Punicorum Libri Septemdecim

c. 3) a Marcello, si forte repellant sese, et, quod solet fieri,

Chapter 4 14,702 words Public domain Markdown

credant diffidentia virium pacem obferri a Romanis.» Lefeb. hæc notavit: «_Metum_: non absimile quod Galli in Justino, lib. XXIV, 5.» _Brevi sensurum_, etc. Nemo autem Marcello moderatior. Vide Val. Max. IV, i, 7: in voc. _servatur_ frustra otiantur Gron. et alii. Locus clarus desumitur e verbis Liv. XXIV, 36: «ne frustra adsidendo spectandoque obsidionem sociorum tempus tereret.» Sed ibi de Himilcone et longe alia re sermo est. 188. _necopina_, ut IX, 98. --_pericula struit arcana cura_, quatenus omnia ad obpugnandam urbem necessaria instruxerat, ut præsto essent, quum primum iis opus haberet: quam secretam Marcelli curam et tacitam machinationem poeta illustrat v. 189 seq. consuetudine oloris, qui, quamvis immobili corpore undis innatans, tamen sub aqua pedibus agitandis remigare solet; Ern. De tali comparationem genere, conf. ad VII, 139 sq., et XIII, 24 sqq.

184. _renuant si forte, sibi et si_, etc. distinguebat Barth. Adv. IX, 3, qui sensum hujus loci non percepit. 185. _servatur_, non _aufertur_, scripti et priscæ edd. 187. _frontem_ Oxon. probb. N. Heins. Drak. et Gron. Obss. III, 7, _nunc_ Put. _tunc_ vetustæ edd. Vulgatam lect. _fronte_ reduxit Lef.

Interea, dum incerta labat sententia clausis, Exciti populi atque urbes socia arma ferebant: Incumbens Messana freto, minimumque revulsa Discreta Italia, atque Osco memorabilis ortu: 195

192. Livius, XXIV, 35... 39, memorat, Marcellum, Syracusis obsidione clausis, cum tertia fere exercitus parte profectum esse ad recipiendas urbes Siciliæ, quæ in motu rerum ad Pœnos defecissent. Hinc poeta, more suo, singula recenset oppida, quæ et Punicarum (v. 194... 247, 258... 276) et Romanarum partium (248... 257) fuerint, in quo fere arbitrium suum sequitur. Cf. ad III, 222 sqq., et VIII, 356 sqq. 194 sq. _Messana, Osco memorabilis ortu_; v. ad I, 662. --_Incumbens freto_, ad fretum Siculum sita, ubi Sicilia ab Italia _minimum discreta_ est, distat. --_revulsa Italia_; v. sup. ad v. 11 sqq.

194. _Messena_ Col. et Ox. Gr. Μεσσήνη. Sed in numis Græcorum Siculorumque ut plurimum ΜΕΣΣΑΝΙΩΝ occurrit, nisi quod ap. Parutam exstat numus argenteus, in quo latinis literis MESSENION, et alius, in quo MESSANI; N. Heins.

Tum Catane, nimium ardenti vicina Typhœo, Et generasse Pios quondam celeberrima Fratres, Et, cui non licitum fatis, Camarina, moveri.

196. _Catane_, Κατάνη, seu _Catina_ (v. Var. Lect.), _nimium vicina_ (ut simil. loc. Virg. Ecl. I, 28) _ardenti Typhœo_, h.e. Ætnæ, quæ huic giganti inposita credebatur. Vid. ad VIII, 540. «Ætna mons ultra solitum exarsit, et torrentibus igneis superfusis lateque circumfluentibus Catanam, urbemque finesque ejus obpressit,» Oros. V, 13. Cf. Diodor. IV, et Strab. VI, pag. 185. al., 269 al., 412. Plura de hoc opp. v. in Dorvillii Sicula, c. 13, et Cluveri Sicil. ant. I, 9. 197. _Pios Fratres_, Amphinomum et Anapiam, seu Anapin et Anapum, qui parentes suos humeris sublatos per medias Ætnæ flammas portarunt. Vid. Strab. l.c. Conon. Narr. 43; Senec. de Ben. III, 37; Solin. c. 11; Val. Max. V, iv, 4; Claud. Idyll. 7 de Piis Fratribus (ubi vid. Barth. N. Heins. et Gesn.); Salmas. Exerc. Plin. p. 78; Olear. ad Philostr. vit. Apollon. Tyan. I, 17, et Cluveri Sic, ant. I, 9. De Piis Fratribus, Amphinomo et Anapia, singulari nuper libello egit clarissimus Roos. 198. Verba Virg. Æn. III, 700, ubi Servius hæc notavit: «_Camarina_ palus est juxta ejusdem nominis oppidum; de qua quodam tempore, quum siccata pestilentiam creasset, consultus Apollo, an eam penitus exhaurire deberent, respondit: Μὴ κίνει Καμαρίναν, ἀκίνητος γὰρ ἀμείνων· quo contemto, exsiccaverunt paludem, et carentes pestilentia, per eam partem ingressis hostibus, pœnas dederunt.» Cf. Heyne ad Virgil. l.c. Cluver. Sic. ant. I, 14; Vib. Sequest. p. 275 sq., ed. Oberl. et _Brydon’s Travels through Sicily and Malta_, qui noxias hujus paludis (_Lago di Camarana_) exhalationes etiam nunc procul in locis, qui mille passus distent, sentiri testatur.

196. _Catane_ ed. Parm. Gryph. Raphel. et ad marg. R. 1, Gr. Κατάνη, et sic quoque semper Rom. Vulgo _Catine_, quam posterioris ævi scripturam esse putabat Cluv. in Sicil. ant. I, 9, refrag. Salmas. Exerc. Plin. p. 78. _Catane_, si non ubique, certe h.l. scribendum censebat Drak. quia Silius nomen hujus urbis Græco more per secundam vocalem terminaverit, adeoque probabile sit, totum nomen Græce ab eo elatum esse. 198. _Camarina_, Graecorum more, non _Camerina_, Ox. cum edd. R. 1, Parm. Gryph. Marsi et Martini Herbip. Conf. Heins. ad Claud. R. P. II, 52; Pier. et Heyne ad Virgil. Æn. III, 701.

Tum, quae nectareis vocat ad certamen Hymetton, Audax Hybla, favis, palmæque arbusta Selinus: 200

199 sq. Vid. sup. ad v. 26. [200.] _Selinus_, nunc _Selinonte_, ad Fluv. ejusd. nominis, prope Lilybæum, urbs a Syracusanis condita, et ab Hannibale diruta, sed ab Hermocrate restituta. --_palmæ arbusta_; vid. Var. Lect.

200. Vulgo _palmis quoque onusta Selinus_: sed _palmaque arbusta_ in scriptis et priscis edd. unde _palmisque arbusta S._ reposuit Lefeb. coll. Plin. X, 29, qui _arbustum agrum_ pro agro arboribus consito dixit, non vero _agrum palmis arbustum_. Nostram lectionem recepere Cellar. Drak. et Ern. ex emend. Gron. Obss. III, 7, qui tamen suspicabatur, latere vocabulum loci, quem Selinus palmarum fertilitate, ut Hymetton Hybla favis, provocare videatur, et forte legendum esse _palmis Phœnica_, vel _palma Hierichunta Selinus_; conf. Plin. XIII, 4. Sed nostra lectio vera videbatur N. Heins. qui cum Gron. contulit Lucan. III, 216, _arbusto palmarum dives Idume_. Ita Selinus exquisite dicitur _palmæ_ h.e. palmarum _arbusta_, ut _palmosa_ Virg. Æn. III, 705 (ubi vid. Heyne); nisi cum Cell. sic verba jungere malis: Selinus ad certamen vocat palmarum arbusta, ut Hybla Hymetti mella.

Et, justi quondam portus, nunc litore solo Subsidium infidum fugientibus æquora, Myle.

201 sq. _Myle_, vel potius _Mylæ_ (v. Var. Lect.), urbs marit. prope Pelorum, de qua vid. Plin. II, 98; III, 8; Suet. Aug. 16; Vellei. II, 79; Polyb. I, 9 et 23; Appian. b. civ. V, 105... 116; Cluver. Sic. II, 5, αἱ Μύλαι λιμὴν ap. Scylac. pag. 10. Ibi naufragium fecit Ulysses, de quo v. Scalig. ad Phot. c. 190. --De Mylarum portu vid. Sen. Nat. Quæst. III, 26, extr. _Ed._

202. _Mylæ_ scribendum censebat N. Heins. Recte, opinor: præter Silium certe nullus auctor, neque Græcus neque Romanus, singulari numero urbis nomen extulit. Locum enim Livii XXIV, 30, a Dausq. laudatum, ad Mylam fluvium spectare, jam monuit Drak.

Nec non altus Eryx, nec non et vertice celso Centuripæ, largoque virens Entella Lyæo, Entella, Hectoreo dilectum nomen Acestæ. 205

203. _Eryx_ opp. ad radices Erycis montis, in quo templum Veneris Erycinæ. Cf. ad VI, 697; Polyb. I, 55 et 58 seq.; II, 7; Strab. VI, pag. 188. --_altus_; nam Eryx maximus Siciliæ mons post Ætnam. Vid. Polyb. et Strab. ll.cc. 204. _Centuripæ_ XII M.P. ab Ætna, si fides habenda Itiner. Anton. p. 93. Conf. Cluver. Sic. Ant. II, 6, et Dorvillii Sicula, p. 167, qui urbem (hod. _Certolibi_) in jugis Ætnæis ponit. Vid. et V.L. et Cic. orat. frument. c. 45. --_Entella_ ad Crimissum fl. _largo virens Lyæo_, vino abundans. Conf. Cluv. Sic. ant. II, 12; Cic. l.c. cap. 6 et 43. 205. Cf. Virgil. Æn. V, 387 seq. ibique Heyne in Exc. III, ubi monet, Silium sequi Maronis fidem, secundum quam Entellus inter ceteros Acestæ comites ante Æneæ tempora in Siciliam venerit eique junctus fuerit amicitia.

203. _nec non et_ Put. ut XI, 111, et 277; Virgil. Æn. I, 707 al. probb. N. Heins. et Drak. Vulgatam lect. _nec non e_ revocavit Lefeb. 204. _Centuripæ_ Col. αἱ Κεντούριπαι Ptol. et sic Cic. Plin. et al. At τὰ Κεντόριπα Strab. Polyb. aliisque Græc. auctoribus dicitur, et ΚΕΝΤΟΡΙΠΙΝΩΝ passim legitur in antiquis hujus oppidi numis, unde et _Centoripæ_ h.l. legi posse monet N. Heins. Conf. Wessel. ad Antonin. Itin. p. 93, et Dorvillii Sicula p. 167. Vulgo _Centuripe_, sine exemplo.

Non Thapsos, non e tumulis glacialibus Acræ Defuerunt: Agyrina manus, geminoque Lacone Tyndaris adtollens sese adfluit: altor equorum Mille rapit turmam, atque hinnitibus aera flammat, Pulveream volvens Agragas ad inania nubem. 210

206. _Thapsus_ peninsula, non procul Syracusis, cum oppido. Vid. Steph. Byz.; Thucyd. VI, p. 478; Heyne ad Virgil. Æneid. III, 689, et Cluv. Sic. ant. I, 11. --_Acræ_, a Syracusanis conditæ prope mare Ionium et Pachynum prom, Cf. Steph. Byz., Thucyd. VI, pag. 413, et Cluver. II, 10, _e tumulis glacialibus_, propter situm editiorem, quem ipsum quoque urbis nomen indicat. [207.] _Agyrina manus_; v. Var. Lect. 208. _Tyndaris_, Τύνδαρις, seu Τυνδάριον, ad Heliconem amnem, de quo v. Diodor. XIV, 79, et Cluver. II, 5. --_adtollens sese_, superba (ut XIII, 224), h.e. clara origine: nam nomen deducitur a _gemino Lacone_, Castore et Polluce, _Tyndaridis_, _Tyndarei_ et Ledæ filiis; quo significatur oppidum a Laconibus conditum. --_adfluit_, copiose, multis cum copiis advenit, ut ap. Virg. Æn. II, 796; Liv. XXXIX, 31 al. Cf. ad VIII, 604. --_Agragas_, vel rectius forte _Acragas_, mons et oppidum in eo, quod vulgo _Agrigentum_ dicitur, et adcuratissime describitur a Polyb. IX, 27. Cf. idem I, 17 sqq.; II, 7; XII, 25. --_altor equorum Acragas_, ut ap. Virg. Æneid. III, 704, ubi v. Heyne. Agrigentinos ad ἱππομανίαν usque equos aluisse, monet Ernesti coll. Plin. VIII, 42 seu 64: «Agrigenti complurium equorum tumuli pyramides habent.» [209.] _rapit_; v. ad IV, 218. --_hinnitibus aera flammæ_, ut _cælum_, vel _urbem clamoribus incendere_, dixit Virg. Æn. X, 895, et XI, 147, ad quæ loca v. Heyne. [210.] _Pulveream volvens nubem_, ut II, 174. --_ad inania_, in cælum, seu aerem. Cf. Ind. et sup. ad I, 97.

206. _Thapsus_ est ex emend. N. Heins. Græc. Θάψος, conf. Intpp. ad Ovid. Fast. IV, 477, et Virg. Æn. III, 689; Cluver. Sic. ant. I, 11. Vulgo _Tapsos_. 207. _Agyrina_ recepi cum Cell. ex emend. Gron. Obss. III, 7, pro vulg. _Agathyrna_: nam _Agathyrna_ inf. v. 259, inter urbes Pœnis faventes recensetur, neque gentile est, ut cum _manus_ jungi possit. Idem, vel _Agyrena_, quod receptum est a Lefeb. et Ern., conj. N. Heins. Nam Ἀγύρηνα dicitur Steph. Byz. et Ἀγυρηναῖοι Diodoro; at aliis Ἀγύριον (unde _Agyrinus_), Ἀγύρινα (unde Ἀγυριναῖοι in numis), Ἀγούριον Ptol. _Agurium_ Antonino, _Agyrium_ (et inde _Agyrinensis_) Cic. frument. c. 27, et in Verr. II, 9; III, 18 et 27; V, 62; Ἀργύριον Diodor. (cujus patria fuit) lib. I, 4, pro quo Ἀγύριον scribendum putabat Cluver. Sic. ant. II, 6, refrag. Holsten. quia urbs hodie _Argyro_, seu _Argirone_, vel _S. Filippo d’Argirone_ (ad dextram Symæthi fl. ripam, non procul a Centuripis) dicatur. _Abacæna_ etiam legi posse credebat N. Heins. Ἀβακαῖνον urbs prope Tyndarim, quacum etiam h.l. conjungitur, vid. Diodor. XIV, 79, et Cluver. II, 12. _Agathyrsa manus_ corrig. Hermol. Barb. ad Plin. III, 8, male! vid. ad v. 259. 208. _adfluit_ Col. vid. ad VIII, 604. Vulg. _adfuit_. Sed illud exquisitius est, et paulo ante præcessit _defuerunt_. Deinde _altor_ Col. Sed _altus_, h.e. in edito loco situs, Oxon. et Put. cum priscis edd. ante Junt. in qua Nicander primus _altor_ restituit. Utraque lectio firmari potest ex Virg. Æn. III, 703, 704; _Arduus Acragas... magnanimum quondam generator equorum_. Τὸ _altor_ vero duriorem efficit orationem: _Acragas altor equorum rapit turmam mille_ scilicet equorum. 209. _turmam_ Col. Oxon. Tell. _turbam_ Put. Vulgo _turmas_, laborante versu, nec restituitur metrum, si τὸ _atque_ deleveris cum D. Heins. _Mille rapit turmas, quæ h. a. flammant_ emend. Dausq. _flammant... Agragas_ Col. non inprob. N. Heins. coll. III, 222, ubi plura laudavi exempla, quæ tamen diversi sunt generis. Cf. Heyne ad Virg. Æn. VI, 209. 210. _Agragas_, non _Acragas_, in omnibus fere libris et scriptis et editis, vid. Heins. ad Ovid. Fast. IV, 475, et Intpp. ad Virg. Æn. III, 703. Memorabilis potissimum locus Steph. Byz. voc. Ἀκράγαντες: Πολύβιος φησὶ, τὸν ποταμὸν καὶ τὴν πόλιν ἀπὸ τῆς χώρας ὠνομᾶσθαι Ἀκράγης (vel rectius forte Ἄκρα γῆς, vel Dor. Ἄκρα γᾶς, præstantissima terræ) διὰ τὸ εὔγειον, hoc est propter soli fertilitatem; _ad inania_ ex emend. Gron. Obss. III, 7, pro vulg. _ad mœnia_.

Ductor Grosphus erat, cujus cælata gerebat Taurum parma trucem, pœnæ monimenta vetustæ. Ille, ubi torreret subjectis corpora flammis, Mutabat gemitus mugitibus; actaque veras Credere erat stabulis armenta effundere voces. 215 Haud inpune quidem: nam diræ conditor artis Ipse suo moriens inmugit flebile tauro.

211 sqq. _Grosphus Ductor_ Agrigentinorum, in clipeo gerens cælatam effigiem tauri Phalaridis, tyranni Agrigentini. Cf. ad I, 407. Taurus ille æneus fuit et tanta arte factus, ut, si homines in eum inclusi lente subdito igni torrerentur sonumque lugubrem ederent, mugitus tauri audiretur: Perillus vero, _conditor diræ artis_, h.e. inventor tauri artificiosi, primus in eo inclusus est. Hæc vel tironibus nota ex Ovid. A. A. I, 653 sq., et Trist. III, XI, 41 sqq.; Plin. XXXIV, 8; Cic. Verr. IV, 33 et al. Ea falso in fabulas relata esse a Timæo, docet Diodor., XIII, p. 211. Sed mirum esse Silianæ phantasiæ lusum, quo res remotissimæ ex inproviso adreptæ, et satis quidem apte, conjungantur, bene monet Ernesti. 215. _Credere erat_, ut I, 163.

211. _Crespus_ Put. Sed _Grosphus_ nomen Siculum fuit, v.c. Grosphus amicus Horatii ex Sicilia oriundus; Drak. coll. Schol. Crucq. ad Hor. Epist. I, xii, 22. 213. _ubi torrerent subjectæ corpora flammæ_ malebat N. Heins. quod mireris: nam vulgata lectio exquisitior est.

Venit, ab amne trahens nomen, Gela; venit Halæsa, Et, qui præsenti domitant perjura, Palici, Pectora supplicio; Trojanaque venit Acesta; 220

218. _Gela fluvii cognomine dicta_ ap. Virg. Æneid. III, 702, ubi v. Heyne. Conf. Oberlin. ad Vib. Sequestr. p. 116 sq. _Halæsa_ ad Halæsum fluvium. Vid. Var. Lect. 219. _Palici gemelli_, Jovis et Ætnæ Nymphæ, vel Thaliæ filii, deorum loco culti et a terra, quæ gravidam hauserat matrem, ut tutam a Junonis ira eam præstaret, in lucem editi juxta duo stagna (λίμνας, seu κρατῆρας Παλίκων, _Dellos_), per quæ jurari solebat, et quorum aqua mergebantur perjuri. Vide Macrob. V, 19; Diodor. XI, 89; Serv.; Cerda et Heyne ad Virgil. Æn. IX, 585; Heins. et Burm. ad Ovid. ex P. II, x, 25, et Met. V, 406; Berkel. ad Steph. Byz. p. 618; Cluver. Sic. II, 9; Salmas. ad Solin. pag. 73; Olear. ad Philostr. Apoll. Tyan. I, 6; Fazelli Rer. Sicul. Dec. I, L. III, c. 2. --_Palici_, h.l. pro incolis Palicæ urbis, juxta fanum, oraculum et stagna vel lacus Palicorum, nec longe ab Eryce sitæ. De _Palicis_ eorumque matre Thalia, nympha Siciliæ, conf. Wernsdorf in Poet. minor., tom. IV, p. 820 sq. 220. _Trojana Acesta_; v. sup. ad v. 45 et 205.

218. _Halæsa_ Col. Gr. Ἅλαισα, Ἅλεσα, (Diodor. XIV, 17); Ἅλαισος ποταμὸς et Ἁλασῖνοι, Strab. Ptol. et Gruter. p. 212, unde rectius forte _Alæsa_ scribitur. _Halesa_ et _Halesini_ ap. Cic. in Verr. Vulgo h.l. legitur et _Hæsa_, vel _Esa_, et _Hesa_, quorum nominum nulla sunt oppida Siciliæ. _Halesa_ jam conj. Cluver. Sic. ant. II, 4. et _Alesa_ Dausq. vel _et Helas_, quod fluvii nomen est ap. Plin. III, 8. 219. _damnant_ maluerit N. Heins.

Quique per Ætnæos Acis petit æquora fines, Et dulci gratam Nereida perluit unda. Æmulus ille tuo quondam, Polypheme, calori, Dum fugit agrestem violenti pectoris iram, In tenues liquefactus aquas evasit et hostem, 225 Et tibi victricem Galatea inmiscuit undam.

221. _Acis_ fl. (nunc _Aci_, _Iaci_, _Chiaci_) qui decurrit ab Ætna et in mare fluit. 222... 226. In hunc fluvium _Galatea_, _Nerei_ filia, Acin, puerum formosum, quem amabat, convertisse fingitur, quum Polyphemus, ejusdem Nymphæ amore captus, eum saxo ingenti percussisset. Fabula nota ex Ovid. Met. XIII, 750... 897. Cf. Cluver. Sic. ant. I, 9, et Casaub. lectt. Theocr. c. 2. --_perluit_ et mox _inmiscuit_, quia in undas conversus Nereidi se miscuit. [223.] _calori_, amori.

Nec non qui potant Hypsamque Alabimque sonoros, Et perlucentem splendenti gurgite Achaten:

227. _qui potant_; v. ad VIII, 367 et 564. --_Hypsa_, magnus fluvius, qui, in Panormitanis montibus ortus auctusque Crimiso, seu Crimisso, non longe a Selinunte in mare fluit. Duplex Hypsa videtur fuisse apud Siculos, alter Agrigento, Selinunti alter vicinus; N. Heins. et Cluver. I, 15 et 18. --_Alabis_, vel potius _Alabus_ fluvius, inter Mylas et Megaram. Vid. Var. Lect. et Cluver. I, 11. 228. _Achates_ fl. inter Gelam et Camarinam. --_perlucentem splendenti gurgite_, quoniam in eo, vel, si Plinio, XXXVII, 10, et Solino, c. 5, fides habenda, ad ejus ripas primum reperta est achates gemma. Confer Cluver. I, 15.

227. _Hypsamque_ Colon. Vulgo _Hyspamque_. Deinde _Alabimque_ Colon. Vulgo _Alabinque_. Sed _Alabumque sonorum_ Rom. 1, Parm. Mediol. non inprob. N. Heins. Ἀλαβος Ptolem. et Plut. in Timol. pag. 252, ubi Ἄλαβον pro Ἄβολον legendum esse jam monuit Cellar. in Geogr. Ἀλαβὼν Steph. Byz., Diodor. IV, 80, et Vib. Sequester. Ἀλαβὼς Hesych. mendose, judice N. Heins. _Albimque_ Putean. _Atymque_, vel _Atynque_ conj. Ortel. el Dausq. quod _Atym_ et _Hypsam_ jungat Plin. III, 8, ubi tamen non _Atys et Hypsa_, sed _Achates_, _Mazara et Hypsa_ legendum docuere Harduin. et Salmas. Exerc. Plin. p. 80.

Qui fontes, vage Chrysa, tuos, et pauperis alvei Hipparin, ac facilem superari gurgite parco 230 Pantagiam, rapidique colunt vada flava Symæthi.

229. _Chrysas_ fl. per Agyrinorum Assorinorumque agros fluens. Vid. Cluver. II, 7; Diodor. XIV, 96; Vib. Seq. et Cic. Verr. IV, 44, ubi Ursinus monet, hoc nomen sine adspiratione legi in numismate, quod ipse possideat. Sic quoque _Crysas_ reperiri in numo æreo apud Parutam sub tit. _d’ Asaro_, docet nos N. Heins. 230. _Hipparis_ fl. qui in Camerinum lacum se exonerat et ἀστήρικτος dicitur Nonno in Dion. XIII, 317, ut h.l. _pauperis alvei_: cujusque etiam meminit Pindarus et numus Camarinæ civitatis ap. Ursin. in not. ad rei rusticæ scriptores; N. Heins. Cf. Cluver. I, 14. --_facilem_ cum inf. pass. sæpe occurrit; Luc. II, 656; Tac. Hist. IV, 39, etc. _Ed._ 231. _Pantagias_ parvus fl. hodie _Fiume di Porcari_. Vid. Heyne ad Virg. Æn. III, 689. --Vide et Ovid. Fast. IV, 469, et Claudian. Rapt. Pros. II, 58. _Ed._ --_Symæthus_ (nunc _Giaretta_) maximus fl. Siciliæ.

229. _vage Chrysa_ Col. verissime; _vage Chirsa_ R. 2, _vage Crassa_ Put. _Vagedrasa_ Ox. _vage Drasa_ R. 1, Parm. Med. Vulgo _Vagedrusa_, quem Cluverius putabat esse amnem inter Achaten et Gelam, qui incolis nunc _Manumuzza_ diceretur. Sed hujus nominis fluvius a nullo scriptore memoratur. Hinc _Ericusa_, vel _Diana_, vel _Agathyrsa_ conj. Dausq. et _Arethusa_ Ortel. male, quia Syracusani a Punicis partibus stabant. 230. _Hipparim_ Col. prob. N. Heins. nisi quod _Hipparin_ scribi jubeat; cujus auctoritatem sequutus sum cum Drak. et Ern. _Hipparem_ Tell. et R. 2; _Iparem_ vel _Ipparem_ Put. _Hyparen_ Oxon. _Hyppatem_ R. 1 et Med. _Hyppaten_ Parm. Vulgo _Hypaten_, cujus nominis fluvius apud scriptores non occurrit. 231. _Simethi_ in omnibus fere libris legitur. Sed _Symæthi_ jam emend. Dausq. et Cell. Cf. N. Heins. ad Virg. Æn. IX, 584, et Ov. Met. XIII, 750.

Litora Thermarum, prisca dotata Camena, Armavere suos, qua mergitur Himera ponto Æolio; nam dividuas se scindit in oras; Nec minus occasus petit incita, quam petit ortus. 235 Nebrodes gemini nutrit divortia fontis, Quo mons Sicania non surgit ditior umbræ.

232. Hunc locum docte ac copiose inlustravit Drak. e cujus notis hæc excerpsisse sufficiat: «Silius _Thermas_ Himerenses respicit, biennium post Himeram urbem ab Hannibale, Gisgonis filio, excisam, A.U.C. CCCXLIII a Pœnis conditas (v. Diodor. XIII, 79) ad ejus nominis fluvium (Cic. Verr. II, 35), qui in _pontum Æolium_, h.e. Tuscum, seu Tyrrhenum, in quo sunt insulæ Æolides, decurrit (cf. Cluver. Sic. II, 3), non, quod Salm. Exerc. Plin. pag. 80 statuebat, ad alterum flumen Himeram, in Libycum mare influens. Verba autem _prisca dotata Camena_ non, quod Dausq. putabat, ad Stesicbori statuam Thermis positam (v. Cic. l.l.), vel ad arundines Thermitanas, unde tibiæ fiebant (Solin. c. 11), sed ad ipsum Stesichorum, domo Himeræum, referenda esse, recte docuerunt N. Heins. et Salmas. Exerc. Plin. p. 82.» De Stesichoro, summo poeta lyrico, Himeræ nato, cf. Jani ad Horat. Od. IV, ix, 8; Ælian. V. H. V, 26, et Conon Narr. 42. _Thermæ_ autem illæ nunc _Termini_ dicuntur. 234... 237. Nam duo hujus nominis fluvii sunt, qui ex diversis _fontibus_ in _Nebrode_ monte (v. Grat. Cyneg. extr. Solin. c. 5 et 11; Cluver. II, 11) oriuntur et in contrarias partes currunt. Alter Himera in septemtrionem, alter in austrum fluit, et ille nunc _fiume grande_, seu _fiume di Termini_, hic _fiume salso_ vocatur, si fides habenda Cluver. Sic. ant. II, 3 et 11.

237. _umbræ_, non _umbra_, scripti et R. 2.

Henna Deum lucis sacram dedit ardua dextram: Hic specus, ingentem laxans telluris hiatum, Cæcum iter ad manes tenebroso limite pandit, 240 Qua novus ignotas Hymenæus venit in oras.

238. Conf. ad I, 93 et inpr. Cic. Verr. IV, 48; Diodor. V, 3; Ovid. Met. V, 385 sq., et Claud. de raptu Pros. --_Henna ardua_, in loco edito sita. Vid. Cic. et Diodor. ll.cc. --_sacram dextram_ paulo argutius de militibus ex Henna, religione et cerimoniis Proserpinæ sacra, ad bellum excitis; Ern. --_dextram_, vel potius _dextras_, milites, ut passim. Vid. Ind. et ad XI, 539. --_Sacri_ proprie sunt _luci_, de quibus, ut et de _specu_, Plutone et raptu Proserpinæ, v. Cic. et Diodor. ll.ll.

238. _Henna_, non _Enna_, scripti, v. ad I, 93; _sacra dextra_ scripti et R. 1, Parm. Med. _sacras dextras_ h.e. milites, recte, opinor, emend. N. Heins. idque probavit Drak. et tacite recepit Lefeb.

Hac Stygius quondam, stimulante Cupidine, rector Ausus adire diem, mæstoque Acheronte relicto Egit in inlicitas currum per inania terras. Tum rapta præceps Hennæa virgine flexit 245 Adtonitos cæli visus lucemque paventes In Styga rursus equos, et prædam condidit umbris.

242 sq. Cf. VII, 689 sq. [243.] _adire diem_; v. ad XIII, 708. --_mæsto_, ut al. tristi, inamabili. 244. _inlicitas terras_; vid. ad III, 501, et Intpp. ad Val. Fl. I, 197 et 627. --_inania_; v. ad I, 97. 246. Cf. V, 617 sqq. et ibi not.

242. _Hac Stygius postquam_ emend. Gronov. Obss. III, 7. Sed leviori mutatione N. Heins. _venit in oras, Ac Stygius quondam_, etc. quæ vera videtur lectio. 244. _Egit in inlicitas_ Col. et Ox. _Egit pollicitas_ Put. proxime verum. Vulgo _Inlicitas egit_. 245. _Cum_ recte, puto, emend. Gronov. l.l. Deinde _flexit_, non _cessit_, Col. Oxon. Parm. 246. _Adtonitos cæli visus_, non _visu_, scripti, unde recepi probb. N. Heins. et Drak. Confer ad VI, 231, et X, 370. Mox _paventes_, non _caventes_, scripti et Parm.

Romanos Petræa duces, Romana petivit Fœdera Callipolis, lapidosique Enguion arvi, Hadranum, Ergetiumque simul, telaque superba 250 Lanigera Melite, et litus piscosa Calacte,

248. _Petræa_, Petra, hod. _Petraglia_. Cf. Var. Lect. _Callipolis_ urbs incerti situs, quam cum oppidis prope fretum, et in orientali latere sitis conjungunt Marcian. Heracl. p. 12, et Herodot. VII, 155. Conf. Cluver. II, 13. 249. _Enguion_, Ἐγγύϊον, Plut. in Marcello, pag. 309; Ἔγγυον, Ptol. et Diodor. XVI, 78; hod. _Gangi_, inter Himeram et Symæthum fluvios, unde Ἐγγυῖνοι Steph. _Enguini_ Plin. III, 8. _Engyni_ apud Cic. in Verr. III, 43; IV, 44; V, 72. Cf. Cluver. II, 11. 250. _Hadranum_, seu _Adranum_ (nunc _Aderno_), a Dionysio conditum, ad radices Ætnæ. Vide Stephan. Byz. et Diodor. XIV, 38. _Ergetum_ circa Symæthum et Chrysam, hod. _Citadella_. Cf. Var. Lect. 251. _Melite_ (nunc _Malta_) ins. inter Siciliam et Libyam, diversa ab illa, quæ in mari Hadriatico ad oram Dalmatiæ sita est, et hodie _Meleda_ vocatur. Cf. Intpp. ad Acta Apost. XXVIII, 7. Ejus linteamina subtilissima laudat Diodor. V, 12; _Melitenses vestes_, e gossypio factas, et _textrinum_ Cic. Verr. II, 72, et IV, 46. --_tela superba Lanigera_ ut fere sup. III, 374. --_Calacte_; vide Varias Lectiones.

248. _Petreia_ in quibusdam edd. _Patherea_ Put. Urbs _Petrina_, seu _Petrinæ_ (f. aquæ) dicitur Antonino. Πέτρα Ptol. et aliis. Hinc _Romanos et Petra duces_ fortassis legendum videbatur N. Heins. qui tamen et _Petræa_ (Πετραῖα πόλις) bene se habere monebat. 249. _lapidosique Engion arvi_ Col. unde _Enguion_ sive contr. _Engyon_ recte emend. N. Heins. et Gron. Obss. III, 7. Illud recepere Draken. Lefeb. et Ern., hoc Cell. Vulgo _Eugion_, et _arcu_ Oxon. _amni_ Put. _artus_ in omnibus edd. ante Cellar. excepta Parm. in qua _arcus_ exstat. _Eugeon arcus_ conj. Dausq. ut fornix nativus intelligatur, ut ap. Ovid. Met. III, 30. 250. _Adranum_ forte rectius. Gr. Ἄδρανον. Sed _Hadranitani_ ap. Plin. III, 8. Mos _Ergetumque_ Put. probb. N. Heins. Drak. et Cluver. II, 8. _Ergetiumque_ Col. quod recepi. Ἐργέτιον Philisto ap. Steph. Byz. _Ergetini_ Plin. III, 8. Σεργέντιον Ptol. _Hergetumque_ Tell. et R. 2, prob. Lefeb. _Ergentumque_ Oxon. R. 1, Parm. Med. Vulgo _Hergentumque_. Deinde _teloque superba Lanigero_ Put. _telæque superba Lanigeræ_ malebat N. Heins. 251. _Calacte_ recepi cum Lefeb. et Ern. ex emend. Cluver. Sic. II, 4 et 5; Cell. et N. Heins. Calacte, seu Calacta vicina Cephalœdio atque Halesæ (vid. Antonin.) et ad originem vocis respexit poeta; Cell. in not. et Geogr. Καλὴ ἀκτὴ, bonum litus, dicitur Herodoto, VI, 13, et Diodor. XII, 8. _Melecte_ Put. _Melatte_ Parm. Vulgo _Melacte_: oppida ignota.

Quæque procelloso Cephalœdias ora profundo Cæruleis horret campis pascentia cete,

252. _Cephalœdis_, seu _Cephalœdium_, opp. maritimum inter Thermas Himerenses et Alæsam in boreali insulæ latere; Cell. De hoc oppido et ad illud cetariis v. Cluver. II, 4. --_ora horret cete_; propr. cete horrent ad oram in mari. Conf. ad I, 423. [253.] _Cæruleis campis_, ut _æquor maris_ et _campi liquentes_ ap. Virg. Æn. II, 780; VI, 724, vel _humentes_ inf. v. 368.

252. _Cephaledias_ quidam libri: _Cephaledum_ et _Cephaleditani_ Cic. Verr. II, 52. Sed _Cephalœdias_ h.l. Col. et optimi libri. Κεφαλοίδιον Strab. et Diodor. XIV, 79, Κεφαλοιδις Ptol. _Cephalœdis_ Plin. Cf. Casaub. ad Strab. VI, p. 184 et 1 8 al. 417, et Wesseling. ad Anton. Itin. p. 92.

Et qui, conreptas sorbentem vorticis haustu, Atque iterum e fundo jaculantem ad sidera, puppes, 255 Tauromenitana cernunt de sede Charybdim. Hæc Latium manus et Laurentia signa movebat.

254 sqq. Conf. ad II, 306 seq.; Strab. VI, p. 185 al., 268 al., 411; Senec. Epist. 79, et Pacati panegyr. c. 26; vid. et Heins. ad Ovid. Amor. II, xvi, 26. --_qui... cernunt_, Tauromenitani. [256.] _Tauromenium_ (hod. _Taormina_) urbs in orientali ora Siciliæ sita, et in Tauro monte condita, quæ vino ac marmore inclaruit, et, Naxo excisa, ejus incolis aucta est. Vid. Diodor. XIV, 60; XVI, 7; Sallust. fragm. lib. V; Cluver. I, 7. 257. _Hæc manus_, hi populi antea enarrati, _Latium et Laurentia signa movebat_, pro Romanis arma gerebant et militabant; Ern. --_Laurentia signa_; v. ad I, 110.

254. _verticis_ Oxon. et priscæ edd. Conf. not. ad III, 475. 256. _Tauromenitana_ Col. _Tauromentana_ Oxon. Vulgo _Taurominitana_. Ita passim, et _Taurominium_, ap. Cic. et alios scriptores Rom. Sed _Tauromenium_ in priscis codd. Plin. III, 8. Ταυρομένιον Græcis dicitur, et Ταυρομενία Strab. TAUROMEN. et ΤΑΥΡΟΜΕΝΙΤΑΝ. in numis; conf. Heins. ad Ovid. Fast. IV, 475. 257. _fovebat_ emend. Barth. Adv. IX, 3, et N. Heins. prob. Draken. coll. VII, 10; XI, 168; XIV, 97; Virg. Æn. I, 281; X, 93. Non male! vid. tamen not.

Cetera Elissæis aderat gens Sicana votis. Mille Agathyrna dedit, perflataque Trogilos Austris, Mille Thoanteæ sedes Facelina Dianæ. 260

258. _Elissæis votis_, Pœnis. Vid. I, 81. --Alludit ad Æn. IV, 622 sqq. _Ed._ 259. _Agathyrna_; Ἀγάθυρνα, Polyb. ap. Steph. _Agathyrnum_ Plin. Ἀγάθυρνον Diodor. V, pag. 991 ab Agathyrno rege; Ἀγάθυρσον corrupte Strab. et Ἀγαθύριον Ptol. ad fluvium cognominem, inter Messanam et Panormum, ubi nunc S. Marci opp. _Trogilos_, Τρώγιλος, opp. Syracusis et mari vicinum (v. Thucyd.), cum portu (v. Liv. XXV, 23), unde _perflata austris_. 260. _Thoanteæ Dianæ_; v. ad IV, 769. --_sedes Facelina_, fanum Dianæ F. inter Mylas et Naulochum, non longe a Peloro prom. Cf. Var. Lect. Locum designat Appianus B. Civ. V, 116. Ἀρτεμίσιον, πολίχνη βραχυτάτη, ἐν ἧ φασὶ τὰς ἡλίου βοῦς γενέσθαι, unde ap. Ovid. Fast. IV, 486: _Sacrorum Melan pascua læta boum_: nam Melas oppidum præterfluit, idemque _Phacelinus_ dictus. «Phacelinus Siciliæ juxta Peloridem, confinis templo Dianæ:» Vib. Sequest. ed. Oberlin. p. 170 sq. _Panormos_ (hod. _Palermo_) urbs condita a Phœnicibus (Thucyd. VI), et colonia Rom. (Strab. VI) cum portu peropportuno ad adpellendum, unde nomen adcepit a πάνυ ὁρμή. Hinc et _Panhormus_ seu _Panhormum_ dicitur, v.c. ap. Plin. III, 8, et _Panhormitani_ in lapidibus vetustis ap. Spon. p. 176 et al. ut spiritus voc. ὁρμὴ seu ὅρμος exprimatur.

258. _Elissœis_ Col. Vulgo _Elysæis_, vel _Elisæis_ et _Elyseis_, vid. ad I, 81. 259. _Agatyna_ scripti. _Agathina_ Parm. _Agatinnum_ certe et _Agantinnum_ dicitur Antonino et tabulis Itinerariis. Vulgo _Agathyrna_, prob. Drak. _Agyrina_ conj. N. Heins. Sed vid. ad v. 208. Deinde _Trogilos_ Oxon. R. 1, Parm. Med. _Troylos_ Col. _Troialos_ Put. Vulgo _Strongylos_: sed recte jam monuit N. Heins. hanc insulam Æoliam intempestive h.l. inculcari, et Gr. Στρογγύλην, Lat. _Strongulen_, non _Strongylon_, dici. Idem conj. _Trotilon_ (Τρώτιλον, _Trotilum_, opp. ad mare situm non longe a Syracusis), vel _Mille Acradina dedit, perflataque Trogilos austris_: at Acradina est pars Syracusarum, quæ urbs, v. 277, memoratur. 260. _Facelina Dianæ_ Col. probb. Cluver. Sic. II, 6, et N. Heins. qui monet, Dianæ Φακελίνης vel Φακελίτιδος nomen derivari a Φάκελος, qui est fascis sarmentorum, quo Orestes simulacrum Dianæ ex Scythia Ariciam in Italiam adtulisse dicitur, vid. Serv. et Pompon. Sabin. ad Virg. Æn. II, 117, et Bucol. pr. Munker. ad Hygin. fab. CCLXI, et ad Antonin. Liber. fab. XXVII, Cluver. l.c. et Heyne ad Donati vit. Virgil. § 85; _Phacetina_ R. 2, unde _Phacelina_ rectius, opinor, scripsit Lefeb. ut in Lucilii fragm. apud Pompon. Sab. l.c. Eadem scriptura aliis corruptis lectionibus h.l. firmatur. _Placentina Chavæ_ Tell. R. 1, Parm. _Pharetia Chavæ_ Mediol. _Placentia Agavæ_ a manu docta in R. 1, _facetia cave_ Put. Vulgo _Fascellina_, vel _Fascelina Divæ_, quod nomen Dianæ (al. _Fascelis_, seu _Fascelitis_) a _fasce_ lignorum deducitur. Pompon. Sabinus l.c. Deam hanc _Facelinam_ a _facibus_ dictam putabat.

Tergemino venit numero fecunda Panormos; Seu silvis sectere feras; seu retibus æquor Verrere, seu cælo libeat traxisse volucrem.

261. _Tergemino numero_, tribus militum millibus. --_fecunda_ omnis generis animalibus, feris, piscibus, volucribus; quod mox poeticis coloribus adumbratur. 262 sq. _Verrere æquor retibus_, unde rete _verriculum_, _everriculum_. Conf. ad XI, 472 in Var. Lect. et Bentl. ad Horat. Sat. II, iii, 235. Vide quoque Servium ad Æn. I, 59. _Ed._ [“XI, 472” recte XI, 470] [263.] _cælo traxisse_, h.e. deducere, ut _trahere crescente arundine prædam_ dixit Martial. IX, 54, de quo aucupio cf. sup. VII, 674 seq.

261. _Panhormos_ Oxon. vid. nott. _Panhorphos_ Tell. 262. _sectere_ recte Colon. et R. 2. Vulg. _sectare_, quod perperam pro _sectari_ dictum adcipiunt; _agitare_ emend. Bentl. ad Horat. Serm. II, 3, 235, quod a vulgata lectione nimis recedit. 263. _Verrere_ Col. Ox. et in marg. R. 1. Vulgo _Vertere_.

Non Herbesos iners, non Naulocha pigra pericli Sederunt; non frondosis Morgentia campis 265 Abstinuit Marte infido: comitata Menæis Venit Amastra viris, et parvo nomine Tisse, Et Netum, et Mutyce, pubesque liquentis Achæti.

264. _Herbesos_, seu Erbessus (v. Var. Lect.) ad fontes Anapi, qui in portum magnum Syracus. effluit, ubi nunc Cryptæ, _la Grotte_, si fides habenda Fazello, Rer. Sic. I, 10; Cluverus (Sic. ant. II, 10 et 11) duplex hujus nominis oppidum in Sicilia fuisse putabat, alterum supra Agrigentum inter Acragantem Halycumque amnes, quod ex Polyb. I, 18, alterum Syracusis vicinum, quod ex Liv. XXIV, 30, colligebat. Hæc tamen conjectura parum probabilis videbatur Cellar. Geogr. T. I, p. 810 sq. _Naulocha_, al. Naulochus, seu Naulochum; et Ναύλοχοι, Appian. B. Civ. lib. V, 116 et 121, prope Pelorum prom. cum statione navium, unde nomen adcepit. Cf. Suet. Aug. 16 et 101. --_non iners_ et _pigra pericli_, ut _piger militiæ_ apud Horat. Epist. I, ii, 124 h.e. non pigra ad periculum in bello subeundum. Sic _piger in militia_ dixit Cic. ad Div. VII, 17, et _gens pigerrima ad militaria opera_, h.e. ignava, inbellis, Liv. XXI, 25. 265. _Sederunt_; v. ad III, 142, et X, 597. --_Morgentia_ (vid. Var. Lect.), supra ostium Symæthi non longe a mari. [266.] _Marte infido_, bello ancipiti, vel, ut Marsus exponit, pro infidis Pœnis. --_Menæis viris_ a Μέναις opp. quod lacui Palicorum subjacebat inter Syracusas et Hennam, Μεναὶ, Steph. Μέναινον Diodor. XI, 78; hodie _Meneo_. Hinc _Menenii_, Cic. Verr. III, 43. _Menanini_, Plin. III, 8; ΜΕΝΑΝΙΝΩΝ, ΜΕΝΑΙΝΩΝ et ΜΗΝΑΙΝΩΝ in numis Parutæ; forte et Goltzii. 267. _Amastra_ ad Halæsum fl. Ἀμήστρατος, vel Ἀμέστρατος, Steph.; Μυττίστρατον, Polyb. I, 24; Μουτίστρατον, Zonar.; Μύστρατον, Diod. in Eclog. p. 876; hod. _Mistretta_. --_Tissa_ ad radices Ætnæ, nunc forte _Randazzo_. --_parvo nomine_, ut ap. Cic. Verr. III, 38 pr., _perparva et tenui civitate_. Cf. ad XIII, 5. --Vide Ptolem. lib. III, cap. 4. _Ed._ 268. _Netum_; Νέητον, Ptol. nunc _Noto, Citta ingeniosa_, prope Pachynum. --_Mutyce_; Μοτούκα, Ptol. III, 4; Μότυκα et Μότικα al. hodie _Modica_, inter Syracusas et Pachynum. Cf. Cluver. II, 10; Hard. ad Plin. III, 8; Græv. et Ern. ad Cic. Verr. III, 43 --_liquentis Achæti_; v. Var. Lect.

264. _Herbessos_ scribendum censebat N. Heins. Rectius forte _Erbessos_. Gr. Ἐρβησσὸς Polyb. I, 18; Ἐρβησσίνος ap. Steph. Sed _Herbessus_ in optimis libris Liv. XXIV, 30, 35, et _Herbessenses_ ap. Plin. III, 8. 265. _Morguentia_ R. 1, et ad marg. _Morguntia_. Forte leg. _Morgantia_, Μοργάντιον Strab. VI, p. 186, Μοργαντίνη Thucyd. IV, et Diodor. XIV, 96. _Murgantia_ Liv. XXIV, 27; XXVI, 21. ΜΟΡΓΑΝΤ. in numis. Sed Μοργεντῖνοι Steph. _Murgentini_ Plin. III, 8, et _Murgentinus ager_ Cic. Verr. III, 18, et V, 47. 266. _Menæis_ scripti et vetustæ edd. ante Marsum, qui primus _Nemæis_ dedit. _Noœnis_ emend. Maser. ad Val. Fl. II, 495, coll. Plin. III, 8, ubi potius _Noæi_ memorantur, Νοαῖοι, quorum urbs Νόαι, hod. _Noara_. Cluverius castigabat _Nomæis_, a Νόμαις, perobscuro oppido, quod in tabulis suis geographos Amestrato seu Amastræ vicinum posuisse, deceptos depravatis Silii editionibus, bene monuit N. Heins. 267. _Tisse_ Col. Τίσσα Ptol. _Tissæ_ priscæ edd. non inprob. N. Heins. Τίσσαι Steph. Vulg. _Thisse_. 268. _Mytice_ Col. unde _Matyce_ emend. Cluver. II, 10, Cell. et N. Heins. Vulg. _Micite_. Deinde _Achæti_ Col. _Arethi_ Put. R. 1, Parm. Med. _Arheti_ Oxon. Vulgo _Acheti_. Quæ omnia mendosa videntur. _Acithi_ non male conj. Dausq. et N. Heins. Ἀκίθιος fluvius ap. Ptol. de quo vid. Cluver. I, 18. Hinc forte _liquentis_, pro quo _ingentis_ scribendum putabat D. Heins. An legendum _Echetlæ?_ De eo opp. vid. Polyb. I, 15; Diodor. XX, 32, et Steph.

Sidonios Drepane, atque undæ clamosus Helorus, Et mox servili vastata Triocala bello, 270 Sidonios Arbela ferox, et celsus Ietas, Et bellare Tabas docilis, Cossyraque parva,

269. _Sidonios_, Pœnos, _juvere Drepane_, _Helorus_, etc. --_Drepane_, vulgo _Drepanum_ (Δρέπανον et τὰ Δρέπανα, Polyb. I, 41, 46, 55; _Drepanis_ Anton.), prom. et opp. Conf. Cluver. II, 1; Virg. Æn. III, 707 sq. --_Helorus_ fluvius, præter opp. ejusdem nominis, et inter specus primum rupesque exesas procurrens, unde _clamosus undæ_. Vid. Heyne ad Virg. Æn. III, 698, et Cluver. I, 13. Cf. sup. ad III, 471, et IV, 524. 270. _Triocala_ opp. mediterr. inter Crimissum et Himeram fl. Τριόκαλα, Diod. in Ecl. l. XXXVI, p. 913; Τριόκλα, Ptol. III, 4; Τρίκαλα, Steph.; ΤΡΙΑΚΑΛΑ in numis Parutæ; hod. _Troccoli_; unde _Triocalini_, Plin. III, 8, et Cic. Verr. V, 4. --_mox servili vastata bello_, arx belli a servis capta et summa vi diruta. Vid. Diodor. l.c., et Cluver. II, 12. 271. _Arbela ferox_; v. Var. Lect. --_Ietas_; Ἰεταὶ, Steph. nunc _Iato_, ad Crimissum fl. in excelso monte, unde _celsus_, ut _ardua_ v. 238. Hinc _Ietenses_ ap. Plin. III, 8, ubi vide Harduin. [272.] _Tabas_; v. Var. Lect. --_Cossyra parva_ ins. inter Siciliam et Africam, hod. _Pantalarca_. Κόσσυρα Ptol. IV, 3 extr. Κόσσουρα Strab. VI, pag. 191. COSSURA in numis ap. Parutam et Holsten. ad Steph. Κόσυρος Scyl. ac Steph. _Cosura_ Mel. II, 7. _Cosyra_, Plin. III, 8; V, 7, et Ovid. Fast. III, 567, ubi v. Heins. et Burm. Nullam ejus mentionem fecit Cluver. qui eam forte ad Africam retulit.

269. _Sidonios_ scripti et quædam edd. antt. _Sidonias_ R. 1, et Med. prob. N. Heins. ad Ovid. Heroid. XV, 164, Cf. ad II, 117, et not. ad IV, 648. Vulgo _Sidonia et_. Verum τὸ _Sidonios_ præstat, quod mox repetitur. 271. _Arbeia_ Colon. unde _Arbela_ emend. Cluver. II, 13, et N. Heins. qui tamen _ferax_ pro _ferox_ corrigendum censebat. Ἀρβέλη Stephan. Ἀρβέλαι Suid. Oppidum incerti situs, et forte ab hoc loco alienum, quoniam secunda syllaba producitur. Vulgo _Arabeia_, quæ nihili est. Forte leg. _Herbita_, vel _Acrilla_, vel _Onobala_. Ὀνοβάλα fl. ap. Appian. B. Civ. V, 109, qui Vibio Sequest. (vid. edit. Oberlin. p. 198, 199) _Tauromenius_ et nunc _Cantara_ dicitur, si Fazello et Cluver. fides habenda. _Herbita_ et, quæ mox memorantur, _Tabæ_ adjacent Heræis montibus. _Acrilla_, vel _Acrillæ_, non procul a Syracusis, inter Acras (sup. v. 206) et Agrigentum; vid. Liv. XXIV, 35, et Steph. Byz. 272. _Tubas_ Col. _Thabas_ primæ edd. _Thebas_ Put. Vulgatam lect. _Tabas_, quæ mendosa videbatur N. Heins., defendit Cluver. Sic. ant. II, 13, putans, hoc oppidum esse hod. castellum _Tavi_ ad Heræos montes.

Nec major Megara Mute concordibus ausis Juvere, et strato Gaulum spectabile ponto, Quum sonat Halcyones cantu, nidosque natantes 275 Inmota gestat, sopitis fluctibus, unda.

273. _Megara_; v. sup. ad v. 26. --_Mute_; v. Var. Lect. 274. _Gaulum_, al. _Gaulos_, ins. Siculi maris prope Meliten, Pachyno adversa. Γαῦλος πελαγία καὶ λιμέσιν εὐκαίρως κεκοσμένη, Ποινίκων ἄποικος, Diodor. V, 12. Hinc et _strato ponto_, plano et tranquillo mari. Vid. ad III, 55, in Var. Lect. 275. «Halcyone avis paulo amplior passere, colore cyaneo ex parte majore, tantum purpureis et candidis admixtis pennis, collo gracili ac procero: quam videre rarissimum est, nec nisi Vergiliarum occasu et circa solstitia brumamve, nave aliquando circumvolata statim in latebras abeuntem. Fetificant bruma, qui dies halcyonides vocantur, placido mari per eos et navigabili, Siculo maxime;» Plin. X, 32, ubi v. Harduin. et ad II, 47. Conf. Intpp. ad Virg. Georg. I, 399; Plaut. Casin. Prol. vers. 26, et Pœn. I, ii, 143; Varr. L. L. VI, 5.

273. _Nec major_, h.e. æqualis, una voce scribendum putat Lefeb. ut _necopina_ sup. v. 188, et alia IX, 98, et XVI, 608, ex hellenismo. --Deinde _Iuntæ_ pro _Mute_ Col. _Mite_ vel _Myte_ Ox. _Motyce_ seu _Mutyce_ corrig. Cluver. Sic ant. I, 11, cujus tamen urbis poeta jam meminit v. 268. _Motye_ vel _Mutye_ legendum videbatur Drak. Idem vero oppidum Silio _Muten_ dici putant Dausq. Lefeb. et Ern. Μοτύη opp. marit. non longe a Lilybæo (non Pachyno, ut apud Pausan. Eliac. I, 25), vel in insula ejusdem nominis (Diod. XIII, 63 et 88, XIV) Phœnicum κτίσμα (Thucyd. VI, 2), vel colonia Pœnorum iisque fidissima, si fides habenda Diodoro l.c. Conf. Polyæn. Strateg. V, 2, n. 6. 274. _Gaulum_ scripti. _Gaurum_ R. 1 et Med. _Gauros_ Parm. Vulgo _Caulum_. Male! _Caulon_ inepte conj. Dausq. quod Italiæ opp. est et _Aulon_ quoque vocatur; _strato Gaulos (spectabile) ponto_, vel _strato_, _Gaulos_, _spectabile p._ (ut inf. v. 292, _postquam inmedicabile visum Seditio_) emend. Gron. Obss. III, 7, quod insula illa ceteris scriptoribus non _Gaulum_, sed _Gaulos_ dicatur.

Ipsa Syracusæ patulos urbs incluta muros Milite conlecito variisque inpleverat armis. Ductores facilem inpelli, lætamque tumultus Vaniloquo plebem furiabant insuper ore: 280

277 seq. _Ipsa urbs inclita Syracusæ inpleverat patulos muros_, ibi multi milites conscripti erant, qui Pœnis auxilio mitterentur. Verba _patulos muros_ ad magnitudinem urbis spectant. Πεντάπολις ἦν τὸ παλαιὸν, ἑκατὸν καὶ ὀγδοήκοντα σταδίων ἔχουσα τὸ τεῖχος, Strab. VI, p. 186 al., 270 al., 415. Hinc et mox vers. 281. --_quatuor arces_, urbes, de quibus v. supra ad v. 181. 280. _furiabant_; v. ad VII, 617.

277. _Syracosæ_ Col. _Syracuse_ ad marg. R. 1. _Syracosias_ conj. N. Heins. 280. _plebem_, non _pubem_, scripti.

Numquam hoste intratos muros, et quatuor arces, Et Salaminiacis quantam Eoisque tropæis Ingenio portus urbs invia fecerit umbram, Spectatum proavis: ter centum ante ora triremes Unum naufragium, mersasque inpune profundo 285 Clade pharetrigeri subnixas regis Athenas.

281. Verba ductorum, qui dicunt: in hujus urbis mœnia ac portus numquam penetrasse hostem, et a _proavis spectatum_ esse, h.e. majores vidisse, _quantam umbram fecerit urbs_ hostibus _invia_ (ut inf. vers. 639) _tropæis Salam. Eoisque_, h.e. quantopere obscuraverit gloriam victoriæ, ab Atheniensibus de Xerxe, rege Eoo, Orientis, ad Salamina reportatæ; horum naves _ter centum ante ora_ proavorum _unum naufragium_, unam cladem fuisse, h.e. omnes periisse, vel _ter centum triremes... unum naufragium_... ipsasque _Athenas_ quasi _mersas_ esse mari. Intpp. bene comparant locum Cic. Verr. lib. V, 37, quem Silius expressit: «Quo Atheniensium classis sola post hominum memoriam CCC navibus vi ac multitudine invasit: quæ in eo ipso portu, loci ipsius portusque natura (ut h.l. ingenio portus), victa atque superata est. Hic primum opes illius civitatis victæ, comminutæ depressæque sunt: in hoc portu Atheniensium nobilitatis, imperii, gloriæ naufragium factum existimatur.» De bello, quod Athenienses, ducibus Demosthene et Nicia, cum Syracusanis gesserunt, tempore belli Peloponnesiaci, et in quo bis victi sunt a Gylippo, qui Spartanis, Syracusanorum sociis, præerat, v. Justin. IV, 4 et 5; Thucyd. VII, 2 sqq.; Diodor. XIII, 7 sqq.; Plut. in Nicia et al. De duplici vero _portu_ Syracusano Cic. Verr. IV, 52; V, 37, et Dorvill. ad Charit. p. 282 et 598. 283. _Ingenio_, ut IV, 91, ubi v. not. 285 sq. _Unum naufragium_, ut fere _tumulus_ supra I, 50, ubi v. not. --_mersas profundo Athenas_, δεινῶς de Atheniensibus, ad internecionem cæsis. [286.] _subnixas_ ut sup. VIII, 243, ubi v. not. --_pharetrigeri regis_, Xerxis, regis Persarum. Persæ ac Parthi proprie _pharetrigeri_ ac _pharetrati_ dicuntur. Conf. Intpp. ad Virg. Georg. IV, 290.

281. _hosti_ maluerit N. Heins. idque recepit Lefeb. 282. _Eisque_ R. 1, et _Actæisque_ ad ejus marg. _trophæis_ quidam male. Est Gr. τρόπαιον, seu τροπαῖον. Post _tropæis_ Drak. punctum, Lefeb. vero et Ern. post _umbram_ v. 283, signum exclam. posuere. E contextu _refert_ vel simile quid subintelligendum censet Lefeb. Sed vid. not.

Flammabant vulgum geniti Carthagine fratres, Pœni matre genus; sed quos, sub crimine pulsus Urbe Syracosia, Libycis eduxerat oris Trinacrius genitor, geminaque a stirpe parentum 290 Astus miscebant Tyrios levitate Sicana.

287 seq. _fratres_, Hippocrates et Epicydes, prætores, _flammabant vulgum_, de quo v. Liv. XXIV, 26 sq. Hi «nati Carthagine, sed oriundi ab Syracusis exsule avo, Pœni ipsi materno genere,» Liv. ibid. c. 6. Cf. Polyb. VII, 2. [288.] _sub crimine_, sub prætextu criminis, Burman. et Drak. coll. Suet. Ner. 35, et Tac. Hist. II, 26. 289. _eduxerat_, et genuerat et educaverat; Lefeb. 291. _levitate Sicana_; cf. sup. ad v. 31.

288. _ob crimina_ conj. N. Heins. et v. 293, _insurgebat_. At nihil mutandum.

Quæ cernens ductor, postquam inmedicabile visum Seditio, atque ultro bellum surgebat ab hoste, Testatus Divos Siculorum, amnesque, lacusque, Et fontes, Arethusa, tuos, ad bella vocari 295 Invitum, quæ sponte diu non sumserit, hostem Induere arma sibi, telorum turbine vasto Adgreditur muros, atque armis intonat urbi.

292. Accuratius belli causas exponit Liv. XXIV, 33 sqq. --_ductor_ Rom. Marcellus. --_inmedicabile_ τὶ, pro, inmedicabilis visa. 293. _surgebat_, oriebatur; Drak. coll. I, 686, et XIII, 617. 294. Hæc adumbrata ex oratione Marcelli ap. Liv. XXIV, 38 extr. _Vos, Ceres mater_, etc.; Ern. Cf. Virg. Æn. XII, 581, et Ovid. Met. V, 44 seq. --_Divi Siculorum_, Orcus, Triptolemus, Ceres, Proserpina, Palici, Diana, Minerva, Jupiter, Olympius, Apollo, aliique; Dausq. 295. _Arethusa_; cf. sup. v. 53 sq. _ad bella_ non cum Pœnis gerenda, quod Dausq. putabat, sed cum Syracusis, cui urbi diu pepercerat Marcellus, abstinendo hostilibus, e longinquo obsidione servanda, legatos mittendo; Gron. Obss. lib. III, 7. 296. Testatus Deos, _hostem induere sibi_ (Marcello) _arma_, h.e. se invitum cogere ad arma capienda, _quæ sponte_, consilio et de industria, _diu non sumserit_ (Marcellus), quorum usu diu abstinuerit, sperans, Syracusanos non extrema _experturos_ esse. Conf. sup. v. 179 sqq. Similis est locus Liv. XXX, 31: «Neque patres nostri priores de Sicilia, neque nos de Hispania fecimus bellum: et tunc Mamertinorum sociorum periculum, et nunc Sagunti excidium nobis pia ac justa induerunt arma.» 297. _telorum turbine_; vid. ad I, 311.

296. _Invitum, quia_ ex Col. recepit Drak. _Invitumque a sponte non s. h._ Oxon. _Invitumque a sponte diu non_ Put. _quia sponte Deum non sumserit_ corrig. N. Heins h.e. diis faventibus adnuentibusque; quod multis exemplis docetur, quibus opus non erat. Ego servavi vulgatam lect. exemplo Lefeb. et Ern. Eamdem non inprobabat Draken. et _sumserit_ vel positum pro sumsisset, vel in _sumeret_ mutandum putabat. Mireris viros doctos nodum in scirpo quæsisse, et Lefeb. primum percepisse h.l. sententiam, quam his verbis enuntiat: hostis induit Marcello arma, quæ ipse Marcellus diu sponte _distulit_ sumsisse; vid. not.

Par omnes simul ira rapit, certantque, ruuntque. Turris, multiplici surgens ad sidera tecto, 300 Exibat, tabulata decem cui crescere Graius Fecerat, et multas nemorum consumserat umbras. Armatam hinc igni pinum et devolvere saxa Certabant, calidæque picis diffundere pestem.

300. Ernesti: «De hac turri excelsa, quæ igni Rom. adcensa prima ruinam in muris Syrac. dedit, omnia a Silio ficta sunt: nonnulla tamen leguntur ap. Liv. XXIV, 34, unde in turris cogitationem adduci facile poterat. Talia Silius numquam e manibus dimittit, et plerumque graphice, nec sine arte pingit, sed nec sine nimiæ luxuriæ vitio, ut h.l. altitudinem turris et inpr. incendium.» Poeta autem noster ante oculos habuit similem locum Virgil. Æn. IX, 530 sqq. --_multiplici tecto_, tabulato, de quorum numero sæpe ingenti ac fine v. Lips. Poliorc. lib. II, 4. 301. _Exibat_ ad sidera, ut _ad cælum_ ap. Virgil. Georg. II, 81, vel simpl. eminebat, ut ap. Ovid. Met. III, 78. Sic et _exsistere_ sup. I, 585, ubi v. not. --_tabulata crescere_, ut v. 309: _crescentia tecta_. Vide ad VII, 676. --_Graius_, Archimedes, Syracusanus, de quo v. inf. v. 341 sq. Cur _Graius_ dicatur, intelligitur ex v. 50 sq. 302. _nemorum umbras_, ut IV, 679, ubi v. not. 303. _pinum_, tædas, ut v. 420; IX, 336; X, 549, et πεύκη ap. Aristoph. Nub. Act. I extr. Drakenb. 304. _picis pestem_; v. ad I, 174.

303. _pinum_ scripti; conf. Heins. ad Claud. R. P. III, 387. Vulgo _molem_.

Huic procul ardentem jaculatus lampada Cimber 305 Conjicit, et lateri telum exitiabile figit.

305. _Huic_ scripti. _Hinc_ R. 1, Med. aliæque priscæ edd. Vulgo _Hic_.

Pascitur adjuto Vulcanus turbine venti, Gliscentemque trahens turris per viscera labem, Perque altam molem, et toties crescentia tecta, Scandit ovans, rapidusque vorat crepitantia flammis 310 Robora, et, ingenti simul exundante vapore Ad cælum, victor nitentia culmina lambit.

307. Colores orationis poeticæ passim obvii. Cf. IV, 680 sq.; lib. V, 510 sq.; lib. VII, 351 sq; IX, 602 sq. et inf. v. 419 sq. --_Pascitur_, ut IX, 603. 308. _labem_, ut v. 304, _pestem_; cf. ad VIII, 21. 309. _crescentia tecta_; v. ad VII, 676. 310 sqq. _ovans victor_, Vulcanus, h.e. ignis. [311.] _exundante vapore Ad cælum_; v. ad II, 631. [312.] _lambit_, ut ap. Virg. Æn. II, 684, et III, 574.

307. _adjutus_ Put. et ad marg. R. 1, quod receperunt Lefeb. et Ern. Idem, vel _adjecto_, vel _adjuncto_ conj. Dausq. Vulgatam lect. _adjuto_ h.l. probabat N. Heins. qui sup. ad XI, 614, verebatur, ne mendosa esset. Omnino doctior videri potest, et auribus certe gratior est. [“XI, 614” recte XI, 611] 309. _toties_ Col. Put. R. 2, Parm. Ben. Vulgo _turris_. Deinde _crescentia_, Col. Vulg. _nascentia_ non inprob. Barth. Adv. IX, 3, ut sensus sit: Tam alta erat turris, ut ubi finem habitura videretur, ibi denuo novo tabulato renasceretur, et superiora tabulata enascerentur velut ex inferioribus iisque majoribus sursum procedendo: _texta_ conj. N. Heins. et _tectis crescentia tecta_ Dausq. 310. _rapidusque_ scripti et R. 2, quod recepi, etsi perperam ita legi putabat N. Heins. Mea qualicumque sententia exquisitius est vulgato _rapidisque_, et pro _raptim_ positum, ut apud Virg. Æn. XI, 906; XII, 81 al. In iisdem scriptis recte _crepitantia_, non _trepidantia_; conf. Bentl. ad Horat. Od. IV, xi, 11, et Drak. h.l. 312. _surgentia culmina_ Ven. Marsi, teste N. Heins. Sed vulgatam lect. in utraque Marsi ed. Ven. reperit Drak. _nutantia_ ingeniose conj. Dausq. h.e. ruinam minitantia.

Inplentur fumo, et nebula caliginis atræ (Nec cuiquam evasisse datur) ceu fulminis ictu Conreptæ rapido in cineres abiere ruinæ. 315 Par contra pelago miseris fortuna carinis. Namque ubi se propius tectis urbique tulere, Qua portus muris pacatas adplicat undas, Inprovisa novo pestis conterruit astu.

316... 319. Ab altera parte navibus Romanorum non minus detrimenti inlatum est Archimedis arte.

318. _adpulit undas_, ut inf. v. 418, Put.

Trabs fabre teres, atque, erasis undique nodis, 320 Navali similis malo, præfixa gerebat Uncæ tela manus: ea celso ex aggere muri Bellantes curvi rapiebat in aera ferri Unguibus, et mediam revocata ferebat in urbem.

320. Describitur machina Archimedis, qua navibus hostium nocuit, _tolleno_, Gr. καρχήσιον. Vide Liv. XXIV, 34; Polyb. VIII, 7 (ubi conf. Schweigh.); Athenæus, V, p. 208; Plut. in Marcello, Opp. T. I, p. 306, edit. Frft. Tzetz. Chil. II, 35; Oribas. de machinam. VI, 24. 322. _Uncæ tela manus_, mox _ungues curvi ferri_, et v. 327, _chalybs morsusque tenaces_. Livio l.l. dicuntur _ferrea manus_; Polyb. VIII, 8, χεῖρ σιδηρᾶ ἐξ ἁλύσεως δεδεμένη; Plut. in Marcello l.c. χεῖρες σιδηραῖ ἡ στόματα εἰκασμένα γεράνων, et _harpagones_ aliis. --_aggere muri_; v. ad lib. I, 265. 323. _Bellantes_, milites e navibus adreptos Silius de suo addidit: Livii narratio ad naves tantum conreptas et in mare depressas pertinet, quam poeta, vss. 326... 332, luculenter et eleganti ornatu expressit; Ernesti. Sed congruit Polybius, ex quo Livius etiam sua hausit, lib. VIII, c. 9: Οὐκ ὀλίγα δὲ καὶ ταῖς χερσὶ ταῖς ἐκ τῶν μηχανῶν ἐκακοποίουν· σὺν αὐτοῖς γὰρ τοῖς ὅπλοις τοὺς ἄνδρας ἐξαιροῦντες ἐῤῥίπτουν.

320. _Trabs trabe cincta teres, erasis u. n._ Put. Hinc _Trabs trabe juncta teres derasis_ (ut _decisis undique ramis_ ap. Virg. Æn. XI, 5) _undique nodis_ emend. Lefeb. quia duæ certe trabes requirantur 325. _vis ulla_ Col. _vix illa, quin s. t._ Put. _Nec solos fixura viros_ suspicabatur N. Heins.

Nec solos vis illa viros, quin sæpe triremem 325 Belligeræ rapuere trabes, quum desuper actum Incuterent puppi chalybem morsusque tenaces. Qui, simul adfixo vicina in robora ferro, Sustulerant sublime ratem (miserabile visu!), Per subitum rursus laxatis arte catenis 330 Tanta præcipitem reddebant mole profundo, Ut totam haurirent undæ cum milite puppem.

[327.] _morsus tenaces_; cf. ad VII, 624. 330. _Per subitum_; v. ad VII, 527.

327. _tenaci_ Col.

His super insidiis angusta foramina murus Arte cavata dabat, per quæ confundere tela Tutum erat, obposito mittentibus aggere valli. 335 Nec sine fraude labos, arta ne rursus eodem Spicula ab hoste via vicibus contorta redirent.

333. Archimedes, «ut sui vulnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per quæ cava pars sagittis, pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem.» Liv. l.c. Cf. Polyb. VIII, 7, ibique Schw. et Plut. l.l. _His super insidiis_; conf. ad I, 60 in Var. Lect.; Virgil. Æn. IX, 534. --_angusta foramina_, ap. Liv. _cava_, gallice _meurtrières_; extrinsecus _arta_, apud Liv. _cubitalia_, introrsum vero laxiora. _Ed._ 334. _confundere tela_, pro simpl. fundere, Drak. vel sine ordine jacere, Burm. qui tamen perperam confert Horat. Od. I, xvii, 23, et Val. Fl. V, 581, ubi v. ejus not. Cf. Var. Lect. 335. _aggere valli_; v. ad I, 265.

334. _cum fundere_ Col. _clam fundere_ conj. Burm. et recepit Lefeb. Recte, puto. Sic in loco Livii, quem in notis laudavimus, _pars sagittis, pars scorpionibus ex occulto petebant hostem_. 335. _adposito_ Put. non improb. Drak. ut positum sit pro vicino, proximo, de quo vid. Gronov. ad Senec. Epist. IV. 336. _Tum sine_ priscæ edd. Mox. _artæ viæ_ malebat N. Heins. et v. 344, _novo ortu_.

Calliditas Graia, atque astus pollentior armis Marcellum, tantasque minas, terraque marique Arcebat, stabatque ingens ad mœnia bellum. 340

338 sq. Cf. Liv. XXIV, 34 extr. --_Calliditas Graia_, Archimedis Graii. Cf. ad v. 301. --_astus pollentior armis_; cf. Liv. l.c. pr. et Polyb. VIII, 5, et 9. 340. _bellum_, obpugnatio, _stabat_, ut sup. IV, 44.

Vir fuit Isthmiacis decus inmortale colonis, Ingenio facile ante alios telluris alumnos, Nudus opum; sed cui cælum terræque paterent.

341. Poeta exornavit verba Liv. XXIV, 34 pr. sed, ut solet, definite et per partes singulas Archimedis ingenium et artem adumbrat; Ern. --_Isthmiacis colonis_, Syracusanis. Vid. ad v. 50 sq. Venusta Mathematici descriptio. 343. _nudus opum; sed cui_, etc. pulchra ἀντίθεσις, ut fere ap. Hor. Od. I, xxviii, 1... 4; Lenz.

Ille novus pluvias Titan ut proderet ortu Fuscatis tristis radiis: ille hæreat, anne 345 Pendeat instabilis tellus; cur fœdere certo Hunc adfusa globum Tethys circumliget undis, Noverat, atque una pelagi lunæque labores, Et pater Oceanus qua lege effunderet æstus.

344 sq. _Ille noverat_ (v. 348) ex ortu solis, an futura esset pluvia; Mars. --_novus Titan_, oriens sol. --_Fuscati radii_, quorum lucem nubes cælo obductæ hebetant ac condunt. --_ille noverat, hærcatne tellus_, stetne inmobilis, _an pendeat instabilis_, moveatur. Alii olim philosophi hoc, alii illud statuebant. Vid. Plut. de Plac. Philos. lib. III, 13; Cic. Acad. IV, 39 et al. Terram immobilem stare docebat Archimedes, et monstrabat in sphæra artificiosa quæ Syracusis in Achradina servabatur; Lenz. coll. Ovid. Fast. VI, 269... 280. 346 seq. _cur Tethys_, h.e. mare _hunc globum_, orbem terrarum, cingat, circumfluat. Nam Oceanus, ut veterum opinio ferebat, πόταμος ἀψοῤῥοος, Ὅς περικυμαίνει γαίης περιτέρμονα κύκλον. Cf. Orph. Hymn. LXXXII, 3; Köppen ad Hom. Iliad. ξ, 200, 245; ς, 399 al. --_Tethys_ vero poetis est mare, eademque Oceani et conjux et soror. --_certo fœdere_, certa lege ac ratione, ut ap. Virg. Æn. I, 62. 348 sq. Cf. ad III, 58. [349.] _Oceanus pater_ omnium Deorum, fluminum, fontium ac rerum: nam mare cunctarum rerum principium, secundum Thaletis aliorumque philosophorum prisci ævi sententiam. Cf. Köppen ad Hom. Iliad. ξ, 201, 246, φ, 196 sq.; Virg. Ge. IV, 382; Orph. l.c. 1, sqq. al.

347. _ulnis_ conj. idem ingeniose, putans, τὸ _undis_ ex glossa inrepsisse. 349. _refunderet_ corrig. N. Heins. ut inf. v. 551; Stat. Theb. IX, 464 al. Sed _effundere_ hoc sensu legi ap. Mel. III, 1, et simplex _fundere_ ap. Lucan. I, 410, monet Drak. Verbum compos. h.l. pro simplici; conf. not. ad III, 464.

Non illum mundi numerasse capacis arenas 350 Vana fides: puppes etiam constructaque saxa Feminea traxisse ferunt contra ardua dextra.

350. Cf. Horat. Od. I, xxviii, 1, ibique Jani. Omnino autem respexit Silius ad Archimedis librum, qui ψαμμίτης inscriptus fuit, quo probare conabatur, numerum arenæ non esse infinitum, sed efferri et colligi posse, si vel maxime totus terrarum orbis arena constaret; Drak. Hinc ille jactabat, Οἶδα δ’ ἐγὼ ψάμμου δ’ ἀριθμοὺς καὶ μέτρα θαλάσσης, et Græci cœperunt, sicut διακόσιοι et similia, sic ψαμμοκόσιοι a numero arenæ subputare, pro infinita et inexplicabili multitudine; D. Heins. Exstat etiam nunc ejus ψαμμίτις, seu libellus de numero arenæ ad regem Gelonem, quo ostendit, universum non esse infinitum. 351 sq. Hæc spectant non ad ignaviam et imbelliam, quam Archimedi h.l. objici putabat Barth. Adv. IX, 3, sed ad mechanicam ejus artem et machinas (trespastum, seu polyspastum et helicen), quibus nullo negotio gravissima onera, vel sustulit, vel transtulit, et ingentem Hieronis navem deduxit in aquam. Vid. Eustath. ad Hom. Iliad. μ, p. 866; Plut. in Marcello (Opp. T. I, p. 305 sq., ed. Frft.); Athenæus, V, p. 217; Tzetz. Chil. lib. II, 130; Procl. ad Euclid. I, 2, p. 18, I; Andr. Schmid. de Archimede (len. 1688, 4); et _Dutens, Origines des découvertes des Anciens_, T. II, p. 207. 351. _constructa saxa_, ingentes moles («Saxea pila, magnis quam molibus ante Constructam jaciunt ponto,» ap. Virg. Æn. IX, 711), quas parvo momento de loco in locum, et quidem _arduum_, transtulit, cujusvis infirmissimi hominis, et vel _feminæ_ manu; Gron. Obss. III, 7. Cf. ad IV, 295 sq., et Suet. Vesp. 18. Cave _dextram_ cum D. Heins. exponas multitudinem, quo sensu passim _manus_ dicitur, et _constructa saxa_ vel domum actam ingenio Archimedis, vel cum Dausquio struem congeriemque saxorum, quo onerosior esset navis, quia. Plut. l.l. dixerit ἐμβαλῶν ἀνθρώπους τὲ πολλοὺς καὶ τὸν συνήθη φόρτον. [352.] _Feminea traxisse manu_, ἠρέμα τῇ χειρὶ σείων, Plut.

351. _Una fides_ recepit Drakenb. e Col. et Put. prob. N. Heins. ut sensus sit: _non una_, h.e. non solum _fides_ est, creditur, illum arenam mundi numerasse, sed _ferunt etiam_, etc. Id firmat ex Val. Fl. II, 167 (in omnibus Mstis) et IV, 598; Stat. Theb. II, 689; XII, 114; Senec. Herc. Œt. 608. Vulgo _Vana fides_, ut ap. Virg. Æn. IV, 12, et Val. Fl. V, 75. Id non displicebat Drak. et recte, puto, jam revocatum est a Lefeb. et Ern. nam loca illa, a N. Heins. laudata, vel dubia sunt, vel aliena.

Hic dum Italum ductorem astu Teucrosque fatigat, Adnabat centum late Sidonia velis Classis subsidio, et scindebat cærula rostris. 355 Erigitur subitas in spes Arethusia proles, Adjungitque suas, portu progressa, carinas. Nec contra Ausonius tonsis aptare lacertos Addubitat, mersisque celer fodit æquora remis.

353. Hæc pugna navalis ficta a Silio, e dictis Liv. XXV, 27, et multa habet poeta e Lucano, III, 510... 774 sed non absurdus ut Lucanus; Lefeb. --_Teucros_, Romanos, et _Sidonia classis_ pro Punica. 354. «Bomilcar edoctis Carthaginiensibus, in quanto res Syracus. discrimine esset, cum centum navibus post paucos dies redit,» Liv. XXV, 25. At v. cap. 27. 355. _cærula_, ut I, 21. --_rostris scindebat_, ut VII, 411. Ut gravius hostiles naves vulnerarent, aqua per rimam succedente, rostra depressa habebant, non exstantia super aquas; Cellar. e Schefferi Mil. nav. II, 5. 356. _Arethusia_, Syracusana. Cf. ad v. 53. 358. _tonsis aptare lacertos_; cf. XI, 489, et XIII, 241.

Verberibus torsere fretum: salis icta frequenti 360 Albescit pulsu facies, perque æquora late Spumat canenti sulcatus gurgite limes. Insultant pariter pelago: ac Neptunia regna Tempestate nova trepidant: tum vocibus æquor Personat, et clamat scopulis clamoris imago. 365

360 seq. _Verberibus torsere fretum_, mare. Conf. ad lib. XI, 490. Graphica imago commotæ remis aquæ, obruta illa quidem coloribus, at non sine arte facta, Ern. [“lib. XI, 490” recte XI, 488] --_salis facies_, maris superficies, ut mox _æquora_. 363. _Insultant pariter pelago_. Conf. XI, 489, et XIII, 241. 365. _imago_, Echo. Vid. Cerda ad Virgil. Ge. IV, 50; Jani ad Horat. Od. I, xii, 4; xx, 8, et Interpretes Valerii Flacci lib. III, 597. 365. _clamat_; vide Var. Lect.

365. Hæc nihili esse putabat N. Heins, qui conj. _clangoris imago_, vel _et clamat scopulis vaga Martis imago_, vel _ingeminat scopulis clamoris imago_, vel denique _icta redit scopulis clamoris imago_, ut apud Ovid. in Liv. v. 220, _Tunc vox adversis collibus icta redit_. Lefeb. contra miratur, versum elegantissimum displicuisse Heinsio dormienti, quum _clamare_ pro _resonare_ solenne sit apud antiquos. Id quidem neque nos ignoramus, vid. ad III, 471. Sed _clamorem clamare_ quis umquam dixit, vel dici ferat? Forte reponendum _clangit_, h.e. resonat; nisi potius vera lectio _resilit_ culpa librariorum excidisse censenda est, et vicina vox _clamoris_ peperit inportunum _clamat_. Olim suspicabar _plaudit_, vel _plangit scopulos_. Withof. emend. _et reboat scopulis_, etc. [“ad III, 471”: in Not.]

Ac jam diffusus vacua bellator in unda Cornibus ambierat patulos ad prælia fluctus, Navali claudens humentem indagine campum.

366... 370. Classes utrimque in semicirculum et cornua disposuerant; Cell. Luxuriosior poeta est, nec tamen moderatius eadem pinxit Lucan. III, 529 sq. Ern. --_diffusus_, sparsus, dispersus. 367. _Cornua_ aciei _ambiunt fluctus_, ut mox _curvata sinu classis_ et _lunato gyro_. 368. _indago_ propr. venatorium verbum, de quo v. ad XIII, 141. --_humentem campum_, mare. Cf. sup. ad v. 253. --gallice dicimus, _la plaine liquide_. _Ed._

368. _viventem_ Ox. solenni lapsu librariorum, vid. sup. ad I, 259.

At simili curvata sinu diversa ruebat Classis, et artabat lunato cærula gyro. 370

370. _cærula_, ut I, 21. --_artabat_, claudebat, vel, ut ap. Virgil. Æn. IV, 582, _latet sub classibus æquor_.

369. _Ac_ Col. 370. _arabat_ Col. _arquabat_ conj. N. Heins. ut _arquatum_ h.e. arcuatum _curvamen Iridis_ ap. Ovid. Met. XI, 590, ubi vid. Heins.

Nec mora: terrificis sævæ stridoribus æris, Per vacuum late cantu resonante profundum, Incubuere tubæ, quis excitus æquore Triton Expavit tortæ certantia murmura conchæ.

371 sqq. _sævæ tubæ incubuere_; v. Var. Lect. --_stridoribus_ de tuba. v. Burm. ad Val. Fl. VI, 28. 374. _murmura_, sonum tubarum. --_certantia conchæ_, cum concha sua ejusque sono. Cf. ad I, 234. --_conchæ_, buccinæ, quam Triton inflat, ut ap. Virg. Æn. VI, 171 sq. (quem locum Silius in mente, vel ante oculos habuisse videtur) X, 209; Ovid. Met. I, 333 sq.; Lucan. IX, 348 seq. _tortæ conchæ_, quam Græci στράβηλον vocant, et Lycoph. vers. 250, στρόμβον, D. Heins. qui multa docte, ut solebat, sed parum apte disputavit.

371. _terrifici_ malebat N. Heins. 372. _vastum_ forte leg. pro _vacuum_, quæ vox præcessit v. 366. Deinde _late_ Put. Vulg. _latæ_. 373. _Increpuere_ (ut V, 188; XVI, 95; Virg. Æn. IX, 504) recte haud dubie emend. Gron. Obss. III, 7, prob. N. Heins. qui et conj. _Incinuere_. Vulg. lectio non ferenda, quoniam mox sequitur _Incumbunt_. 374. _tortæ ad certantia_ Gryph. et Dausq. Male!

Vix meminere maris; tam vasto ad prælia nisu 375 Incumbunt proni, positisque in margine puppis Extremæ plantis nutantes spicula torquent, Sternitur effusis pelagi media area telis, Celsaque anhelatis exsurgens ictibus alnus Cærula nigranti findit spumantia sulco. 380

375 sqq. Imago atrociter pugnantium ex summo puppium margine (unde _nutantes_, in tam incertis vestigiis); et singula ad naturam apte adumbrata; Ern. Luxuriantior Lucan. III, 567... 582. --_Vix meminere maris_, se in mari, non in terra pugnare. 378. _area pelagi_, superficies. --_media_, inter duas classes. 379 seq. _anhelati ictus_, de remigibus sub labore remorum anhelantibus; ex naturæ veritate expressum, ut et _nigrans sulcus_: nam sulcus mari inpressus umbram nigricantem et lumen efficit, quibus etiam pictores fluctus designant; Ern. --_alnus_, navis. Conf. supra ad III, 458.

Ast aliæ latere atque incussi roboris ictu Detergent remos: aliæ per viscera pinus Tramissis ipso retinentur vulnere rostris, Quo retinent. Medias inter sublimior ibat Terribilis visu puppis, qua nulla per omne 385 Egressa est Libycis major navalibus ævum.

381. Naves navibus conliduntur. 382. _Detergent_, frangunt, _remos_, ut παρασύρειν τοὺς ταρσοὺς dixit Diodor. XI, 18. Cf. Scheffer. Mil. nav. III, 6, et Freinshem. Ind. in Flor. 383 seq. Comparant Lucan. III, 564. 385. _puppis_, navis Himilconis. Bruti prætoriam navem Lucanus, III, 535 seq. moderatius notavit; Ern.

381. _latere_ Colon. et Rom. 2; _lattere_ Put. Vulgo _laceræ_: sed si ipsæ laceræ, quomodo aliarum remos potuerunt detergere, utpote invalidæ; N. Heins.

Sed quater hæc centum numeroso remige pontum Pulsabat tonsis; veloque superba capaci Quum rapidum hauriret Borean, et cornibus omnes Conligeret flatus, lento se robore agebat, 390 Intraret fluctus solis si pulsa lacertis.

387. _Sed_ h.l. pro _nam_ positum videtur, ut δὲ pro γὰρ apud Hom. Odyss. α, 433 (ubi v. Eustath.), δ, 468; Hesiod. Scut. Herc. 251. Cf. Arnaldi Animadv. crit. p. 5. 389. _cornibus_ antennarum, lignorum transversorum in malo, a quibus vela pendent, ut apud Virg. Æn. III, 549; V, 832, et hinc pro ipsis velis. Verba _lento robore_, non ad remos, sed, ut v. 381, et ap. Lucan. III, 563, ad totam navem referenda; Drak. 391. Vid. Var. Lect.

387. _Acta quater centum_ emend. N. Heins. cui τὸ _sed_ inportune hic videbatur inculcatum. _Nam quater hæc_ tacite edidit Lefeb. eamdem haud dubie ob causam; conf. not. 389. _Borean_, pro vulg. _Boream_, ex emend. N. Heins. qui ita versui consuluit. 390. _robore_ Col. et Oxon. Vulgo _corpore_. 391. _Intraret fluctu_, h.e. fluctui, emend. N. Heins. sed vid. ad VI, 498. Deinde _se_ pro _si_ Oxon. Sed, nisi aliquid desit, _ceu_ scribendum censebat N. Heins. prob. Drak. qui h.l. ita interpretatur: Navis Punica tantæ magnitudinis ac ponderis erat, ut, quamvis universis velis, iisque satis magnis, omnes auras conligeret, non citius tamen progrederetur, quam alia quævis, quæ solis remis propellebatur. Recte, puto; et ita quoque Ern. qui tamen vulgatam lectionem eodem adcepit sensu, quem non admittit. Nihil quidem mutandum videbatur Lefeb. cujus nota est hæc: «Non intellexerunt Heins. et Drak. Dic, hæc puppis, quæ superbiebat, quum omnes flatus velo capaci hauriret, non nisi lente se agebat, si solis remis ageretur; tanta erat moles.» Videtur τὸ _si_ pro _ac si_, _velut si_, positum adcepisse, quod tamen nullo exemplo probari potest. Withof. _quasi_ pro _si_ substituendum censebat.

Procurrunt levitate agili, docilesque regentis Audivisse manum, Latio cum milite puppes.

392 sq. Cf. Lucan. III, 553 sqq. --_puppes dociles regentis audivisse_, audire, _manum_, naves Romanorum minores ac leviores, triremes, quæ facile regi possunt. Comparant Lucan. III, 594, et Virgil. Georg. I, 514. Ἅρματα πεισιχάλινα, dixit Pind. Pyth. II, 21.

Has ut per lævum venientes æquor Himilco In latus obliquas, jussamque incurrere proram 395 Conspexit, propere Divis in vota vocatis Æquoris, intento volucrem de more sagittam Adsignat nervo: utque oculis libravit in hostem,

394. Ap. Liv. XXIV, 36, et XXV, 27. --_Bomilcar_ est præfectus Punicæ classis. 395. _jussam_; conf. ad IX, 504. 396. _divis in vota vocatis_; v. ad II, 115, et Heins. ad Val. Fl. II, 577. 397. seq. Graphice adumbratur ars sagittandi, ut II, 126 seq. 398. _Adsignat nervo_, inponit arcui. --_oculis librat_, qui collimat; Ern. Simile hoc illi, XII, 568, _intrat urbem oculis_; Drak.

Et calamo monstravit iter, diversa relaxans Brachia, deduxit vultu comitante per auras 400 In vulnus telum, ac residentis puppe magistri Adfixit plectro dextram; nec deinde regenda Puppe manus valuit, flectenti inmortua clavo.

399 seq. _relaxans diversa brachia_ dicitur, qui arcum tendit, altera manu summum arcum tenens, altera nervum adducens; Ernest. Immo, qui sagitta emissa utramque manum reducit, et illam, qua summum tenuit arcum, et hanc, qua eum intendit et remisit. 401... 407. Conf. Lucan. III, 592, 602. 402. _plectro_, clavo, gubernaculo, ut inf. v. 548.

400. _diduxit_ Col. Sed _deduxit_ stans in _puppi sublimiori_; conf. v. 384 seq. 401. _ac_, non _et_, Col. ac Put. 403. _flectendo_ scribendum putabat Gronov. Obss. III, 7, vel _flectenti_ pro _flectendo_ positum esse, ut Lævius _curis intolerantibus_ pro _intolerandis_ dixerit, de quo vid. Gell. XIX, 7; _flectendo_ recepit Cell. Sed recte jam monuit N. Heins. nulla opus esse mutatione, quum sensus sit, _clavo_ puppem _flectenti_; et _flectendo clavo_ durum esse, quum proxime præcesserit _regenda puppe_. Vulgatam quoque lect. firmavit Drak. ex Lucan. III, 555.

Dumque ad opem adcurrit ceu capta navita puppe, Ecce iterum fatoque pari nervoque sagitta, 405 In medium perlapsa globum, transverberat ictu Orba gubernacli subeuntem munera Taurum.

407. _gubernandam_ Tell. _gubernanai_ Oxon. Put. R. 1, Parm. Med. quem errorem inde ortum suspicatur Drak. quod in scriptura Longobardica literæ: _cl_ et _d_ difficulter distingui possint; conf. ad II, 52.

Inrumpit Cumana ratis, quam Corbulo ductor Lectaque complebat Stabiarum litore pubes. Numen erat celsæ puppis vicina Dione. 410

409. Vid. Var. Lect. 410. _Numen_, præsidium, seu tutela navis, quæ semper in puppi, et vel Deus, vel Dea est; ut contra παράσημον, seu insigne, a quo navis nomen adcipiebat, in prora, effigies dei, vel herois, vel animalis, vel aliarum rerum. Sed nonnumquam utrumque ejusdem signi erat, et navi nomen dabat. Cf. v. 437 sqq., 543, 565 sqq.; Cerda et Heyne ad Virg. Æneid. V, 116 sq., 663; X, 171; Heins. et Harles. ad Ovid. Trist. I, x, 1; Meurs. ad Lycophr. Cassandr; v. 110, 1299; Intpp. Val. Fl. I, 301; Petron. Sat. c. CV et CVIII; Senec. Agam. 423; et Acta Apost. XXVIII, 11. --_Dione_, Venus. Vid. ad IV, 106. --_vicina_ Romanis in Sicilia bellum gerentibus, propter templum ejus in Eryce; Mars. Dausq. Cell. Drak. Ern. Cf. Var. Lect. et sup. ad VI, 697.

409. _Lectaque_ Col. et Oxon. h.e. delectu habito conscripta. _Lescaque_ Put. Vulgo _Lætaque_. Deinde _complebant_ Put. venuste, judice N. Heins. Denique _stabularum_ Oxon. et Put. cum veterrimis edd. _Baiarum litore_ conj. N. Heins. quod Baiæ Cumis vicinæ, Stabiæ autem, quamquam Campani litoris oppidum, satis tamen iis remotæ fuerint. Sed Drak. bene hæc notavit: «Vix verosimile videri potest, librarios indoctos notissimam vocem _Baiarum_ in minus notam _Stabiarum_ commutasse: quare si quid h.l. mutandum, legam potius versu præc. _Campana_ pro _Cumana_.» 410. _Nomen_ Col. _subducta_ pro _vicina_ Parm. _Numen erat celsæ puppi Lucrina Dione_ conj. N. Heins. cui vulgatum certe non de Venere Erycina, sed Lucrina, Baiis, non Stabiis vicina (vid. Stat. Silv. III, 1; Martial. XI, 81, et Heins. ad Ovid. Met. X, 558), intelligendum videbatur; _celsæ puppi vicina_ reposuit et junxit Lefeb.

Sed superingestis propior quæ subdita telis Bella capessebat, media subsedit in unda, Divisitque fretum: clamantum spumeus ora Nereus inplet aquis, palmæque, trahente profundo, Luctantum frustra summis in fluctibus exstant. 415

411. _propior_ navis Romana. 412. _subsedit_, mersa est, et sic _divisit_ mare. Cf. Lucan. III, 630 sq. cujus tamen ingenium nimis luxuriat. 414. _Nereus_, mare.

413. _clamantem_ primus edidit Marsus, _damnatum_ R. 2, et Mars. in comment.

Hic, audax ira, magno per cærula saltu Corbulo transgressus (nam textam robore turrim Adpulerant nexæ ferri compage triremes) Evadit tabulata super, flammaque comantem Multifida pinum celso de culmine quassat. 420

416. Corbulo navem mersam ulturus ignes in magnam Himilconis navem conjicit; Cell. 417 sq. «Junctæ naves binæ ad quinqueremes turres contabulatas machinamentaque alia quatiendis muris portabant,» Liv. XXIV, 34. Machinas has navibus inpositas _sambucas_ potissimum fuisse, docent, a Dausq. jam laudati, Plut. in Marcello (Opp. T. I, pag. 305, ed. Frft. ὑπὲρ δὲ μεγάλου ζεύγματος νεῶν ὀκτῶ πρὸς ἀλλήλας συνδεδεμένων μηχανὴν ἄρας; et p. 306, ἢν δὲ ὁ Μάρκελλος ἀπὸ τοῦ ζεύγματος ἐπῆγε μηχανὴν, σαμβύκη μὲν ἐκαλεῖτο δι’ ὁμοιότητα τινὰ σχήματος πρὸς τὸ μουσικὸν ὄργανον), et Polyb. VIII, 6... 8; ubi vid. Schweighæus. V. Cl. et ad V, 37, qui de sambucis docte ac copiose disseruit. 419. _tabulata_ turris, _crescentia tecta_ sup. v. 309. --_flamma comantem_; vid. ad VI, 184. 420. _pinum_, facem. Vid. ad X, 549, et sup. v. 303. --_Multifida_ proprie fax, quo facilius flammam concipiat, ut ap. Ovid. Met. VIII, 644, et Senec. Med. 111.

416. _iræ_ optime in Ven. ed. Marsi legi testatur N. Heins. sed negant Draken. et Lefeb.

Inde atros alacer pastosque bitumine torquet, Amentante Noto, Pœnorum aplustribus ignes.

421. _bitumine pastos_, pingues, ut ap. Val. Fl. III, 124, ubi v. Burm. Cf. inf. v. 427, et Lucan. III, 681. 422. _Amentante Noto_, vento adjuvante flammas tædarum, quemadmodum amentum auget vim hastilium. Cf. ad I, 318; IV, 14, et inpr. IX, 508 sq.; Lucan. VI, 221; Ernesti clav. Cic. et Heins. ad Claudian. Cons. Manlii Theod. 321; Lefeb. contulit ἀνεμοτρεφὲς ἔγχος, Hom. Iliad. λ, 256, ubi v. Köppen. --_aplustribus_, in _aplustria_, de qua voce v. ad X, 324, et Ernesti clav. Cic.

422. _Amentante_ Col. Vulgo _Adventante_ inepte, etsi defendat Dausq. et ex Virg. Ge. IV, 192, expressum putet. _Augmentante_ emend. D. Heins. _Adjutante_ post Dausq. N. Heins. ad Claud. Cons. Manlii Theod. 321, qui tamen in not. ad nostrum loc. τὸ _Amentante_ præfert, quum nihil elegantius dici possit.

Intrat diffusos pestis Vulcania passim, Atque inplet dispersa foros: trepidatur omisso Summis remigio; sed enim tam rebus in artis 425 Fama mali nondum tanti penetrarat ad imos. At rapidus fervor, per pingues unguine tædas Inlapsus, flammis victricibus insonat alveo. Qua nondum tamen inpulerat vim Dardana lampas, Parcebatque vapor, saxorum grandine dirus 430 Arcebat, fatumque ratis retinebat Himilco.

424. _foros_, tabulata navis. Vide Salmas. ad Solin. p. 646. 425. _Summis_, qui in superiori parte navis erant, ut mox _imi_, qui in carina versabantur; Ern. _rebus in artis_; v. ad II, 103, et V, 477, in V.L. 428. _insonat_ crepitans. --_alveo_, in carina. Cf. ad XII, 522, in V.L. 429 sq. _Dardana lampas_, tædæ Rom. Cf. v. 450. --_Qua... Parcebat vapor_, argute dictum pro, quæ in loca fumus nondum penetraverat, adeoque adcedi sine periculo suffocationis poterat; Ern. [430.] _saxorum grandine_, v. ad I, 311. [431.] _Arcebat_ Romanos, vel potius _fatum ratis_, interitum.

425. _jam_ pro _tam_ recte, opinor, scribendum videbatur N. Heins. 427. _At_ Col. R. 1, Parm. Med. Ben. al. _Ac_ Ox. et Put. Vulgo _Et_, quod primum in Marsi Ven. sec. operarum errore editum fuit. 429. _inpulerat_ Put. ut ap. Ovid. Met. XII, 552; conf. Heins. ad Claud. Paneg. Manl. Theod. v. 325. Vulgo _intulerat_, quod restituit Lefeb.

Hic miser, igniferam dum ventilat aere pinum, Murali saxo per lubrica sanguine transtra Volvitur in fluctus, Lychæi vulnere, Cydnus. Fax nidore gravi fœdavit comminus auras, 435 Ambusto instridens pelago. Ferus inde citatum Missile adorata contorquet Sabrata puppe.

432 sqq. _pinum_, ut v. 420. [434.] _Lychæi vulnere_, inlato a Lychæo, h.e. _saxo_, quo Lychæus eum vulneraverat, percusserat. Drakenb. bene comparavit Virg. Æneid. II, 436; Mel. II, 7 (ubi _Romana clades_ dicitur, quam Romani intulere Pœnis), et Gell. IX, 12. 437. _Sabrata_ nomen Pœni militis, ductum ab Africæ opp. de quo v. ad III, 256. Conf. ad I, 306 in Var. Lect. --_adorata puppe_, precibus fusis ad Jovem Hammonem, Deum tutelarem navis. Conf. ad v. 410, et h.l. Var. Lect. Vide quæ notavimus ad Æn. X, 171. _Ed._

434. _Lycchæi_ Col. unde _Lychæi_ scripsit Drak. _Luchei_ Oxon. R. 1, Parm. Med. Vulg. _Lichei_. Deinde _Cidus_ Put. et _Ciclus_ Oxon. R. 1, Parm. Med. Conf. ad III, 338. 437. _Sabraca_ Put. _Sabatra_ malebat N. Heins. quod Africæ civitatis nomen sit. Ea tamen _Sabrata_ potius dicitur, et hæc est vulgata lectio, quam revocavi. _Sabratha_ edidit Drak. sine auctoritate; conf. ad III, 256. Possis et _Sabatha_, quæ est urbs Sabæorum et caput regni in Arabia. Ceterum pro _adorata_ legendum crediderim _ab aurata... puppe_, ut ap. Virg. Æn. X, 171, _aurato fulgebat Apolline puppis_. Et tutela et insigne navis ex auro, vel ebore, vel simili materia esse solebat.

Hammon numen erat Libycæ gentile carinæ, Cornigeraque sedens spectabat cærula fronte, «Fer, pater, adflictis, fer, ait, Garamantice vates, 440 Rebus opem, inque Italos da certa effundere tela.» Has inter voces tremulo venit agmine cornus, Et Neptunicolæ transverberat ora Telonis.

438 sq. Cf. ad I, 414 sq., et III, 10. 441. _certa tela_, v. ad II, 112. 442. _agmine_, ut XI, 284, ubi vid. not. --_cornus_, ut II, 124. 443. _Neptunicolæ_ mare incolentis, _Telonis_: quibus verbis poeta adlusit ad Telonem, qui Capreis regnavit; Mars. et Cell. Cf. ad VIII, 541. --_Telon_ nomen gubernatoris ap. Lucan. III, 592.

Urguebant nihilo levius jam in limine mortis, Quos fuga præcipites partem glomerarat in unam 445 Puppis adhuc vacuam tædæ: sed proxima cursu Fulmineo populatus inevitabilis ardor Conreptam flammis involvit ovantibus alnum. Primus, ope æquorei funis delapsus in undas, Qua nondum Stygios glomerabat Mulciber æstus, 450 Ambustus socium remis aufertur Himilco.

444. _Urgebant_ telis Romanos et cœptis instabant _nihilo levius_ Pœni, _quos fuga_, etc., etsi jam erant in _mortis limine_, h.e. summo ac præsente periculo, ut sup. V, 423, et ap. Lucret. VI, 1155, 1206. 445. Cf. Virgil. Æneid. IX, 539 sq. 446 seq. _Fulmineo cursu_; v. ad I, 421. 448. _alnum_, ut vers. 379. --_flammis ovantibus_, ut _victricibus_, v. 428. --Vide inf. quæ notamus ad vs. 559. _Ed._ 449. Cf. Scheffer. de mil. nav. II, 5.

444. _Urguebant_ Col. quod et conj. Gron. Obss. III, 7. Vulgo _Urgebat_. 449. _æquoreas in undas_ forte rectius judice N. Heins.

Proxima nudarunt miserandi fata Batonis Desertam ductore ratem: bonus ille per artem Crudo luctari pelago, atque exire procellas.

452. _fata_, mors. Post Himilconem misere periit Bato, gubernator navis. 453 sq. Bene comparant Lucan. III, 592 sq. Cf. et sup. I, 687 seq., et IV, 713 seq. Tria præcipue laudantur, ars navis gubernandæ, quum tempestas est in mari; scientia ventorum, et peritia siderum; Ern. --_Bonus luctari_, ut ap. Virg. Ecl. V, 1, 2 (ubi vid. Heyne), et sup. I, 681. [454.] _Crudo_, aspero, sævo. Vid. ad I, 405. Sic apud Virgil. Æn. V, vs. 69, _crudo cestu_, ad quem locum vide notas. _Ed._ --_luctari pelago_, vid. ad I, 234. --_procellas exire_, vitare, declinare; metaphora e gladiatoria re ducta. Conf. Lucret. V, 1329; VI, 1217; Intpp. Virg. Æn. V, 438, et Gifan. Ind. Lucret.

452. _Batonis_ Col. nomen Pannonicum; N. Heins. _Baconis_ Parm. Vulgo _Bathonis_. 454. _obluctari_ malebat N. Heins. Sed conf. IX, 553, et not. ad I, 234.

Idem, quid Boreas, quid vellet crastinus Auster, 455 Anteibat: nec pervigilem tu fallere vultum, Obscuro quamvis cursu, Cynosura, valeres. Is, postquam adversis nullus modus, «Adcipe nostrum, Hammon, sanguinem, ait, spectator cladis iniquæ.» Atque, acto in pectus gladio, dextra inde cruorem 460 Excipit, et large sacra inter cornua fundit.

456. _Anteibat_, ante sciebat, præsciebat; quæ tamen verbi vis non alio exemplo firmari potest. Providebat; Mars. _Anteire_ est aliquid, antequam fiat, deprehendere, ab iis, qui fugitivos certis itineribus anteibant, ut fugam eorum sisterent, et eorum propositum resciscerent; Barth. Adv. XXII, 14. Conf. Burman. ad Val. Fl. I, 31. Ernesti exponit: præstabat scientia ventorum. Recte, si cum _scire_, vel alio verbo jungeretur, ut sup. V, 355; sed h.l. nude ponitur. Cf. Var. Lect. 457. _Cynosura_; v. ad III, 665. 461. _inter cornua_ Hammonis, picti vel cælati in puppe; Cell.

456. Pro _Anteibat_ poeta forte scripsit _Callebat_, vel _Anticipans_, vel _Anticipat_, scilicet mente, ut ap. Cic. Nat. D. I, 27. 460. _inde_ Put. et vetustiores edd. Vulgo _deinde_, claudicante versu.

Hos inter Daphnis, deductum ab origine nomen Antiqua, fuit infelix, cui linquere saltus, Et mutare casas infido marmore visum.

462. _Hos inter_, qui in et cum nave Himilconis peribant, _Daphnis_ flammis confectus moritur (cf. v. 476), progenies formosi in Sicilia pastoris, qui poetæ, sedulo præsertim talia anquirenti, et, quum nomina fingeret, ea maxime deligenti, in quibus ornatus poetici materia exstaret, facile occurrere poterat, quum in Sicilia versaretur; Ernest. De Daphnide, Siculo pastore, v. Intpp. ad Ovid. Met. IV, 276 sq.; Timæus ap. Parthen. Erot. c. 29; Heyne ad Virgil. Ecl. V, in Argum. et, quos hic laudat, Theocrit. Id. I, VII, XIX; Diodor. IV, 84 et 86; Ælian. V. H. X, 18, ibique Intpp. 463 seq. _cui visum_, ᾧ ἔδοξε. [464.] _infido marmore_, cum periculoso mari, h.e. navali bello se inplicuit, quum potuisset in casis et silvis, exemplo progenitoris (_principis generis_), tutus latitare; Cell. Ἅλα μαρμαρέην, dixit Hom. Iliad. ξ, 273.

At princeps generis quanto majora paravit 465 Intra pastorem sibi nomina! Daphnin amarunt Sicelides Musæ: dexter donavit avena Phœbus Castalia, et jussit, projectus in herba Si quando caneret, lætos per prata, per arva Ad Daphnin properare greges, rivosque silere. 470

465. Daphnis Siculus carminis bucolici inventor. Vide Diodor. l.l. et al. Præstantia carminis ejus pulchris, sed notis coloribus adumbratur. 466. _Intra pastorem_, in vita pastorali, Mars. et Ern. pastoritia sua vita et fortuna contentus, Barth. Adv. XXII, 14, ubi monet, _intra rem_ v.c. _fortunam esse_ dici pro, ea esse contentum, ut apud Prop. III, ix, 2, et _pastorem_ pro pastoritia fortuna, ut _Hannibalem_ pro furore ejus sup. I, 346, et _juvenem_ pro ætate juvenili VII, 596. Conf. Var. Lect. 467. _dexter_, ut V, 227. --_avena_, fistula pastoris. 468. _Castalia_; cf. ad XI, 482. 469 sq. Conf. XI, 440 sqq.; 464 sq.

465. _parabit_ Put. _paravit_ R. 1, Parm. Med. 466. _Inter pastores_ emend. N. Heins. non inprob. Drak. _Intra pastores_ edidit Lefeb. qui hæc notavit: «_Intra_ notat habitum vel perpetuum quid. Non tantum erat inter pastores, sed et pastor ipse intra pastores: ut in Celso Præf. p. 17, ed. Krause, _medicina intra usum est... ipsi intra professionem_.» 470. _rivosque cieri_, vel _citari_ conj. N. Heins. At sensus hoc loco est, quod Drakenborch. jam monuit, canente Daphnide fluvios aquarum murmura continuisse, et ad vocem ejus inmobiles stetisse, ut apud Ovid. Fast. II, 84, et Propert. III, i, 41, 42, al. III, ii, 1, 2, ubi vid. Broukh.

Ille ubi, septena modulatus arundine carmen, Mulcebat silvas, non umquam tempore eodem Siren adsuetos effudit in æquore cantus; Scyllæi tacuere canes; stetit atra Charybdis; Et lætus scopulis audivit jubila Cyclops. 475 Progeniem hauserunt et nomen amabile flammæ.

471. _septena arundine_, fistula septem cannis disparibus compacta; de qua v. Cerda ad Virg. Ecl. II, 36, et Broukh. ad Tibull. II, v, 31, 32. 472. _Mulcebat silvas_, ut ap. Virg. Æneid. VII, 34. 473. De cantu et forma _Sirenum_ nota fabula. Vid. Heyne ad Apollod. p. 37, et Hermanni Mythol. T. I, p. 376. --_Siren_ (Sirenes) _non eodem tempore_ cecinit, sed tacuit admiratione capta. --_effudit_, fudit. Cf. ad XII, 292. 474 sq. Cum judicio Silius nunc maxime e tractu Siculo, in quo carmen versabatur, Scyllæos canes, Charybdim et Cyclopes adpellavit, cantum Daphnidis admiratos; Ern. Sic et _Sirenas_, quæ proprie sunt tres petræ non longe a Capreis. Vid. Heyne ad Virg. Æn. V, 864 sq. --De _Scylla_ et _Charybdi_, v. ad II, 306 sq. --_Charybdis atra_, sæva, ut _inplacata Charybdis_ apud Virgil. Æneid. III, 420, vel propter colorem maris in inpetuosiore undarum fluxu ac vortice. 475. _jubila_, quod jam Drak. notavit, propr. feri clamores, ut et _jubilationes_ apud Apul. Met. VIII, p. 209, ed. Elm. (nam _jubilare_ est voce rustica inclamare, de quo v. Fest. et Varr.) sed h.l. forte cantus pastorales Daphnidis, ut apud Calpurn. I, 30; VII, 3. Conf. Bocharti Hieroz. II, 23.

475. _sedavit jubila Cyclops_, h.e. cantus suos continuit et compressit intentus audiendo pastori, emend. Gronov. Obss. III, 7, non inprob. Drak. quia _jubilum_ nullibi ponatur de carmine, quod laudem mercatur; conf. tamen not. _læta e scopulis audivit_ conj. N. Heins. At neque huic, neque Drak. et Ern. vulgata lectio displicuit; _lentus audivit_ reposuit Lefeb. coll. VII, 440, et Virgil. Eclog. I, 4.

Innatat ecce super transtris fumantibus asper Ornytos, ac longam sibimet facit æquore mortem; Qualis Oiliades, fulmen jaculante Minerva, Surgentes domuit fluctus ardentibus ulnis. 480

477. _asper_, fortis, vel iratus, vel sævus, _Ornytos_, de quo nomine v. Bentl. ad Horat. Od. III, ix, 14. 478. _longam sibi facit æquore mortem_, moram mortis natando adsequitur. 479 seq. Silius legit vestigia Virg. Æn. I, 39... 45, ubi v. Heyne. --_Oiliades_, Αἴας Ὀϊλῆος, Oilei f. 480. _Surgentes_, ut I, 646; Drak.

479. _Oiliades_ scripti, R. 1, et Med. _Oliades_ Put. _Olides_ R. 2, et Marsi Ven. prior. _Oilides_ Marsi Ven. 2, omnesque reliquæ edd. ante Drak. 480. _Urguentes_ malebat N. Heins.

Transigitur valida medius, dum se adlevat, alni Cuspide Marmarides Scyron: pars subnatat unda Membrorum, pars exstat aquis; totumque per æquor Portatur, rigido (miserandum) inmortua rostro.

481 seq. Novum et mirum mortis genus: _Scyron, dum se adlevat_ ex aqua (nam is quoque natando elabi volebat), _alni cuspide_, rostro navis inruentis ita medio in corpore _transigitur_, ut rostro veluti veruto cuidam inhæreret, atque sic una parte corporis in unda demersa, altera ex undis exstante per mare cum nave ferretur; Ern. ut jam ante Mars. et Cell. _Alnum_ perperam de telo adcepere N. Heins. et Lefeb. Cf. ad III, 458, et sup. v. 379, 448. [482.] _Marmarides_, Afer. Cf. ad II, 57.

481. _alni_ Col. vel potius, Lefeb. teste, tres scripti et R. 2; _alno_ Parm. Vulgo _alvi_, prob. Dausq. ut jungantur _medius alvi_. Sic et _medius alni_ jungebat N. Heins. (ut _medius teli_ sup. I, 307, ubi vid. not.) qui tamen ita maluerit _medium dum se adlevat alni_. 484. _ferro_ pro _rostro_ Put. prob. N. Heins. ut sit teli ferrum, quo transfixus fuerit Scyron, non _rostrum_, cui hic nullum putabat esse locum. At vid. not.

Adcelerant puppes utrimque, atque ora ruentum 485 Sanguinei feriunt remorum adspergine rores. Ipse adeo senis ductor Rhœteius ibat Pulsibus, et valido superabat remige ventos. Quam rapidis puppem manibus frenare Lilæus Dum tentat, sæva truncatur membra bipenni, 490 Ac fert hærentes trabibus ratis incita palmas.

487 sq. _ductor Rhœteius_, Romanus, Marcellus. Cf. ad I, 115, et II, 51. --_adeo_ eleganter παρέλκει, ut I, 20; X, 488, 584; XI, 561; XIV, 488; Drak. --_Pulsibus senis_, sex remigum ordinibus, ut _senis verberibus_ ap. Lucan. III, 536. Cf. inf. v. 574. 489. _frenare_, retinere. 490 sq. Cf. Lucan. III, 610 sqq.

487. _autem_ pro _adeo_ Put. Deinde _senis_ Col. Vulgo _sævis_, quod ex antiqua scriptura _sevis_ ortum. 491. _Ac_ Col. _At_ Put. R. 1, Parm. Med. _Art fert_ Ox. _Aufert_ etiam legi posse monebat N. Heins. Sic tamen _Aufertque_ scribendum. At _ferri_ pro _auferri_ dictum, ut sup. I, 361, Drak.

Sicania Æoliden portabant transtra Podætum. Hic, ævo quamquam nondum excessisset ephebos Seu lævi traxere Dei, seu fervida corda (Nec sat maturus laudum) bellique cupido, 495 Arma puer niveis aptarat picta lacertis, Et freta gaudebat celsa turbare Chimæra. Jamque super Rutula, super et Garamantide pinu Ibat ovans, melior remo meliorque sagitta:

492. Podæti adolescentis ferocis et Marcellum petentis cædes: locus moratus, imaginem temeritatis et ferocis φιλοτιμίας notans; Ern. 493. _excessisset ephebos_, pro _ex ephebis_ (Terent. Andr. I, i, 24), ut _excedere fidem_ et alia, vel _exire procellas_ sup. v. 455 et similia; N. Heins. et Drak. 494. _Dei lævi_; cf. ad III, 94. 495. _Nec sat maturus laudum_, ad gloriam in bello quærendam. Cf. XVI, 657. 497. _Chimæra_ et mox _Nessus_ nomina navium, ut inf. v. 516 sq. _Perseus_ ac _Io_, et v. 567 sq. _Cyane_, _Siren_, _Europe_, _Nereis_, _Python_, _Hammon_, _Elissa_, _Anapus_, _Pegasus_, _Libya_, _Triton_, _Ætne_, _Sidon_, ab insignibus earum ducta. Cf. ad v. 410, et Virg. Æn. V, 116 sqq. 498 sq. Naves Romanas et Pœnas anteibat remigando; Ernest.

492. _Podætum_, non _Podetum_, Col. 493. _ephœbos_ vel _ephebos_ scripti, R. 2, Marsi et Martini Herbip. edd. Vulgo _ephebis_.

Et jam turrigerum demerserat æquore Nessum; 500 (Heu puero malesuada rudi nova gloria pugnæ!) Dum cristam galeæ trucis exuviasque precatur De duce Marcello Superos temerarius, hasta. Excepit raptim vulnus letale remissa.

[500.] _Nessus_ nomen navis, propr. Centauri, noti ex Ovid. Met. IX, 101 seq., et Apollod. II, vii, 6, ubi v. Heyne, p. 470 sq. 501. Uberrima sententiarum brevitate elatus versus: O miserum puerum, cui _nova gloria_, h.e. nimia ex novitate gloriæ cupido, suadebat _rudem pugnam_, cui nondum par erat ob juventutem; Ern. 504. _hasta remissa_ a Marcello, vel ejus milite.

500. _summerserat_ R. 1, Parm. Med. _turrigeram Nessum_ malebat N. Heins. ut _Centauro magna_ ap. Virg. Æn. V, 122, quod certe necessarium non esse Drak. probat ex v. 572 et 578.

Proh! qualis! seu splendentem sub sidera nisu 505 Exigeret discum, jaculo seu nubila supra Surgeret, aligeras ferret seu pulvere plantas Vix tacto, vel dimensi spatia inproba campi Transiret velox saltu, decuere labores.

505. Conf. I, 641 seq. et de his exercitationibus campestribus et gymnasticis generosorum juvenum Horat, Od. I, viii, 3... 12, ubi v. Jani. --_Proh! qualis_ quantusque erat! quam variis excellebat artibus! 506. _Exigeret_; v. ad I, 307 et 642. --De _disco_ vid. Jani ad Horat. Od. I, viii, 11. 507. _Surgeret_, ut lib. VIII, v. 375. Proprie jaculum surgit, in altum fertur. 508. _spatia inproba_, magna. Vid. ad I, 58. 509. _decuere labores_; cf. XVI, 495, et Ovid. Met. X, 590.

505. _Proh! qualem (seu splendentem... velox saltu) decuere labores_ refinxit Lefeb. qui tamen hunc locum ita potius corrupit, quam emendavit. 509. _decuere_ Colon. quod recte probarunt N. Heins. Drakenborch. et Ern. Vulgo _docuere_, male; _nocuere_ corrig. Barth. Adv. IX, 3, et Gronov. Obss. III, 7.

Sat prorsus, sat erat decoris discrimine tuto, 510 Sat laudis: cur fata, puer, majora petebas? Illum, ubi labentem pepulerunt tela sub undas, Ossa Syracosio fraudatum naufraga busto, Fleverunt freta, fleverunt Cyclopia saxa, Et Cyane, et Anapus, et Ortygie Arethusa. 515

510. _discrimine tuto_, ubi periculum de victoria erat, non de vita, ut in bello; Gron. Obss. II, 11, quem vide. Contentus esse debebat gloria, quam his artibus pacis sibi pepererat. 511. _Cur petebas majora fata_, majorem fortunam, spolium scil. de Consule. 513. Conf. ad IV, 667, 671. 514. Conf. I, 156, et ad V, 542. --_freta_, fretum Siculum. --_Cyclopia saxa_, litus Cyclopum saxosum prope Ætnam, ut ap. Virg. Æneid. I, 201, ubi vid. Heyne. 515. _Anapus_ fl. et _Cyane_ fons agri Syracusani, notissimi ex Ovid. Met. V, 412 sqq., et Claud. R. P. lib. III, 245 sqq. --_Arethusa_ fons _Ortygiæ_ ins. ac partis Syracusarum. Cf. sup. ad v. 53 et 181.

511. _fata_ scripti, probb. Gronov. Obss. II, 11, N. Heins. Drakenborch. al. Vulgo _facta_. 512. _sub umbras_ Putean. 514. _Cyclopea_ libri tantum non omnes, vid. ad v. 33. 515. Ita h.l. ex scriptis restituit N. Heins. ut similes versus bis terve in Virgilio. Vulgo _Cyanes_, ne metrum laboraret, et _Ortygiæ Arethusa_, vel _Arethusæ_. Scribendum tamen crediderim _Ortygies Arethusa_.

Parte alia Perseus (puppem hanc Tiberinus agebat) Quaque vehebatur Crantor Sidonius, Io Concurrunt: injecta ligant hinc vincula ferri, Atque illinc, steteruntque rates ad prælia nexæ. Nec jaculo aut longe certatur arundine fusa: 520 Comminus et gladio terrestria prælia miscent.

516. _Perseus_ navis Rom. et _Io_ Sidonia, h.e. Punica, ab _Io_ Inachi filia. 518 seq. Conf. omnino Lucan. III, 565 sqq. 520. _arundine_, sagitta, _longe_, eminus, _fusa_, missa. Vid. ad I, 267. 521. _prælia miscent_; vid. ad lib. I, v. 69.

516. Ita Col. recte; _præsens_ pro _Perseus_ Oxon. Put. R. 1, Parm. Med. Deinde _puppim hac_ Oxon. _puppem hanc_ R. 1, Parm. Med. Vulgo _Parte alia præses puppem Tiberinus agebat_. 517. _vehebatur_ Oxon. et Put. Deinde _Crantor_ Col. _et auctor_ Oxon. Τὸ _Io_ autem est ex emend. N. Heins. qui omnino totum hunc locum restituit. Vulgo legitur _Quaque ferebatur ductor Sidonius, io Conclamant_, quod postremum verbum invexit Nicander; nam _Concurrunt_ in omnibus edd. ante Juntinam. Prior vero syll. voc. _io_, quum sit exclamantis, corripitur. 519. _sternuntque_ Put. 521. _at gladio_ reposuit Lefeb. quem sequutus est Ernesti. Vulgata vero lectio haud dubie exquisitior est: nam _cominus_ obponitur τῷ _longe_, et _gladius jaculo_; visque h.l. augetur omissa conjunctione disjunct. _sed_.

Perrumpunt Itali, qua cædes prima reclusit, Monstravitque viam: vastas et mole catenas Hortatur socios et vincla abrumpere ferri, Ac parat hostili resoluta puppe receptos 525 Avehere, et paribus pelago diducere ab armis.

524. _Hortatur_ Crantor, vel Mela, vel nescio quis. Vid. Var. Lect. 525. _hostili_, Romana. --_receptos_ Romanos, in navem Pœnorum transgressos. 526. _diducere_, sejungere, _paribus ab armis_, a suis, a sociis.

523. _mole_ scripti et priscæ edd. ante Marsum, qui primus _Mæla_ edidit. _Mela_ Cell. _vasta sub mole_ conj. N. Heins. et rectius _vasta sed mole_ Lefeb. h.e. vasto nisu abrumpere hortatur catenas. Uterque autem æque ac Drakenb. et Ern. hæc verba referunt ad Crantorem, qui hortatus sit socios, etc. quæ ratio admodum dura est. Videtur omnino in hoc versu nomen propr. latere, quod librariorum incuria ac stupore exciderit, ut passim supra vidimus. Pro _et_ etiam _sed_ vel _at_ legendum crediderim.

Ætnæo Polyphemus erat nutritus in antro; Atque inde antiquæ nomen feritatis amabat. Ubera præbuerat parvo lupa: corporis alti Terribilis moles, mens aspera, vultus in ira 530 Semper, et ad cædes Cyclopia corde libido.

527. Consilium illud exsequi conatur Polyphemus, sed a Laronio occiditur. _Polyphemus_ miles fingitur oriundus a Cyclope illo, qui notus est ex Virg. Æn. III, 641 sq. et ejusdem feritatis homo. --_Ætnæo in antro_, antris et officinis Cyclopum. Conf. Virg. l.l. et v. 570 sq., ubi v. Heyne. 530. _vultus in ira_, h.e. iratus erat. Per hypallagen pro, ira in vultu; Drak. Lef. et Ern.

530. _multus in ira_ opinabatur N. Heins. ut ap. Cic. et alios _multum esse in re aliqua, in opere_, etc.

Isque relaxatis membrorum pondere vinclis Inpulerat puppim, et mergebat gurgite tonsas, Duxissetque ratem, pressa Laronius hasta Ni propere duro nitentem exsurgere velox 535 Adfixet transtro: vix morte incepta remittit.

533. _mergebat gurgite tonsas_, remos mari inmittebat, ut navem suam a Romana amoveret. _Gurges_ μέγα λαῖτμα ἁλὸς, vel θαλάσσης. 536. Arguta sententia, quales in deliciis habent hujus ætatis poetæ: transfixus hasta et jamjam moribundus Polyphemus pergit remum _ignavum_ (languida manu pertractum a moribundo, qui proprie ipse ignavus, h.e. debilis erat) movere, ut fit ab his, qui in medio actu et manuum agitatione repente telo occupantur; Ern. Similis ingenii lusus supra XI, 479 sq.

534. _Latronius_ Col. Sed _Laronii_ ac _Laroniæ_ nomen apud Juvenalem, et non semel in inscriptt. antt. occurrere, jam monuit N. Heins. 535. _Tyrio_ pro _duro_ conj. N. Heins. 536. _Affixit_ Put. et Med. Sed _adfixet_ pro _adfixisset_ positum.

Namque manus servat dum suetos languida ductus, Ignavum summa traxit super æquora remum. Perculsi cuneo Pœni densentur in unum, Quod caret hoste, latus; subito quum pondere victus, 540 Insiliente mari, submergitur alveus undis.

537. _servat ductus_, pergit remos _ducere_, adducere et movere. Conf. ad I, 334, in Var. Lect. et Gronov. Obss. lib. I, 13. 538. _Ignavum_, ignaviter, _manu languida_, Drakenb. 539 seq. Imitat. Lucan. III, 647 sqq. --_Percussi Pœni densentur_; v. Var. Lect. --_cuneo_, v. ad IV, 144, in Var. Lect. 541. _alveus_, navis Rom.

538. _Ignarum remum_ conj. N. Heins. quia vox illa ad res inanimales quandoque a poetis transferatur. At vid. not. _summo_ Col. _somno_ Put. R. 1, Parm. Med. _sompno_ Oxon. Deinde _traxit_ Col. Ox. R. 1, Parm. Med. et aliæ edd. antt. unde recepi; _atraxit_ Put. Vulgo _adtraxit_. 539. _Percussi_ Put. et edd. vetustæ, vid. ad II, 213; _densentur_ scripti, R. 2, et Ven. vid. ad IV, 159. Vulgo _densantur_, quod operarum vitio etiam legitur in ed. Drak.

Scuta virum, cristæque, et inerti spicula ferro, Tutelæque Deum fluitant: hic robore fracto Pugnat inops chalybis, seseque in prælia rursus Armat naufragio: remis male fervidus ille 545 Festinat spoliare ratem, discrimine nullo Nautarum interdum convulsa sedilia torquens.

542. Cf. Virg. Æn. I, 101, 119. --_inerti ferro_, quod nunc sine vi et inutile erat. Cf. ad VII, 629. 543 sqq. _Deorum tutelæ_, imagines in puppe. Vid. sup. ad v. 410. Imitat. Luc. III, 670 sqq. --_robore fracto_, fragmine trabis ligneæ: nam remos abreptos mox commemorat separatim; Ern. [544.] _inops chalybis_, destitutus ferro, telis, gladiis. [545.] _naufragio_, ruinis fragminibusque navis mersæ.

Non plectro ratis, aut frangendæ in vulnera proræ Parcitur, et pelago repetuntur nantia tela. Vulneribus patulis intrat mare: mox sua ponto 550 Singultante anima propulsa refunditur unda.

548. _plectro_, ut sup. v. 402. --_frangendæ in vulnera proræ_, ut ea pro telo uterentur et hostibus vulnera inferrent, quo sensu _in pugnam fregere rates_ dixit Lucan. III, 674; Drak. 550. Conf. Lucan. III, 660 seq. Versum 551 Silius addidit, quo eam imaginem absolveret: _unda_ e vulneribus _propulsa refunditur_, propellitur _ponto, singultante anima_, h.e. motu illo convulsivo, et veluti singultibus quibusdam, qui animæ exitum consequuntur; Ern. Conf. ad lib. II, 362. Verba tamen h.l. sic junxerim: _unda_, quæ intraverat in vulnera, _refunditur ponto_, in pontum, _propulsa_ e vulneribus _singultante anima_, singultibus morientium.

548. _in vulnera_ scripti, R. 1, Ben. Vulgo _in vulnere_, et sic quoque ed. Drak. sed iterum culpa typographi. 549. _e pelago_ malebat N. Heins.

Nec desunt, qui conreptos amplexibus artis Inmergant pelago, et, jaculis cessantibus, hostem Morte sua perimant: remeantum gurgite mentes Crudescunt, ac pro ferro stat fluctibus uti. 555 Haurit sanguineus contorta cadavera vortex. Hinc clamor, gemitus illinc, mortesque, fugæque, Remorumque fragor, flictuque sonantia rostra.

552 sq. Et hæc petita ex Lucano III, 693... 696. Cf. etiam sup. IV, 589 seq. 554. _Morte sua_, ita ut simul cum _eo_ demersi _moriantur_, ut _permixta morte_ IV, 590, et _mergentes mori_ ap. Lucan. l.c. --_Remeantum gurgite_, ex undis emergentium. --_Crudescunt mentes_, ut IV, 449, ubi v. not. [555.] _stat_, ut II, 235. --_pro ferro fluctibus uti_, quos ferro interficere non possint, fluctibus inmersos suffocare; Ern. Cf. Lucan. l.l. 558. _flictu_, ut IX, 322.

553. _Inpellant pelago_ Put. quod rectius videbantur N. Heins. qui et v. 554, _Mole sua_, h.e. incumbendo iis ac deprimendo sub fluctu, scribendum censebat, coll. VI, 32, et Tac. Ann. II, 17 extr. At vid. nott. 558. Hic versus, qui vulgo omittitur, restitutus e c. Col. Exstat quoque in Oxon. Put. et R. 2, in quibus tamen _fluctu_ pro _flictu_ legitur.

Perfusum bello fervet mare: fessus acerbis Terga fuga celeri Libyæ convertit ad oras, 560 Exigua sese furatus Himilco carina.

559. _Perfusum bello fervet mare_; conf. Virg. Æn. VIII, 676 sq., et sup. I, 456; VIII, 620. --Hic non abs re fore visum est similem navalis pugnæ descriptionem, vivide, et quasi quodam impetu adumbratam, e scriptore gallico referre: «Cependant l’on combat de tous côtés; sur une vaste étendue de mer régne le carnage. On se méle; les proues heurtent contre les proues; les manœuvres sont entrelacées dans les manœuvres; les foudres se choquent et retentissent... Le _Dévonshire_, semblable à un volcan allumé, tandis qu’il est consumé au dedans, vomit au dehors des feux encore plus terribles. Les Anglais d’une main lancent des flammes; de l’autre, ils tâchent d’éteindre celles qui les environnent... Ce fut un horrible spectacle... de voir ce vaisseau immense brûlé en pleine mer, la lueur de l’embrasement réfléchie au loin sur les flots; tant d’infortunes errants en furieux, ou palpitants immobiles au milieu des flammes; s’embrassant les uns les autres, ou se déchirant eux-mémes; levant vers le ciel des bras consumés, ou précipitant leurs corps fumants dans la mer; d’entendre le bruit de l’incendie, les hurlements des mourants, les vœux de la religion mélés aux cris du désespoir et aux imprécations de la rage, jusqu’au moment terrible où le vaisseau s’enfonce, l’abyme se referme, et tout disparait.» _Thomas, Éloge de Dugay-Trouin._ Uter melius pingit, romanusne poeta, an gallicus scriptor? _Ed._ 560. _sese furatus_, ut X, 74, et XII, 300, clam, furtim discedens.

559. _ferro_ pro _bello_ Put.

Concessere mari tandem Graiusque Libysque, Et jam captivæ vinclis ad litora longo Ordine ducuntur puppes; flagrantibus alto Stant aliæ tædis: splendet lucente profundo 565 Mulciber, et tremula vibratur imagine pontus. Ardet nota fretis Cyane, pennataque Siren.

562. _Graius_, Syracusani. Conf. sup. ad v. 50 sqq. 564. _alto_, in mari. 565 seq. Conf. ad lib. II, v. 663 seq. 567 sqq. _Cyane_, _Siren_, _Europe_, etc., nomina navium. Cf. ad vers. 500. --_Cyane_ et v. 575 _Anapus_ naves, ita dictæ a fontibus, de quibus v. ad vers. 515. --_nota fretis_, quoniam Cyane fons in Anapum fl. isque in portum magnum Syracusarum influit. --_pennata_, velox, Mars. sed rectius Drak. a pennata, seu alata Sirene nomen habens. Cf. Var. Lect.

563. _En_ tacite scripsit Lefeb. ut passim. 565. _Nant aliæ textis_ conj. N. Heins. ut _texta carinæ_ et _texta pinea_ pro navibus. 567. _Ardent_ ed. Gryph. non inprob. N. Heins. _pinnataque_ reposuit Lefeb. cujus hæc nota est: «Fœdam labem hic reliquit et tuetur Drak. scribendo _pennata_. _Penna_ pro _pluma_ generatim de avibus, _pinna_ de piscibus, quod recte de Sirene, monstro thalassio. Atque ita distinguit Quintilianus: sed et _pinna_ de avium alis et cauda. Sic etiam Cupido _pinnatus_ non _pennatus_. Hoc sensu intelligendus locus Licinii in Gell. XVII, 21, in fine, de Musis.» Pleraque perperam dicta, quæ refellere nihil adtinet. Piscium forma Sirenibus quidem tribuitur in Chartarii Imagin. 35, p. 109, sed non ab antt. scriptoribus. Alatas vero eas fingi, notum ex poetis et vett. monimm. Conf. Broukh. et Heyne ad Tibull. IV, i, 69; Intpp. Ovid. Metam. V, 552 sq. Fabrett. ad Column. Traj. in Add. pag. ult. Montfauc. Antiq. expl. T. I, P. II, pl. 222. Chausse gem. ant. fig. t. 128, al.

Ardet et Europe nivei sub imagine tauri Vecta Jovi, ac prenso tramittens æquora cornu; Et quæ, fusa comas; curvum per cærula piscem 570 Nereis humenti moderatur roscida freno.

568 seq. _Europe_ navis, sic dicta ab Europa, _quæ nivei_, etc. Hæc fabula notissima, vel ex Ovid. Met. II, 850 sq. Ad ejus originem h.l. respici putabat D. Heins. coll. Polluc. I, 83: ἔστι μέν τινα πλοῖα Λύβια λεγόμενα κριοὶ καὶ τράγοι (καὶ ταῦροι), ὡς εἰκάζειν, ὅτι τοιοῦτον ἦν πλοῖον καὶ ὁ ταῦρος, ὁ τὴν Εὐρώπην ἀγαγών. Cf. Tzetz. et Meurs. ad Lycophr. Cass. vers. 1299, p. 319 sq.; Festus, V, et al. 570 seq. _Nereis_, nomen navis, proprie forsan Thetis, quæ _curvo pisce_, h.e. Delphine vehitur; Drak. Recte: sed et reliquæ Nereides belluis marinis vehi solent. Vid. Heyne et Broukh. ad Tibull. I, v, 45 (al. vi, 10); Burm. ad Val. Fl. I, 130 seq.; Claudian. de nupt. Hon. et Mar. 159 seq.; _Montfauc. Suppl. aux Antt. expl._ T. I, pl. 27; Lippert. Dactyl. I, 74; Borioni collect. antiq. t. 49; Maffei gem. ant. P. III, t. 90 et 91; _Pitt. ant. d’Ercol._ T. III, t. 16 et 17. --_fusa comas_; cf. Virg. Georg. IV, 337, de Nercidibus, et sup. ad IV, 137.

569. _Jovi_ Put. Vulgo _Jove_. 570. _Quæque effusa comas_ conj. N. Heins. et _curvum p. c. pristem_, vel _pristim_, quod recepit Lefeb. qui monet, frustra hic nugari Drak. et repugnare duos veteres.

Uritur undivagus Python, et corniger Hammon, Et, quæ Sidonios vultus portabat Elissæ, Bis ternis ratis ordinibus grassata per undas. At vinclis trahitur cognata in litora Anapus, 575 Gorgoneasque ferens ad sidera Pegasus alas.

572. _Python_ nomen navis ductum a dracone, Oraculi Delphici custode, quem Apollo occidit. --_corniger Hammon_; cf. supra v. 438 sq. 573. _Elissæ_, ut I, 81. 574. _Bis ternis ratis ordinibus_; cf. sup. ad v. 487. 575. _cognata in litora_, quia Anapus propr. fluvius est. Cf. ad v. 515 et 567. 576. _Gorgoneas alas_: nam _Pegasus_ propr. equus alatus, et progenies Neptuni ex Medusa, quæ κατ’ ἐξοχὴν _Gorgon_ dicebatur, etsi plures Gorgones fuisse finguntur. De _Pegaso_ et _Gorgonibus_, v. Apollod. II, iii, 2, et iv, 2, ibique Heyne p. 288, 295... 308; Hermanni Mythol. T. I et III.

572. _Python_ Col. _Piton_ R. 2. Vulgo _Phyton_, vel _Phiton_. 573. Vulg. _Elisæ_. Sed vid. ad I, 81. 575. _At_, non _Ac_, Col. _At vinctus_ malebat N. Heins. quia _vinclis_ præcessit v. 563. Sed undecim versus interpositi sunt, et ipse sup. v. 500, navium nomina genere femin. efferenda credebat.

Ducitur et Libyæ puppis signata figuram, Et Triton captivus, et ardua rupibus Ætne, Spirantis rogus Enceladi, Cadmeaque Sidon.

577. _siqnata figuram_, h.e. figura _Libyæ_, filiæ Epaphi, unde Libya terra nomen adcepisse fertur. Vid. Heyne ad Apollod. II, i, 4, p. 258. 578. _Triton_; cf. sup. v. 373. 579. Ætna sup. vers. 196, non _Encelado_, sed Typhœo inposita dicitur, de qua fabularum diversitate v. ad VIII, 540, et Heyne ad Virg. Æneid. III, 578, ex quo loco Enceladum petiit Silius, qui sup.