Punicorum Libri Septemdecim

Part 7

Chapter 7 582 words Public domain Markdown

LIBER QUARTUS.

ARGUMENTUM.

De Hannibalis tam audaci trajiciendarum Alpium consilio, et felici ejus effectu, tristes nuntii Romam veniunt, unde summa quidem in urbe et agriis trepidatio oritur, sed Patribus auctoribus magno quoque animo bellum comparatur; 1-38.

Interea Hannibal, quum Gallos, Padi adcolas, donis ad defectionem sollicitasset, castra ex Taurinis movet, et P. Cornelii Scipionis consulis, cui ex Massilia redeunti obviam venerat, vestigia persequens ad Ticinum amnem raptim contendit; 39-55.

Ibi duces militum animos ad pugnam adcendunt; 56-89.

Et, ad exploranda circa loca cum parte equitum progressi, ad prælium se expediunt; 90-100.

Primus omnium Bogus auspex, ex læto prodigio certam victoriæ spem augurans, telum in Romanos emittit; 101-142.

Quo facto in prima Poenorum acie pugnam capessunt Boii, duce Cryxo, qui magnam hostium stragem edit; 143-188.

Quam dum ulcisci conatur Quirinus, a Vogeso interficitur; 189-215.

Impetum vero Gallorum, quibus multo successu audacia crescit, fortiter propulsat Scipio consul, qui ingenti eos cæde prosternit; 216-247.

Et Cryxum, insolentius se jactantem, in singulari, ad quod eum provocaverat, certamine, hasta trajicit; 248-299.

Ubi Gallos, ducis nece consternatos, terga vertere videt Magus, equites Poenorum in primam aciem deducit: quo facto, diu dubio utrimque eventu pugnatur; 300-323.

Postremo Hannibal suis auxilio adcurrit, magnumque hostium numerum cædit; 324-354.

Forte in utroque tum exercitu trigemini erant fratres, qui inter duas acies infestis armis concurrunt, et mutuis vulneribus confossi cadunt; 355-400.

Mox foedam Romanorum fugam sistit Scipio, et in confertissimos hostes inruit; 401-416.

Præsentissimum Consulis periculum repellitur auxilio Martis, a Jove missi, et interventu tum primum pubescentis filii, qui, Deo adjuvante, per densos hostes viam sibi ferro facit, multisque occisis patrem, gravi vulnere saucium, in conspectu Poenorum, admiratione tam egregii spectaculi obstupefactorum, humeris suis ex acie reportat; 417-479.

Noctis interventu prælium dirimitur, et quarta ejus vigilia Scipio tacito agmine profectus ad Trebiam fluvium, in colles, equiti inpeditiores, aciem erigit, ubi Ti. Sempronius Longus Consul, compositis Siciliæ rebus, collegæ conjungitur; 480-497.

Ibidem Hannibal, secunda fortuna ferox, trajecto Pado, castra communit; et, ne quod rei gerendiæ præmitteret tempus, hostes ad novam pugnam, elicit, quam et Sempronius, vir fortis gloriæque cupidus, non detrectat; 498-524.

Magna tum cæde ab utroque perpetrata, Romani postremo pedes referunt, ripamque fluvii, qui nocturno imbri adcreverat, petunt, ubi alii inter cunctationem ingrediendi ab hostibus trucidantur, alii vero nive, nimbo, intoleranda vi frigoris, paludibus et undis absumuntur; 525-597.

Terror stragesque augetur, ubi elephantos quoque aquam ingredi vident, quos tamen mox, Fibreni exemplo incitati, verutis fortiter conjectis necant; 598-621.

Quin ipsam Romanorum pugnam restituit Scipio consul, qui licet vulnere, ad Ticinum adcepto, adhuc debilitatus, suis repente auxilio venit, et Trebiam hostium cadaveribus replet; 622-637.

Fluvius, id graviter ferens, magna vi ac mole aquarum super ripas effunditur; et in Consulem inruit, quem Vulcanus, precibus Veneris motus, præsenti periculo eripit, flamma undique excitata, qua vis undarum coercetur; 638-697.

Uterque deinde exercitus in hiberna concedit; et Romæ C. Flaminius, vir temerarius, et victoria, in priore consulatu a Boiis reportata, ad intolerabilem superbiam inflatus, Consul creatur; 698-721.

Lætus hic nuntius a Junone, in deum præsidem Trasymeni lacus conversa, ad Hannibalem perfertur, qui extemplo Apenninum quoque transire conatur, et, vi tempestatis in paludibus, præter homines et jumenta, altero etiam oculo amisso, in Etruria ad Trasymenum lacum castra locat; 722-762.

Dum hæc in Italia geruntur, Carthagine Patres, Hannonis sententia et sorte commoti, parvum Hannibalis filium Saturno inmolandum decernunt; sed Imilces lamentatione ad misericordiam adducti, patris arbitrio permittunt, sortemne respuere malit, an adcipere? 763-807.

Hannibal, legatis benigne exceptis, pro filio, cujus mortem deprecatur, se aliquot hostium millia diis patriis inmolaturum esse vovet, et, exercitu quadrifariam diviso, ad pugnam se expedit; 808-829.