Part 8
Fama per Ausoniæ turbatas spargitur urbes, Nubiferos montes, et saxa minantia cælo Adcepisse jugum, Poenosque per invia vectos; Æmulaque Herculei jactantem facta laboris Descendisse ducem: diros canit inproba motus, 5 Et gliscit gressu, volucrique citatior Euro Terrificis quatit adtonitas rumoribus arces. Adstruit auditis, docilis per inania rerum Pascere rumorem vulgi, pavor: itur in acres Bellorum raptim curas; subitusque per omnem 10 Ausoniam Mavors strepit, et ciet arma virosque. Pila novant, ac detersa rubigine sævus Induitur ferro splendor; niveumque repostæ Instaurant galeæ coni decus: hasta juvatur Amento; revocantque nova fornace bipennes. 15 Conseritur tegimen laterum inpenetrabile, multas Passurus dextras atque inrita vulnera, thorax. Pars arcu invigilant, domitat pars verbere anhelum Cornipedem in gyros, saxoque exasperat ensem. Nec vero muris, quibus est luctata vetustas, 20 Ferre morantur opem: subvectant saxa, cavasque Retractant turres, edit quas longior ætas. Hinc tela adcipiunt arces; ac robora portis Et fidos certant obices arcessere silva: Circumdant fossas: haud segnis cuncta magister 25 Præcipitat timor, ac vastis trepidatur in arvis. Deseruere larem: portant cervicibus ægras Adtoniti matres, ducentesque ultima fila Grandævos rapuere senes: tum crine soluto Ante agitur conjux; dextra lævaque trahuntur 30 Parvi, non æquo comitantes ordine, nati. Sic vulgus traduntque metus, nec poscitur auctor. At Patres, quanquam exterrent inmania coepta, Inque sinu bellum, atque Alpes et pervia saxa Decepere, tamen crudam contra aspera mentem 35 Et magnos tollunt animos: juvat ire periclis Ad decus, et dextra memorandum condere nomen, Quale dedit nunquam rebus Fortuna secundis. Sed Libyæ ductor tuto fovet agmina vallo, Fessa gradum, multoque gelu torpentia nervos; 40 Solandique genus, lætis ostentat ad Urbem Per campos superesse viam, Romamque sub ictu. At non et rerum curas, consultaque belli Stare probat, solusque nequit perferre quietem. Armiferæ quondam prisca inter tempora gentes 45 Ausonium invasere latus, sedesque beatas, Et metui peperere manu: mox inpia bella Tarpeius pater et capti sensere Quirites. Hic dum sollicitat donis, et inania corda Ac fluxam morum gentem fovet, armaque jungit; 50 Jam consul, volucri pervectus litora classe, Scipio Phocaicis sese referebat ab oris; Ingentesque duces, pelagi terræque laborem Diversum emensos, propiora pericula vallo Jungebant, magnæque aderant primordia cladis. 55 Namque ut, conlatis admoto consule castris, Sustulerat Fortuna moras, signumque furoris Adcensæ viso poscebant hoste cohortes; Debellata procul, quæcumque vocantur Iberis, Ingenti Tyrius numerosa per agmina ductor 60 Voce sonat; non Pyrenen, Rhodanumve ferocem Jussa adspernatos, Rutulam fumasse Saguntum, Raptum per Celtas iter, et, qua ponere gressum Amphitryoniadæ fuerit labor, isse sub armis Poenorum turmas, equitemque per ardua vectum 65 Insultasse jugo, et fremuisse hinnitibus Alpes. Contra pulchra suos vocat ad discrimina consul: «Hostem, miles, habes fractum ambustumque nivosis Cautibus, atque ægre torpentia membra trahentem. En age, qui sacros montes, rupesque profundas 70 Transiluit, discat, quanto stat celsius arce Herculea vallum; et majus sit, scandere colles, An vestros rupisse globos: det inania famæ, Dum magna fuso pugna, retroque ruenti, Qua ventum est, obstent Alpes: super ardua ductum 75 Huc egere Dei, Latios ut sanguine fines Inbueret, tellusque hostilis conderet ossa. Scire libet, nova nunc nobis atque altera bellum Carthago, anne eadem mittat, quæ, mersa sub æquor, Ægates inter vasto jacet obruta ponto.» 80 Hæc ait, atque agmen Ticini flectit ad undas. Cæruleas Ticinus aquas, et stagna vadoso Perspicuus servat turbari nescia fundo, Ac nitidum viridi lente trahit amne liquorem. Vix credas labi; ripis tam mitis opacis 85 Argutos inter volucrum certamine cantus, Somniferam ducit lucenti gurgite lympham. Jamque sub extremum noctis fugientibus umbris Lux aderat, Somnusque suas confecerat horas. Explorare locos consul, collisque propinqui 90 Ingenium, et campis quæ sit natura, parabat. Par studium Poeno, similesque in pectore curæ. Ergo aderant, rapidis equitum comitantibus alis. Verum ubi commoto docuerunt pulvere nubes, Hostem ferre gradum; et propius propiusque sonoro 95 Quadrupedum cornu tellus gemit; ac simul acer Vincentum lituos hinnitus sævit equorum: Arma, viri, rapite arma, viri; dux instat uterque. Ambobus velox virtus, geminusque cupido Laudis, et ad pugnas Martemque insania concors. 100 Haud mora: jam tantum campi dirimebat ab ictu, Quantum inpulsa valet comprendere lancea nodo; Quum subitum liquida, non ullis nubibus, æthra Augurium mentes oculosque ad sidera vertit. Accipiter, medio tendens a limite solis, 105 Dilectas Veneri, notasque ab honore Diones, Turbabat violentus aves; atque unguibus idem, Idem nunc rostro, duris nunc ictibus alæ, Ter quinas dederat sæva inter vulnera leto. Nec finis, satiasve, novi sed sanguinis ardor 110 Gliscere; et urgebat trepidam jam cæde priorum, Incertamque fugæ, pluma labente, columbam; Donec Phoebeo veniens Jovis ales ab ortu In tenues tandem nubes dare terga coegit. Tum victrix lætos signa ad Romana volatus 115 Convertit; prolesque ducis qua parte decora Scipio quassabat puerilibus arma lacertis, Clangorem bis terque dedit, rostroque coruscæ Perstringens conum galeæ, se reddidit astris. Exclamat Liger (huic Superos sentire monentes 120 Ars fuit, ac penna monstrare futura magistra): «Poene, bis octonos Italis in finibus annos, Audaci similis volucri, sectabere pubem Ausoniam, multamque feres cum sanguine prædam: Sed compesce minas; renuit tibi Daunia regna 125 Armiger ecce Jovis: nosco te, summe Deorum: Adsis o, firmesque tuæ, Pater, alitis omen. Nam tibi servantur, ni vano cassa volatu Mentitur superos præpes, postrema subactæ Fata, puer, Libyæ, et majus Carthagine nomen.» 130 Contra læta Bogus Tyrio canit omina regi, Et faustum accipitrem, cæsasque in nube volucres Æneadis cladem et Veneris portendere genti. Tum dictis comitem contorquet primus in hostes, Ceu suadente Deo, et fatorum conscius, hastam. 135 Illa volans patuli longe per inania campi Ictum perdiderat spatio, ni, fusus habenas, Dum primæ decus adfectat decerpere pugnæ, Obvia quadrupedis præceps Catus ora tulisset. Sic elanguescens, ac jam casura, petitum 140 Invenit vulnus, cædemque adcepit ab hoste Cornus, et oblatæ stetit inter tempora frontis. Incurrunt acies, magnoque fragore per æquor Suspendunt cuncti frenis sublime reductos Cornipedes, ultroque ferunt: erectus in auras 145 It sonipes, rapidaque volans per aperta procella Tenuia vix summo vestigia pulvere signat. Boiorum ante alias, Cryxo duce, mobilis ala Arietat in primos, obicitque inmania membra. Ipse, tumens atavis, Brenni se stirpe ferebat 150 Cryxus, et in titulos Capitolia capta trahebat; Tarpeioque jugo, demens! et vertice sacro Pensantes aurum Celtas umbone gerebat. Colla viri fulvo radiabant lactea torque, Auro virgatæ vestes, manicæque rigebant 155 Ex auro, et simili vibrabat crista metallo. Sternitur inpulsu vasto perculsa Camertum Prima phalanx; spissæque ruunt conferta per arma Undæ Boiorum: sociata examina densent Infandi Senones; conlisaque quadrupedantum 160 Pectoribus toto volvuntur corpora campo. Arva natant, altusque virum cruor, altus equorum Lubrica belligeræ sorbet vestigia turmæ. Seminecum letum peragit gravis ungula pulsu, Et circumvolitans tetros a sanguine rores 165 Spargit humo, miserisque suo lavit arma cruore. Spicula prima, puer, tumidi, Tyrrhene, Pelori Purpureo moriens victricia sanguine tingis. Nam tibi, dum stimulas cornu, atque in prælia mentes Adcendis, renovasque viros ad vulnera cantu, 170 Hæsit barbaricum sub anhelo gutture telum, Et clausit raucum letali vulnere murmur. At sonus, extremo morientis fusus ab ore, Flexa pererravit mutis jam cornua labris. Cryxus Picentem Laurumque, nec eminus ambo; 175 Sed gladio Laurum; Picenti rasilis hasta, Ripis lecta Padi, letum tulit: avia namque Dum petit, ac lævo meditatur fallere gyro, Hasta viri femur et pariter per anhela volantis Ilia sedit equi, et geminam dedit horrida mortem. 180 Idem, sanguinea Venuli cervice revellens, Sternit præcipitem tepido te, Farfare, telo; Et te sub gelido nutritum, Tulle, Velino, Egregium Ausoniæ decus, ac memorabile nomen, Si dent fata moras, aut servent foedera Poeni. 185 Tum Remulum, atque olim celeberrima nomina bello Tiburtes Magios, Hispellatemque Metaurum, Et Clanium, dubia meditatus cuspide vulnus. Nec locus est Tyriis belli, pugnæve, sed omnem Celticus inplevit campum furor: inrita nulli 190 Spicula torquentur, statque omne in corpore ferrum. Hic inter trepidos inmane Quirinius audens, Cui fugere ignotum, atque invicta mente placebat Rebus in adversis exceptum pectore letum, Cuspide flammat equum, ac dispergit gæsa lacerto; 195 Si reserare viam, atque ad regem rumpere ferro Detur iter; certusque necis petit omnibus ausis, Quod nequeat sentire, decus: cadit inguine fosso Teutalus, et vasto quatitur sub pondere tellus. Obcumbit Sarmens, flavam qui ponere victor 200 Cæsariem crinemque tibi, Gradive, vovebat Auro certantem, et rutilum sub vertice nodum. Sed Parcæ intonsa non exaudita voventem Ad Manes traxere coma: per candida membra It fumans cruor, et tellus perfusa rubescit. 205 At, non tardatus jaculo obcurrente, Ligaunus Inruit, adversumque viro rotat obvius ensem, Et ferit insurgens, humero qua brachia lenti Adnectunt nervi, decisaque vulnere læva Laxatis paulum moribunda pependit habenis; 210 Dumque micans tremulo conatu lora retentat, Flectentem adsuetos imitatur nescia frenos. Demetit aversi Vosegus tum colla, jubaque Suspensam portans galeam, atque inclusa peremti Ora viri, patrio Divos clamore salutat. 215 Dumque ea Gallorum populi dant funera campo, Adcitas propere castris in prælia consul Raptabat turmas, primusque ruebat in hostem, Candenti sublimis equo: trahit undique lectum Divitis Ausoniæ juvenem, Marsosque, Coramque, 220 Laurentumque decus, jaculatoremque Sabellum, Et Gradivicolam celso de colle Tudertem, Indutosque simul gentilia lina Faliscos; Quosque sub Herculeis taciturno flumine muris Pomifera arva creant Anienicolæ Catilli; 225 Quosque in prægelidis duratos Hernica rivis Mittebant saxa, et nebulosi rura Casini. Ibant in Martem terræ dominantis alumni, Damnati Superis, nec jam reditura juventus. Scipio, qua medius pugnæ vorat agmina vertex, 230 Infert cornipedem, atque instinctus strage suorum Inferias cæsis mactat Labarumque Padumque, Et Caunum, et multo vix fusum vulnere Breucum, Gorgoneoque Larum torquentem lumina vultu. Occidis et tristi, pugnax Lepontice, fato: 235 Nam dum frena ferox objecto corpore prensat, Atque æquat celsus residentis consulis ora Ipse pedes, frontem in mediam gravis incidit ensis, Et divisum humeris jacuit caput: at Batus, amens Qui luctatur equo, parmaque incursibus obstat, 240 Ictu quadrupedis fulva porrectus arena Elisa incussis amisit calcibus ora. Perfurit Ausonius turbata per æquora ductor, Ceu Geticus Boreas, totum quum sustulit imo Icarium fundo victor mare; navita vasto 245 Jactatur sparsus lacerata classe profundo, Cunctaque canenti perfunditur æquore Cyclas. Cryxus, ut in tenui spes, exiguumque salutis, Armat contemtu mentem necis: horrida barba Sanguinea rutilat spuma, rictusque furentis 250 Albet, et adfuso squalent a pulvere crines. Invadit Tarium, vicino consule pugnas Miscentem, sævisque virum circumtonat armis. Volvitur ille solo: nam pronum effundit in armos Fata extrema ferens abies, rapiturque pavore 255 Tractus equi, vinctis connexa ad cingula membris. Longa cruor sparso linquit vestigia campo, Et tremulos cuspis ductus in pulvere signat. Laudabat leti juvenem, egregiosque parabat Ulcisci consul manes, quum dira per auras 260 Vox venit, et Cryxum ferri clamoribus audit, Haud notum vultu: surgit violentior ira Comminus, atque oculos optato in corpore figit. Tum, stimulans grato plausæ cervicis honore, Cornipedem adloquitur: «vulgum Martemque minorem 265 Mox, Gargane: vocant Superi ad majora: videsne Quantus eat Cryxus? jam nunc tibi præmia pono Illum, Sidonio fulgentem ardore, tapeta, Barbaricum decus; et fulvis donabere frenis.» Sic fatus, magno Cryxum clamore ciebat 270 In pugnam, ac vacuo poscebat prælia campo. Nec detrectantem par ira adcenderat hostem. Ut jussæ cessere retro, spatiumque dederunt Hinc atque hinc alæ, et medio stetit æquore pugna: Quantus Phlegræis telluris alumnus in arvis 275 Movit signa Mimas, et cælum exterruit armis; Tantus semifero Cryxus sub pectore murmur Torquet, et horrisonis ululatibus erigit iras. «Nemone incensæ captæque superfuit urbi, Ut tibi, quas Brenni populus ferremus in arma, 280 Narraret, dextras? disce en nunc, inquit;» et una Contorquet nodis et obusto robore diram Vel portas quassare trabem: sonat illa tremendum, Ac nimio jactu servasse inprovida campi Distantis spatium, propiorem transvolat hostem. 285 Cui consul: «ferre hæc umbris proavoque memento, Quam procul occumbas Tarpeia sede, tibique Haud licitum sacri Capitolia cernere montis.» Tum nodo cursuque levi simul adjuvat hastam, Dignum mole viri nisus: fugit illa per oras 290 Multiplicis lini, subtextaque tegmina nervis, Atque altum tota metitur cuspide pectus. Procumbit lata porrectus in arva ruina, Et percussa gemit tellus ingentibus armis. Haud aliter, structo Tyrrhena ad litora saxo, 295 Pugnatura fretis subter cæcisque procellis, Pila, inmane sonans, inpingitur ardua ponto. Inmugit Nereus, divisaque cærula pulsu Inlisum adcipiunt irata sub æquora montem. Ductore amisso pedibus se credere Celtæ: 300 Una spes anima, tantusque pependerat ardor. Ac veluti summo venator densa Picano Quum lustra exagitat, spissisque cubilibus atram Inmittit passim dumosa per invia pestem; Dum tacitas vires et flammam conligit ignis, 305 Nigranti piceus sensim caligine vertex Volvitur, et pingui contorquet nubila fumo; Mox subita in tanto lucent incendia monte. Fit sonitus; fugere feræ, fugere volucres, Atque ima longe trepidant in valle juvencæ. 310 At Mago, ut vertisse globos primumque laborem, Qui solus genti est, cassum videt, arma suorum Ac patrium in pugnas equitem vocat: undique nudi Adsiliunt frenis, infrenatique manipli. Nunc Itali in tergum versis referuntur habenis; 315 Nunc rursus Tyrias retro pavor avehit alas; Aut illi dextros lunatis flexibus orbes, Aut illi lævos sinuant in cornua gyros: Texunt alterno glomerata volumina cursu, Atque eadem refuga cedentes arte resolvunt. 320 Hac pontum vice, ubi exercet discordia ventos, Fert Boreas, Eurusque refert, molemque profundi Nunc huc alterno, nunc illuc, flamine gestant. Advolat aurato præfulgens murice ductor Sidonius, circaque Metus, Terrorque, Furorque. 325 Isque ubi Callaici radiantem tegminis orbem Extulit, et magno percussit lumine campos, Spes virtusque cadunt, trepidaque a mente recedit Vertere terga pudor: nec leti cura decori, Sed fugere infixum est, terræque optantur hiatus. 330 Sic, ubi Caucasiis tigris se protulit antris, Linquuntur campi, et tutas petit omne latebras Turbatum insano vultu pecus: illa pererrat Desertas victrix valles, jamque ora reducto Paulatim nudat rictu, ut præsentia mandens 335 Corpora, et inmani stragem meditatur hiatu. Non illum Metabus, non illum celsior Ufens Evasere tamen, quamvis hic alite planta, Hic ope cornipedis totis ferretur habenis. Nam Metabum ad Manes demisit cuspide fulgens 340 Fraxinus; Ufentem conlapsum poplite cæso Ensis obit, laudemque pedum cum sanguine ademit. Jamque dedit leto Sthenium, Laurumque, domoque Collinum gelida, viridi quem Fucinus antro Nutrierat, dederatque lacum tramittere nando. 345 Fit socius leti conjecta Massicus hasta, Vitiferi sacro generatus vertice montis, Et Liris nutritus aquis; qui fonte quieto Dissimulat cursum, ac, nullo mutabilis imbri, Perstringit tacitas gemmanti gurgite ripas. 350 Exoritur rabies cædum, ac vix tela furori Subficiunt; teritur junctis umbonibus umbo, Pesque pedem premit, et nutantes casside cristæ Hostilem tremulo pulsant conamine frontem. Tergemini primam ante aciem fera prælia fratres 355 Miscebant, quos Ledæo Sidonia Barce Xanthippo felix uteri inter bella crearat. Res Graiæ, ductorque parens, ac nobile Amyclæ Nomen, et injectus Spartanis colla catenis Regulus, inflabant veteri præcordia fama. 360 Marte probare genus, factisque Lacona parentem Ardebant; gelidosque dehinc invisere montes Taygeta, et tandem bellis innare subactis Eurotan patrium, ritusque videre Lycurgi. Sed Spartam penetrare Deus, fratresque negarunt 365 Ausonii, totidem numero; quos miserat altis Egeriæ genitos inmitis Aricia lucis, Ætatis mentisque pares: at non dabat ultra Clotho dura lacus, aramque videre Dianæ. Namque ut in adversos, inpacti turbine pugnæ, 370 Eumachus et Critias, et lætus nomine patris Xanthippus, junxere gradus; ceu bella leones Inter se furibunda movent, et murmure anhelo Squalentes campos et longa mapalia complent: Omnis in occultas rupes atque avia pernix 375 Maurus saxa fugit, conjuxque Libyssa profuso, Vagitum cohibens, suspendit ab ubere natos; Illi dira fremunt; perfractaque in ore cruento Ossa sonant, pugnantque feris sub dentibus artus. Haud secus Egeriæ pubes, hinc Virbius acer, 380 Hinc Capys, adsiliunt, paribusque Albanus in armis. Subsidens paulum perfossa proruit alvo Albanum Critias (ast illi cuncta repente Inplerunt clipeum miserando viscera lapsu); Eumachus inde Capyn: sed tota mole tenebat 385 Ceu fixum membris tegimen; tamen inprobus ensis Adnexam parmæ decidit vulnere lævam, Inque suo pressa est non reddens tegmina nisu Infelix manus, atque hæsit labentibus armis. Ultima restabat fusis jam palma duobus 390 Virbius: huic trepidos simulanti ducere gressus Xanthippus gladio, rigida cadit Eumachus hasta, Et tandem æquatæ geminato funere pugnæ. Inde alterna viris transegit pectora mucro, Inque vicem erepta posuerunt prælia vita. 395 Felices leti, pietas quos addidit umbris! Optabunt similes venientia secula fratres, Æternumque decus memori celebrabitur ævo; Si modo ferre diem, serosque videre nepotes Carmina nostra valent, nec famam invidit Apollo. 400 At consul toto palantes æquore turmas Voce tenet, dum voce viget: «quo signa refertis? Quis vos, heu! vobis pavor abstulit? horrida primi Si sors visa loci, pugnæque lacessere frontem; Post me state, viri, et pulsa formidine tantum 405 Adspicite! has dextras capti genuere parentes. Quo fugitis? quæ spes victis? Alpesne petemus? Ipsam turrigero portantem vertice muros Credite submissas Romam nunc tendere palmas. Natorum passim raptus, cædemque parentum, 410 Vestalesque focos exstingui sanguine cerno. Hoc arcete nefas!» Postquam inter talia crebro Clamore obtusæ crassoque a pulvere fauces, Hinc læva frenos, hinc dextra conripit arma, Et latum objectat pectus, strictumque minatur 415 Nunc sibi, nunc trepidis, ni restent, comminus ensem. Quas acies alto genitor dum spectat Olympo, Consulis egregii movere pericula mentem. Gradivum vocat, et patrio sic ore profatur: «Magnanimi me, nate, viri, ni bella capessis, 420 Haud dubie extremus terret labor: eripe pugnæ Ardentem, oblitumque sui dulcedine cædum. Siste ducem Libyæ: nam plus petit inprobus uno Consulis exitio, tota quam strage cadentum. Præterea (cernis) teneræ qui prælia dextræ 425 Jam credit puer, atque annos transcendere factis Molitur, longumque putat pubescere bello; Te duce primitias pugnæ, te magna magistro Audeat, et primum hoc vincat, servasse parentem.» Hæc rerum sator: at Mavors in prælia currus 430 Odrysia tellure vocat: tum fulminis atri Spargentem flammas clipeum, galeamque Deorum Haud ulli facilem, multoque labore Cyclopum Sudatum thoraca capit, quassatque per auras Titanum bello satiatam sanguinis hastam, 435 Atque inplet curru campos: exercitus una Irarum, Eumenidesque simul, letique cruenti Innumeræ facies, frenisque operata regendis Quadrijugos atro stimulat Bellona flagello. Fertur ab inmenso tempestas horrida cælo, 440 Nigrantesque globos et turbida nubila torquens Involvit terras: quatitur Saturnia sedes Ingressu tremefacta Dei, ripasque relinquit, Audito curru, fontique relabitur amnis. Ductorem Ausonium telis Garamantica pubes 445 Cinxerat, et Tyrio regi nova dona parabat, Armorum spolium, et rorantia consulis ora. Stabat Fortunæ non cedere certus, et acri Mole retorquebat crudescens cædibus hastas. Jamque suo, jamque hostili perfusa cruore 450 Membra madent: cecidere jubæ, gyroque per orbem Artato, Garamas jaculis propioribus instat, Et librat sæva trajectum cuspide ferrum. Hic puer ut patrio defixum corpore telum Conspexit, maduere genæ, subitoque trementem 455 Conripuit pallor, gemitumque ad sidera rupit. Bis conatus erat præcurrere fata parentis, Conversa in semet dextra: bis transtulit iras In Poenos Mavors: fertur per tela, per hostes Intrepidus puer, et Gradivum passibus æquat. 460 Continuo cessere globi, latusque repente Adparet campo limes: metit agmina tectus Cælesti clipeo, et sternit super arma jacentum Corporaque auctorem teli, multasque paternos Ante oculos animas, optata piacula, mactat. 465 Tunc, rapta propere duris ex ossibus hasta, Innixum cervice ferens humeroque parentem, Emicat: adtonitæ tanta ad spectacula turmæ Tela tenent; ceditque loco Libys asper, et omnis Late cedit Iber: pietasque insignis et ætas 470 Belligeris fecit miranda silentia campis. Tum celso e curru Mavors, «Carthaginis arces Exscindes, inquit, Tyriosque ad foedera coges. Nulla tamen longo tanta exorietur in ævo Lux tibi, care puer: macte, o! macte indole sacra, 475 Vera Jovis proles; et adhuc majora supersunt: Sed nequeunt meliora dari.» Tum nubila Mavors Ætheraque, emenso terras jam sole, capessit, Et fessas acies castris clausere tenebræ. Condebat noctem devexo Cynthia curru, 480 Fraternis adflata rotis, et ab æquore Eoo Surgebant roseæ media inter cærula flammæ. At consul tristis, campos Poenisque secundam Planitiem metuens, Trebiam collesque petebat. Jamque dies rapti cursu navoque labore, 485 Et medio abruptus fluitabat in amne solutis Pons vinclis, qui Dardanium transvexerat agmen, Eridani rapidas aderat quum Poenus ad undas. Dumque vada et molles aditus, per devia flexo Circuitu petit, et stagni languentia quærit, 490 Interdum rapta vicinis saltibus alno Flumineam texit, qua transvehat agmina, classem. Ecce aderat, Trebiæque simul vicina tenebat Trinacrio adcitus per cærula longa Peloro, Gracchorum proles, consul: gens inclita magno 495 Atque animosa viro, multusque in imagine claris Præfulgebat avus titulis bellique domique. Nec Poeni, positis trans amnem in gramine castris, Deerant: namque animos stimulabant prospera rerum, Increpitansque super ductor: «Quis tertius Urbi 500 Jam superest consul? quænam altera restat in armis Sicania? en omnes Latiæ, Daunique nepotum Convenere manus: feriant nunc foedera mecum Ductores Italum, ac leges et pacta reposcant, At tu, donata tela inter Martia luce, 505 Infelix animæ, sic, sic vivasque, tuoque Des iterum hanc laudem nato: nec fine sub ævi Obpetere in bello detur, quum fata vocabunt. Pugnantem cecidisse meum est.» Hæc personat ardens: Inde levi jaculo, Massylumque inpiger alis 510 Castra sub ipsa datis irritat, et elicit hostem. Nec Latius vallo miles debere salutem Fas putat, aut clausas pulsari cuspide portas. Erumpunt, cunctisque prior volat aggere aperto Degener haud Gracchis consul: quatit aura comantes 515 Cassidis Auruncæ cristas, humeroque refulget Sanguinei patrium saguli decus: agmina magno Respectans clamore vocat, quaque obvia densos Artat turba globos, rumpens iter æquore fertur. Ut torrens celsi præceps e vertice Pindi 520 Cum sonitu ruit in campos, magnoque fragore Avulsum montis volvit latus; obvia passim Armenta, inmanesque feræ, silvæque trahuntur; Spumea saxosis clamat convallibus unda. Non, mihi Mæoniæ redeat si gloria linguæ, 525 Centenasque pater det Phoebus fundere voces, Tot cædes proferre queam, quot dextera magni Consulis, aut contra Tyriæ furor edidit iræ. Murranum ductor Libyæ, ductorque Phalantum Ausonius, gnaros belli, veteresque laborum, 530 Alter in alterius fuderunt comminus ore. Monte procelloso Murranum miserat Anxur, Tritonis niveo te sacra, Phalante, profundo. Ut primum insigni fulsit velamine consul, Quanquam orbus partem visus, unoque Cupencus 535 Lumine subficiens bellis, citat inprobus hastam, Et summæ figit tremebundam margine parmæ. Cui consul, namque ira coquit: «Pone, inprobe, quidquid Restat in ore fero, et truncata fronte relucet.» Sic ait, intorquens directo turbine robur, 540 Et dirum tota tramittit cuspide lumen. Nec levior dextra generatus Hamilcare sævit: Huic cadit infelix niveis Varenus in armis; Mevanas Varenus, arat cui divitis uber Campi Fulginia, et patulis Clitumnus in arvis 545 Candentes gelido perfundit flumine tauros. Sed tristes Superi, atque ingrata maxima cura Victima Tarpeio frustra nutrita Tonanti. Instat Iber levis, et levior discurrere Maurus. Hinc pila, hinc Libycæ certant subtexere cornus 550 Densa nube polum; quantumque interjacet æqui Ad ripas campi, tantum vibrantia condunt Tela, nec artatis locus est in morte cadendi. Allius, Argyripa Daunique profectus ab arvis Venator, rudibus jaculis et Iapyge campum 555 Persultabat equo, mediosque invectus in hostes Appula non vana torquebat spicula dextra. Huic horret thorax Samnitis pellibus ursæ, Et galea annosi vallatur dentibus apri. Verum ubi turbantem, solo ceu lustra pererret 560 In nemore, aut agitet Gargano terga ferarum, Hinc Mago, hinc sævus pariter videre Maharbal, Ut, subigente fame, diversis rupibus ursi Invadunt trepidum gemina inter prælia taurum, Nec partem prædæ patitur furor: haud secus acer 565 Hinc atque hinc jaculo devolvitur Allius acto. It stridens per utrumque latus Maurusia taxus: Obvia tum medio sonuerunt spicula corde, Incertumque fuit, letum cui cederet hastæ. Et jam, dispersis Romana per agmina signis, 570 Palantes agit, ad ripas, miserabile! Poenus Inpellens trepidos, fluvioque inmergere certat. Tum Trebia infausto nova prælia gurgite fessis Inchoat, ac precibus Junonis suscitat undas. Haurit subsidens fugientum corpora tellus, 575 Infidaque soli frustrata voragine sorbet; Nec niti, lentoque datur convellere limo Mersa pedum penitus vestigia: labe tenaci Hærent devincti gressus, resolutaque ripa Inplicat, aut cæca prosternit fraude paludis. 580 Jamque alius super atque alius per lubrica surgens, Dum sibi quisque viam per inextricabile litus Præripit, et putri luctatur cespite, lapsi Obcumbunt, seseque sua pressere ruina. Ille, celer nandi, jam jamque adprendere tuta 585 Dum parat, et celso connisus corpore prensat Gramina summa manu, liquidisque emergit ab undis, Contorta ripæ pendens adfigitur hasta. Hic hostem, orbatus telo, complectitur ulnis, Luctantemque vado permixta morte coercet. 590 Mille simul leti facies. Ligus occidit arvis; Sed projecta viri lymphis fluvialibus ora Sanguineum hauserunt longis singultibus amnem. Enabat tandem medio vix gurgite pulcher Irpinus, sociumque manus clamore vocabat; 595 Quum rapidis inlatus aquis, et vulnere multo Inpulit asper equus, fessumque sub æquora mersit. Adcumulat clades subito conspecta per undas Vis elephantorum turrito concita dorso. Namque vadis præceps rapitur, ceu proruta cautes 600 Avulsi montis, Trebiamque insueta timentem Præ se pectore agit, spumantique incubat alveo. Explorant adversa viros, perque aspera duro Nititur ad laudem virtus interrita clivo. Namque inhonoratam Fibrenus perdere mortem 605 Et famæ nudam inpatiens, «Spectabimur, inquit, Nec, Fortuna, meum condes sub gurgite letum. Experiar, sitne in terris, domitare quod ensis Non queat Ausonius, Tyrrhenave permeet hasta.» Tum jacit adsurgens, dextroque in lumine sistit 610 Spicula sæva feræ, telumque in vulnere linquit. Stridore horrisono penetrantem cuspidis ictum Bellua prosequitur, laceramque cruore profuso Adtollit frontem, ac lapso dat terga magistro. Tum vero invadunt jaculis crebraque sagitta, 615 Ausi jam sperare necem, inmensosque per armos Et laterum extentus venit atra cuspide vulnus. Stat multa in tergo et nigranti lancea dorso, Ac silvam ingentem concusso corpore vibrat, Donec, consumtis longo certamine telis, 620 Concidit, et clausit magna vada pressa ruina. Ecce per adversum, quanquam tardata morantur Vulnere membra virum, subit inplacabilis amnem Scipio, et innumeris infestat cædibus hostem. Corporibus, clipeisque simul, galeisque cadentum 625 Contegitur Trebia, et vix cernere linquitur undas. Mazæus jaculo, Gestar prosternitur ense; Tum Pelopeus avis Cyrenes incola Telgon. Huic torquet rapido conreptum e gurgite pilum, Et, quantum longo ferri tenuata rigore 630 Procedit cuspis, per hiantia transigit ora. Pulsati ligno sonuere in vulnere dentes. Nec leto quæsita quies: turgentia membra Eridano Trebia, Eridanus dedit æquoris undis. Tu quoque, Thapse, cadis, tumulo post fata negato. 635 Quid domus Hesperidum, aut luci juvere Dearum, Fulvos aurifera servantes arbore ramos? Intumuit Trebia, et stagnis se sustulit imis; Jamque ferox totum propellit gurgite fontem, Atque omnes torquet vires: furit unda sonoris 640 Vorticibus, sequiturque novus cum murmure torrens. Sensit, et adcensa ductor violentius ira, «Magnas, o Trebia, et meritas mihi, perfide, poenas Exsolves, inquit: lacerum per Gallica rivis Dispergam rura, atque amnis tibi nomina demam, 645 Quoque aperis te fonte, premam; nec tangere ripas, Inlabique Pado dabitur: quænam ista repente Sidonium, infelix, rabies te reddidit amnem?» Talia jactantem consurgens agger aquarum Inpulit, atque humeros curvato gurgite pressit. 650 Arduus adversa mole incurrentibus undis Stat ductor, clipeoque ruentem sustinet amnem. Nec non a tergo fluctus stridente procella Spumeus inrorat summas adspergine cristas. Ire vadis, stabilemque vetat defigere gressum 655 Subducta tellure Deus; percussaque longe Raucum saxa sonant; undæque ad bella parentis Excitæ pugnant, et ripas perdidit amnis. Tum madidos crines, et glauca fronde revinctum Adtollit cum voce caput: «Poenasne superbas 660 Insuper, et nomen Trebiæ delere minaris, O regnis inimice meis? quot corpora porto Dextra fusa tua! clipeis galeisque virorum, Quos mactas, artatus iter cursumque reliqui. Cæde, vides, stagna alta rubent, retroque feruntur. 665 Adde modum dextræ, aut campis incumbe propinquis.» Hæc, Venere adjuncta, tumulo spectabat ab alto Mulciber, obscuræ tectus caligine nubis. Ingravat ad cælum sublatis Scipio palmis: «Di patrii, quorum auspiciis stat Dardana Roma, 670 Talin' me leto tanta inter prælia nuper Servastis? fortine animam hanc exscindere dextra Indignum est visum? redde o me, nate, periclis; Redde hosti! liceat bellanti arcessere mortem, Quam patriæ fratrique probem.» Tum percita dictis 675 Ingemuit Venus, et rapidas direxit in amnem Conjugis invicti vires: agit undique flammas Dispersus ripis ignis, multosque per annos Nutritas fluvio populatur fervidus umbras. Uritur omne nemus, lucosque effusus in altos 680 Inmissis crepitat victor Vulcanus habenis. Jamque ambusta comas abies, jam pinus et alni; Jam, solo restans trunco, dimisit in altum Populus adsuetas ramis habitare volucres. Flamma vorax imo penitus de gurgite tractos 685 Absorbet latices, sævoque urgente vapore Siccus inarescit ripis cruor: horrida late Scinditur in rimas, et hiatu rupta dehiscit Tellus, ac stagnis altæ sedere favillæ. Miratur pater æternos cessare repente 690 Eridanus cursus; Nympharumque intima mæstus Inplevit chorus adtonitis ululatibus antra. Ter caput ambustum conantem adtollere, jacta Lampade, Vulcanus mersit fumantibus undis: Ter conrepta Dei crines nudavit arundo. 695 Tum demum admissæ voces et vota precantis, Orantique datum ripas servare priores; Ac tandem a Trebia revocavit Scipio fessas Munitum in collem, Graccho comitante, cohortes. At Poenus, multo fluvium veneratus honore, 700 Gramineas undis statuit socialibus aras, Nescius heu! quanto Superi majora moverent, Et quos Ausoniæ luctus, Trasymene, parares. Boiorum nuper populos turbaverat armis Flaminius, facilisque viro tum gloria belli, 705 Corde levem atque astus inopem contundere gentem. Sed labor haud idem Tyrio certasse tyranno. Hunc, lævis Urbi genitum ad fatalia damna Ominibus, parat imperio Saturnia fesso Ductorem, dignumque virum veniente ruina. 710 Inde ubi prima dies juris, clavumque regendæ Invasit patriæ, ac sub nutu castra fuere; Ut pelagi rudis, et pontum tractare per artem Nescius, adcepit miseræ si jura carinæ, Ventorum tenet ipse vicem, cunctisque procellis 715 Dat jactare ratem: fertur vaga gurgite puppis Ipsius in scopulos dextra inpellente magistri. Ergo agitur raptis præceps exercitus armis Lydorum in populos, sedemque ab origine prisci Sacratam Corythi, junctosque a sanguine avorum 720 Mæonios Italis permixta stirpe colonos. Nec regem Afrorum noscenda ad coepta moratur Laude super tanta monitor Deus: omnia somni Condiderant, ægrisque dabant oblivia curis, Quum Juno, in stagni numen conversa propinqui, 725 Et madidæ frontis crines circumdata fronde Populea, stimulat subitis præcordia curis, Ac rumpit ducis haud spernenda voce quietem. «O felix famæ, et Latio lacrimabile nomen, Hannibal, Ausonia si te Fortuna creasset, 730 Ad magnos venture Deos! cur fata tenemus? Pelle moras: brevis est magni fortuna favoris. Quantum vovisti, quum Dardana bella parenti Jurares, fluet Ausonio tibi corpore tantum Sanguinis, et patrias satiabis cædibus umbras. 735 Nobis persolves meritos securus honores. Namque ego sum, celsis quem cinctum montibus ambit Tmolo missa manus, stagnis Trasymenus opacis.» His agitur monitis, et lætam numine pubem Protinus aerii præceps rapit aggere montis. 740 Horrebat glacie saxa inter lubrica, summo Piniferum cælo miscens caput, Apenninus. Condiderat nix alta trabes, et vertice celso Canus apex structa surgebat ad astra pruina. Ire jubet: prior exstingui labique videtur 745 Gloria, post Alpes si stetur montibus ullis. Scandunt prærupti nimbosa cacumina saxi, Nec superasse jugum finit, mulcetve laborem. Plana natant, putrique gelu liquentibus undis Invia limosa restagnant arva palude. 750 Jamque ducis nudus tanta inter inhospita vertex Sævitia quatitur cæli, manante per ora Perque genas oculo: facilis sprevisse medentes, Optatum bene credit emi quocumque periclo Bellandi tempus: non frontis parcit honori, 755 Dum ne perdat iter: non cetera membra moratur In pretium belli dare, si victoria poscat; Satque putat lucis, Capitolia cernere victor Qua queat, atque Italum feriat qua comminus hostem. Talia perpessi tandem inter sæva locorum 760 Optatos venere lacus; ubi deinde per arma Sumeret amissi numerosa piacula visus. Ecce autem Patres aderant Carthagine missi: Causa viæ non parva viris; nec læta ferebant. Mos fuit in populis, quos condidit advena Dido, 765 Poscere cæde Deos veniam, ac flagrantibus aris (Infandum dictu!) parvos inponere natos. Urna reducebat miserandos annua casus, Sacra Thoanteæ ritusque imitata Dianæ. Cui fato sortique Deum de more petebat 770 Hannibalis prolem discors antiquitus Hannon. Sed propior metus armati ductoris ab ira, Et magna ante oculos stabat genitoris imago. Asperat hæc foedata genas, lacerataque crines, Atque urbem complet mæsti clamoris Imilce. 775 Edonis ut Pangæa super trieteride mota It juga, et inclusum suspirat pectore Bacchum. Ergo inter Tyrias, facibus ceu subdita, matres Clamat, «Io conjux! quocumque in cardine mundi Bella moves, huc signa refer: violentior hic est, 780 Hic hostis propior! tu nunc fortasse sub ipsis Urbis Dardaniæ muris, vibrantia tela Excipis intrepidus clipeo, sævamque coruscans Lampada, Tarpeiis infers incendia tectis. Interea tibi prima domus atque unica proles 785 Heu! gremio in patriæ Stygias raptatur ad aras. I nunc, Ausonios ferro populare penates, Et vetitas molire vias! I, pacta resigna Per cunctos jurata Deos! sic præmia reddit Carthago, et tales jam nunc tibi solvit honores! 790 Quæ porro hæc pietas, delubra adspergere tabo? Heu primæ scelerum causæ mortalibus ægris, Naturam nescire Deum! justa ite precari Ture pio, cædumque feros avertite ritus. Mite et cognatum est homini Deus: hactenus, oro, 795 Sit satis ante aras cæsos vidisse juvencos; Aut si, velle nefas Superos, fixumque sedetque, Me, me, quæ genui, vestris absumite votis. Cur spoliare juvat Libycas hac indole terras? An flendæ magis Ægates, et mersa profundo 800 Punica regna forent, olim si sorte cruenta Esset tanta mei virtus prærepta mariti?» Hæc, dubios vario Divumque hominumque timore, Ad cauta inlexere Patres; ipsique relictum, Abnueret sortem, an superum pareret honori. 805 Tum vero trepidare metu vix compos Imilce, Magnanimi metuens inmitia corda mariti. His avide auditis ductor sic deinde profatur: «Quid tibi pro tanto non inpar munere solvat Hannibal æquatus Superis? quæ præmia digna 810 Inveniam, Carthago parens? noctemque diemque Arma feram; templisque tuis hinc plurima faxo Hostia ab Ausonio veniat generosa Quirino. At puer armorum et belli servabitur heres. Spes, o nate, meæ, Tyriarumque unica rerum, 815 Hesperia minitante, salus, terraque fretoque Certare Æneadis, dum stabit vita, memento. Perge, patent Alpes; nostroque incumbe labori. Vos quoque, Dî patrii, quorum delubra piantur Cædibus, atque coli gaudent formidine matrum, 820 Huc lætos vultus totasque advertite mentes. Namque paro sacra, et majores molior aras. Tu, Mago, adversi conside in vertice montis: Tu lævos propior colles adcede, Choaspe: Ad claustra et fauces ducat per opaca Sychæus. 825 Ast ego te, Trasymene, vago cum milite præceps Lustrabo, et Superis quæram libamina belli. Namque haud parva Deus promissis spondet apertis, Quæ spectata, viri, patriam referatis in urbem.»