque contremit; 135-145.

Iis confirmati omnes Scipioni imperium esse in Hispania jubent, et certatim dant nomina; 146-151.

Ille itaque, precibus ad Neptunum missis, cum classe oram Tusci Ligusticique maris, Alpes ac Gallicum sinum, et deinde Pyrenei promont. et Emporias prætervectus, Tarraconem proficiscitur, ubi naves subduci jubet; 152-179.

Ibidem ei in somno obfertur species parentis, qui filio vehementer auctor est, ut prius quam tres Pœnorum duces, qui trifariam exercitus in diversissimas regiones distraxerint, castra conjungant, Carthaginem Novam obpugnet, urbem opulentissimam omnium in Hispania, ac insignem præterea portu, celso situ et ubertate agrorum; 180-199.

Eo itaque raptim ducitur agmen, eodemque tempore, quo ad mœnia subit, C. Lælius cum classe intrat portum; 200-231.

Contra Aris, Pœnorum dux, arcem militibus insidet, et urbs potissimum altitudine murorum defenditur: raræ enim scalæ iis æquari possunt, et, quo quæque altiores, eo infirmiores sunt, ipsoque hominum, qui adscendunt, onere franguntur; 232-236.

Verum Scipio, ubi comperit, æstum decedere, et, qua parte stagnum claudat urbem, facilem per illud pedibus ad mœnia transitum dari, eo secum armatos ducit, et, nulla ibi hostium statione aut custodia obposita, sine certamine Carthaginem uno die capit; 237-250.

Postridie Neptuno Jovique tauros mactat, et militibus, prout cuique meritum virtusque fuerat, ante omnes vero C. Lælio, dat dona; 251-262.

Tum prædam dividit, et adultam virginem eximia forma principi Hispaniæ adolescenti, cui ea desponsa erat, inviolatam reddit: quæ continentia ac benignitas in convivio amplissimis a Lælio laudibus celebratur; 263-285.

Interea Philippus, Macedonum rex, fœdere cum Pœnis Acarnanibusque junctus, bellum infert Ætolis, sociis Romanorum, subitamque expeditionem facit in fines Epiri, Illyrici ac Græciæ; 286-311.

Idem tamen sæpius in Macedoniam, a Dardanis aliisque hostibus infestatam, retro concedit, nec nisi finitimam Græciam bello vexat, donec, terra marique a Romanis victus, pacem petere cogitur; 312-319.

Eodem tempore Tarentus per proditionem recipitur a Fabio Maximo, in cujus exercitu erat frater mulierculæ, quam præfectus præsidii perdite amabat; 320-333.

Anno autem insequenti in Apulia cæditur M. Claudius Marcellus consul et vir fortissimus, qui, si diutius vixisset, Scipioni forte gloriam eripuisset confecti belli; 334-342.

Is, tumulum inter Punica et Romana castra occupandum ratus, ipse eo cum T. Quinctio Crispino conlega, M. Marcello filio paucisque equitibus, non perturbatus malo omine, speculatum proficiscitur; 343-365.

Ab tergo deinde circumventus a Numidis, qui ex insidiis consurrexerant, fortissime pugnat, et forsan evasisset e manibus hostium, nisi saucium vidisset filium: sed adtonito ea specie arma excidunt e manibus, et mox transfixus lancea prolabitur ex equo; 366-380.

Inventum Marcelli corpus Hannibal comburendum curat, tantumque virum honore solemni ac laudatione prosequitur; 381-398.

Quæ dum in Italia aguntur, fama captæ Carthaginis Novæ terrorem incutit Hispaniæ populis, et tres Pœnorum duces omnem salutis spem in eo positam putant, ut exercitus in unum omnes contrahantur; 399-409.

Proximus Scipioni est Hasdrubal, Hannibalis frater, qui, quum forte primordia Carthaginis veteris sacris epulisque celebranda instituisset, turbatur Romanorum adventu, et in castra trepide confugit; 410-439.

Postero die prælium committitur, in quo maxime eminet virtus C. Lælii, viri non minus eloquentiæ, quam rei militaris gloria conspicui; 439-470.

Pœni fusi ad Pyrenæum tendunt, et Scipio castris hostium potitus ingentem prædam concedit militibus; 471-492.

Tum Hasdrubal in Galliam transgressus magno auri pondere conducit ibi auxilia, et vere ineunte Alpes transit, ut fratri se conjungat; 493-514.

Quo nuntio Romam perlato omnia terrore ac tumultu strepunt, et Italiæ imago vel genius, ægre ferens hostis audaciam et calamitates, quas hæc terra per decem jam annos perpessa sit, C. Claudium Neronem consulem, in Lucanis Hannibali obpositum, per somnum in eam inpellere mentem conatur, ut, castris clam noctu relictis, cum electa manu ad Metaurum, Umbriæ fluvium, proficiscatur et Hasdrubali obviam eat; 515-559.

Is quoque expergefactus confestim de toto exercitu, quod roboris est, deligit, magnisque itineribus contendit ad castra M. Livii conlegæ, viri fortis ac prudentis, qui, multis ante annis ex consulatu populi judicio damnatus, nunc eumdem honorem sibi delatum, ut laboranti patriæ opera et consilio suo subveniret, etsi invitus receperat; 560-600.

Hasdrubal mox ex variis indiciis conligit, multitudinem hostium crevisse, eaque cura anxius noctu furtim signa ferri jubet; at per tortuosi Metauri amnis sinus flexusque errorem volvens haud multum procedit; 601-625.

Postquam itaque orto sole fuga fit manifesta, Romani extemplo fessum agmen hostium insequuntur, et duces orationibus animos militum ad pugnam excitant; 626-665.

Tum Livius, vir exactæ jam ætatis, acer in hostes ruit, et Nabim, Jovis Hammonis sacerdotem, armis veneno infectis et conto ferocem, Hasdrubal vero Arabum, in spoliando Nabis corpore occupatum, et Canthus Rutulum, pecoris olim ditissimum, telo transfigit; 666-710.

Inpetum Romanorum non sustinent Galli, intolerantissima laboris corpora, et Livius, juvenili ardore pugnans, cedentibus instat; 711-739.

Fugientes nunc precando, nunc castigando revocat Hasdrubal, et leve vulnus infligit consuli, quo facto atrox utrimque editur cædes; 740-777.

Tandem Nero, ubi conlegam vulneratum esse resciverat, ira incensus cæco inpetu fertur in Hasdrubalem, eumque jaculo ictum gladio obtruncat; 778-807.

Cæso duce reliqui Pœni aut sternuntur aut fugiunt: Nero autem jam ipsa nocte, quæ sequuta est pugnam, raptim ad stativa sua, in Lucanis posita, redit; 807-812.

Illuc nuntium ingentis cladis adfert, caputque Hasdrubalis, hastæ cuspidi infixum, ostendit Hannibali, qui tacito dolore cruciatus castra inde movet; 813-823.

* * *

Hic liber continet historiam belli in Hispania a Romanis duce Scipione Africano gesti, quum Cn. et P. Scipiones ibi periissent; de quo v. sup. XIII, 381 sqq.

At nova Romuleum carpebat cura senatum, Quis trepidas gentes Martemque subiret Hiberum, Adtritis rebus: geminus jacet hoste superbo Scipio, belligeri Mavortia pectora fratres. Hinc metus, in Tyrias ne jam Tartessia leges 5 Concedat tellus, propioraque bella pavescat.

1. Conf. omnino Liv. XXVI, 18. 2. _gentes_, copias Rom. --_trepidas_, cæsis Scipionibus et utroque exercitu. --_gentesque Martemque Hiberum_, h.e. periculosum copiarum Rom. in Hispania residuarum imperium, tanquam grave onus, _subiret_. Cf. v. 9. 3. _hoste superbo_, per hostem superbum; Lenz. Immo, hoste superbiente, triumphante. 5 sq. _Tartessia t._, Hispania, a Tartaro, ob subterraneas cavernas, sic dicta. Strab. Cf. ad III, 399. --_in Tyrias leg. Conc._, imperio et potestati Pœnorum se subjiciat; Drak. coll. v. 383, et I, 2. [6.] _propiora bella_, in Libya, Hispaniæ vicina.

5. _Tartesia_ R. 2. _Tarthesia_ Tell. _Carchesia_ Put. _Carthesia_ R. 1, et Med. Conf. ad XIII, 674.

Anxia turba Patrum quasso medicamina mæsti Imperio circumspectant, Divosque precantur, Qui laceris ausit ductor subcedere castris.

7. _Anxin turba Patres_, per adposit. ut inf. v. 367, malebat N. Heins. idque recepit Lefeb. 9. _Quis_ opinabatur N. Heins. per interrogat. notam, quam post _castris_ exprimendam curarunt Lefeb. et Ern. exemplo Drak. qui etiam punctum posuit post _precantur_. Ego revocavi vulgatam distinctionem, ut sensus sit: a Diis precantur, expetunt, ductorem, qui, etc. Nolim quoque cum Burm. pro _laceris_ substituere _vacuis_, h.e. quæ ducibus suis orbata sunt.

Absterret juvenem, patrios patruique piare 10 Optantem manes, tristi conterrita luctu, Et reputans annos, cognato sanguine turba.

10 sq. Cf. Liv. XXVI, 18, extr. _juvenem_, Scipionem Africanum. --_patrios manes_, cf. ad VII, 487. --_piare_, vindicare, _manes_, mortem. 12. _annos_, juvenilem ætatem Scipionis, quatuor et viginti ferme annos nati. --_cognato sanguine turba_, cognati. Id toti populo tribuit Livius l.l.

10. _patrios patruosque_ conj. N. Heins. quem vide ad Claud. Epithal. Honor. et Mar. v. 39, et ad Ovid. Amor. III, vi, 49. 12. _cognato e sanguine_ emend. idem, et v. 14, _arma duorum Inconsulta ducum_, quod recte displicuit Drak. quum parum dextre argumentati essent cognati, si Cn. et P. Scipiones sua temeritate in exitium ruisse dixissent.

Si gentem petat infaustam, inter busta suorum Decertandum hosti, qui fregerit arma duorum, Qui consulta ducum, ac flagret meliore Gradivo; 15 Nec promtum teneris inmania bella lacertis Moliri, regimenque rudi deposcere in ævo.

13. _gentem infaustam_, Hispanam, Scipionibus perniciosam, vel mali ominis. 14. _Decertandum_ esse Scipioni, _hosti_, cum hoste. Cf. ad I, 234. [15.] _Gradivo_, belli fortuna _meliore flagret_, ad virtutem incendatur. 16. Nec facile esse puero vel juveni, tam periculosi gravisque belli molem sustinere. Conf. XVI, 656 sq.

15. Primam syll. voc. _Gradivo_ corripi, ut inf. v. 337, et apud Valer. Fl. V, 650, notandum videbatur Barth. Adv. XXII, 8; cf. sup. ad IV, 776.

Has, lauri residens juvenis viridante sub umbra, Ædibus extremis volvebat pectore curas; Quum subito adsistunt, dextra lævaque per auras 20 Adlapsæ, haud paullum mortali major imago, Hinc Virtus, illinc virtuti inimica Voluptas.

18... 128. Præclarum commentum, quo fabula de Hercule a Prodico narrata et omnibus notissima e Xenoph. Mem. Socr. II, 1, §. 21 seqq.; et Cic. Off. I, 32 (quam et Ovid. Amor. III, 1 sq.; Lucian. in Somn. aliique imitati sunt), ad Scipionem transfertur, facile animum docti poetæ subire poterat ex iis, quæ de origine vulgatæ opinionis, qua Scipio divinæ originis vir esse credebatur, memorant Liv. XXVI, 19, et Polyb. X, 2 et 5, quæ loca insignia neminem comparasse pœnitebit. Fabulam venustam Prodici Sophistæ, quam Xenophon memorat e libro, cui titulus fuit Ὡραι (f. ætates vitæ), ingeniose etiam tractarunt Ill. Wieland (in _N. Amadis_ et _Musarion_, Ges. I) et Stiernhiehn in carmine Danico, quod Sæc. XVII edidit et inscripsit: _Hercules_; Lenz. Eamdem nuper erudite copioseque interpretatus est juvenis doctiss. _Goth. Aug. Cubæus_ Misnensis in libello, quem nondum vidi, et cujus titulus est: _Xenophontis Hercules Prodicius et Silii Italici Scipio, perpetua nota illustrati, præmissa de Prodico dissert._ Lips. 1797, in-8º. --Episodium hoc docte illustrarunt Ill. _Doering_ in Eclogis vett. poett. lat. p. 255 sqq., quem comment. passim laudabo, et Cl. Weiske in vers. germ. Xenoph. Mem. Socr. Lips. 1794, quem librum mihi nunc ad manus haud esse doleo. Conf. qui iisdem coloribus adumbrarunt Virtutem ac Voluptatem, Philostr. in Imagin., Philo Jud. de mercede meretr. p. 863; Lactant. VI, 3 et 4; Maxim. Tyr. λογος δ, pr. Basil. orat. de legendis Græc. libris §. 10; Themist. Orat. XXII, p. 280, ed. Hard. 18 seq. Impluvium, seu cavædium (al. cavum ædium), μεσαύλιον, media ædium pars, non modo porticibus cingi, sed et amœnis arboretis (unde h.l. _lauri sub umbra_), xystis vel ambulationibus ornari solebat, vid. Heyne ad Virg. Æn. II, 512 sq.; VII, 59; et ad Tibull. III, iii, 15; Jani ad Horat. Od. III, x, 5 sq.; Ernesti clav. Cic. v. _impluvium_ et _xystus_. Hinc _extremas ædes_ adcipio de extrema parte impluvii, prope ὀπισθόδομον. «Hortus erat posticis ædium partibus,» Liv. XXIII, 8. 20. _per auras_, de cælo, ut Deæ. 21. _haud paulum mortali major imago_ iis fuit, ut Diis, qui humana forma, sed majore, pulchriore et augustiore, induti hominibus adparent. Vid. Heyne Exc. XIII, ad Virg. Æn. I. 22. _Virtuti inimica Voluptas_, cf. Cic. de Senect. c. 12.

17. _Molliri_ primum operarum errore in secunda Marsi Veneta editum. 19. _Ædibus et mediis_ suspicari possis; cf. not.

Altera Achæmenium spirabat vertice odorem, Ambrosias diffusa comas, et veste refulgens, Ostrum qua fulvo Tyrium subfuderat auro: 25

23 sq. Hoc loco Lenzius notat Voluptatem Silii, qualis est orientalis meretrix, pretioso cultu adornatam: «illa vero Prodici, inquit, similior est ionicæ ἑταίρῃ.» _Ed._ --_odorem_, unguentum, et quidem h.l. Deorum, ambrosiam, unde mox _Ambrosius diffusa comas_, ut de Venere ap. Virg. Æn. I, 403, cf. sup. ad VII, 469, et XII, 245. Silius autem ad Voluptatem transtulit imaginem Veneris. Ἀφροδίτη γὰρ ἔστιν ἡδονὴ, Athen. Deipn. XII, pag. 510. --_Achæmenium_, Persicum, pro quovis pretioso et optimo, cf. ad VII, 647; Plin. XIII, i, s. 1; Salmas. ad Solin. p. 947. 24 sq. Apud Xenoph. Κακία habet ἐσθῆτα, ἐξ ἧς ἂν μάλιστα ὥρα διαλάμποι. Apud Philostr. Ἡ μὲν Κακία χρυσῷ τε κατεσκευασμένη, καὶ ὅρμοις, ἐσθῆτι τε ἁλιπορφύρῳ, καὶ παρεῖας ἄνθει, καὶ χαίτης ἐμπλοκαῖς καὶ γραφαῖς ὀμμάτων, cf. Var. Lect. [25 sqq.] Voluptas _subfuderat_, trajecerat, _ostrum_, purpuream tramam, _fulvo auro_, subtemine aureorum filorum; et in _fronte_ crinis constringebatur _acu_ aurea; _lascivaque lumina motu ancipiti_, incerto, fluctuante, _jaciebant crebras flammas_, radios amoris, ut ap. Lucian. Amor. III: ἱλαραι τῶν ὀμματων αἱ βολαι τακερως ἀνυγραινοντο; Lenz.

25. _qua_ Oxon. Put. Tell. R. 1, Parm. Med. Ben. Mars. et al. _quam_ Col. R. 2; Junt. et inde al. edd. quod, nescio quare, placet Lefeb. Dausqueius vel ita interpungendum putabat, _veste refulgens Ostrum, quam_, etc. vel scribendum _e veste refulgens Ostrum, quod fulvo Tyrius_ (artifex) _s. auro_. Neutra ratio probanda, _quæ_ Cell. edidit ex emend. Gronov. Obss. II, 6, quod forte verum est et maxime adridet Doering. Nostram tamen lectionem eodem sensu capere possis, stamini scilicet purpureo aurum vel aureum subtemen intextum fuisse.

Fronte decor quæsitus acu, lascivaque crebras Ancipiti motu jaciebant lumina flammas. Alterius dispar habitus, frons hirta, nec unquam Composita mutata coma; stans vultus, et ore Incessuque viro propior, lætique pudoris, 30 Celsa humeros niveæ fulgebat stamine pallæ.

26 seq. _acu_ comatoria, seu crinali, vel discriminali, qua nodi capillorum a fronte in verticem reductorum (tutuli, κρωβυλοι, κορδυλαι, κορυμβοι, σκορπιοι) figebantur, cf. Salmas. Exerc. Plin. p. 534, et Intpp. Petron. c. 21. Eodem forte sensu Virg. Æn. IV, 138, dixit _crines nodantur in aurum_, h.e. acu aurea. Ea sic _decor quæritur_ in _fronte_, fronti. Contra vers. 28. --_frons hirta_ est, ubi capilli, ut ap. Terent. Heaut. II, ii, 49, passi et circum caput rejecti negligenter sunt; Doering. --Sic ap. Xenoph. l.l. ὄμματα ἀναπεπταμένα, oculi huc illuc volitantes, τῆς Κακίας, lascivi et mobiles, ap. Lucian. Merced. cond. c. 33, T. I, p. 692: τὸ βλέμμα διασεσαλευμένη; Doer. Philo Jud. l.l. ὑπὸ τρυφῆς τε ἄγαν καὶ χλίδης σαλεύουσα τὼ ὀφθαλμὼ, οἷς τὰς τῶν νέων ἀγκιστρεύεται ψυχὰς. 28 sq. Ἀρετη Prodici virtutes in qualibet vitæ conditione complectitur, et mitiorem elegantioremque animi formæque indolem præ se fert: Virtus Silii est virago, aspera heroina et imago bellicæ virtutis, juveni fortissimo consentanea, non Virtus elegantioris Græciæ, sed veteris Romæ, cujus _frons_ est _hirta_, incomtis et fruticantibus capillis, _stans vultus_, βλεμμα καθεστηκος (vid. _D’Orvill._ Charit. p. 404), oculus eodem obtutu sibi constans (quo animi tranquillitas significatur, ut contra mentis motus æstusque luminibus lascivis mobilibusque Voluptatis), et _lætus pudor_, grata verecundia; Lenz. --_Alterius_, Virtutis. --_frons hirta_, crinibus negligenter in ea sparsis, cf. ad v. 26. Sed quoniam hæc notio verbis seq. exprimitur, malim intelligere frontem rugis horridam et deformem (ut _hispida facies_ ap. Hor. Od. IV, x, 5), qualis meditabundis est, sive acribus et industriis in rebus gerendis; vel tristem ac torvam, quæ _corrugari_, _contrahi_, _adduci_ solet, ut contra serena ac læta _exporrigi_, _remitti_, _explicari_, _solvi_. _Hirtum_, vel _hispidum_ proprie dicitur quidquid non satis cultum ac politum, et sic asperum vel ingratum adspectu est, quod jam monuit Jani ad Hor. Od. II, ix, 1. Ille vero oris cultus habitusque Virtuti tribuitur a Philostr. Ἡ δὲ Ἀρετὴ πεπονηκυίᾳ μὲν προσφερὴς, τραχὺ δὲ ὁρῶσα, etc. et Justitiæ ab antiquis poetis, sculptoribus pictoribusque (qui eam iisdem coloribus, quibus Virtutem, depingebant), quod vel ex verbis Chrysippi ap. Gell. XIV, 4, intelligitur: σκυθρωπὴ γράφεται, καὶ συνεστηκὸς ἔχουσα τὸ πρόσωπον, καὶ δεδορκὸς βλέπουσα, ὥς τε τοῖς μὲν ἀδίκοις φόβον ἐμποιεῖν, τοῖς δὲ δικαίοις θάρσος. 29 sq. _nec unquam composita mutata coma_, nativa frontis forma non exornata et mutata fuit crispatis et arte compositis capillis; Doering. --_Vultus stans_, constans, semper idem et compositus, vel in unam rem defixus, quod constantiæ, gravitatis, probitatisque indicium est, ut levitatis contra et lasciviæ, si quis oculos perpetuo movet et ubivis circumfert, vel obliquat eos, et limis alium adspicit, cf. v. 27, et sup. ad III, 173; Stat. Theb. X, 688. Sic συνεστηκὸς ἔχουσα τὸ πρόσωπον, ap. Gell. l.l. λογισμὸς ἑστὼς, χρεία et ἐλπις ἑστηκυία, vel ἔστη τῇ διανοίᾳ ap. Polyb. III, 105; VI, 25; X, 16; XXI, 9: τὸ τοῦ βλέμματος καθεστηκὸς ap. Eustath. in Iliad. γ. --_ore Incessuque viro propior_; καί μοι ἔδοξεν ἀνδρῶν εἶναι περιπτῶν τὰ θεῖα, etc. Philost. [30.] _læti pudoris_, grata oris verecundia; κεκοσμημένη τὰ ὄμματα αἰδοῖ, Xenoph. --_Lætus pudor_ est, qui vultum decorat, et animos adspicientium læto quodam et jucundo sensu adficit; ut Venus ap. Virg. Æn. I, 591 (ubi vid. Heyne), Æneas _oculis lætos adflat honores_; Doering. 31. _Celsa humeros_, naturæ convenienter, Dausq. qui contulit Terent. Eun. II, iii, 21 seq. «Haud similis virgo est virginum nostrarum, quas matres student Demissis humeris esse, vincto pectore, ut graciles sient, etc.» --_niveæ fulgebat stamine pallæ_, κεκοσμημένη τὸ σχῆμα σωφροσύνῃ, ἐσθῆτι δὲ λευκῆ, Xenoph. Vestis quoque naturalis, non adscititii coloris.

30. _Incessusque_ ed. Gryph. unde _et ora Incessusque viro propior_ conj. Dausq. et N. Heins. ut sit Græcismus.

Occupat inde prior, promissis fisa, Voluptas: «Quis furor hic, non digne puer, consumere bello Florem ævi? Cannæne tibi, graviorque palude Mæonius Stygia lacus excessere, Padusque? 35 Quem tandem ad finem bellando fata lacesses?

32. _Occupat_, scil. loqui h.e. festinat loqui, vel potius prior dixit, ut ap. Stat. Theb. VII, 538, φθάνει, vel προλαμβάνει λέγειν. Ap. Xenoph. τὴν Κακίαν φθάσαι βουλομένην, προσδραμεῖν τῶ Ἡρακλεῖ καὶ εἰπεῖν, etc. --_promissis_, quæ datura, et quibus Scipionis animum motura esset. 33. Simillima est oratio τῆς Κακίας ap. Xenoph. l.l. cf. mox ad v. 45. 34. Num inmemor es cladum, quas Romani adceperunt ad Cannas, etc.? --_gravior_, tristior Romanis Styge. 35. _lacus Mæonius_, Trasymenus, cf. ad IV, 719 sqq., et V, 9 sq. --_Padus_, clades ad Trebiam et Ticinum, in Padum influentes, cf. ad VII, 149. --_excessere_ ex animo vel memoria tua, vid. ad II, 628. 36. _Quem ad finem_, quo usque, ad quos fines et terminos bella et expugnationes tuas quasi proferes, et _fata lacesses_, mortem adcelerabis, ut contra v. 47 _ætas concessi_ a fatis _temporis_; Lenz. Immo _quem ad finem_, quo fine, cur. Illa certe explicatio a juvene, qui nondum administraverat bellum, et a verbis _fata lacesses_ aliena videtur. --_fata lacesses_, vid. ad I, 680; IV, 731, et XII, 61.

35. _Padusne_ male opinabatur Dausq.

Tune etiam tentare paras Atlantica regna, Sidoniasque domos? moneo, certare periclis Desine, et armisonæ caput objectare procellæ. Ni fugis hos ritus, Virtus te sæva jubebit 40 Per medias volitare acies, mediosque per ignes.

37. _Atlantica regna_, extremam Libyam, ubi mons Atlas: nisi potius intell. h.l. Hispania, a mari Atlantico sic dicta, cf. XIII, 200. Scipio primum petiturus erat Hispaniam, eaque debellata _Sidonias domos_, Carthaginem. 39. _armisonæ procellæ_, periculis belli. 40. _Ni fugis hos ritus_, quales Virtus exigit, θρησκείαν; invidiose, quasi in externis ritibus versetur virtutis exercitium; Doering. --_ritus_, leges, cultus et præcepta Virtutis; Lenz. 41. Cf. ad XIV, 175.

37. _Atlantica_ scripti; _ad Atlantica_ R. 2. Vulgo _Atlantia_.

Hæc patrem patruumque tuos, hæc prodiga Paulum, Hæc Decios Stygias Erebi detrusit ad undas:

42. _prodiga_, invidiose, veluti Virtus non parcat viris magnis, sed eos temere pessumdet; Ern. --_Paulus_ ipse _prodigus animæ magnæ_ dicitur Horat. Od. I, xii, 38. Cf. sup. ad I, 225. 43. _Decios_ patrem filium et nepotem, pro patria se devoventes, si fides habenda Cic. Tusc. Qu. I, 87, et fin. II, 19; nam alii non idem tradunt de nepote.

42. Hunc versum sequenti postposuit Lefeb. non addita causa. Poeta certe ad tantam subtilitatem non exigendus est, et ne sic quidem singula ordine procedunt: nam Paulus ante Scipiones periit.

Dum cineri titulum, memorandaque nomina bustis Prætendit, nec sensuræ, qui gesserit, umbræ. 45

44. Hoc iterum acerbe dictum pro, gloriæ et honoris spe fallit, ut mortis contemtum animis ingerat; Ern. Summam rerum gestarum sepulcris inscriptam _titulos supremos_ Plin. Ep. IX, 19 vocat; Cell. 45. _non sensuræ, quid gesserit, umbræ_, sententia, quæ animorum post mortem vitam invidiose ridet; Ern. Epicureorum præcipue ea fuit opinio, animam simul cum homine mori et interire (vid. Diog. Laert. lib. X): ubique vero Silius Voluptatem ex opinione Epicureorum, quos Voluptatem summum bonum putasse creditum est, argumentantem inducit, quemadmodum contra Virtutem ex placitis Stoicorum; Drak. 46 sqq. Sic et Κακία disputat ap. Xenoph. Mem. Socr. II, i, §. 23. Ἐὰν οὖν ἐμὲ φίλην ποιήσῃς, ἐπὶ τὴν ἡδίστην τε καὶ ῥᾴστην ὁδὸν ἄξω σε, καὶ τῶν μὲν τερπνῶν οὐδενὸς ἄγευστος ἔση, τῶν δὲ χαλεπῶν ἄπειρος διαβιάσῃ· πρῶτον μὲν γὰρ οὐ πολέμων, οὐδὲ πραγμάτων φροντιεῖς, ἀλλὰ σκοπούμενος διέσῃ, τὶ ἂν κεχαρισμένον ἢ σιτίον ἤ ποτὸν εὕροις, etc.

45. _quid gesseris_ scribendum censebat N. Heins. vel invitis libris vett. Ego tamen non adsequor, cur ei displicuerit vulgata lectio: _cineri, bustis et umbro, non sensuræ, quid gesserit_.

At si me comitere, puer, non limite duro Jam tibi decurrat concessi temporis ætas. Haud unquam trepidos abrumpet buccina somnos:

46. _limite duro_, dura et molesta vitæ via ac conditione, cf. ad VIII, 612. 48. Cf. omnino Heyne ad Tibull. I, i, 4, ubi exemplis docet, belli aut militiæ ærumnas et terrores hostiles (unde h.l. _trepidos_) per somnos classico interruptos a poetis declarari. --_abrumpet somnos_, ut apud Virgil. Ge. III, 530 et al. Drak. cf. sup. ad VII, 156.

46. _tramite duro_ in duobus veteribus, nescio quibus, invenit Lefeb. et recepit. 47. _decurrat_ scripti et Rom. 2. Vulgo _decurret_. Deinde _congressi_ Rom. 1, et Mediol. _congesti_ ad marg. Rom. 1.

Non glaciem Arctoam, non experiere furentis Ardorem Cancri, nec mensas sæpe cruento 50 Gramine compositas: aberunt sitis aspera, et haustus Sub galea pulvis, partique timore labores:

49 sq. Conf. Ovid. Met. IV, 624; _arctoa glacies_, polus arcticus, seu septemtrionalis: _Cancri_, poli antarctici, seu australis. [50.] _mensas sæpe cruento Gramine composit._, ut fit in vita bellica, quum sub dio, humi, inter cæsorum cadavera decumbunt ad cibum capiendum; Ernesti, qui et recte jam monuit, in toto h.l. singula ad extenuandam illam vitam laboribus et incommodis plenam bene elata esse. 51 seq. _haustus pulvis_, ut apud Ovid. Met. XIV, 136; Stat. Silv. V, iii, 223; et Theb. VI, 848, quibus locis eleganter _hauriri_ dicitur pulvis adtractus et conlectus; Doering. [52.] _labores parti timore_, ærumnæ, quarum causa est timor ab hoste. Possis etiam interpretari: facta et rerum gestarum gloria, multis curis et timore parta. Sed illa ratio præstiterit. --_Labores_, ut πόνος et μόχθος, et ærumnæ, et res fortiter gestæ dicuntur. --_labores parti timore_, curæ et sollicitudines periculis creatæ; Lenz. coll. Tibull. I, i, 3, et Burm. ad Prop. III, ix, 6. Cf. Var. Lect.

52. Verba _partique timore labores_, quæ reliqui interpr. silentio prætermittunt, in vitio cubare putant N. Heins. et Heyne, qui in Obss. ad loc. simil. Tibulli I, i, 4, monet, recte quidem _terrorem_ et _laborem_ jungi, tamquam militiæ comites, _terrere_ tamen ea, quæ metuantur, mala, pericula, discrimina, _laborem_ autem, quippe qui tolerandus sit, premere, urgere, exercere. Equidem, si quid mutandum, legerim, _partique labore timores_; nisi malis _junctique_, vel _plenique_, vel cum N. Heins. quod propius ad literarum ductum adcedit, etsi a Lefeb. inter nugas refertur, _pastique timore labores_. Sed vulgata opinor, lectio bene se habet, vid. not.

Sed current albusque dies, horæque serenæ; Et molli dabitur victu sperare senectam. Quantas ipse Deus lætos generavit in usus 55 Res homini, plenaque dedit bona gaudia dextra! Atque idem, exemplar lenis mortalibus ævi, Inperturbata placidus tenet otia mente.

53. _album_, ut al. _candidum_, dicitur bonum, lætum, felix, vel a creta et candido lapillo, quo Thraces Romani aliique populi felices dies, ut infelices atro calculo, signabant (vid. Intpp. Plin. VII, 40, et Hor. Od. I, xxxvi, 10); vel, ut mox _serenum_, a cælo sereno, ac nullis nubibus tenebrisque obducto et contristato; vel denique a colore albo, qui olim sacer, divinus, solennis, lætus, habebatur; ut contra _atrum_ et _nigrum_ est triste et infaustum a colore atro, signo tristitiæ, et qui rebus inferis proprius est, cf. ad III, 211, et VII, 633. Sic λευκὸν εὐήμερον φάος dixit Soph. Ajac. 723; λευκὸν ἔαρ, λευκὸν δὲ θέρος, Callim. H. in Cer. v. 123, ubi vid. Spanh. et ad v. 136. --_horæ serenæ_, vid. ad VII, 544. 54. _molli_, jucundo. 57 seq. Hæc iterum sunt ex dogmate Epicureorum, qui Deos res humanas non curare, et in perpetuo otio feliciter tempora transigere existimabant; Drak. coll. Horat. Serm. I, v, 101 sq.; Sen. de Ben. IV, 4; Cic. Ep. ad Div. VII, 12; Virg. Æn, IV, 379 (ubi v. Cerda); Gebhard. Crep. I, 17, et Diog. Laert. lib. X, §. 77, ubi v. Menag. Sed sive de industria, sive incuria poetæ factum videtur, ut huic otio contradicant, quæ de Deorum beneficentia in vss. 55 sq. dicebantur; Ern.

58. _terit_ conj. N. Heins.

«Illa ego sum, Anchisæ Venerem Simoentis ad undas Quæ junxi, generis vobis unde editus auctor. 60 Illa ego sum, verti Superum quæ sæpe parentem Nunc avis in formam, nunc torvi in cornua tauri.

59 sq. Observa, Voluptatem in seq. oratione jactare, quod alias Venus de potentia sua jactare solet; Doer. Apta calliditate inculcat, Æneam, Rom. gentis auctorem, suis artibus natum esse; Ern. cf. sup. ad v. 23. --_Illa ego sum_, verba eorum, quorum amplissima est fama, cf. ad IX, 128. --_Simoentis ad undas_, Trojæ. 60. _Jungere_ de re Venerea, vid. Drak. et quem laudat Heins. ad Claud. Epithal. Pall. et Cell. v. 32, ad Ovid. Heroid. III, 107, et Rem. Am. v. 407. 62. _avis_, et aquilæ, et oloris, quum Asteries, Ganymedis et Ledæ amore captus esset. --_tauri_, quum Europam raperet.

62. _torvi_ scripti et R. 2. Vulg. _torva_.

Huc adverte aures; currit mortalibus ævum, Nec nasci bis posse datur: fugit hora, rapitque Tartareus torrens; ac secum ferre sub umbras, 65 Si qua animo placuere, negat: quis luce suprema Dimisisse meas sero non ingemit horas?»

63. _currit mortalibus ævum_, conf. ad VI, 121. 64 sqq. _Nec nasci bis posse datur_, ipsa Epicuri verba, quod jam Drak. notavit: Γεγόναμεν ἅπαξ· δὶς δ’ οὐκ ἔστι γενέσθαι, vid. Gatack. ad Antonin. de se ipso lib. II, §. 6. --Cf. ad V, 264 sqq. et Propert. III, v (al. iv), 13 sq. 67. Doer. comparat Tibull. I, iv, 33 seq. --_Dimisisse meas horas_, tempora lætitiæ, ac voluptatis neglexisse; Lenz.

67. _auras_ opinabatur N. Heins. quia _hora_ præcessit.

Postquam conticuit, finisque est addita dictis, Tum Virtus: «Quasnam juvenem florentibus, inquit, Pellicis in fraudes annis, vitæque tenebras, 70

69... 120. Bonæ, aureæ sententiæ sunt, quibus Virtus Voluptatem refutat; sed molesto verborum adparatu dilutas adnosco, inprimis quum de hominum ad gloriam et virtutem destinatione velut ex cathedra disputat; Ern. Similiter tamen disserit ἡ Ἀρετὴ apud Xenoph. et, si unquam, nunc certe declamatorium acumen, commune illius ævi vitium, quo Lucanus toties lectores obfendit, Silio condonandum est. Virtus disputat more Stoicorum, forte quia Scipio (et ipse Silius) horum philosophiæ deditus, et discipulus erat Panætii, qui tamen de animi immortalitate alias fovebat opiniones; Lenz. 70. _vitæ tenebras_ forte errores dici putat Doering. ut ap. Lucret. II, 15 sq. 58 et al. Sed aptior h.l. est illa notio, quam ad III, 145, exposui.

Cui ratio, et magnæ cælestia semina mentis Munere sunt concessa Deum? Mortalibus alti Quantum Cælicolæ, tantumdem animalibus isti Præcellunt cunctis; tribuit namque ipsa minores Hos terris Natura Deo: sed fœdere certo 75 Degeneres tenebris animas damnavit Avernis.

71. Disputat Virtus ex opinione, quam de animo humano fovebant Stoici, qui, quum mentem divinam, seu animam mundi ex materie vel ætherea (Diog. Laert. VII, 156; Senec. Ep. 50), vel ignea (Cic. Acad. Qu. I, 11) conflatam putarent, animum humanum ejusdem originis, et divinæ mentis sive animæ mundi σπέρματα quasi et ἀποσπάσματα esse statuebant; Doer. qui et laudat Tiedeman. _Geist der speculat. Philos._ T. II, pag. 490; Meiners. _Grundriss. der Gesch. d. Weltw._ p. 119 sq.; Heyne ad Virg. Æn. VI, 730; cf. et Burm. ad Val. Fl. III, 380, et Lips. Manud. ad Philos. Stoic. II, 11: «Ratio nihil aliud est, quam in corpus humanum pars divini spiritus mersa,» Senec. Ep. 66. 72 sq. Comparant Oppian. Halieut. V, iv, 5, 10, 11, ubi v. Rittersh. 74 sq. _minores Deo_, solis Diis; inferiores quidem Diis, sed secundi ab illis, ut _Te_ (Jove) _minor latum reget æquus orbem_ Augustus ap. Horat. Od. I, xii, 57, ubi vid. Jani, et ad Od. III, v, 1... 3; οὐ γάρ τι πέλει καθυπέρτερον ἀνδρῶν Νόσφι θεῶν· μούνοισι δ’ ὑπείξομεν ἀθανάτοισι, Oppian. loco laudato confer Psalm. VIII, 6 seq. [75.] _fœdere certo_, certa lege, ut apud Virgil. Æneid. I, 62. 76 sq. Drak. bene comparavit locum Cic. Tusc. Qu. I, 30: «Socrates censebat, duas esse vias duplicesque cursus animorum e corpore excedentium: nam qui se humanis vitiis contaminavissent,... iis devium quoddam iter esse, seclusum a concilio Deorum; qui autem se integros castosque servassent, quibusque fuisset minima cum corporibus contagio, seseque ab his semper sevocassent, essentque in corporibus humanis vitam imitati Deorum, his ad illos, a quibus essent profecti, reditum facilem patere.» Cf. ib. Davis. et ad cap. 12.

72. _Munera_ Put. 74. _minore... Deo_ scripti, eleganter judice N. Heins. Id recepere Drak. et Ern. sed vellem sensum quoque horum verborum exposuissent, quem non satis adsequor. _minores Deo_ e R. 2, edidi cum Lefeb. et Doering. Forte tamen non spernenda vulgaris lectio _minores Deos_.

At, quîs ætherei servatur seminis ortus, Cæli porta patet; referam quid cuncta domantem Amphitryoniaden? quid, cui, post Seras et Indos Captivo Liber quum signa referret ab Euro, 80 Caucaseæ currum duxere per oppida tigres? Quid suspiratos magno in discrimine nautis Ledæos referam fratres, vestrumque Quirinum?

78 seqq. _Cæli porta patet_, formula Ennii, ad quem v. Column. p. 164, cf. Senec. Herc. Œt. 1982 seq. --Poeta ante oculos habuit Cic. Tusc. Qu. I, 12, et Hor. Od. III, iii, 9... 16, ubi vid. Jani. 79 sq. De Bacchi expeditionibus Indicis et triumpho, cf. XVII, 647 sq.; Heyne ad Virg. Æn. VI, 805, et Hermanni Mythol. Lyric. p. 262. De _tigribus_ ejus currui junctis vid. Heyne ad Virg. Ecl. V, 29, et Jani ad Horat. III, iii, 14. 82. _Suspiratos_, cum suspiriis invocatos, imploratos; Lenz. 83. _Ledæos fratres_, Dioscuros, _suspiratos_, optatos, invocatos a _nautis_, quibus sidera eorum exoptata sunt, vid. Jani ad Horat. Od. I, iii, 2; xii, 27 sq. et Hermann. l.c. p. 142.

«Nonne vides, hominum ut celsos ad sidera vultus Sustulerit Deus, ac sublimia finxerit ora; 85 Quum pecudes, volucrumque genus, formasque ferarum Segnem atque obscœnam passim stravisset in alvum?

84. Comparant Cic. de Legg. I, 9, et de Nat. D. II, 56; Ovid. Met. I, 84 sq.; Severi Ætna, v. 223 seq.; Isidor. Orig. XI, 1; Sallust. Cat. 1 (ubi vid. Corte), et Herderi _Ideen zur Philos. der Gesch. der Menschh._ T. I, p. 219 sq. --Hæc gallice transtulit, magno patri non inficianda proles, _L. Racine, la Religion, chant I_, vs. 193 sq.: Le roi, pour qui sont faits tant de biens précieux, L’homme élève un front noble, et regarde les cieux. _Ed._ 86. _formas ferarum_, h.e. feras; ut χρῆμα ὑὸς, Herodot. I, 36; πρόσωπον παρδαλίων, Nonn. Dionys. I, 158; τύπος συὸς, ap. eumd. D. Heins. Sic et _forma_, _simulacrum_, _corpus_, ἔργον, periphrast. poni monuit Drak. coll. Virg. Æn. VII, 18, 650; Ovid. Met. I, 73; II, 78; IV, 779; Stat. Silv. I, i, 62 (ubi vid. Barth.); Oppian. Halieut. I, 105, ubi vid. Rittersh. Vid. et sup. ad VI, 572, et, quos Doering. laudat, Dorvill. ad Charit. p. 204, ac Valcken. ad Theocr. XVIII, 4. 87. _stravisset in alvum_, ornate, de animalibus prona ad terram alvo incedentibus, et _obscœnam_, epitheto rei indignitatem notante, ut _obscœni canes_ ap. Virg. Ge. I, 470, quatenus mala portendunt; Ernesti. Rectius Doering. eorum capita depressisset et flexisset in alvum, _obscœnam_, cujus adspectus teter et fœdus est, de quo vid. ad Catull. LXVIII, 99. --_passim_, ubique in terra; Doer. Immo, sine discrimine, promiscue, h.e. omnes; conf. Broukh. et Heyne ad Tibull. II, iii, 41 al. 69.

85. _fixerit_ Col. 87. _traxisset_ R. 2.

Ad laudes genitum, capiat si munera Divum Felix, ad laudes hominum genus. Huc, age, paullum Adspice (nec longe repetam) modo Roma minanti 90 Inpar Fidenæ, contentaque crescere asylo, Quo sese extulerit dextris; idem adspice, late Florentes quondam luxus quas verterit urbes.

88. Ἡ Ἀρετὴ ad τὴν Κακίαν apud Xenoph. loc. cit. §. 31; τοῦ δὲ πάντων ἡδίστου ἀκούσματος, ἐπαίνου ἑαυτῆς ἀνήκοος εἶ, et §. 3, οἱ μὲν νέοι (scilicet τῶν ἐμῶν φίλων) τοῖς τῶν πρεσβυτέρων ἐπαίνοις χαίρουσιν, οἱ δὲ γεραίτεροι ταῖς τῶν νεων τιμαῖς ἀγάλλονται· καὶ ἡδέως μὲν τῶν παλαιῶν πράξεων μέμνηνται, εὖ δὲ τὰς παρούσας ἥδονται πράττοντες, δι’ ἐμὲ φίλοι μὲν θεοῖς ὄντες, ἀγαπητοὶ δὲ φίλοις, τίμιοι δὲ πατρίσιν. Ὅταν δ’ ἔλθῃ τὸ πεπρωμένον τέλος, οὐ μετὰ λήθης ἄτιμοι κεῖνται, ἀλλα μετὰ μνήμης τὸν ἀεὶ χρόνον ὑμνούμενοι θάλλουσι. --_Ad laudes_, gloriam, _genitum_, modo tam _felix_ est, ut _munera Divum_, dotes et bona, quibus præstat cæteris animalibus, _capiat_, agnoscat. 89 sq. _Huc_, Romam, δεικτικῶς, nec _longe_, a populis peregrinis _repetam_, repetenda sunt exempla, ut apud Luc. I, 94; Lenz. Copiosius id exposuit Grat. Cyn. 308... 325. [90.] _Roma modo inpar_, vix par, _Fidenæ_, vid. Liv. I, 14 seq. conf. V.L. --_modo_, ut _nuper_, etiam de tempore satis longo; confer Gron. Obss. IV, 18. Ernesti clav. Cic. Duker. ad Flor. I, 11. [91.] _asylo_ vel tironibus noto ex Liv. I, 8. 92. _Quo sese extulerit_, ad quantum fastigium evecta sit. --_dextris_, virtute, præclare gestis. 93. Poetam respexisse urbes Italiæ inferioris, Crotonem, Sybarim, Tarentum, etc. putat Doering. --_verterit_, everterit, ut inf. v. 408; conf. Intp. Virgil. Æn. I, 20; II, 625; XI, 264, et Ernesti ad Tac. Ann. XII, 45.

88. _genitum est_ malebat N. Heins. Pro _munera_ in R. 1; _innuam_, et in ora _numina_. 91. Pro _Fidenæ_ malim _Porsenæ_, vel _Porsennæ_. Fidenates certe a Romanis victi sunt, non Porsena. 92. _Quæ_, vel _Que_ Ox. Put. R. 1, 2, Med. _Quam_ Parm. Deinde _terris_ pro _dextris_ Put. et Parm. 93. _verteret_ Ox. et Put.

Quippe nec ira Deum tantum, nec tela, nec hostes, Quantum sola noces animis inlapsa Voluptas. 95 Ebrietas tibi fida comes, tibi Luxus, et atris Circa te semper volitans Infamia pennis:

94... 99. Locus præclarus, qui ex alio poeta, forte Græco, nescio quo, expressus videtur. Poeta exornavit verba Scipionis apud Liv. XXX, 14: «non est tantum ab hostibus armatis ætati nostræ periculum, quantum ab circumfusis undique voluptatibus, etc.» 95. Conf. XI, 400. 97. _Infamiæ_, et mox _Victoriæ_ alæ tribuuntur, sed illi _atræ_, huic _niveæ_; cf. ad XIV, 675.

95. _Animas illapsa_ Oxon. Non male, judice Drak. si refingatur _Animos i._ ut ap. Cic. Legg. II, 15. Sed idem vulgatum firmat coll. Virgil. Æn. II, 240, et III, 89. 96. _fœda_, vel _feda_, Oxon. et Put.

Mecum Honor, ac Laudes, et læto Gloria vultu, Et Decus, ac niveis Victoria concolor alis.

98 sq. _Gloria vultu læto_, nitido, fulgente (ut apud Virg. Æn. I, 591, ubi vide Heyne) et _Victoria concolor_ mihi; cf. supra v. 31; Lenz.

«Me cinctus lauro producit ad astra triumphus. 100 Casta mihi domus, et celso stant colle penates: Ardua saxoso perducit semita clivo. Asper principio (nec enim mihi fallere mos est) Prosequitur labor: adnitendum intrare volenti:

101 sq. Imitatio manifesta egregii loci Hesiod. Ἔργ. v. 289 sq. quem etiam laudavit Xenoph. l.c. §. 20; cf. sup. ad IV, 603 et 604. Similiter sedem vel ædes Virtutis δυσεμβάτοις ἐπὶ πέτραις posuit Simonides apud Clement. Alex. Strom. IV, pag. 585, ut Sapientiæ domum in celso colle Lucret. II, 7 seqq. et inde Virg. Cir. 8 seq. 103. _nec enim mihi fallere mos est_, ut ap. Xenoph. οὐκ ἐξαπατήσω δέ σε προοιμίοις ἡδονῆς, ἀλλ’ ᾗπερ οἱ θεοὶ διέθεσαν, τὰ ὄντα διηγήσομαι μετ’ ἀληθείας. τῶν γὰρ ὄντων ἀγαθῶν καὶ καλῶν οὐδὲν ἄνευ πόνου καὶ ἐπιμελείας θεοὶ διδόασιν ἀνθρώποις.

100. _producit_ Col. _pducit_ Put. ex quo scripturæ compendio ortum est vulgatum _perducit_, quod mox denuo sequitur. 103. _Asper_ scripti. Vulgo _perducit semita clivo Aspera_, etc. 104. Ita scribendum distinguendumque viderunt jam Barth. Adv. IX, 17, et N. Heins. Vulgo legitur _Prosequitur, labor ad nitendum_, etc.

Nec bona censendum, quæ Fors infida dedisse, 105 Atque eadem rapuisse valet; mox celsus ab alto Infra te cernes hominum genus. Omnia contra Experienda manent, quam spondet blanda Voluptas.

105. _bona censendum_ conf. Var. Lect. 106. Cf. Lucret. II, 7 seq. --_mox celsus_, si conscenderis celsum illum collem, et ad ipsam Virtutem perveneris, _ab alto infra te_, etc. multum excelles reliquis hominibus, iis superior ac felicior eris. Hunc nexum sententiæ, quæ cum v. 104, tamquam apodosis cohæreat, verbis v. 105, 106. --_Nec bona... valet_ incommode interrumpi censet Ernesti. 107. _contra... quam_, contraria iis, quæ spondet, etc.

105. _bona censendum_ Col. et R. 2, vid. ad VIII, 36. In iisdem recte _Fors_ h.e. Fortuna. Vulgo _bona conscendunt, quæ sors_, et _concendunt_ in Oxon. Denique _dedisse_ Barth. Adv. IX, 7, et N. Heins. bene pro vulg. _dedisset_ substituerunt etsi invitis libris. 107. _intra te_ Put. non inepte, judice Drakenb. quum _intra aliquem_ esse dicatur, qui minor sit eo, ut ap. Flor. IV, 11; Senec. Med. 520, (ubi vid. Gron.) Quintil. Inst. Or. XI, 3, et Prop. III, vii, (al. ix) 2, vid. Brockh. Sed conf. Heins. ad Ovid. Trist. III, iv, 25, et Burm. ad Petron. c. 84. 108. _spondet_ Col. Vulgo _sponte_.

Stramine projectus duro patiere sub astris Insomnes noctes, frigusque famemque domabis. 110 Idem justitiæ cultor, quæcumque capesses, Testes factorum stare arbitrabere Divos. Tunc, quoties patriæ rerumque pericula poscent, Arma feres primus: primus te in mœnia tolles Hostica; nec ferro mentem vincere, nec auro. 115 Hinc tibi non Tyrio vitiatas murice vestes, Nec donum deforme viro fragrantis amomi; Sed dabo, qui vestrum sævo nunc Marte fatigat Imperium, superare manu, laurumque superbam In gremio Jovis excisis deponere Pœnis.» 120

111. Aureæ sententiæ, ut plures in hac Virtutis oratione, et in veteribus poetis Gnomicis obviæ, quæ legendæ sunt ab iis, qui talia præcepta non nisi in sacris libris reperiri etiam nunc opinantur. 112. _stare_, vid. Var. Lect. 116. Cf. ad XI, 41, in Var. Lect. --_vitiatas_ exquisite pro tinctas, ut _violaverit_ apud Virg. Æn. XII, 67, ubi vid. Heyne. [117.] _amomi_, cf. ad XI, 402, et ad Virg. Eclog. III, 89, IV, 25. _Ed._ 119 sq. _laurum... deponere_, vid. ad IX, 546.

112. Syllabam sec. voc. _arbitrabere_ ab optimis poetis corripi monet Drak. _adstare_ conj. N. Heins. prob. Doering. nisi _stare_ pro _adstare_ positum sit. Immo simpl. _esse_ significat, ut III, 94, et al. vid. ad II, 639. 113. _Tu quoties_ legendum videbatur N. Heins. 117. Vulgo _flagrantis_, non inprob. Dausq. quum unguenta caleant omnia. Sed recte idem et N. Heins. emend. _fragrantis_ Proxime _fraglantis_ Tell.

Quæ postquam cecinit sacrato pectore Virtus, Exemplis lætum vultuque audita probantem Convertit juvenem. Sed enim indignata Voluptas Non tenuit voces: «Nil vos jam demoror ultra, Exclamat; venient, venient mea tempora quondam 125 Quum docilis nostris magno certamine Roma Serviet imperiis, et honos mihi habebitur uni.» Sic quassans caput in nubes se sustulit atras.

122. _lætum_, captum et excitatum _exemplis_, quibus virtutis studium commendaverat; Doer. 123. _Convertit_ ad se, in suas partes; _nil vos demoror_, vos valere jubeo; verba consulum, quum dimitterent senatum, _nil vos moramur_, P. C. _Ed._ 125. Apte insertum est vaticinium eorum temporum, quibus res Romanæ luxu et superbia labefactatæ ceciderunt; Ern. 126. _docilis_ freni, ut XVI, 360, h.e. prona ad voluptatem. 128. _quassans caput_, vid. ad I, 298, et VI, 600.

127. _honos_, non _honor_, Col. et Oxon.

At juvenis, plenus monitis, ingentia corde Molitur, jussæque calet virtutis amore. 130 Ardua rostra petit, nullo fera bella volente, Et gravia ancipitis deposcit munera Martis. Adrecti cunctorum animi; pars lumina patris, Pars credunt torvos patrui revirescere vultus.

131. Hæc ad verbum fere expressa sunt ex Liv. XXVI, 18, et versus 133, 134, ex cap. 41, extr. --_Ardua rostra_, subgestum oratorum in foro Rom.

130. _jussæque_ scripti et R. 2. Vulg. _visæque_. 134. _revirescere_ scripti, R. 1, 2, Parm. Med. Ben. _reviscere_ Marsi prima Ven. errore operarum. Inde _revisere_ sec. Ven. et hinc aliæ, _se visere_ Ald.

Sed quamquam instinctis tacitus tamen ægra periclis 135 Pectora subrepit terror, molemque paventes Expendunt belli, et numerat favor anxius annos.

134. _revirescere credunt_, eleganter pro, patris et patrui vultus in juventam ætatem reductos adnoscere sibi videntur; Barth Adv. IX, 17. Ipse Scipio apud Liv. l.c. cap. 41. «Brevi faciam,... ut revixisse aut renatum sibi quisque Scipionem imperatorem dicat.» Conf. ad VIII, 226. 135 sq. Cf. Liv. XXVI, 18, extr. --_instinctis_, adspectu Scipionis incitatis, quo sibi egregia patris ac patrui facta in memoriam revocabant, nec minorem de ipso spem concipiebant; Drak. cf. Var. Lect. 137. _favor anxius_, qui Scipioni favebant, sed de difficultate et exitu rei solliciti erant, _numerant annos_, ætatem ejus respiciunt.

135. Ita Col. _postquam_ Put. R. 1, Ben. Vulgo _quamquam tacitus magnis tamen æ. p._ N. Heins. corrig. _ægra pericli_, quum _instinctis periclis_ nihili sit. Sed recte Lef. hæc notat: «_instinctis_ tertius casus est; terror subrepit illis instinctis pectora, quæ ægra erant periclis.» 136. _subrepsit_ R. 1, et Med.

Dumque ea confuso percenset murmure vulgus, Ecce, per obliquum cæli squalentibus auro Effulgens maculis, ferri inter nubila visus 140 Anguis, et ardenti radiare per aera sulco, Quaque ad cæliferi tendit plaga litus Atlantis, Perlabi resonante polo. Bis terque coruscum Addidit augurio fulmen pater, et vaga late Per subitum moto strepuere tonitrua mundo. 145

139. seq. Veritatem rei tradit Liv. XXVI, 19. Omen _anguis_ unde petierit poeta, intelligetur ex not. ad IV, 476, et II, 584. Confer ad XVI, 52. Silius respexisse videtur Virgil. Æn. II, 692 sq. et forte tempestas coorta fuerat cum tonitribus fulminibusque ad Oceanum Atlanticum tendentibus (_dii auguriis auspiciisque_, etc.) Liv. XXVI, 41, quæ Scipio, vir callidus in rem suam convertebat; Lenz. --_squalentibus auro maculis_, ut sup. II, 585. 141. _sulco_, cf. ad I, 357. 142. _plaga_, cæli. 145. _Per subitum_, vid. ad VII, 527. --_moto mundo_, cælo, vid. ad III, 205 (in Var. Lect.) et 611.

138. _percensent_ Parm. non male. 145. _Ter subitum_ emend. Barth. Adv. IX, 17, quia numerus ternarius in ejusmodi præsagiis auspicatus fuit. Sed vid. not.

Tum vero capere arma jubent, genibusque salutant Submissi augurium, ac iret, qua ducere Divos Perspicuum, et patrio monstraret semita signo.

146 sq. _salutant augurium_ clamore, ut II, 411, ubi vid. not. 148. _patrio signo_, tonitru, omine misso a Jove, patre Scipionis, vid. ad IV, 476. Anguis autem in Hispaniam versus et Libyam volabat.

147. _ac_ Col. Vulgo _atque_.

Certatim comites rerum bellique ministros Adglomerant sese, atque acres sociare labores 150 Exposcunt, laudumque loco est isdem esse sub armis. Tum nova cæruleum descendit classis in æquor. It comes Ausonia, atque in terras transit Hiberas.

149. _rerum_, belli, unde _res gerere_, Drak. Gr. ἔργα πολεμήϊα, seu μάχης et Ἄρεος. Cf. Klotz. ad Tyrt. p. 83. 152. Cf. Liv. XXVI, 19. 153. _It_ classis _comes_ Scipionis ex Ansonia; Lenz.

149. _comites operum_ malebat N. Heins. _ministros_ scripti. Vulg. _ministri_. 151. _isse sub armis_, ut IV, 64, et Lucan. IX, 21, non male conj. Dausq. et recepit Lef.

Ut, quum sæva fretis inmisit prælia, Corus Isthmon curvata sublime suberigit unda, 155 Et, spumante ruens per saxa gementia fluctu, Ionium Ægæo miscet mare. Celsus in arma Emicat, ac prima stans Scipio puppe profatur:

154 sq. Comparatio non nisi ad tumultum pertinet et turbam, qua classis in mare inmissa est; et nemo eam, si abesset, desideraverit, vel optaverit certe aptiorem; Ern. Cf. I, 468 sq. V, 395 sq. VII, 569 sq. IX, 282 seq. [155.] _curvata unda_, vid. ad I, 470, 472. --_Isthmon_ Corinthiacum inter _Ionium_ et _Ægæum_ mare. _Isthmon suberigit unda Corus_, ut _sublatum pulvere campum_ sup. X, 203, et similia passim. 156. _saxa gementia_, vid. ad V, 398, et Bentl. ad Hor. Odyss. III, xxvii, 23. 157 seq. _Emicat in arma_, vid. ad III, 85. [158.] _prima puppe_, conf. ad XII, 398.

155. _superrigat_ opinabatur N. Heins. ut _superspargere_ ap. Caton. R. R. 54, vel _superstagnare_ ap. Tac. Ann. I, 79, et _tramittere Cycladas unda_ sup. I, 472, quo sensu _Isthmo incurvatam... undam_ reposuit Lef. quum Corus non suberigat Isthmon sed undam, quam incurvatam Isthmo, seu in Isthmum efferat. At vulgata lectio doctior est, vid. not.

«Dive tridentipotens, cujus maria ire per alta Ordimur, si justa paro, decurrere classi 160 Da, pater, ac nostros ne sperne juvare labores. Per pontum pia bella veho.» Levis inde secunda Adspirans aura propellit carbasa flatus.

159 sq. Cf. Liv. XXVI, 45 extr. et Polyb. X, 11, ubi Scipio in oratione ad milites habita dicit, ἐξ ἀρχῆς τὴν ἐπιβολὴν αὐτῷ ταύτην ὑποδεδειχέναι τὸν Ποσειδῶνα, παραστάντα κατά τὸν ὕπνον, καὶ φάναι, συνεργήσειν ἐπιφανῶς κατ’ αὐτὸν τὸν τῆς πράξεως καιρὸν οὕτως, ὥστε παντὶ τῷ στρατοπέδῳ τὴν ἐξ αὐτοῦ χρείαν ἐναργῆ γενέσθαι. Conf. et sup. v. 18 sq. 161. _pater_, v. I, 606. 162. _pia bella_, vel rite indictum bellum (vid. Non. voc. _Fetiales_); vel quod Scipio se ducem obtulerat, ut patrem ac patruum, fraude Punica in Hispania interemtos, ulcisceretur; vel quia Romani hoc bellum susceperant, ut injuriam, Saguntinis sociis a Pœnis inlatam, vindicarent, unde Scipio ipse apud Liv. XXX, v. 31, dixit, _Sagunti excidium Romanis pia ac justa induisse arma_; Drak. Conf. ad VII, 406.

159. _tridentipotens_ scripti et R. 2; bene, ut _armipotens_, _arcipotens_, _bellipotens_, _ignipotens_ et similia. Vulgo _tridente potens_.

Jamque agiles, Tyrrhena sonant qua cærula, puppes Ausonium evasere latus, Ligurumque citatis 165 Litora tramittunt proris: hinc gurgite ab alto Tellurem procul inrumpentem in sidera cernunt, Aerias Alpes: occurrunt mœnia Graiis Condita Massiliæ; populis hæc cincta superbis,

164... 179. Conf. Liv. XXVI, 19. 167. Conf. ad XI, 217. 169. _Massilia_ a _Graiis condita_, colonia Phocæorum, unde mox _Phocais hospita_; Confer ad IV, 52. Præter exempla ibi laudata, conf. quoque Cicero de Offic. lib. II, 23, et in Orat. pro Flacco, cap. 63, ubi Massiliensium disciplinam gravitatemque fere cunctis gentibus anteponendam censet. _Ed._ --_populis superbis_, Gallis, ut mox _armiferas gentes_. Conf. ad IV, 45. Vel _superbis_ eo sensu, quo Strabo IV, p. 302, de Gallis ait: πολὺ τὸ ἀνοητὸν καὶ ἀλαζονικὸν πρόσεστι, Ern.

168. _Graiis_ Col. et Ox. Vulg. _Graio_. 169. _hæc cincta_ Col. R. 1, Parm. Med. _hæc cuncta_ Put. _hinc cincta_ Ox. _excincta_ edd. Marsi, Martini Herbip. Junt. Ald. Gryph. _accincta_ Basil. Wolfii, Colin. et Nut.

Barbarus inmani quum territet adcola ritu, 170 Antiquæ morem patriæ cultumque habitumque Phocais armiferas inter tenet hospita gentes.

169... 172. Conf. omnino Strab. IV, p. 270 seqq. 302 seq. et Valer. Max. II, vi, 7... 9. [170.] _Barbarus adcola_, Massiliensis, _territat_ hos populos _inmani ritu_, quo sacrificia humana Dianæ Ephesiæ in luco obfert (cf. Lucan. III, 399 sq. et Strab. l.l.) sed eadem Massilia _antiquæ morem patriæ tenet_, republica ad normam græcam constituta; Ern.

170. _cum territet_ Col. et Put. _tunc et territet_ Ox. _nunc territat_ R. 1, Parm. Med. _cum territat_ Mars. Vulgo _quæ territat_. 171. _cultumque_, non _cultusque_, Col. 172. _armiferas_ scripti et R. 2. Vulgo _armisonas_.

Hinc legit Ausonius sinuatos gurgite ductor Anfractus pelagi: nemoroso vertice celsus Adparet collis, fugiuntque in nubila silvæ 175 Pyrenes; tunc Emporiæ, veteresque per ortus Graiorum vulgus, tunc hospita Tarraco Baccho. Considunt portu; securæ gurgite clauso Stant puppes; positusque labor terrorque profundi.

173. «Gallicum sinum, et deinde Pyrenæi circumvectus promontorium, Emporiis urbe Græca (oriundi et ipsi a Phocæa sunt) copias exposuit: inde sequi navibus jussis, Tarraconem pedibus profectus conventum omnium sociorum habuit; naves ibi subduci jussit, etc.» Liv. XXVI, 19. 174 sq. Conf. III, 415 seq. 176 seq. _Emporiæ... hospita Tarraco Baccho_, vid. ad III, 369. 178. _gurgite clauso_, in portu.

177. _hospite_ ed. Dausq. vitiose. Post hunc versum nonnulla excidisse suspicabatur N. Heins. nescio quare. 178. Voculam _et_ ante _securæ_ omnes codd. scripti et edd. ante Juntinam ignorant.

Nox similes morti dederat placidissima somnos; 180 Visa viro stare effigies ante ora parentis, Atque hac adspectu turbatum voce monere:

180. Conf. ad II, 674, in Var. Lect. et Val. Flac. v. 74. 180... 207. Consilium Carthaginis Novæ oppugnandæ Scipioni in somnio dat Neptunus apud Polyb. X, ii, 7, et ipse Scipio apud Liv. XXVI, 41, memorat Deos auguriis auspiciisque _et per nocturnos etiam visus_ omnia læta ac prospera portendisse; Lenz. «Scipio oratione adcensis militum animis Iberum trajecit; ubi quibusdam suadentibus, ut, quoniam in tres tam diversas regiones discessissent Punici exercitus, proximum adgrederetur, periculum esse ratus, ne eo facto in unum omnes contraheret, nec par esset unus tot exercitibus, Carthaginem Novam interim obpugnare statuit, urbem cum ipsam opulentam suis opibus, tum hostium omni bellico adparatu plenam, sitam præterea opportune, etc.» Liv. XXVI, 42, pr. Hoc Scipionis consilium poeta parenti ejus tribuit, cujus species filio oblata sit in somno.

182. Hic et seq. versus deest in Put. _adspectus turbatum_ conj. N. Heins. coll. XIV, 678.

«Nate, salus quondam genitoris, nate, parentis Et post fata decus, bellorum dira creatrix Evastanda tibi tellus, et cæde superbi 185 Ductores Libyæ cauta virtute domandi, Qui sua nunc trinis diducunt agmina castris.

183. _salus quondam genitoris_, qui me olim in acie servasti, vid. sup. IV, 454 sqq. 186 sq. «In hiberna diversi concesserunt: Hasdrubal Gisgonis usque ad Oceanum et Gades: Mago in mediterranea, maxime supra Castulonensem saltum: Hasdrubal, Hamilcaris filius, proximus Ibero circa Saguntum hibernavit;» Liv. XXVI, 20, et cap. 41, «tres duces discrepantes, trifariam exercitum in diversissimas regiones distraxere,... et diduxerunt exercitus; quæ patri patruoque meo causa exitii fuit.» Conf. Polyb. X, 7. 186. _cauta virtute_, vid. Var. Lect.

186. _tanta virtute_ Put. Male: innuit enim, Pœnos non virtute tantum, sed artibus etiam et dolo superandos esse; quare filium pater monet, ut videat, ne duces hostium dispersas copias in unum cogant, sed ut potius singulos adoriatur; Drak. 187. _diducunt_, pro vulg. _deducunt_, ex emendat. N. Heinsii, quæ firmatur loco Livii, in notis laudato.

Si conferre manum libeat, coeantque vocatæ Hinc atque hinc acies, valeat quis ferre ruentes Ter gemina cum mole viros? Absiste labore 190 Ancipiti, sed nec segnis potiora capesse.

190 seq. Noli pugnare cum tribus his ducibus, sed ante omnia ac sine mora obpugna Carthaginem novam, quæ res multo _potior_, ac gravior est. Versus 194... 199, causas hujus consilii continent. --_Ter gemina_, terna.

188. _conferre manum_ (ut VII, 599, et similiter _conferre gradum_) scripti et priscæ edd. _c. manu_ sec. Veneta Marsi, et inde aliæ edd. _liceat_ et _coeantque coactæ_, scilicet in unum, malebat N. Heins. 190. _labore_ Oxon. et Put. Vulgo _labori_.

«Urbs colitur, Teucro quondam fundata vetusto, Nomine Carthago; Tyrius tenet incola muros. Ut Libyæ sua, sic terris memorabile Hiberis Hæc caput est: non ulla opibus certaverit auri, 195 Non portu, celsove situ, non dotibus arvi Uberis, aut agili fabricanda ad tela vigore. Invade aversis, nate, hanc ductoribus urbem. Nulla acies famæ tantum prædæve pararit.»

192. Vid. ad III, v. 368. 193. _Tyrius incola_, Pœni. 194. Cf. Polyb. X, 8, et Liv. XXVI, 42, ac 47. --_Ut Libyæ sua_ Carthago _caput est_, etc. 198. _ductoribus_ Pœnorum _aversis_, longe remotis et in diversissimas regiones profectis; conf. ad v. 186.

193. _Nomine C._ (ut apud Liv. XXI, 31, _Brancus nomine_, Cic. pro Mil. 17, _cognomento Schola_, et Ovid. Am. I, viii, 2, _nomine Dipsas_) Col. et Put. Vulgo _Nomen_. 195. _illa_, scilicet vetus in Africa Carthago, corrig. Dausq. quia urbes ditiores, etc. alibi exstiterint. Sed _ulla_ scilicet Hispaniæ urbs; Drakenb. _urbi_, vel _aut vi_ pro _auri_ scribendum putabat N. Heins. forte quod ibi non auri, sed argentifodinas fuisse Strabo doceat. Sed τὸ _auri_ ad divitias civium recte referebat Drak.

Talia monstrabat genitor, propiusque monebat, 200 Quum juvenem sopor et dilapsa reliquit imago. Surgit, et infernis habitantia numina lucis Ac supplex patrios compellat nomine manes: «Este duces bello, et monstratam ducite ad urbem: Vobis ultor ego, et, Sarrano murice fulgens, 205 Inferias mittam fusis insignis Hiberis, Et tumulis addam sacros certamine ludos.»

203. Conf. Gron. ad Tac. Ann. II, 8. 205. _Sarrano_, vid. ad I, 72. 206. Cf. inf. v. 820, et sup. ad IV, 232; V, 213. 207. Confer XVI, 293 sq.

207. _sacros_, _certamina_, _ludos_ reposuit Lefeb. ut designentur certamina, quæ sint ludi sacri respectu funerum.

Progreditur, celeratque vias, et conripit agmen Pernici rapidum cursu, camposque fatigat. Sic, ubi prosiluit Pisæo carcere præceps, 210 Non solum ante alios, sed enim (mirabile dictu!) Ante suos it victor equus; currumque per auras Haud ulli durant visus æquare volantem.

208... 213. Summa orationis luxuries est, qua celeritatis notio exprimitur. 209. _campos fatigat_, vid. ad II, 74. 210 sq. Conf. I, 224; Virg. Ge. I, 512 seq. III, 103 seq: Ovid. Heroid. Ep. XVIII, 166 sq. Olympica quadrigarum certamina agebantur ad Alpheum fl. et _Pisam_ urbem Elidis. --_carcere_, ut VIII, 279. 212. _Ante suos_ etiam cum quibus est ligatus ad currum; Mars. et Cell. coll. XVI, 401, ubi Panchates equus victor _socios trahit prior ipse jugales_, et poeta eumdem lusum captavit.

208. _Prægreditur_ Colon. 211, 212. Hoc ordine versus leguntur in cod. Oxon. Putean. et, si Lefeb. fides habenda, in aliis veteribus, nescio quibus. Vulgo male transponuntur. 212. _curritque_ primus edidit Wolfius in Basil. et deinde alii.

Jamque Hyperionia lux septima lampade surgens Sensim adtollebat propius subeuntibus arces 215 Urbis, et admoto crescebant culmina gressu. Ac pelago vectus servata Lælius hora, Quam dederat ductor subigendæ ad mœnia classi, A tergo adfusis cingebat tecta carinis.

214 sq. «Septimo die ab Ibero Carthaginem ventum est simul terra marique;» Livius, XXVI, 42, et Polybius, X, 9. --_Hyperion_, Sol, vel ejus pater. 215 sq. Vid. ad III, 157, in Var. Lect. 217. «Nemo omnium, quo iretur, sciebat, præter C. Lælium. Is classe circummissus ita moderari cursum navium jussus erat, ut eodem tempore exercitus ostenderetur et classis portum intraret;» Liv. XXVI, 42; cf. Polyb. X, 9. 218. _subigendæ classi_, vid. ad XIII, 610. 219. _adfusis carinis_, vid. ad IV, 251 (in Var. Lect.), et V, 66.

217. _advectus_, vel _invectus_ emend. N. Heins. _At pelago_ R. 1, a m. sec. 218. _subigentem_ Put. _subeunda ad mœnia_ conj. N. Heins. coll. Liv. XXVI, 42, extr. Sed deinde vulgatam lect. loco non movendam recte putabat.

Carthago, impenso naturæ adjuta favore, 220 Excelsos tollit pelago circumflua muros. Artatas ponti fauces modica insula claudit, Qua Titan ortu terras adspergit Eoo.

220. De situ portuque Carthaginis novæ cf. omnino Polyb. X, 10; Liv. XXVI, 42, et Heyne Exc. VI, ad Virg. Æneid. I. --_impenso favore_, magno, eximio; Drak. coll. Manut. ad Cic. Ep. ad Div. XIII, 64; Popm. ad Cic. Ep. ad Att. XIV, 13, et Gifan. in Ind. Lucret. 221. «A sinu maris peninsula excurrit; tumulus is ipse, in quo condita urbs est,» Liv. loc. cit. 223. «Ab ortu solis mari cincta est urbs» Liv. l.c. ἡ πόλις περιεχομένη θαλάττῃ μὲν ἀπ’ ἀνατολῶν, Polyb. l.l. --_ortu terras adspergit Eoo_, ut al. radiis; conf. V, 56, et IX, 34.

At qua prospectat Phœbi juga sera cadentis, Pigram in planitiem stagnantes egerit undas, 225 Quas auget veniens refluusque reciprocat æstus.

224 seq. _Ab occasu stagnum claudit_, Liv. l.l. ἡ πόλις περιεχομένη ἀπὸ τῶν δύσεων λίμνῃ, Polyb. loc. cit. --_Phœbi juga sera_, ad quæ Phœbus sero, ad vesperam, advenit, unde apud Virg. Ge. I, 461. --_serus vesper_; Ernest. 225. Urbs _egerit undas in planitiem_, docte pro, undæ maris, ingredientis in campum, egeruntur in planitiem (ut supra v. 221, _tollit muros_ pro, muri ejus tolluntur) et _refl. æstus reciprocat undas_, recessus maris vicissim revocat, retrahit ex planitie undas; Lenz. 226. «Stagnum incertæ altitudinis, utcumque exæstuat aut deficit mare.» Liv. l.l. Cf. Polyb. X, 10, extr. --_veniens refluusque reciprocat æstus_, cf. v. 237, et sup. ad III, 55... 60 et 392.

Sed gelidas a fronte sedet sublimis ad Arctos Urbs inposta jugo, pronumque excurrit in æquor, Et tuta æterno defendit mœnia fluctu. Audax, ceu plano gradiens victricia campo 230 Ferret signa, jugum certabat scandere miles.

227 seq. «Castra ab regione urbis, qua in septemtrionem versa est, posita: his ab tergo (nam frons natura tuta erat) vallum objectum,» Liv. l.c. Latus urbis septemtrionale trium collium objectu claudi tradit Polyb. l.l. 229. Cf. Var. Lect. 230... 236. Adcuratius copiosius que hæc narrant Polyb. X, 12, 13, et. Liv. XXVI, 44.

228. _Urbi_ quædam edd. 229. _Etneo_ pro _æterno_ R. 1, _alterno fluctu_ i.e. æstu corrig. N. Heins. coll. v. 226, 237; Prop. II, xii, 7; Claud. Cons. Hon. III, 58, et sup. III, 392, ubi vid. not. Sed Drak. jam bene monuit, nunc illud urbia latus describi, quod mari obversum numquam possit pedibus adiri, sed æterno fluctu tutum sit.

Aris ductor erat; qui contra, amplexus in artis Auxilium atque excelsa loci, præsepserat arcem Pugnabat natura soli; parvoque superne Bellantum nisu passim per prona voluti 235 Truncato instabiles fundebant corpore vitam.

[232 sq.] _Aris ductor_ Pœnorum, qui urbem defendebat, vid. Var. Lect. --_in artis_, ut V, 477. --_amplexus auxilium atque excelsa loci_, h.e. auxilium celsi loci, et hoc pro vulg. confugerat in arcem, eamque _præsepserat_, jam ante, nisi malis in fronte, munierat, scilicet pluribus operibus, machinis ac militibus; conf. Liv. XXVI, 46. 234. _Pugnabat natura soli_, ut apud Liv. XXVI, 45, «neque viri, nec tela, nec quidquam aliud æque, quam mœnia ipsa sese defendebant.» 235 seq. «Raræ scalæ altitudini murorum æquari poterant, et, quo quæque altiores, eo infirmiores erant: itaque... onere ipso frangebantur, etc.» Liv. l.c. --_per prona voluti_, cf. Bentl. ad Horat. A. P. v. 60.

232. _Aris_ scripti, R. 1, Parm. Mediol. _Arris_ R. 2, et inde aliæ edd. _Aris_ nom. propr. notum ex Prisc. lib. VI, et Cic. Or. pro Scauro. Sed Liv. XXVI, 44, et Polyb. X, 12, 15, 18 et 19, solius meminere Magonis, qui præfectus urbi fuerit. Inde Ernesti: «Quid Silius in hac re præter arbitrium suum sequutus sit, dici non potest; hoc tamen ex ejusmodi locis intelligitur, Silium non hoc egisse, ut historiam belli Pun. sec. scriberet: quomodo enim sine dementia mutare ista nomina instituerit?» Apud Livium vero XXVI, 49, hæc leguntur: _Armen præfuisse Punico præsidio deditumque Romanis, Antias Valerius; Magonem alii scriptores tradunt_. Hinc _Arnes_ (f. _Armes_) h.l. pro _Arris_ legendum videbatur N. Heins. Drak. contra in Livii l.l. _Arinem_ edidit; unde _Arin_ h.l. reponendum crediderim. 233. Ita hunc versum ex Col. codd. restituere Modius et N. Heins. qui et _arce_ scribi posse monet. _Auxiliumque excelsa loci processerat artem_ Oxon. _pcesserat_ R. 2. _ptesserat_ Tell. _Auxiliumque excelsa loci præcesserat arcem_ Put. atque ita omnes priscæ edd. nisi quod R. 1, Parm. Med. al. _protexerat_, aliæ vero _præcinxerat_ habeant. Vulgatam lectionem _Auxilium excelsamque loci præcinxerat arcem_ primum exhibet ed. Basil. Wolfii. _qui cuncta amplexus in arctis Auxilia, excelsam sociis præcinxerat arcem_ conj. Dausq. _qui contra a. in a. Auxilium, qua excelsa loci, protexerat arcem_ Barth. Adv. IX, 17, ut sensus sit: arcem non legebat, qua urbem spectabat, sed qua editior pelagus, cujus æstu recedente Scipio muros scandit. _qui contra, amplexus inertis Auxilium_, (h.e. perfugium in arcem, non audens in æquo ante muros manum conserere) vel _qui, ponti amplexus in artis Auxilium, qua excelsa, loci præsepserat arcem_ emend. Burm. h.e. urbem incustoditam fere relinquebat ab illa parte, qua marinis undis tuta erat; eam solum partem muniebat, qua adiri poterat. Alterutram conj. veram putabat Drak. Sed lectio c. Col. bene se habet.

Verum ubi concessit pelagi revolubilis unda, Et fluctus rapido fugiebat in æquora lapsu, Quaque modo excelsæ sulcarant cærula puppes, Hac inpune dabat Nereus transcurrere planta: 240

237... 245. Quum æstus decederet, Romani ab altera parte in stagno scalas admoverunt urbi et in mœnia adscenderunt; conf. omnino Polyb. X, 14, et Liv. XXVI, 44, 45. --_revolubilis unda_, ἀψόῤῥοον ὕδωρ. Conf. sup. ad v. 226. --_concessit_, recessit. 239 sq. Conf. sup. III, 55 sq. et quos Drakenb. laudavit, Ovid. ex Ponto IV, x, 33, 34; Trist. III, x, 31, et Senec. Herc. Fur. v. 538 sq.

240. _Hic_ Oxon. Deinde _plantæ_ maluerit N. Heins.

Hinc tacite nitens informidatus adire Ductor Dardanius, subitam trahit æquore pubem, Perque undas muris pedes advolat; inde citati A tergo adcelerant, qua fisus fluctibus Aris Incustoditam sine milite liquerat urbem. 245

241. _informidatus_, quem obsessi non metuebant ab illa parte urbis, qua mare erat; Mars. 242. _æquore_ per stagnum _subitam_, subito trahit, rapit. 244. _adcelerant_ adcensum in murum _a tergo_ oppidanorum, quorum et animi, et oculi, auresque in certamen cum Romanis, ab terra urbem oppugnantibus, adeo intenti erant, ut nemo ab tergo sentiret captam urbem. Ita Livius XXVI, 46.

241. _taciti nectens_ Oxon. Putean. et Rom. 2. _tacite nectens_ in reliquis libris, quod Marsus interpretabatur cogitans. Sed _tacite nitens_ bene emendarunt Dausq. (qui et _Hac_ malebat) Cell. Drakenb. Ern. _tacite enitens_ conj. N. Heins. _tacite innitens_ scripsit Lefeb. 244. _visis fluctibus_ quædam edd. et _fixus_ aliæ.

Tum prostratus humi (miserandum) victa catenis Pœnus colla dedit, populumque addixit inermem. Hanc oriens vidit Titan, quum surgeret, urbem Vallari castris, captamque adspexit eamdem Ocius, Hesperio quam gurgite tingueret axem. 250

246 seq. Aris se arcemque et præsidium dedidit; cf. Liv XXVI, 46, extr. et Polyb. X, 15. [247.] _addixit_, in servitutem tradidit; locutione desumta a debitoribus in jure veteri, qui, si solvendo non erant, creditoribus dedebantur, ut serviendo nomina expungerent, et proprie _addicti_ dicebantur; Drakenb. coll. Passerat. ad Prop. III, ix, 2; Græv. ad Cic. pro Quint. c. 18 et al. 248 sq. Ornate pro, urbs mane obpugnata et ante vesperam capta est; conf. inf. v. 107; Liv. XXVI, 48, pr. et Senec. Thyest. 612 seq. 250. _Hesperio gurgite_, ut _Tartessiaco æquore_ sup. VI, 1, ubi vid. not. --_tingueret axem_, currum, h.e. occideret.

246. _victa_ Col. Ox. et R. 2, prob. Drak. quum Pœnus non dederit _vincta colla_, sed _victa_, ut nempe catenis vincirentur. _vincta_ Put. Tell. R. 1, aliæque priscæ edd. non inprob. Lefeb. ut non inelegans tautologia sit, qualis apud Virgil. _incensum inflammat_, vel in Silio _spernor contemta_ et similia: quasi _vincta catenis colla dare_ sit tautologia!

Aurora ingrediens terris exegerat umbras: Principio statuunt aras: cadit ardua taurus Victima Neptuno pariter, pariterque Tonanti. Tum merita æquantur donis, ac præmia virtus Sanguine parta capit: phaleris hic pectora fulget; 255 Hic torque aurato circumdat bellica colla; Ille nitet celsus muralis honore coronæ.

251... 262. Conf. omnino Liv. XXVI, 48. 253. _Neptuno_, ut militibus suis persuadeat, ejus maxime opera factum, ut palus, invia olim, insolitis æstibus pervia fuerit, idque se numen itineris ducem sequutum esse, Drak. Confer sup. ad v. 159 sq. 255. _phaleræ_ non modo equorum ornamenta, quod Cerda ad Virgil. Æn. VII, 278, et IX, 359; contendebat, sed et equitum aliorumque hominum, etiam feminarum, quod ex Petron. c. 55, et Liv. IX, 46, extr. intelligitur. De iis vid. Ernesti clav. Cic. Cerda et Heyne ad Virg. locis citatis. Heins. et Burm. ad Ovid. Met. VIII, 33, et, quos Drak. laudavit, Lips. de Mil. Rom. V, 17, et Intp. Sueton. Ner. 33. In _pectore_ erant, et pensiles. Illud ex h.l., hoc ex Plin. XXXVII, 12, patet. 256; cf. Lips. loco citato. 257. Cf. Liv. XXVI, 48, et sup. ad XIII, 366.

Lælius ante omnes, cui dextera clara domusque, Ter dena bove et æquorei certaminis alto Donatur titulo, Pœnique recentibus armis 260 Rectoris: tunc hasta viris, tunc Martia cuique Vexilla, ut meritum, et prædæ libamina dantur.

258 sq. Vid. Liv. l.l. [259.] _Ter dena bove_, antiquorum more, quorum census in bubus erat et pecudibus, unde ex bobus et præmia proponi, et mulctæ inrogari solitæ; D. Heins. Cf. Köppen ad Homer. Iliad. β, 449, et ζ, 236; Plin. XXXIII, 2; _æquorei certaminis alto titulo_, nomine Thalassiarchæ, seu θαλασσοκράτορος, Dausq. Forte intell. columna rostrata, vel tropæa. 260. _Pœni recentibus armis Rectoris_ vide supra ad librum V, 321. 261. _hasta_ pura præmium ejus, qui primus in pugna vicerat. Cf. Intpr. Propert. IV, iii, 68, laudatique a Drak. Noris. in Cenot. Pis. II, 5, p. 121, et Salmas. Epist. 83. 262. _Vexilla_ etiam dona militaria, præcipue pura et ἀπόρφυρα, (purpura non admixta) vel unius coloris, vel versicoloria; Drakenb. coll. Vopisc. in Aurel. c. 13; Casaub. ad Lampr. Alex. Sev. c. 37, et Salmas. ad Vopisci Prob. c. 5, _prædæ libamina_, partes, his præ ceteris, veluti primitiæ quædam, adsignatæ (nam reliqua præda postea in varias partes _digesta_ v. 264) ut ap. Ovid. Ep. Her. II, 130. _Tu nova servatæ carpes libamina famæ_, h.e. primus degustabis pudicitiam hactenus servatam; Ern. Conf. sup. X, 551, et ibi not.

259. _Ter dena bove_ Col. et Mars. Vulgo _Ter deno b._ cf. ad III, 39. 261. _tunc Martia_ Col. et Ox. _tum M._ Put. Vulgo _et M._ 262. _ut meritum_ scripti et R. 2. Sic _prout cuique meritum_ ap. Liv. XXVI, 48. Vulgo _et meritum_. Posse etiam _cuique emerito_, vel _ut meriti_ legi monebat N. Heins.

Postquam perfectæ laudes hominumque Deumque Captivæ spectantur opes, digestaque præda. Hoc aurum Patribus, bello hæc Martique talenta, 265 Hoc regum donis, Divum hoc ante omnia templis: Cetera bellantum dextræ pulchroque labori. Quin etiam adcitus populi regnator Hiberi, Cui sponsa et sponsæ defixus in ossibus ardor. Hanc notam formæ concessit lætus ovansque 270 Indelibata gaudenti virgine donum.

263 sq. Conf. de prædæ divisione Polyb. X, 16 seq. Lips. de Mil. Rom. V, 15, et Schelii Diss. IX. 268 seq. Scipio virgine Allucio, principi Celtiberorum adolescenti, desponsam reddit; de quo vid. Liv. XXVI, 50; conf. Polyb. X, 19, qui etiam de reddita uxore Mandonii similia tradit c. 18. --_Lucceius_ dicitur sponsus Plutarcho, et _Indibilis_ Valer. Max. IV, iii, 1. Memoria autem hujus rei servata creditur in clipeo quodam votivo, in Gallia circa Rhodanum reperto, cujus delineationem ex Tom. IX, ephemerid. _le Journal des Savants_ exprimendam curavit Drakenb. 270. _notam formæ_, conf. Bentl. ad Hor. Od. II, ii, 6; _notus_ in fratres _animi paterni_. _Ed._

264. _vectantur_, vel _avectantur_ conj. idem. 266. _regi donis Divum_ Tell. et Mars. unde _regi donat Divum_, h.e. Jovi Capitolino, conj. Lefeb. qui tamen vulgatam lect. præfert, quum sic dona Masinissæ regi missa memoret Liv. XXX, 17. 267. _dextris_ primus edidit Nicander. 270. _Huic_ emend. Dausq. et N. Heins.

Tum vacui curis vicino litore mensas Instituunt, festoque agitant convivia ludo Lælius adfatur: «Macte, o venerande, pudici, Ductor, macte animi: cedat tibi gloria lausque 275 Magnorum heroum, celebrataque carmine virtus.»

274. Bene Ernesti: «Ego judicium poetæ in h.l. maxime desidero. Cur Lælium potissimum, cujus in ea re adsentatio magis, quam vera gratiarum actio esset, nec potius, ad exemplum Livii, sponsum vel parentes munificentiam, gravitatem et pudicitiam Scipionis laudantes inducit? Scilicet sponsus non tam docte laudare poterat. Ergo Lælius Scipionem cum Agamemnone et aliis heroibus Græcorum comparat, qui tempore belli amoribus detinebantur et captivis non abstinebant.» --_Macte_, vid. ad IV, 475.

274. _effatur_ Col.

Mille Mycenæus qui traxit in æquora proras Rector, et Inachiis qui Thessala miscuit arma, Femineo socium violarunt fœdus amore; Nullaque tum Phrygio steterant tentoria campo, 280 Captivis non plena toris: tibi barbara soli Sanctius Iliaca servata est Phœbade virgo.

277. Conf. ad III, 229, et VIII, 620 seq. 278. _Inachiis_, Argivis vel Peloponnesiacis, (ab _Inacho_ fluvio ac prisco rege Argolidis) _qui Thessala miscuit_, junxit, _arma_, h.e. Achilles Thessalus. 280. De heroibus Græcorum, qui servas amarint, vid. Horat. Odyss. II, 4, et Drak. ad h.l. 282. _Iliaca Phœbas_, non quævis virgo Vestalis, oraculorum Sibyllinorum custos, quod putabat Barth. Adv. IX, 17, sed, quod alii jam monuere, Cassandra, Priami filia et fatidica, unde _Phœbas_, h.e. Phœbi adflatu agitata, dicitur Ovid. Am. II, viii, 12; Prop. III, 11 (al. 13), 62 (ubi vid. Broukh.) Senec. Agam. 710; Sidon. Apoll. V, 195; XV, 2, quæ loca jam excitavit Drak. Cassandræ vero Ajax Oilei f. capta Troja in templo Minervæ stuprum intulisse fertur, vid. Intp. Virg. Æn. I, 41; Hygin. fab. 116; Lipperti Dactyl. II, 194; Maffei Gem. ant. T. II, tav. 73, p. 158. Simile continentiæ exemplum majores nostri mirati sunt in clarissimo duce, _Turennio_. _Ed._

277. _Mycenæas_ et _in æquore_ Basil. Wolfii et inde aliæ edd. 279. _violarunt_ Col. et Put. _vigilavit_ Oxon. Vulgo _violavit_. 280. _steterunt_ malebat N. Heins.

Hæc, atque his paria, alterno sermone serebant; Donec nox, atro circumdata corpus amictu, Nigrantes invexit equos, suasitque quietem. 285

283. _sermone serebant_, ut ap. Virg. Æn. VI, 160. 284 sq. _atro amictu_, ut XII, 613. [285.] _equos_, vid. ad V, 24.

283. _ferebant_ scripti et R. 2, unde _serebant_ emend. N. Heins. et recepere Drak. Lefeb. Ernest. Vulgo _requirunt_.

Emathio interea tellus Ætola tumultu Fervebat, Macetum subitis perculsa carinis. Proximus hinc hosti dextras jungebat Acarnan. Caussa novi motus, Pœnis regique Philippo In bellum Ausonium sociatæ fœdere vires. 290 Hic, gente egregius, veterisque ab origine regni Æacidum sceptris proavoque tumebat Achille.

286. Brevis historia belli a Romanis gesti cum Philippo, rege Maced., qui fœdere cum Hannibale junctus et ab Acarnanibus arcessitus, Ætolos, Romanorum socios, vexabat. Adcuratius de eo egit Livius XXVI, 24, XL et Polyb. IV, 15; V, 112, et VIII, 14; XXIV, 8. --_Emathio_, vid. ad III, 400. 287. _Macetum_, ut XIII, 878. 288. _Proximus_, finitimus. Ætolis. --_hosti_, Punico, N. Heins. Immo Philippo. 289 sq. Cf. Liv. XXIII, 33, 34, 39, et Polyb. III, 2, VII, 9. 292. Conf. ad I, 627, et XIV, 94 seq. Heyne ad Virgil. VI, 837... 841. Philippus II, genus referebat ad _Achillem Æaci_ nepotem: nam Olympias, conjux Philippi I, filia erat Neoptolemi, filii Achillis; cf. Justin. VII, 6. Similis orationis color sup. III, 246 seq., et XIV, 94 sq. --_tumebat_, conf. ad II, 288.

287. _Macetum_ Col. Vulgo _Macedum_, vid. ad XIII, 878. 288. _hinc_, non _huic_, Col.

Ille et nocturnis conterruit Oricon armis: Quaque per Illyricum Taulantius incola litus Exiguos habitat non ullo nomine muros, 295 Turbidus incessit telis: ille æquore vectus, Nunc et Phæacum Thesprotiaque arva lacessens, Epirum cassis lustrabat futilis ausis.

293. Conf. omnino Liv. XXVI, 25 pr. --_Oricos_, seu Oricum, urbs Epiri cum portu, hod. _Orco_, vid. Plin. III, 23; Liv. XXIV, 40 al. 294. _Taulentius incola_, vid. ad X, 508. 295. Dausq. bene contulit locum Plin. III, 21, s. 25, de Illyrico: _populorum pauca effatu digna aut facilia nomina_. 296. _Turbidus_, ut I, 477, ubi vid. not. 297. _Phæacum_ insula, olim _Drepane_ et _Scheria_ dicta, deinde _Corcyra_, et nunc _Corfu_, Gr. Κέρκυρα, Thesprotiæ objecta; conf. Schol. Hom. Odyss. ε, 34, et Apollon. IV, 983; Heyne ad Virg. Æn. III, 291. --_Thesprotia_, media Epiri pars; conf. Var. Lect. 298. _futilis_, vanus, unde h.l. forte stultus ostentator, et quem fortuna ad intolerabilem inflavit superbiam. --_cassis_, inanibus, levibus; conf. ad VII, 698.

294. _Taulentius_ Colon. 295. _nullo munimine_ male conj. non nemo apud Dausq. 297. _Hinc et_ malebat Dausq. Sed vid. ad vers. 299. _Tesprotiaque_ edd. tantum non omnes, etiam Drakenborch. Lefeb. et Ern. Sed Gr. Θεσπρωτία Steph. Θεσπρωτὶς et Θεσπρωτὶς γῆ Thucyd. I, Θεσπρωτοὶ Herodot. VIII, 46, dicuntur; conf. Scylac. Peripl. pagg. 26, 27. 298. _cassi ausi_ rectius putabat N. Heins. Siliano more. Sed conf. Virgil. Æneid. XI, 339.

Nunc et Anactoria signa ostentavit in ora, Ambraciosque sinus Pellæaque litora bello 300 Perfudit rapido: pepulit vada fervida remis Leucatæ, et Phœbi vidit citus Actia templa.

299. _Anactorium_, Acarnaniæ oppidum, in peninsula et ipso ore _Ambracii sinus_. Hic sinus, Augusti victoria Actiaca nobilitatus, inter Epirum et Acarnaniam in mare Ionium excurrit, et nunc _Golfo di Larta_ vocatur, vid. Plin. IV, 1, et Polyb. IV, 63... 66; V, 5, 6, quibus locis et Philippi navigatio describitur. Ad eum sita Ambracia, caput Epiri et Pyrrhi regia. 300. _Pella_, caput Macedoniæ, vid. ad XI, 381. Sed hæc urbs ab hoc loco aliena. --_Pella_ etiam Achaiæ opp. apud Steph. Byz. Sed vid. Var. Lect. 302. _Leucate_ (hod. _Cabo Ducato_), prom. Leucadiæ, quæ olim peninsula erat, Acarnaniæ cohærens, et deinde, perfosso isthmo, insula facta est, in qua Leucas urbs, quæ nunc _Leucada_ dicitur, vid. Liv. XXXIII, 17; Plin. IV, 1, (ubi conf. Hard.) Strab. I, p. 59; X, p. 452 seq. al. 691, 693, 704 seq. Heyne ad Virg. Æn. III, 274, qui locus Silio forte hic ante oculos fuit. --_Actium_ Acarnaniæ opp. et prom. in quo templum Apollinis Actii erat, et ludi Actiaci in memoriam Actiacæ victoriæ agebantur, vid. Strab. VII, pag. 325, al. 500, X, pag. 452, al. 693; Heyne ad Virgil. III, 275, 280; Hard. ad Plin. IV, 1.

299. _Nunc_ scripti, R. 1, Parm. Mediol. Vulgo _Hinc_. 300. Pro _Pellæaque_ forte legendum _Pallæaque_, (Pale, s. Palle opp. Cephalleniæ, ins. maris Ionii prope Acarnaniam) vel _Pharæaque_, (Phara, seu Pheræ, urbs Acarnaniæ inter Leucadem et Alyziam in Scylac. Peripl. p. 30, ubi vid. Voss.) vel _Palæraque_, a Palæro Acarnaniæ opp. ad sinum ingentem. 301. _Perfudit_, non _Perfundit_, Col. et R. 1, ad marg. ut et conj. Scalig. ad oram libri sui. 302. _videt incitus_ conj. N. Heins. Sed _vidit_ ut _ostentavit_, _perfudit_, _pepulit_, _liquit_.

Nec portus Ithacæ, Laertia regna, Samenque Liquit inadcessam, fluctuque sonantia cano Saxa Cephallenum, et scopulosis Neriton arvis. 305

303. _portus Ithacæ, Laertia, regna, Samenque_, ut apud Virg. Æn. III, 271, 272, ubi vid. notas nostræ edit. T. II, p. 386. _Ed._ --_Same_ opp. Cephalleniæ, sed h.l. diversa ab ea insula, ut apud Mel. II, 7, el Plin. IV, 12, s. 19, ubi vid. Harduin. 305. _Cephallenia_, maxima Græcorum in Ionio mari insula; hod. _Cefalonia_, seu _Cefalogna_. --_Neriton_, vid. ad II, 317.

304. _inaccensam_ Col. 305. _scopulosæ Neriton arcis_ (h.e. rupis, montis, ut ἄκρον et ἄκρα) ingeniose emend. N. Heins. Sic _Neritos ardua saxis_ dicitur Virg. Æneid. III, 271; Νήριτος εἰνοσίφυλλος Hom. Iliad. β, 632, _scopulosi verticis Anxur_ sup. VIII, 390.

Ille etiam, Pelopis sedes et Achaia adire Mœnia prægaudens, tristem Calydona Dianæ, Œneasque domos, Curetica tecta, subibat, Promittens contra Hesperiam sua prælia Graiis.

306 sq. Conf. Polyb. IV, 67 sq. Liv. XXVII, 29 sq. --_Pelopis sedes_, Peloponnesus, cujus nominis origo nota ex Thucyd. I, 9; Herodot. VII, 11; Pausan. V, 1; Strab. VII, pag. 494; Diodor. IV, 73. --_Achaia Mœnia_, urbes Achaiæ in Peloponneso, vel Græciæ propr. sive τῆς Ἕλλαδος, unde mox Parnasi mentio fit. Sed cf. Liv. XXVII, 29, extr. [307.] _Calydon_, urbs Ætoliæ, cujus agro _Diana_, irata _Œneo_, qui huic deæ soli primitias non obtulerat, aprum Calydonium inmisit; conf. Heyne ad Virg. Æn. VII, 306 seq. Köppen ad Hom. Iliad ι, 529 sq. Gierig. ad Ovid. Met. VIII, 270 sqq. Muncker. ad Hygin. fab. 172 seq. --_tristem_, iratam (vid. Broukh. ad Tibull. IV, iv, 18, et Prop. I, vi, 10), vel _tristem Dianæ_, scilicet ἕνεκα, propter Dianam ejusque iram. 308. _Œneas domos_, ut III, 367. --_Curetica tecta_, vel Ætolia, vel Acarnania, in quam Curetes, ab Ætolo ex Ætolia pulsi, concessere; vid. Strab. X, pag. 319, al. 463 al. 710 seq. Köppen ad Homer. Iliad. ι, 525; Heyne ad Apollod. pag. 107, et Heins. ad Ovid. Met. VIII, 153.

306. _Achaica_ Put. _Sed_ vid. ad XIV, 5. 307. _prægaudens_ Col. eleganter, judice N. Heins. _gavisum_ Put. Vulgo _gavisus_.

Tum lustrata Ephyre, Patræque, et regia Pleuron, 310 Parnasusque biceps, Phœboque loquentia saxa.

310. Urbes remotissimæ junguntur. --_Ephyre_, Corinthus; confer ad XIV, 52. Philippum eo venisse docet Polyb. IV, 22 et 25. --_Patræ_ urbs Achaiæ ad mare, quam Philippus aliquoties classe adpulit, vid. Polyb. V, 2, 3, 28, 91, 101. --_Pleuron regia_: nam Pleuron et Calydon principes Ætoliæ urbes, (unde pro tota Ætolia dicuntur Hom. Iliad. ν, 218; ξ, 116) a fratribus horum nominum conditæ, qui in iis regnabant; vid. Apollod. I, vii, 6 seq. Barth. ad Stat. Theb. II, 727, et IV, 103. 311. _Parnasus_, notus Bœotiæ et Phocidis mons. --_biceps_, ut apud Ovid. Met. II, 221, et Pers. Prol. v. 2, δικόρυμβος ap. Lucian. in Contempl. (Opp. T. II, pag. 210, ed. Schmid.) δικάρηνος ap. Nonn. Dionys. XIII; _bivertex_ et _uterque_ ap. Stat. Theb. I, 628, et VII, 346. Nam duo habuit juga, seu vertices, Tithoream et Hyampeum, vel Cithæronem et Heliconem; confer Serv. ad Virg. Æn. X, 163; Ovid. Met. I, 316; Lucan. V, 71 seq. --_Phœbo loquentia saxa_, Delphi, cujus urbis incolæ primum Lycoream in summo Parnasi vertice tenuere, et deinde degressi Delphos condiderunt in media montis parte circa templum Apollinis; cf. Pausan. Phoc. c. 6, et Strab. IX, pag. 288 al. 637 sq. «Templum Apollinis positum est in monte Parnaso, in rupe undique inpendente,» Justinus XXIV, 6. Inde hoc loco _saxa_, ut apud Hom. Πυθὼν (quod priscum Delphorum nomen fuit) πετρήεσσα, Iliad. β, 519, Δελφὶς πέτρα apud Theocr. Epigr. I, 4. Vox _loquentia_ ad oraculum spectat; cf. I, 416. Similiter vocales fingebantur quercus Dodonææ, et Argo navis vel lignum in ejus puppi, φωνῆεν φηγοῆ τῆς Δωδωνίδος ξύλον Apollod. I, ix, 16; αὐδῆεν γλαφυρῆς νηὸς δόρυ Apollon. IV, 582; cf. Burm. et Carr. ad Valer. Fl. I, 301, 304.

311. _Parnasus_, non _Parnassus_, priscæ edd. Gr. Παρνασὸς et Παρνασσὸς; sed illa scriptura antiquior est; conf. XII, 320; Casaub. ad Pers. Prol. v. 2; Heins. ad Virg. Ecl. X, 11, et Ovid. Met. I, 468; Perizon. ad Ælian. V. H. VIII, 11, vid. tamen Heyne ad Apollod. p. 110.

Ac, sæpe ad patrios bello revocante penates, Quum modo Sarmaticus regna infestaret Orestes, Aspera nunc Dolopum vis exundasset in agros, Incepto tamen haud facilis desistere vano, 315 Belli per Graias umbram circumtulit oras;

312. Conf. Liv. XXVII, 32 seq. XXVIII, 8; extr. XXXII, 13, et Polyb. IV, 29, 64 seq. V, 30, 97, 109 sq. --_Sarmaticus Orestes_ Cellario et Ernest. videtur fictum esse nomen ducis Dardanorum, qui ex Scythia traxerint originem, et Macedoniam illo tempore infestaverint, de quo vid. Liv. et Polyb. ll.cc. Populum Sarmaticum Thraciumque intelligit Lefeb. in indice Gall. neque ignoro, Orestiadem vel Orestam urbem Thraciæ memorari a Zonara et Lamprid. Heliog. 7. Idem vero in notis _Orestas_, Epiri olim et deinde Macedonum gentem, designari putat, quæ et Dausq. ac Drak. sententia est. Hi _Orestæ_ dicuntur Liv. XXXIII, 34; XLII, 38; Steph. Byz. --_Orestes_ Curt. IV, 13, 28, eorumque urbs _Orestia_ Steph. et regio _Orestis_, de qua Liv. XXVII, 33: «Philippo nuncii obcurrunt, Dardanos, in Macedoniam effusos, Orestidem jam tenere, etc.» Sed h.l. de hoste Philippi, regnum ejus invadente, sermo est; conf. Var. Lect. 314. _Dolopes_, populus Epiri et Thessaliæ ad Pindum, supra Acarnaniam et Ætoliam, de quo vid. Polyb. XVIII, 30; XXII, 8, 14; Liv. XXXIII, 34; XXXVI, 33, XXXVIII, 3... 8; XLI, 27. Sed h.l. designantur omnino Ætoli, finitimi Acarnaniæ, Epiro et Thessaliæ, quarum partes incolebant Dolopes; gens fera ac ferox, unde h.l. --_Aspera_, vid. Polyb. II, 3, 4, 45, 46, 49; IV, 3, 67; IX, 38; Liv. XXXI, 28; XXXIII, 11, 44; XXXVI, 17. Iidem Ætoli acerrimi hostes Philippi et Acarnanum, v. Polyb. IV, 2 sq. 62; V, 1... 30; IX, 28 sq. XVIII, 10, 19 sq. Liv. XXVI, 24 sq. XXVIII, 5 sq. XXXI, 41. 316. _Belli umbram circumtulit_, σκιαμαχίᾳ, belli simulacro usus est, quo aptius regnum turbatum a se peti dissimularet; Dausq. Finitimam quoque Græciam bello vexabat, ut sociis opem ferret, et ne plane _incepto abstitisse_ videretur, vel infestaretur Macedonia, si quod longinquum bellum eum occupasset; conf. Liv. XXVIII, 5 sq. --_per Graias oras_, temporibus belli socialis, τοῦ συμμαχικοῦ πολέμου, Ætolorum et Spartanorum adversus Philippum, Achæos, Acarnanas, Messenios, Epirotas, Phocenses, Thessalos, Bœotos, vid. Polyb. IV, 3... 37, 57 seq. V, 1... 30, 91... 105.

313. In hoc versu et quidem in nominibus propriis, qui a librariis plerumque corrumpuntur, mendum latere crediderim. Pro _Orestes_ forte leg. _Eropus_, quem incursasse Macedonum fines, et Dardanos etiam concivisse, tradit Liv. XXVII, 32. Eum _Sarmaticum_ fingit poeta, quum Livius _Eropum quemdam_ dixisset; _Orestes_ autem notius librariis nomen erat. Possis etiam reponere _Quum modo Sulpicius_, vel _Scopas dux_, vel _Dorimachus_, vel denique _Pergameus_ (rex Attalus) _regna infestaret, Orestum Aspera nunc Dolopum vis exundasset in agros_. De _Sulpicio_ ejusque incursionibus in Macedoniam vid. Liv. XXVI, 22, 28; XXVII, 7, 10, 22, 31 seq. XXVIII, 5 seq. XXXI, 4... 40; Polyb. VIII, 3; IX, 42; X, 41; XVIII, 6, de _Scopa_ et _Dorimacho_, Ætolorum prætoribus, de illo Liv. XXVI, 24 seq. Polyb. IV, 5, et 62; V, 11, de hoc Liv. XXVI, 24; Polyb. IV, 67, 77; V, 3, 5, 9, 11; IX, 42, de _Attalo_ Liv. XXVIII, 7; XXXI, 46; Polyb. IX, 30; X, 41; XVI, 2 seq. 30, de _Orestis_, vel _Orestibus_, vid. not. Sed præstiterit haud dubie _Quum modo Sarmata ei regna infestaret, Orestum_, vel _Orestis_ (dat. plur.) _Aspera nunc_, etc. Tum _Sarmata_ h.l. pro Dardanis, gente Mœsiæ, (hod. Serviæ) et quidem fera (Plin. IV, 1; Strab. VII), ac tunc temporis infestissima Macedoniæ, quod ex Liv. XXVII, 33; XXVIII, 8; XXXI, 28, 43; XXXIII, 19; XL, 57, notissimum est, _in agros Orestum_, h.e. Macedoniæ, cujus pars est Orestis, et cui non minus tum infesti erant _Dolopes_, h.e. Ætoli vid. not.

Donec, nunc pelago, nunc terra exutus, omisit Spem positam in Tyriis, et supplex fœdera sanxit Dardana, nec legem regno adcepisse refugit.

317. Philippus a Romanis victus pacem petit; vid. Liv. XXXIII, 3... 13, 25, 30; XXXIV, 52; Polyb. XVIII, 4... 27. 318. _Tyriis_, Pœnis. 319. _Dardana_, cum Romanis.

Tunc et Tyndariis Latias Fortuna Tarenti 320 Auxit opes laudemque simul: nam perfida tandem Urbs Fabio devicta seni, postremus in armis Ductoris titulus cauti. Sollertia tutum Tum quoque adepta decus, captis sine sanguine muris. Namque ut compertum, qui Punica signa regebat, 325 Feminea exuri flamma, tacitusque quietæ Exin virtuti placuit dolus; ire sorori,

320. Tarentum, Hannibali proditum (v. XII, 434 sq.), a Fabio Maximo per proditionem recipitur; cf. Liv. XXVII, 15; Appian. de bello Hannib. c. 49; Plut. in Fabio Opp. T. I, p. 186, ed. Frft. Polyb. X, 1; XIII, 4. --_Tyndarii Tarenti_, vid. ad VII, 665; XI, 16, et XII, 451. 322 sq. Hæc fuit postrema res a Fabio præclare in bello gesta. [323.] _cauti_, Cunctatoris. --_titulus_, honos, et deinde factum laude dignum. --_Sollertia_, Fabius, cautus dux, ut _quieta virtus_, v. 326. --_tutum_, sine periculo. 325. Vid. Liv. l.l. --_qui Punica signa regebat_. Cononeus, Dausq. Sed is Tarentum potius antea Hannibali prodiderat, de quo vid. Oudend. ad Frontin. Strat. III, iii, 6, et Appian. b. Hannib. 32. 326. _exuri flamma_ amoris; cf. ad V, 15 et 19.

320. _Tænarii_ etiam legi posse pro _Tyndarii_, monet N. Heins. At necesse non est. 323. _tanti_ pro _cauti_ Putean. 325. _et_ pro _ut_ Colon. quod forte non spernendum, ne _que_ in _tacitusque_ abundet, quod certe apodosi parum convenit. 326. _quietæ_, non _quiete_, Colon. et Rom. 1, ad marg. 327. _ire sororis_ Colon. male, vid. not. ad X, 621.

Nam castris erat in Rutulis, germanus amatæ Cogitur, et magnis muliebria vincere corda Pollicitis, si reclusas tramittere portas 330 Concedat Libycus rector: votique potitus Evicto Fabius Pœno circumdata telis Incustodita penetravit mœnia nocte.

328. In castris Romanis erat frater mulierculæ, cujus amore flagrabat præfectus præsidii Tarentini.

Sed quisnam aversos Phœbum tunc jungere ab urbe Romulea dubitaret equos, qui tempore eodem 335 Marcellum adciperet letum obpetiisse sub armis? Moles illa viri, calidoque habitata Gradivo Pectora, et haud ullis unquam tremefacta periclis, (Heu quantum Hannibalem clara fractura ruina!) Procubuere; jacet campis Carthaginis horror. 340

334 sq. De morte Marcelli conf. Liv. XXVII, 25 sq; Polyb. X, 32; Appian. b. Hannib. c. 50; Plut. in Marcello Opp. T. I, p. 315 seq. Imitatio loci Virg. Æneid. I, 568, cujus sententia quoque ex h.l. expedienda videbatur Marso et Ern. cf. ibi Heyne, qui _solem aversum_ etiam ad horrorem et aversationem nefandi facinoris spectare monet, coll. Stat. Theb. V, 297 sq. Similiter contra Sol, voluptate captus diutius inspiciendi Nympharum chorum, inhibuisse cursum diesque produxisse fingitur in Callim. H. in Dian. vs. 181 seq. ubi vid. Spanhem. 337 sq. Graphica imago et insignis ac vera Marcelli laus. --_Moles viri_, vir magnus ac fortis. --_calido inhabitata Marte pectora_, at _calenti Pœno_, XIII, 33, et _calida consilia_ apud Liv. XXXV, 32, ubi vid. Gron. cf. ad VII, 34. 339. Vid. Var. Lect. 340. _Carthaginis horror_, ut ap. Lucr. III, 1047. Scipio dicitur.

334. _adversos_ quædam edd. 337. _calidoque_ scripti et Mars. Vulgo _validoque_. 339. Forte leg. _Heu quam tum_, etc. ut jungantur _quam clara ruina_. Sed _Heu quanta, Hannibalem clarum factura, ruina!_ recte, opinor, edidit Lefeb. ex emendat. N. Heins. qui tamen contra metrum jungebat _quanta, H. c. factura, ruina Procubuere_.

Forsan Scipiadæ confecti nomina belli Rapturus, si quis paullum Deus adderet ævo.

341 sq. Forsan Scipioni hujus belli confecti gloriam et nomen Africani eripuisset, si vita ei contigisset aliquanto longior. --_Scipiadæ_, v. ad VII, 107.

Collis Agenoreum dirimebat ab aggere vallum Ausonio (Dauni Mavors consederat arvis): Curarum comes et summi Crispinus honoris 345 Marcello socius communia bella ciebat. Ad quem Marcellus: «Gestit lustrare propinquas Mens silvas, medioque viros inponere monti, Ne Libys occultis tumulum prior occupet ausis. Si cordi est, te participem, Crispine, laboris 350 Esse velim: nunquam desunt consulta duobus.» Hæc ubi sedere, ardentes adtollere sese Jam dudum certant in equos. Marcellus, ut arma Aptantem natum adspexit, lætumque tumultu;

343. «Tumulus erat silvestris inter Punica et Romana castra, etc.» Livius, XXVII, 26. 344 seq. «In Apulia, inter Venusiam Bantiamque, minus trium millium passuum intervallo, consules (M. Claudius Marcellus et T. Quinctius Crispinus) binis castris consederunt: in quam regionem et Hannibal rediit, etc.» Liv. XXVII, 25. -- _Dauni_ in _arvis_, vid. ad I, 291 sq. 347 sq. Conf. Liv. l.l.c. 26. 352 sq. _Hæc ubi sedere_, vid. ad II, 385. --_ardentes certant_ junxerim, (_consules ingenio feroces_, ap. Liv.) non _ardentes in equos_. 354. «Secuti M. Marcellus, consulis filius, et A. Manlius tribuni militum;» Liv. l.l.

349. _occulti astus_, vel _occulto astu_ conj. N. Heins. et v. 354, _lætumque tumultus_, et v. 356, _præmaturo_, quod tacite recepit Lef.

«Vincis, ait, nostros mirando ardore vigores. 355 Sit præmaturus felix labor: urbe Sicana Qualem te vidi, nondum permitteret ætas Quum tibi bella, meo tractantem prælia vultu. Huc, decus, huc, nostrum, lateri te junge paterno, Et me disce novum Martem tentare magistro.» 360

355. Hæc apte commentus est poeta, et expressit forte ex Virg. Æn. XII, 432 sqq. 356. Pater optat, ne filio (quem Silius nondum puberem fingit) hic labor infaustus sit; respiciens ad illud, quod Seneca dixit Controv. I, 1: «tam inmature magnum ingenium non esse vitale,» vel Quintil. Inst. Or. I, 3: «illud ingeniorum velut præcox genus non temere unquam pervenire ad frugem,» et in præf. lib. VI: «celerius occidere festinatam maturitatem, et esse nescio quam, quæ spes tantas decerpat, invidiam;» Drak. conf. Hor. Serm. II, vii, 4, et ibi Bentl. quamvis _vitale_ de servo aliter explicandum sit. _Ed._ --_urbe Sicana_, Syracusis, a Marcello expugnatis. 358. _meo vultu_, ardore et ferocia meæ simili; Mars. At vix illo tempore ferocia pugnandi in puero locum habuerit; unde puto hoc potius notari, imitatum esse puerum, quæcumque pater vultu etiam et nutu militibus imperasset, Ern. cf. Var. Lect. 360. Conf. Virg. Æn. XII, 435.

358. _ritu_ pro _vultu_ opinabatur idem N. Heins. ut _arte paterna et stimulis gaudens_ Fabii filius sup. VII, 712; cf. not. _nutu_, vel potius _ductu_, pro _vultu_ legendum putabat Withof.

Tum, pueri colla amplectens, sic pauca precatur: «Summe Deum, Libyco, faxis, de præside nunc his, His humeris tibi opima feram.» Nec plura, sereno Sanguineos fudit quum Jupiter æthere rores, Atque atris arma adspersit non prospera guttis. 365

362. _Libyco de præside_, duce, Hannibale. 363. _opima feram_, vid. ad I, 133. 364 sq. Aliud omen infaustum memorat Liv. XXVII, 26, extr. De pluvia cruenta veraque hujus portenti causa vid. Köppen ad Hom. Iliad. λ, 54 sq. (quem locum jam Dausq. contulit) et Heyne Opusc. Acad. T. II, pag. 212, 266. Minus apte Virg. Æn. VIII, 528, laudavit Ern.

361. _precatur_, non _profatur_, scripti. 362. _nunc his_ Col. _vinclis_ Put. R. 1, Parm. Med. Vulgo _victor_.

Vixdum finitis intrarant vocibus artas Letiferi collis fauces, quum turba volucris Invadunt Nomades jaculis, nimboque feruntur Æthereo similes, cæca fundente latebra Armatos in bella globos. Circumdata postquam 370 Nil restare videt virtus, quod debeat ultra Jam Superis, magnum secum portare sub umbras Nomen mortis avet: tortæ nunc eminus hastæ Altius insurgit, nunc sævit comminus ense.

366 sq. Cf. Liv. l.l. cap. 27. 368. _nimbo_, turbini. --_feruntur_, vid. ad IV, 261. 369. _cæca latebra_; insidiis. Cf. ad V, 3. 370 sqq. Singula ad epicam gravitatem mutata sunt ex historica Livii narratione; nec male poeta hunc locum ita extulit, ut animos legentium mollibus etiam sensibus et commiseratione quadam detineret, quum Livius non nisi cædes et vulnera narraret; Ern. _Nil restare, quod debeat ultra Jam superis_, h.e. preces (v. 362) ac vota (nam preces olim simul vota erant) irrita esse, et de salute desperandum. Manifesta imitatio Virg. Æn. XI, 51 sq. ubi v. Heyne. 373 sq. _Altius insurgit hastæ tortæ_, h.e. hastam altius sublatam torquet, vibrat. Cf. ad I, 401, et IV, 610.

367. _volucris_ scripti et R. 1, ad marg. Vulg. _volucres_. 373. _habet_, non _avet_, scripti. Deinde _torvæ_ R. 2, _torta hasta_ conj. Lefeb. Male!

Forsan et enasset rapidi freta sæva pericli, 375 Ni telum adversos nati venisset in artus. Tum patriæ tremuere manus, laxataque luctu Fluxerunt rigidis arma infelicia palmis. Obvia nudatum tramittit lancea pectus, Labensque inpresso signavit gramina mento. 380

375. _enasset freta pericli_, h.e. Marcellus evasisset e periculo vitæ. Conf. XVII, 365, et ad III, 662. 376. Marcellum adolescentem, saucium et ipsum, effugisse cum Crispino memorat Livius XXVII, 27. 378. _Fluxerunt arma palmis_, manibus exciderunt. Vid. ad II, 131; IX, 120 sqq. et ad Virgilium, Æneid, VI, 33. _Ed._ 379. «Marcellum transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum videre;» Liv. l.c. 380. Cf. ad V, 526, ad Virg. Æn. XI, 418; _humum ore momordit_: et ad Hor. Od. II, vii, 12.

375. _enasset_ Col. Oxon. Tell. Parm. Ben. _enoscet_ R. 1. Vulgo _enasset_ h.e. evasisset. 376. _venisset_, non _evenisset_, Col.

At postquam Tyrius sæva inter prælia ductor Infixum adverso vidit sub pectore telum, Inmane exclamat: «Latias, Carthago, timere Desine jam leges; jacet exitiabile nomen, Ausonii columen regni: sed dextera nostræ 385 Tam similis non obscuras mittatur ad umbras.»

381. Et hæc apte a poeta finguntur, qui exornavit Liviana: «Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, vulnere alterius injectum esse ratus... inventum Marcelli corpus sepelit,» XXVII, 28, pr. 382. _adverso sub pectore_, vid. ad V, 594. 383 sq. _Latias leges_, conf. sup. v. 5. --_exitiabile nomen_, vid. ad IV, 729. 385 sq. Cf. X, 519 sqq. --_dextera_, virtus, et hoc pro viro forti. --_dextera nostræ tam similis_, bene, servato adrogantiæ charactere, et _obscuræ umbræ_ sunt illorum, qui sine funeris et exsequiarum honore ad inferos mittuntur.

Magnanima invidia virtus caret: alta sepulcri Protinus exstruitur, cæloque educitur, ara.

387. Cf. X, 525... 565. _Alta sepulcri... ara_, hæc ad verbum expressa ex Virg. Æn. VI, 177 sq. ubi vid. Heyne. Drak. ad h.l. «_Ara_ non τάφος, seu tumulus, sed rogus, qui in formam aræ, vel in altitudinem (nam omne, quod eminet, _ara_ dicitur) exstruitur. Ceteroquin _aram_ etiam notare urnam, basin, seu cippum funebrem, docuit Fabrett. Inscript. p. 107. _Aram_ autem _sepulcri_ dixit, rogum innuens, quod veteres voc. _sepelire_ non de humatione solum usurparint, sed etiam de combustione et omni alio sepulturæ genere, de quo vid. Cuper. Obss. I, 7.» Sic et θάπτειν, conf. Burm. ad Val. Fl. V, 10, et Ernesti ad Sueton. Domit. c. 16.

Convectant silvis ingentia robora; credas Sidonium cecidisse ducem. Tum tura dapesque, 390 Et fasces, clipeusque viri, pompa ultima, fertur.

389. Cf. X, 530 sq. 390. De donis in rogum conjectis cf. X, 528, 562 sq.; XIII, 692, et Noris. ad Cenot. Pis. III, 5. 391. _fasces_: quinque enim lictores vivos in potestatem hostium venisse, Livius XXVII, 27, auctor est; Drak. --_pompa ultima_, ut _extrema munera_, ap. Val. Fl. V, 13, ubi vid. Burm.

Ipse facem subdens, «Laus, inquit, parta perennis. Marcellum abstulimus Latio; deponere forsan Gens Italum tandem arma velit: vos ite superbæ Exsequias animæ, et cinerem donate supremi 395 Muneris officio: nunquam hoc tibi, Roma, negabo.»

392 sq. Cf. X, 550 sq. 394. Cf. Virg. Æn. XI, 24 sq. --_Exsequias ite animæ_, ut ap. Terent. Phorm. V, x, 37, et al. --_ire inficias_; Dausq. cf. Heins. ad Ovid. Amor. II, vi, 2. 395. _cinerem donate_ filio vel patriæ, ut sepulcro inferatur; Dausq. Cineres Marcelli Romam relatos, Appianus tradit; ossa filio remissa in Rom. castra, Plut. notavit; Ern.

396. Hunc versum in vulg. libris excipiunt tres alii, a Nicandri ingenio profecti, (nam in Junt. ed. primum leguntur) _Quod virtute viri titulis decorare sepulcrum Ingentis bello liceat, nomenque futuros Æternum in Rutulos possis mandare nepotes_. Eos Drakenborch. uncinis inclusit, nos vero abesse jussimus exemplo Cell. Lefeb. et Ern.

Alterius par atque eadem fortuna laborum Consulis: exanimum sonipes ad signa revexit.

397 seq. De Crispini vulnere letali ac morte cf. Liv. XXVII, 27, 29, 33.

397. _eadem labori_ non male conj. N. Heins. ut _ex iisdem tibi elementis_ apud Macrob. Sat. I, 11; Drakenborch. Sic et αὐτὸς τινὶ eleganter dicitur, qui alteri par vel similis est, nec quidquam ab eo differt, ut τὰ ὑποδήματα αὐτὰ φορεῖν τοῖς ἀνδράσιν ap. Ælian. V. H. VII, 11; cf. Heins. ad Claud. laud. Stil. II, 30, et ad Ov. Am. I, iv, 1; Cort. ad Sallust. B. C. c. 20; Ern. ad Xen. Mem. Socr. II, i, 5; Zenn. ad Xen. Cyrop. III, iii, 35; Viger. de Idiot. Gr. L. p. 164; Findeisen. Ind. in Isocr. Paneg. et Hœpfner. ad Eurip. Cycl. p. 54, 55.

Talia in Ausonia; sed non et talis Hiberis Armorum eventus campis: Carthaginis omnes 400 Per subitum raptæ pernix victoria late Terruerat gentes. Ducibus spes una salutis,

399 sq. Poeta retexit filum narrationis, inde a v. 286, abruptum. Cf. Liv. XXVI, 51, et XXVII, 17 sqq. 401. _Per subitum raptæ pernix_ verba luxuriantis ingenii. --_Per subitum_, vid. ad VII, 527. --_raptæ Carthaginis_, raptim, celeriter captæ, cf. v. 407, et ad I, 570. 402. Cf. Liv. XXVI, 51, extr. --_Ducibus Pœnorum_.

399. _Sed non et_ scripti, ut IV, 43; V, 523; Virg. Æn. X, 343; conf. Heins. ad Claud. Cons. Hon. IV, 500, ad Ovid. Met. IV, 273, et Ep. Her. III, 4. Vulgo _Sed non est_.

Si socias jungant vires: ingentibus orsum Auspiciis juvenem, ceu patria gestet in armis Fulmina, sublimi vallatam vertice montis 405 Ex oculis urbem, cumulatam strage virorum,

403. _jungant vires_, vid. sup. ad v. 186. --Hæc sunt verba et cogitationes Pœnorum. 404 sq. _patria Fulmina_, Drak. et Lef. patris et patrui, qui _fulmina belli_ dicuntur VII, 106, sed rectius Ern. Jovis, cujus ille filius credebatur. Cf. supra v. 148, et ad IV, 476, de sensu autem verborum sup. ad I, 421. [405.] _sublimi vertice montis_, cf. sup. v. 196 et 228. 406. Vid. Var. Lect.

404. _ceu patria_ Col. Oxon. Put. R. 2, _ceu patriæ_ Tell. _patriæ ceu_ R. 1, Parm. Med. et prima Marsi ed. 406. _Et scopulis_, vel _Et populis_ pro _Ex oculis_ non male conj. N. Heins. quum _ex oculis rapta_ dici nequeat Carthago, quæ expugnata quidem, sed non eversa sit. Ernesti jungit verba _vallatam ex oculis_, et intelligit urbem ita sublimi in vertice positam, ut oculi eam adsequi prope non possent. At dura est hæc et coacta interpretatio, quam exemplo firmari posse vix crediderim. Deinde _cumulata strage_ recte, opinor, emend. idem N. Heins. quod τὸ _vallatam_ jam præcesserit.

Non toto rapuisse die, qua Martius ille Hannibal in terra consumto verterit anno, Nec pube æquandam nec opum ubertate, Saguntum.

407 sq. _Non toto die_, cf. sup. v. 248. --_rapuisse_, vid. ad v. 401. --_qua in terra_, Hispania. [408.] _verterit_, everterit, vid. sup. ad v. 93. 409. _pube_, militum et incolarum copia.

407. _qua_ Ox. Put. Tell. R. 1, Parm. Med. aliæque priscæ edd. _quo_ Col. _quam_ Junt. et inde aliæ, _quum_ conj. Dausq. 408. _in terra_ scripti. Vulgo _interea_. Deinde _everterit_, vel _haud verterit_ malebat N. Heins. et posterius quidem, Drakenb. judice, quod Saguntus octavo mense, (vid. Liv. XXI, 15) adeoque intra annum capta sit. 409. _Non_ Col.

Proximus, adplicito saxosis aggere silvis, 410 Tendebat, fratris spirans ingentia facta, Hasdrubal: hic robur, mixtusque rebellibus Afris Cantaber, hic volucri Mauro pernicior Astur: Tantaque majestas terra rectoris Hibera, Hannibalis quantus Laurenti terror in ora. 415

410. Cf. Liv. XXVII, 18, pr. --_Proximus_, proxime Scipionem, _tendebat_, castra habehat (vid. ad III, 274), _Hasdrubal_, frater Hannibalis. 411. _fratris spirans facta_, vid. ad III, 240. 412. _Hic robur_ Punicarum copiarum tendebat. 413. _Astur_, Hispani. Cf. I, 231 sq., 252; V, 192. 415. _Laurenti in ora_, in Italia. C. ad I, 110.

412 et 413. _hic_, non _hinc_, scripti, R. 1, Parm. Mediol. _huic_ emend. Livineius.

Forte dies priscum Tyriis sollemnis honorem Rettulerat, quo primum orsi Carthaginis altæ Fundamenta, novam cœpere mapalibus urbem.

416... 440. Episodium de natali die Carthaginis veteris, ab Hasdrubale celebrato, a poetæ ingenio profectum est. [417.] _Retulerat_, conf. Heins. ad Ovid. Fast. II, 532. 418. _mapalibus_, vid. Var. Lect.

418. _cepere_ Parm. _sepsere_ conj. N. Heins. Pro _mapalibus_ rectius scribitur _magalibus_, vel potius _magaribus_, vid. ad XIV, 7.

Et lætus, repetens gentis primordia, ductor Festa coronatis agitabat gaudia signis, 420 Pacificans Divos: fraternum læna nitebat Demissa ex humeris donum, quam fœderis arti Trinacrius Libyco rex inter munera pignus Miserat, Æoliis gestatum insigne tyrannis.

420. De more, festis diebus signa militaria coronis ornandi vid. Lips. de Mil. Rom. IV, 5. 421... 432. Imitat. Virg. Æn. V, 250... 257, ubi vid. Heyne in not. et Exc. IV, cf. sup. ad V, 321 sq. Læna Hasdrubalis erat donum Hannibalis fratris, cui eam _rex Trinacrius_ h.e. Siculus, Hieronymus, miserat, præter alia _munera_, tanquam _pignus_ amicitiæ ac _fœderis_; de quo fœdere cf. XIV, 96 sq. 424. _Æoliis_, Siculis, opinor, qui ab Æoliis insulis (cf. XIV, 70 sq.) ita dicti videntur.

420. _agitabat gaudia_ scripti et R. 2, ut ap. Sallust. B. C. cap. ult. vel _agitare otia, convivia_, etc. Vulgo _a laurea_. 421. _læna_, non _lena_, scripti. Est Gr. Χλαῖνα.

Aurata puerum rapiebat ad æthera penna 425 Per nubes aquila, intexto librata volatu. Antrum ingens juxta, quod acus similavit in ostro, Cyclopum domus: hic recubans manantia tabo Corpora letifero sorbet Polyphemus hiatu.

425. Lænæ intexta erant raptus Ganymedis et antrum Polyphemi. Poeta utrumque picturæ argumentum (nam uno non contentus erat) ex Virgilio petiit, illud ex Æn. V, 262 sqq. hoc vero, certe ornatum, ex Æn. III, 618 sq., 631 sq. In illo breviorem fuisse Silium, quum idem vidisset a Marone copiosius exornatum, jam monuit Ern. --_rapiebat aquila_ exquisite pro, intexta erat aquila, quæ rapiebat, ut mox v. 429: _sorbet_, et 431: _poscit permiscetque_. Cf. ad II, 406, 417, al. 426. _librata_, vid. ad I, 317, et Var. Lect. 427 sq. _Antrum ingens, Cyclopum domus_, cf. ad XIV, 527.

425. _ad_, non _in æthera_, scripti et Parm. 426. _librata_, non _vibrata_, scripti et R. 2, quam lect. multis exemplis firmavit Drak. ad h.l. et Heins. ad Ovid. Am. II, vi, 11. 427. _similavit_ h.e. simile fecit, effinxit, expressit, scripsi pro _simulavit_, et ita ubivis scribendum existimo; confer sup. ad II, 553.

Circa fracta jacent excussaque morsibus ossa. 430 Ipse manu extenta Laertia pocula poscit, Permiscetque mero ructatos ore cruores.

431. _pocula Laertia_, Ulyssis, qui eum vino inebriatum excæcavit; quod notum ex Hom. Odyss. ι, 346 sq.; Eurip. Cyclope et aliis.

430. _freta_ pro _fracta_ R. 1, et Med. _frusta_ ad marg. R. 1, _fressa_ conj. non nemo ap. Lefeb.

Conspicuus Siculi Tyrius subteminis arte Gramineas pacem Superum poscebat ad aras: Ecce inter medios hostilia nuntius arma, 435 Quadrupedante invectus equo, adventare ferebat. Turbatæ mentes, inperfectusque Deorum Cessit honos: ruptis linquunt altaria sacris:

433. _Tyrius_, Pœnorum dux, Hasdrubal. --_Siculi subteminis_, vid. ad v. 421 seq. --_arte subteminis_, læna, summa arte texta. 434. _Gramineas aras_, cf. XVI, 263, et sup. ad IV, 701. --_pacem Superum poscebat_, vid. ad IV, 766. 437 sq. Sacrorum religio hostium adventu aliisque malis ominibus turbabatur, et, ne quid mali ominis exaudiretur, sacrificantes capita velare, tibicinesque precationibus et sacrificiis præcinere, profani autem removeri, et, qui aderant, linguis favere solebant. Cf. Virg. Æn. III, 405 seq.; VIII, 107 seq.; Burm. ad Val. Fl. III, 120.

438. _Cesset_ Col. _Cessat_ edidit Lefeb. ex emend. N. Heins.

Clauduntur vallo; tenuemque ut roscida misit Lucem Aurora polo, rapiunt certamina Martis. 440 Audax Scipiadæ stridentem Sabbura cornum Excepit; geminæque acies velut omine motæ.

440. _rapiunt_, vid. ad I, 570. 441 sqq. De prælio, quo Hasdrubal ad Bæculam a Scipione victus est, vid. Liv. XXVII, 18, et Polyb. X, 38 sqq. A poeta non adcurate ordinem ejus modumque, sed cædes tantum singulares memorari, jam notavit Ern. --_Scipiadæ_, vid. ad VII, 107. --_stridentem cornum_, vid. ad II, 124, et IV, 567.

441. _Sabura_ Put. et nonnullæ edd. Confer Intpp. Lucan. IV, 724, et Cæs. B. C. II, 38; _Sabrata_ emend. Dausq. Conf. ad XIV, 437.

Exclamat Latius ductor: «Prima hostia vobis, Sacrati manes, campo jacet: en age, miles, In pugnam et cædes, qualis spirantibus ire 445 Adsueras ducibus, talis rue.» Dumque ea fatur, Incumbunt. Myconum Lænas, Cirtamque Latinus, Et Thysdrum Maro, et incestum Catilina Nealcen Germanæ thalamo obtruncat: cadit obvius acri Carthalo Nasidio, Libycæ regnator arenæ. 450

444. _Sacrati manes_, patris et patrui. 445. _spirantibus_, viventibus. 446. _ducibus_, Cn. et P. Scipionibus.

447. _Lænas_, non _Lenas_, Col. Conf. Sigon. ad Liv. VII, 12. 450. _Castabo_ Oxon. Put. R. 1, Parm. Med. Vulgo _Cartalo_, vel _Kartalo_. Sed _Karthalo_ reposuit Drakenb. vid. ad I, 406. Deinde _Nasidio_ Col. quod est nomen Rom. v.c. ap. Appian. B. Civ. V, 139; Cic. ad Att. XI, 17, et Phil. VII, 9; (ubi tamen vulgo _Visidius_ legitur) Dion. et al. _Nascidio_ Oxon. et Put. _Vascidio_ Parm. Vulgo _Vasidio_, prob. Dausq. cui et _Vibidio_, vel _Vinidio_ in mentem venit.

Te quoque Pyrenes vidit conterrita tellus Permixtum Pœnis, et vix credenda furentem, Magnum Dardaniæ, Læli, decus; omnia felix Cui natura dedit, nullo renuente Deorum.

451. Laudatur C. Lælius, legatus et a puero sodalis comesque Scipionis Afr. majoris, avus vero (vel, si Cic. Phil. XI, 7, fides potius habenda, pater) C. Lælii Sapientis, qui amicissimus Africano minori et eloquentissimus fuit, ad quem itaque potissimum laus hæc spectat. Silius enim ita confundere nomina, vel, quas hæc illi ideas subgerebant, quamque hac occasione doctrinam ostentare poterat, expromere solet, v.c. XIV, 462 sqq., 527 sq. et al. passim. Talis quidem ingenii lusus et tale ornatus quærendi studium, in nominibus præcipue tam notis, vereor ut multis placeat. Singularem tamen hujus loci elegantiam et suavitatem esse, quod ne ipse quidem Clemeus, iniquus carminis Siliani censor, negaverit (_Essai de critique_, T. I, p. 85.), recte monuit Ern. --_Pyrenes tellus_, Hispania. 452. _furentem_, cum furore, h.e. animi fervore et audacia summa, perpetrantem, _vix credenda_ facta.

451. _Pyrenes_ Col. Vulgo _Cyrenes_. 452. _furentis... Dardaniæ_ Col.

Ille foro auditus, quum dulcia solverat ora, 455 Æquabat Pyliæ Neleia mella senectæ.

456. Lælius eloquentia par erat Nestori, τοῦ ἀπὸ γλώσσης μέλιτος γλυκίων ῥέεν αὐδή, Homer. Iliad. α 249, unde h.l. mella, ut ap. Cic. de Sen. 10; Plin. Ep. IV, 3; Auson. grat. act. c. 8 (ubi vid. Heins.) et al. Drak. --_senectæ_, senis. Epitheta _Pylius_ et _Neleius_ centies in poetis obvia, nec longe petita sunt, ut putat Ernesti: nam Nestor fuit filius _Nelei_, ejusque regia _Pylos_; cujus nominis duæ urbes in Elide, Pylos Triphyliacos et Eliacos, fuere, ac tertia in Messenia. Priorem illam Nestorei regni sedem fuisse, probabile fit ex iis, quæ dixit Strabo, lib. VIII, p. 519 et 529.

455. _solverat_ Col. et Tell. ut v. 459, _quum perstrinxerat_. Vulgo _solveret_. 456. _mella_ Col. _membra_ Ox. et Put. Vulgo _verba_.

Ille, ubi suspensi Patres, et curia vocem Posceret, ut cantu, ducebat corda Senatus. Idem, quum subitum campo perstrinxerat aures Murmur triste tubæ, tanto fervore ruebat 460 In pugnam atque acies, ut natum ad sola liqueret Bella: nihil vitæ peragi sine laude placebat.

457 sq. Lælius in consulendo et persuadendo artifex: illuc pertinent _suspensi_, dubii, incerti quid sequantur, huc _cantus_, cum cujus efficacia dexteritas persuadendi comparatur; Ern. Eleganter orator dicitur _ducere_ auditores, ut apud Cic. de clar. Orat. 50; Quint. Inst. Or. II, 15 al. quum dicendo persuadet, animisque motum, quem velit, induit: verba autem _ut cantu_ respiciunt ad Amphionis et Orphei fabulas, qui cantu lyræ feras resque inanimatas _duxisse_ perhibentur; Drak. cf. ad XIII, 347. 461. _natum ad sola bella_, cf. ad III, 335, in Var. Lect. 462. _nihil vitæ_, nec belli, nec pacis tempore.

458. _et cantu_ Marsi Veneta posterior et inde aliæ, _attenti d. c. senatus_ conj. Dausq. Male! 459. _subitam_ Put. _subitæ tubæ_, vel _subitas aures_ opinabatur N. Heins. Sed _subitum_ est id. qd. _subito_; conf. not. ad VII, 527.

Tunc e furtiva tractantem prælia luce Dejecit Galam: sacris Carthaginis illum Subposito mater partu subduxerat olim. 465

463. _furtiva lux_ forsan est obscura, qua defensus Gala secure prælia tractabat; Drak. Sed recte Marsus intellexit vitam, quam Gala furto matris habebat, quæ _olim_ eum _subduxerat sacris_ illis _Punicis_, de quibus v. sup. ad IV, 765 sqq. Ergo _subpositus partus_ est alienus, oblatusque iis, qui infantem ad sacra poscebant: hinc et _deceptos Divos_ expedies, felici brevitate expressam sententiam; Ern. Piaculum duxere Pœni in sacris Saturni suis præteritis externos puellos coemtos aut suppositicios mactare; quod quum olim factum esset, et causarentur Saturnum sibi adversari, ducentos nobilissimorum puellorum publicitus inmolarunt, et facinorosi facile trecenti suapte sponte hostiati ceciderunt; Dausq. coll. Diodor. XX, 14, et Euseb. Præp. Evang. 464. _Dejicere_ usitata vox est in præliis et venationibus pro interficere; Drakenb. coll. Virg. Æn. XI, 642; Ovid. Met. III, 303 al. Cf. Burm. ad Valer. Fl. I, 191, et Phædr. II, i, 1; Staver. et Harles. ad Nepot. Thrasyb. c. 3.

463. _et furtiva luci_ Col. _e furtivo lustro_, in quo, scilicet se condiderat, emend. Burm. et _e f. loco_ N. Heins. coll. XVII, 91. At vid. not. 464. _Galeam_ Put. R. 1, Parm. Med. Sed _Gala_ nomen est Libycum, et v.c. patris Masanissæ.

Sed stant nulla diu deceptis gaudia Divis. Tunc Alabim, Murrum, atque Dracen, demisit ad umbras, Femineo clamore Dracen extrema rogantem: Hujus cervicem gladio inter verba precesque Amputat: absciso durabant murmura collo. 470

467. _demisit ad umbras_, cf. ad I, 439. 468. _extrema_, extremum, postremo, vel potius vehementissime. 470. Sic et poeta lusit sup. IV, 173, ubi vid. not.

467. _Murrum_, non _Murum_, Col. omnesque antiquiss. edd. Nomen notum ex lib. I, 377 sq. II, 556; _dimisit_ Put. 470. _abscisso_ primus edidit Nicander in Junt. vid. sup. ad III, 552; Duker. ad Flor. II, 2; Markl. ad Stat. Silv. III, ii, 61, et Oudend. ad Frontin. Strat. I, iv, 7.

At non ductori Libyco par ardor in armis. Frondosi collis latebras ac saxa capessit Avia, nec cædes extremave damna movebant Agminis; Italiam profugus spectabat et Alpes, Præmia magna fugæ: tacitum dat tessera signum; 475 Dimissa in colles pugna silvasque ferantur Dispersi, et summam, quicumque evaserit, arcem Pyrenes culmenque petat: tum primus, honore Armorum exuto, et parma celatus Hibera,

471 sqq. Cf. Liv. XXVII, 19 pr. Hanc Hasdrubalis fugam Silius suo modo, ornandi magis libidine, quam historica veritate ex ordine ductus extulit, ut luxuriantem in his et prope loquacem se prodiderit; Ern. 475. De _tessera_ vid. ad VII, 347. 478 sq. _honore Armorum_, paludamento aliisque insignibus ducis.

In montes abit, atque volens palantia linquit 480 Agmina: desertis Latius victricia signa Inmittit miles castris: non urbe recepta Plus ulla partum prædæ, tenuitque moratas A cæde, ut Libycus ductor providerat, iras:

480. _volens_, cf. ad XI, 443, et XII, 473. [“XI, 443” recte XI, 442] 481. De castris Pœnorum a Scipione captis cf. Liv. XXVII, 19 pr. 484 sqq. Hasdrubal, ut hostem in persequendi studio retardaret, castrorum prædam reliquit, similis fibro vel castori, qui, ab hominibus exagitatus, testiculos suos morsu avulsos abjicit, ut ipse salvus evadat, quippe qui novit, se propter castoreum (quæ _causa periculi_ est) maxime expeti. Apta est comparatio, etsi continetur errore vulgi, de quo cf. simil. loc. Juvenal. XII, 34 seq.; Plin. VIII, 30, seu 47 (ubi vid. Harduin.); XXXII, 3, seu 13; XXXVII, 6; Aristot. hist. Anim. VII, 5; Ælian. H. A. VI, 33 et 34; Dioscor. II, 23 et 26; Horus Hierogl. II, 65 et 214; Solin. c. 23 et al.

480. _volens_ Col. et Ox. _volvens_ Put. Vulgo _volans_. 484. _providerit_ Col.

Fluminei veluti deprensus gurgitis undis, 485 Avulsa parte inguinibus caussaque pericli, Enatat intento prædæ fiber avius hoste. Inpiger occultis Pœnus postquam abditur umbris, Saxosæ fidens silvæ, majora petuntur Rursus bella retro, et superari certior hostis. 490 Pyrenes tumulo clipeum cum carmine figunt, HASDRUBALIS SPOLIUM GRADIVO SCIPIO VICTOR.

488 seq. Cf. Liv. XXVII, 20 pr. --_umbris_ nemorum, _saxosæ silvæ_ Pyrenæi montis. 490. Scipio omissa persecutione Hasdrubalis reliquos Pœnorum duces, quorum victoriam certius sperabat, obpugnare meditabatur; Ernest. conf. Liv. l.c.

488. _abditur_ scripti duo (teste Lefeb.), R. 2, Parm. et Raphel. Vulgo _additur_.

Terrore interea posito trans ardua montis Bebrycia populos armabat Pœnus in aula, Mercandi dextras largus, belloque parata 495 Prodigere in bellum facilis: præmissa feroces Augebant animos argenti pondera et auri, Parta metalliferis longo discrimine terris. Hinc nova complerunt haud tardo milite castra Venales animæ, Rhodani qui gurgite gaudent, 500 Quorum serpit Arar per rura pigerrimus undæ.

493... 514. Hasdrubal superato _monte_ Pyrenæo in Gallia conducit milites et Alpes transit; Conf. Liv. XXVII, 20, 36 et 39. 494. _Bebrycia aula_ pro tota Gallia, quæ et v. 500 seq. fluviorum nominibus designatur; conf. ad III, 423. 495. _Mercandi dextras_ sq. conf. ad V, 195 sq. et XI, 539. 498. _metalliferis terris_, in Hispania. --_discrimine_, bello. 500. _Venales animæ_, ut V, 195. --_animæ, qui_ cf. ad V, 495. 501. _Arar pigerrimus undæ_, cf. ad III, 451 seq. 502. _hiems adfecta_ est pene finita, ad finem vergens; Drak. coll. Gell. III, 16, et XV, 5. Proprie _adfectæ_ dicuntur vires ac res debilitatæ et inminutæ. --_mitescere_ ineunte vere.

496. _promissa_ Put. R. 1, et Med. 500. _quæ_ pro _qui_ Put.

Jamque, hieme adfecta, mitescere cœperat annus. Inde, iter ingrediens rapidum per Celtica rura, Miratur domitas Alpes, ac pervia montis Ardua, et Herculeæ quærit vestigia plantæ, 505 Germanique vias divinis comparat ausis.

504 sq. Cf. II, 356 seq. III, 496 seq. IV, 4 al. --_domitas_, superatas, ut III, 499. 506. _Germani_ Hannibalis.

Ut vero ventum in culmen, castrisque resedit Hannibalis, «Quos Roma, inquit, quos altius, oro, Adtollit muros, qui post hæc mœnia, fratri Victa meo, stent incolumes? sit gloria dextræ 510 Felix tanta precor; neve usque ad sidera adisse Invideat lævus nobis Deus:» agmine celso Inde alacer, qua munitum declivis ab alto Agger monstrat iter, properatis devolat armis.

508. Miratur Hasdrubal, fratris armis nondum occupatam esse Romam, quum tam inmanes montes superaverit; Mars. et Cell. 509. _hæc mœnia_, Alpes. 510. _dextræ_, virtutis fraternæ ac meæ. 511. _usque ad sidera adisse_, transiisse Alpes. 512. _Invideat_, cf. ad III, 78, in Var. Lect. --_lævus Deus_, vid. ad III, 94. Sic Ge. IV, 7: si quem Numina læva sinunt. _Ed._

511. _neu quisquam ad sidera adisse_ conj. N. Heins. et v. 517, _belli_.

Non tanto strepuere metu primordia belli: 515 Nunc geminum Hannibalem, nunc jactant bina coire Hinc atque hinc castra, et pastos per prospera bella Sanguine ductores Italo conjungere Martem, Et duplicare acies; venturum ad mœnia cursu Hostem præcipiti, et visurum hærentia porta 520 Spicula, Elissæis nuper contorta lacertis.

515 seq. Silius expressit Liv. XXVII, 38, pr. 39, inpr. 40 et 44 pr. --_Non tanto strepuere_, etc. ne principio quidem belli adventus ipsius Hannibalis tantum Romanis terrorem incusserat. 517 seq. _pastos Sanguine Italo_, conf. Heins. ad Ovid. Amor. III, viii, 10. 520 sq. _hærentia porta Spicula_, cf. I, 617 sq. et XIV, 650. [521.] _Elissæis lacertis_, a Pœnis; cf. ad I, 81.

520. _porta_, non _portæ_, scripti, R. 1, Parm. Med. 521. Vulgo _Elisæis_. Sed vid. ad I, 81.

His super infrendens sic secum Œnotria tellus: «Tantone, heu Superi! spernor contemta furore Sidoniæ gentis, quæ quondam sceptra timentem Nati Saturnum nostris considere in oris, 525 Et regnare dedi? decima hæc jam vertitur æstas,

522... 576. Hasdrubali, qui transcenderat Alpes, ut se Hannibali conjungeret, ingentem inlatam esse cladem, opera potissimum C. Claudii Neronis consulis, qui, quum Hannibali in Lucanis obpositus esset, parvo in castris relicto præsidio, ut hostem falleret, clam noctu cum electa manu ad conlegam, M. Livium Salinatorem consulem, contendisset, notum est ex. Liv. XXVII, 36... 46. Hanc summi momenti rem, quæ maximum periculum, quod Romæ inpendebat, propulsavit, Silius tractavit more poetarum. Ernesti: «hac prosopopœia utitur non inepte, si varietatem carminis probes, ut Italiæ imaginem (conf.