Part 9
LIBER QUINTUS.
ARGUMENTUM.
Hannibal solis occasu loca insidiis nata, ubi maxime montes Cortonenses Trasymenus subit, militibus obsederat; 1-23.
Flaminius autem postero die, vix dum satis certa luce, agmine incomposito, et majore lixarum fere quam militum numero, angustias superat; 24-52.
Quo facto, confestim pugnæ signum proponit, et, neque variis prodigiis territus, neque Corvini aliorumque, qui salutaria magis, quam speciosa suadebant, monitis precibusque motus a proposito deflectit; 53-104.
Quin potius inanem hostis et periculi metum graviter increpat, omnibusque jam ad prælium rite præparatis animum suorum, magna ex parte fractum, verbis confirmat; 105-185.
Hannibal ubi, id quod petierat, hostem lacu montibusque clausum habet, suis quoque copiis tuba signum dat simul invadendi: quo audito, omnes ex pluribus vallibus pariter decurrunt, et Romanis, quorum sortem Dii quoque, excepta Junone, lugent, undique circumfunduntur; 186-207.
Tum Picentes pugnam capessunt, et Poenis secunda fortuna, Romanis ira ac desperatione adcensis, diu dubia utrimque victoria dimicatur; 208-228.
Ex Romanis Lateranus et Lentulus in medios hostes ruunt; 229-257.
Nerius et Volunx pereunt; 258-267.
Inter reliquos vero eminet Appius juvenis, qui in fortissimum quemque impetum facit; sed postremo a Magone, qui ad mortem Isalcis, generi sui, vindicandam adproperat, hasta trajicitur; 268-332.
Nec minus tristem vitæ exitum habet Mamercus, qui, dum cæso signifero Lusitano vexilloque ei erepto foedam suorum fugam sistit, permultis vulneribus confossus cadit; 333-343.
Magonem ab Appio vulneratum ex pugna subducit Hannibal, ut a Synhalo in castris sanetur; 344-375.
Quos ubi ex acie excedere videt consul, optatam sibi rei bene gerendæ occasionem oblatam ratus, animum recipit, et Bogum, Pagasum, Othryn, giganti similem, ingentemque aliorum Poenorum numerum prosternit; 376-456.
Dum hæc in campo geruntur, multi Romanorum et Siculi, auxilio ipsis ab Hierone missi, in colles et silvas confugiunt, ubi Sychæus Tauranum aliosque trepidos cædit, et arbores, in quas conscenderant, vel bipenni succidit, vel igne circumdat, donec eum successu elatum consul, gladio per latus adacto, jugulat; 457-529.
Interim, Hannibal cum fratre sanato in prælium redit, et præter alios Fontanum, Butam, Lævinum, Viridasium, Fadum, Labicum et Herminium obtruncat; 530-583.
Qua hostium strage edita, ex mæsto vultu et clamore Poenorum, qui exanimum Sychæi corpus in castra deferunt, jacturam tanti viri animo præsagit, cujus ulciscendi causa Flaminium ad singulare certamen provocat, quod et temerarius hic vir non detrectat; 584-610.
Sed repente ingens terræ motus oritur, qui duces, ad impetum faciendum jam paratos, dirimit, Romanosque metu perculsos in fugam convertit; 611-631.
Quos dum revocat consul, Ducarius, Insuber eques, facie eum noscitans, populares suos ad vindicandam cladem, olim ab eo acceptam, incitat: quo facto Flaminius magno telorum numero, et fortissimorum juvenum, qui omni spe abjecta voluntariam sibi mortem consciscunt, acervo obruitur; 632-666.
Prælio ita confecto, Hannibal cum fratre campum perlustrans, signa virtutis Romanæ, in mortuorum quoque vultu corporibusque conspicuæ, admiratione spectaculi obstupefactus suis commendat, et inminente jam nocte in castra redit; 667-678.