Primus Annus

Part 4

Chapter 43,326 wordsPublic domain

Cornēlius respondit: 'Sī vīs, mī fīlī, mēcum venīre, tibi licet. Properā tamen, quia ego iam parātus sum.'

Mox extrā rūra Cornēliāna erant et, dum eunt, multa inter sē disserēbant. Subitō leporem in viā occīsum vīdērunt, et Mārcus 'Ō miserum leporem!' inquit. 'Cūr hominēs volunt animālia interficere?' Pater 'Hoc nesciō,' inquit, 'barbarī tamen multō plūs quam nōs hoc faciunt, quia animālia ferōciōra apud eos sunt; nōnnūlla etiam hominēs vorant. In Āfricā, ut incolae dīcunt, leō, quī rēx animālium vocātur, noctū vīcum saepissimē intrat et īnfantem aufert vel, sī māgnopere ēsurit, hominēs etiam vī petit. In Indīs tigris habitat, quī neque hominēs neque ferās, nisi elephantum, timet. Apud nōs etiam aper in mediīs silvīs latet; nōn carnem ille hūmānām, ut leō tigrisque, vorat, sed ferōcissimus tamen est vēnātōribusque diū resistit.'

PĒNSUM. A. Dēclīnā: leō, tigris, aper, lepus. B. Scrībe in omnibus persōnīs: mihi licet exīre; mē oportet bene labōrāre. C. Respondē: (i) Quid vōbīs facere nōn licet, dum Latīnam linguam discitis? (ii) Quid vōs facere oportet, dum Latīnam linguam discitis? (iii) Ubi tē labōrāre oportet? Ubi lūdere licet? (iv) Quandō ad lūdum venīre tibi nōn licēbit? (v) Curritne lepus ex omnibus animālibus celerrimē? (vi) Quod animal ferōcissimum est? (vii) Quālem carnem tigris libenter vorat? (viii) Quandō leō hominēs oppūgnat? (ix) Quamdiū aper vēnātōribus resistit? (x) Unde leō saepe īnfantem aufert? (xi) Quandō Cornēlius et Mārcus multa inter se disserēbant? (xii) Quō cōnsiliō Cornēlius Tībur iit? (xiii) Ubi erat Tībur oppidum? (xiv) Quam procul Rōmā aberat? (xv) Quae ferae in Britanniā habitant?

TERTIA ET QUADRĀGĒNSINA LĒCTIŌ. Futūrum Perfectum. Vīlla Cornēliāna.

Prīmō vēre agricola sēmina in agrō serēbat, cum Mārcus forte appropinquāvit. Hic agricolam rogāvit: 'Cūr nihil in agrīs crēscit?' Ille dē respōnsō diū cōgitāvit, tum ita respondit: 'Cum pluerit et sōl fulserit, tum plantae tenerae ex humō surgent; aestāte aristae flāvēscent; autumnō segetem metēmus. Cum segetem messuerimus, tum frūmentum in horreum ferēmus. Dum autem sermōnem tēcum cōnferō, cessō; neque ante pluviam tōtum agrum sēverō.'

Deinde Mārcus 'Num pluet?' inquit. 'Quōmodo hoc scīs?'

Tum agricola 'Multa', inquit, 'sunt sīgna pluviae. Nōnne hirundinēs vidēs? Suprā fluvium multae volitant; māgnī igitur erunt imbrēs. Nōnne cornīcem ibi vidēs? Ecce, cornīx sōla in rīpā fluviī hūc illūc ambulat et plēnā vōce pluviam vocat. Poēta noster haec cecinit: Tum cornīx plēnā pluviam vocat improba vōce Et sōla in siccā sēcum spatiātur harēnā.

Haec et alia sunt sīgna pluviae. Ecce autem certissimum sīgnum; dēnsa enim nūbēs inter nōs et sōlem pendet. Nisi tū quam celerrimē domum cucurreris, imber tē intercipiet; equidem, nisi nunc properābō, nōn ante imbrem agrum sēverō.'

PĒNSUM. A. Dēclīnā in futūrō perfectō: fulgeō, volitō, currō. B. Scrībe prīmam persōnam singulāris numerī futurī perfectī temporis; serō, appropinquō, crēscō, surgō, metō, ferō, videō, canō, pendeō, intercipiō. C. Respondē per futūrum perfectum: (i) Quandō in campum ībis? e.g. Cum pēnsum meum fēcerō, in campum ībō. (ii) Quandō ad lūdum redībis? (iii) Quandō seges crēscet? (iv) Quandō pluet? (v) Quandō magister contentus erit? (vi) Quī discipulus praemium accipiet? (vii) Quandō dormītum ībis? (viii) Quandō Mārcus vir erit? (ix) Quandō agricolae frūmentum in horreum ferent? (x) Quandō plantae tenerae ex humō surgent? (xi) Quandō tū contentus eris? (xii) Quandō vōs Latīnam linguam bene dīcere poteritis? D. Respondē: (i) Quōcum Mārcus sermōnem cōnferēbat? (ii) Quibus rēbus caelum saepe est plēnum? (iii) Quō tempore annī hirundinēs in Britanniam redeunt? (iv) Quae sunt quattuor tempora annī? (v) Quō tempore annī agricolae serunt? metunt? nōn labōrant? (vi) Quō tempore annī plūrimum pluit? (vii) Quōmodo vocātur ille poēta quī dē cornīce cecinit? (viii) Dum ad lūdum cum amīcō venīs, quid per tōtum iter facis? (ix) Dē quibus rēbus sermōnem cum hōc amīcō cōnfers? (x) Quandō sōl nōn fulget? (xi) Hieme quid humī iacet? (xii) Quō hirundinēs autumnō volant? (xiii) Cūr agricolae cornīcēs nōn amant? (xiv) Scrībe ea nōmina avium quae scīs. (xv) Quid nunc in caelō vidēs?

QUĀRTA ET QUADRĀGĒNSIMA LĒCTIŌ. Praeteritum Perfectum Tempus. Dē Rōmulō et Remō.

Nūtrīx cum īnfante Titō et sorōribus ēius sub vetere quercū sedebat, dum Mārcus in silvā lūdit. Ad eōs pāstor senex appropinquat, quem omnēs ūnā vōce rogant: 'Narrā nōbīs, sōdēs, ō senex, fābulam dē hērōibus'. Itaque nārrāre incēpit:

'Rōmulus et Remus, ut ferunt, Mārtis deī et Rheae Silviae geminī erant fīliī. Rēx autem crūdēlis, nōmine Amūlius, Albae Longae tum rēgnābat. Frātrem enim suum rēgnō iam expulerat omnēsque frātris fīliōs interfēcerat; Rheae tamen Silviae pepercerat. Tandem hōs etiam īnfantēs necāre cōnstituit; itaque in Tiberim fluvium servōs cōnicere eōs iussit. Forte Tiberis super rīpās aquam effūderat et agrōs, quī circā erant, inundāverat; neque adīre servī ad iūstum fluviī cursum poterant. Itaque in stāgnō parvum alveum, in qua īnfantēs iacēbant, relīquērunt. Postquam aqua iterum cōnsēdit, lupa sitiēns, quae ad flūmen dēscendēbat, vāgītūs puerōrum audiit. Multōs diēs eōs nūtrīvit. Tandem pāstor rēgiī gregis geminōs invēnit et uxōrī suae dedit. Illa eōs ēducāvit. Ita cōnservātī puerī Rōmam urbem posteā condidērunt.

PĒNSUM. A. Dēclīnā in tempore praeteritō perfectō: expellō, inundō. B. Scrībe Partēs Prīncipālēs omnium in hāc fābulā verbōrum. C. Scrībe omnia nōmina in cāsibus Nōminātīvō et Genetīvō Singulāris Numerī cum genere. D. Respondē: (i) Quot quercūs in hortō tuō sunt? (ii) Quōcum Titus sedēbat? (iii) Ubi Amūlius rēgnābat? (iv) Quem rēgnō expulerat? (v) Quem interfēcerat? (vi) Cūr Rhea Silvia adhūc vīvēbat? (vii) Quōmodo Numitor geminōs necāre cōnstituit? (viii) Quid servōs facere iussit? (ix) Cūr servī id facere nōn poterant? (x) Quandō flumen super rīpās aquam effundit? (xi) Sī flūmen aquam super rīpās effūdit, quālēs sunt, agrī? (xii) Quāndo lupa ad Tiberim dēscendit? (xiii) Quis īnfantēs servāvit? (xiv) Ubi est Rōma? (xv) Quis Rōmam condidit? E. Explicā per clausulam relātīvam: rēx, nūtrīx, pāstor, quercus, senex, īnfāns, Tiberis, alveus, stāgnum, rīpae.

QUĪNTA ET QUADRĀGĒNSIMA LĒCTIŌ. Vōx Passīva: Tempus Praesēns. Castra Rōmāna.

Diē quōdam Mārcus ē cubīlī modo surrēxerat, cum castra ūltrā fluvium in clīvō posita cōnspexit. Tum 'Quae sunt ista tabernācula?' inquit; 'herī ibi nōn erant antequam dormītum īvī.' Pater illī respondit: 'Castra sunt, ubi exercitus Rōmānus noctū dormit, cum bellum gerit.' Dum prandium igitur edunt, tālibus verbīs pater castra explicat.

'Cum āgmen Rōmānum iter facit, vesperī tribūnus lēctīs cum mīlitibus castra pōnendī causā praemittitur. Locus ab eō capitur, prope quem aqua cibusque facile invenīrī possunt. Statim tribūnus vēxillum ērigit et quadrātum spatium sīgnat, quod sociī mūnire incipiunt. Fossa circum tōta castra foditur, ex quā terra vāllum struendī causā cumulātur. In vāllō quattuor portae fīunt. Intereā ab aliīs mīlitibus media castra in variās partēs viīs dīviduntur et in propriīs locīs tabernācula pōnuntur. Sēparātim praetōrium, quod imperātōris tabernāculum est, exstruitur; quae omnia summā celeritāte fīunt, quod haud procul āgmen fessum appropinquat.'

PĒNSUM. A. Scrībe tempus praesēns vōcis passīvae hōrum verbōrum: cumulō, doceō, pōnō, fodiō, inveniō, faciō. B. Respondē ad interrogatum: Quid fit? (Verte in passīvam vōcem.) (i) Sententiam scrībō. (ii) Cibum edimus. (iii) Castra pōnimus. (iv) Tribūnum praemittō. (v) Duōs tribūnōs praemittō. (vi) Terram cumulāmus. (vii) In vāllō quattuor portās facimus. (viii) Castra in variās partēs dīvidimus. (ix) Praetōrium exstruimus. (x) Fossam fodimus. (xi) Vōs doceō. (xii) Mē audītis. (xiii) Nōs docēs. (xiv) Tē audīmus. (xv) Tē interrogō. C. Respondē ad interrogātum: Ā quō hoc fit? (i) Agricola agrum colit. (ii) Gubernātor nāvem gubernat. (iii) Ego vōs doceō. (iv) Pāstor ovēs pāscit. (v) Magister nōs interrogat. (vi) Puer iānuam aperit. (vii) Mīlitēs imperātor dūcit. (viii) Caesar Britannōs vincit. (ix) Horātius pontem dēfendit. (x) Sagittārius sagittam mittit. (xi) Sociī castra mūniunt. (xii) Mīles aquam invenīre potest. (xiii) Mārcus castra cōnspicit. (xiv) Mea verba audīs. (xv) Nōs docēs et interrogās.

SEXTA ET QUADRĀGĒNSIMA LĒCTIŌ. Vōx Passīva: Praesēns et Futūrum. Castra Rōmāna.

Āgmen castra intrat. Impedīmenta et spolia in spatiō, quod inter vāllum et tabernācula est, cumulantur; ibi etiam equī pecudēsque pāscuntur. Deinde legiōnēs ad suam quaeque castrōrum partem dīmittuntur. Cēna statim parātur; arma et tēla repōnuntur; mīlitēs edunt et bibunt. Post cēnam vigilēs per tōtum vāllum dispōnuntur; itaque omne perīculum āvertitur; nam hostēs, sī ad vāllum silentiō adībunt aut explōrandī aut expūgnandī causā, ā vigilibus cernentur; hī extemplō exclāmābunt et sīgnum tubā dabunt; omnēs statim ex somnō excitābuntur hostēs repellendī causā. Dum vigilēs castra cūstōdiunt, legiōnēs tūtae sēcūraeque dormiunt.

PĒNSUM. A. Dēclīnā in tempore futūrō passīvae vōcis: excitō, cernō. B. Dēclīnā in tempore praesentī passīvae vōcis: parō, āvertō, cūstōdiō. C. Respondē ad interrogatum: Ā quō hoc fit? (i) Mīlitēs impedīmenta in castrīs cumulant. (ii) Pāstōrēs pecudēs pāscunt. (iii) Equōs nostrōs pāscimus. (iv) Hunc equum pāscimus. (v) Servī cēnam parant. (vi) Vigilēs castra cūstōdiunt. (vii) Vigilēs urbem cūstōdiunt. (viii) Hannibal Hibērum flūmen trānsit. (ix) Hannibal Alpēs trānsit. (x) Peditēs elephantōs trāns viam ruptam trahunt. (xi) Vigil hostēs cernit. (xii) Vigilēs hostem cernunt. (xiii) Fessī arma repōnimus. (xiv) Magister vōs interrogat. (xv) Magister vōs audit. D. Respondē: (i) Quō īnstrūmentō sīgnum in castrīs datur? (ii) Quō īnstrūmentō pēnsum scrībitur? (iii) Quō īnstrūmentō Horātius ē flūmine trahitur? (iv) Quō īnstrūmentō malus discipulus ferītur? (v) Quō tēlō hostis occīditur? (vi) Quibus tēlīs hostēs occīdī possunt? (vii) Quō vehiculō nautae vehuntur? (viii) Quō vehiculō agricola vehitur? (ix) Quō vehiculō eques vehitur? (x) Quō instrūmentō sententia in tabulā scrībitur?

SEPTIMA ET QUADRĀGĒNSIMA LĒCTIŌ. Vōx Passīva: Tempus Futūrum. Castra Rōmāna.

Māne tribūnī centuriōnēsque extrā praetōrium convocantur. Illīs dux iussa dat et tālia verba dīcit.

'Castra extemplō movēbuntur; arma ab omnibus parābuntur; aciēs īnstruētur. Nam hostēs iam in cōnspectū sunt; nostrum impetum, ut crēdō, nōn manēbunt, sed ipsī priōrēs nōs oppūgnābunt. Sī prīmō ab hostibus repellēminī, nōlīte dēspērāre. Sī enim fortēs eritis et quam ācerrimē pūgnābitis, hostēs tandem ā vōbīs fugābuntur. Eōs quī se dēdere nōlent occīdite; sed captīvōs nōlīte occīdere. Hī enim Rōmam auferentur, ubi vendentur; et pecūnia vōbīs mīlitibusque distribuētur. Haec iussa, Ō tribūnī centuriōnēsque, extemplō mīlitibus nūntiāte.'

PĒNSUM. A. Dēclīnā in tempore futūrō vōcis passīvae: parō, moveō, īnstruō, capiō, cūstōdiō, faciō. B. Verte in tempus futūrum sententiās quae in pēnsō B XLV sunt; deinde in vōcem passīvam verte. C. Verte in tempus futūrum sententiās quae in pēnsō C XLV sunt; deinde respondē ad interrogātum: Ā quō hoc fīet? D. Explicā per clausulam relātīvam in quā verbum passīvae vōcis adhibētur: pāstor, dux, magister, stilus, pāgina, gladius, sagitta, pōns, cibus, vigilēs e. g. Pāstor est is ā quō ovēs pāscuntur.

DUODĒQUĪNQUĀGĒNSIMA LĒCTIŌ. Vōx Passīva: Tempora Praeterita. Obsidiō Alesiae.

Mārcus dē proeliīs et victōriīs multa libenter audiēbat. Praecipuē Caesaris dē victōriīs audīre semper volēbat. Pater enim ēius, Caesare duce, contrā Gallōs Britannōsque pūgnāverat; multa igitur dē bellō Gallicō Mārcō nārrāre poterat.

Cornēlius ōlim Mārcō 'Hodiē,' inquit, 'dē obsidiōne Alesiae tibi nārrābō.'

Cuī Mārcus 'Sorōribusne etiam,' inquit, 'hanc historiam audīre licet?' Postquam sorōrēs convocātae sunt, pater līberīs haec nārrāre incēpit:

'Plēraeque Gallōrum gentēs ā Iūliō Caesare victae erant; ūna tamen gēns, cuī nōmen erat Arvernī, diū Rōmānīs resistēbat. Rēgulus eōrum erat Vercingetorīx, dux summā fortitūdine, quī multīs proeliīs dēfessus tandem intrā moenia Alesiae fugātus est. Dum autem Caesar contrā oppidum omnibus cum cōpiīs tendit, moenia ā Gallīs fīrmābantur. Mox Caesar advēnit et, quia nōn statim oppidum capī poterat, cōnsilia ad obsidendum vertit.'

PĒNSUM. A. Scrībe tempora imperfectum et perfectum vōcis passīvae hōrum verbōrum: fugō, obsideō, vertō, faciō, audiō. B. Verte in vōcem passīvam: (i) Vercingetorīx Arvernōs dūcēbat. (ii) Iūlius Caesar hanc gentem vīcit. (iū) Rōmānī Gallōs fugāvērunt. (iv) Arvernī moenia Alesiae firmābant. (v) Caesar Alesiam obsidēbat. (vi) Rōmānī Alesiam obsēdērunt. (vii) Ego vōs herī docēbam. (viii) Obsessī arma parāvērunt. (ix) Vōs sententiās octō scrīpsistis. (x) Caesar castra prope Alesiam posuit. (xi) Quam fābulam herī vōbīs nārrābam? (xii) Quot fābulās iam vōbīs nārrāvī? (xiii) Dux tribūnōs centuriōnēsque convocāvit. (xiv) Dux eīs iussa dedit. (xv) Tribūnī iussa mīlitibus nūntiāvērunt. C. Quōmodo Rōmām castra pōnēbant? Scrībe decem līneās.

ŪNDĒQUĪNQUĀGĒNSIMA LĒCTIŌ. Vōx Passīva: Tempora Praeterita. Obsidiō Alesiae.

Caesar, ut dīxī, Alesiam oppidum obsidēre cōnstituit. Castra extrā moenia ā Rōmanīs posita sunt, et oppidum exteriōre mūrō cīnctum est; unde Caesar cottīdiē moenia oppūgnābat, sed neque impetū capere neque tormentīs dēicere poterat. Itaque obsidiō multōs mēnsēs prōdūcēbātur: tandem autem obsessī cibō aquāque carēbant. Omnēs in forum convocātī sunt. Tum quīdam ē prīncipibus Gallōrum hoc cōnsilium dedit: 'Nūllum cibum habēmus; cibō nōbis opus est vīvendī causā; īnfantēs nostrōs edere nōs oportet.' Vercingetorīx tamen Gallōs hoc facere vetuit. Tum prīncipēs sē Rōmānīs dēdere cōnstituērunt. Eī, quī vī et armīs capī nōn poterant, famē tandem victī sunt. Vercingetorīx Gallīque Caesarī sē dēdidērunt. Quōrum multī quidem extemplō occīsī sunt; cēterī—fortissimus quisque, validissimus quisque, pulcherrimus quisque—cum ipsō Vercingetorige in vincula coniectī sunt. Proximō annō Rōmam addūctī sunt. Ibi Caesar eōs in triumphō dūxit.

PĒNSUM.

A. Dēclīnā in temporibus imperfectō et perfectō passīvae vōcis: pōnō, cōniciō. B. Verte in vōcem passīvam: (i) Rōmānī castra extrā moenia posuērunt. (ii) Rōmānī oppidum exteriōre mūrō cīnxērunt. (iii) Caesar Alesiam capere nōn poterat. (iv) Rōmānī moenia dēicere nōn poterant. (v) Obsidiōnem multōs mēnsēs Gallī prōdūcēbant. (vi) Multōs Gallōs occīdimus. (vii) Cēterōs in vincula coniēcimus. (viii) Hōs tandem Rōmam attulimus. (ix) Caesar Vercingetorigem per triumphum dūxit. (x) Dux hominēs fēmināsque in forum convocāvit. C. Tū es mīles Rōmānus; Rōmānī, Caesare duce, Alesiam obsident. Dēscrībe obsidiōnem Alesiae.

QUĪNQUĀGĒNSIMA LĒCTIŌ. Participium Perfectum Passīvum. Triumphus Rōmānus.

Caesar victor cum Gallīs captīvīs Rōmam redierat, et Cornēlius in āgmine erat. Īnstitūtō igitur diē Semprōnia tōtam familiam spectandī causā sēcum dūxit et inter cīvēs fēstīs vestibus indūtōs prope forum sē posuit. In templīs apertīs ārae flōribus ōrnātae fūmābant. Iam Titus 'Equōs,' inquit, 'nōn videō. Ubi est pater, ubi Caesar? Cuī māter respondet: 'Caesar ōrātiōnem apud mīlitēs extrā urbem convocātōs habet; virtūtem eōrum laudat; spolia distribuit; mox autem currum ascendet et per portam Triumphālem urbem intrābit. Tum et Caesarem et patrem tuum vidēbis.' Subitō ūniversī clāmōrem tollunt; triumphus enim adest. Praeībat senātus quī Caesarem salūtandī causā convēnerat; deinde plaustra erant optimīs spoliīs onerāta; tum albī taurī aurātīs cornibus ā sacerdōtibus ad sacrificium dūcēbantur; post eōs ībat inter aliōs captīvōs Vercingetorīx, vir superbus, vinculīs vinctus; tum Caesar ipse, togā pīctā vestītus et laurō corōnātus, currū splendidō, quem quattuor equī trahēbant, vehēbātur; dēnique, novissimum āgmen, equitēs peditēsque clāmitābant 'Iō, triumphe!' et māgnā vōce cantābant; neque Cornēlius vōcem īnfantis, quī 'Pater!' iterābat, parvam inter illōs clāmōrēs audīre poterat. Postquam autem Caesar ad Capitōlium ascendit, taurī in ārīs caesī et spolia Iovī dēdicāta sunt.

PĒNSUM. A. Scrībe participium praeteritum passīvum hōrum verbōrum et cum participiīs singula nōmina: e. g. pingō–tabula pīcta. īnstituō, ornō, vestiō, convocō, onerō, vinciō, corōnō, caedō, dēdico, obsideō, fugō, fodiō, mūniō, vincō, capiō, distribuō, dō, condō, aperiō, claudō, parō, scrībō, effundō, serō. B. Respondē: (i) Quālia erant templa, plaustra, cornua taurōrum? (ii) Quāles erant cīvēs, ārae, taurī? (iii) Quālis erant Vercingetorīx, Caesar, toga Caesaris, currus Caesaris, vōx Titī, vōx mīlitum? (iv) Quō diē Semprōnia Rōmam īvit? (v) Quem sēcum dūcēbat? (vi) Quō cōnsiliō Rōmam īvit? (vii) Ubi familia Cornēliāna sē posuit? (viii) Apud quōs Caesar ōrātiōnem habuit? (ix) Quid Caesar laudābat? Quid distribuēbat? (x) Quō cōnsiliō senātus convēnerat? (xi) Quō taurī dūcēbantur? (xii) A quibus taurī dūcēbantur? (xiii) Quōmodo Caesar ībat? (xiv) Ubi taurī caesī sunt? (xv) Quōmodo pater deōrum vocātur? C. Coniunge in ūnam sentantiam: (i) Caesar corōnātus est; Caesar currum ascendit. e. g. Caesar corōnātus currum ascendit. (ii) Gallī vinctī sunt; Gallī per triumphum dūctī sunt. (iii) Gallī obsessī sunt; Gallī oppidum dēfendērunt. (iv) Vercingetorīx victus est; Vercingetorīx sē Rōmānīs dēdit. (v) Mīlitēs convocātī sunt; Mīlitēs Caesaris ōrātiōnem audīvērunt.

(vi) Caesar mīlitēs convocāvit; Mīlitēs Caesaris ōrātiōnem audīvērunt. (vii) Rōmānī Gallōs obsēdērunt; Gallī oppidum dēfendērunt. (viii) Etruscī Horātium vulnerāvērunt; Horātius in flūmen dēsiluit. (ix) Dux tribūnum praemīsit; Tribūnus castra posuit. (x) Caesar Gallōs cēpit; Caesar Gallōs Rōmam dūxit. (xi) Caesar Alesiam diū obsedit; Caesar Alesiam tandem cēpit. (xii) Pōns frāctus est; Horātius pontem trānsīre nōn potuit. (xiii) Caesar mīlitēs convocāvit; Caesar mīlitēs laudāvit.

(xiv) Caesar Gallōs cēpit; Caesar cum Gallīs Rōmam rediit. (xv) Caesar mīlitēs convocāvit; Caesar apud mīlitēs ōrātiōnem habuit. (xvi) Sacerdōtēs ārās ornāvērunt; Ārae fumābant. (xvii) Centuriō vulnerātus est; Dux centuriōnī praemium dedit.

(xviii) Magister iānuam aperuit; Magister cameram intrāvit. (xix) Puer pēnsum fēcit; Puer dormītum īvit. (xx) Mīlitēs arma reposuērunt; Mīlitēs cēnāvērunt. (xxi) Spolia Iovī dēdicāta sunt; Caesar domum rediit. D. Tū es Mārcus; dēscrībe triumphum, dum Rōmānī tē praetereunt.

ŪNA ET QUĪNQUĀGĒNSIMA LĒCTIŌ. Cornēlius lītterās scrībit. GĀIUS QUĪNTŌ S.D.P.

Dōnum, quod nūntius tuus in manum mihi trādidit, māgnō cum gaudiō accipiō. Ego et uxor mea multās tibi grātiās agimus. Quid Rōmae nūper accidit? Quam opīniōnem senātōrēs dē Iūliō Caesare habent? haec cōgnōscere volēbās; tamen Brundisiī omnia tantā celeritāte annūntiantur. Quid novī tibi nārrāre possum?

Iūlius in diēs potentior fit et ā plēbe magis amātur; paucīs enim ante diēbus, dum Albā ad Urbem iter facit, multī exclāmābant 'Salvē, Rēx!'; at Iūlius, homō prūdentissimus, 'Caesar sum,' inquit, 'nōn rēx.' Equidem tamen dē salūte ēius metuō. Dum enim fēstō diē senātōriī iuvenēs cursum inter sē Viā Sacrā currunt et ipse ex gradibus templī spectat, māgna multitūdō convēnit; subitō autem Mārcus Antōnius diadēma illī offert; ubīque silentium fit; nēmō plaudit praeter paucōs Iūlī amīcōs. Ille diadēma rēiēcit; tum omnēs plausērunt. Antōnius autem, nōndum contentus, ter diadēma obtulit. Gaudeō quod tam stultē ēgit; in invidiam enim Caesarem addūxit. Iam plērīque senātōrēs eum ōdērunt, neque Cassius saltem, ut putō, hanc facultātem agendī praetermittet. Caesar tamen sēcūrus mihi esse vidētur. Hās lītterās Brundisium per eundem nūntium mittō. Kalendīs Mārtiīs dedī. Valē.

PĒNSUM. A. Scrībe tertiam persōnam singulārem et plūrālem temporum futūrī et imperfectī et perfectī passīvae vōcis verbōrum: trādō, annūntiō, offerō, rēiciō, addūcō, mittō, accipiō. B. Dēclīnā: īdem nūntius, haec facultās, fēstus diēs. C. Scrībe hanc epistulam: Mārcus Antōnius ad amīcum suum Claudium, quī Athēnīs est, lītterās dē diadēmate Caesarī oblātō mittit. D. Scrībe participium perfectum passīvum in locō clausulae temporālis: (i) Postquam Mārcus Antōnius diadēma obtulit, Caesar id rēiēcit. (ii) Postquam Caesar salūtātus est, respondit: 'Nōn rēx sum.' (iii) Postquam tuum nūntium accēpī, eum dīmīsī. (iv) Postquam tuās lītterās accēpī, Rōmam īvī. (v) Postquam Alesiam cēpit, Caesar domum rediit.

ALTERA ET QUĪNQUĀGĒNSIMA LĒCTIŌ. Alterae dē eādem rē lītterae. GĀIUS QUĪNTŌ S. D. P.

Lītterās tuās accēpī, prō quibus multās tibi grātiās agō. Illud, quod metuēbam, accidit. Iūlius enim herī interfectus est. Quī autem sunt coniūrātī? Hōs bene nōvistī; Mārcus Brūtus, quī homō honestus est, sed rempublicam magis quam ipsum Caesarem amābat, et Cassius, quī Caesarī invidēbat, auctōrēs erant coniūrātiōnis. Neque prōdigia dēerant; Kalendīs enim Martiīs vātēs quīdam Caesarem in viā admonuit: 'Cavē Īdūs Mārtiās!' Sēcūrus tamen Iūlius Īdibus Mārtiīs ad senātum ībat, cum vātem inter multitūdinem cōnspexit, cuī 'Heus vātēs', inquit, 'vēnērunt Īdūs Mārtiae.' Tum ille: 'Vēnērunt quidem, Ō Caesar, sed nōndum praeteriērunt.' Deinde, dum cīvēs ab illō rēs variās petunt, Artemidōrus eī libellum dedit, in quō coniūrātōrum nōmina indicāverat; coniūrātī autem nūllam facultātem Caesarī dabant legendī; undique enim eum premēbant. Tum, sīgnō datō, gladiōs stringunt–ipse etiam aderam, sed obstupefactus nihil facere poteram–et innumerīs īctibus Caesarem trānsfīgunt. Ille sōlus parumper silentiō resistēbat; sed simul ac Brūtum, amīcum suum, inter inimīcōs cernit, 'Et tū, Brūte? exclāmat et ante statuam ipsam Pompēī mortuus cadit.

Miseret me illīus tam illūstris imperātōris, sed gaudeō quod Brūtus rempublicam servāvit. Et tū, quid dē hīs rēbus putās?

Valē. a.d. XVII Kal. Apr. dedī.

PĒNSUM. A. Dēclīnā: rēspublica, idem nōmen, vātēs quīdam. B. Scrībe omnia nōmina in hāc lēctiōne cum genere et cāsū genetīvō ambōrum numerōrum. C. Scrībe Partēs Prīncipālēs omnium in hāc lēctiōne verbōrum. D. Scrībe hanc epistulam: Brūtus vesperī Īdibus Mārtiīs lītterās dē coniūrātiōne ad amīcum scrībit. E. Respondē: (i) Cūr Gāius Quīntō grātiās agēbat? (ii) Cūr Caesar ā Brūtō occīsus est? (iii) Cūr ā Cassiō occīsus est? (iv) Quō cōnsiliō hī coniūrāvērunt? (v) Quō diē vātēs Caesārem admonuit? (vi) Quō diē Caesar occīsus est? (vii) Quō cōnsiliō Artemidōrus libellum scrīpserat? (viii) Quid spectātōrēs faciēbant? (ix) Cūius Cornēlium miserēbat? (x) Quālium hominum tē miseret? (xi) Ā quibus Caesar premēbātur? (xii) Quā dē rē vātēs Caesarem admonuerat? F. Verte in vōcem passīvam: (i) Dōnum, quod nūntius trādidit, accēpī. (ii) Caesar diadēma rēiēcit. (iii) Antōnius Caesarem in invidiam addūxit. (iv) Ego hās lītterās ad tē mittō. (v) Caesar libellum Artemidōrī nōn lēgit.

TERTIA ET QUĪNQUĀGĒNSIMA LĒCTIŌ. Verbum Dēpōnēns. Profectiō Mārcī.

Mārcus prīmā lūce ē cubīlī surgit neque cibum ante est quam domō ad lūdum proficīscitur. Sī in itinere morārī vult animālia persequendī causā, senex servus, quī eum comitātur, ita loquitur: 'Properā, Mārce, tē precor, nisi sērō in lūdum vīs ingredī.' Illōs sequitur verna parvus, quī librōs tabellāsque portat. Sī forte librī aut stilī oblītus erit, magister īrātus Mārcō ita loquētur: 'Cūr stilum domī relīquistī? Quō īnstrūmentō ad scrībendum ūtī vīs? Nōnne verbera meritus es?' Puer silentiō poenās dabit; at verna etiam, ut opīnor, post lūdum verbera patiētur, quae plēnē meritus est.