Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille
Part 3
“Minime quidem gentium; te certiorem esse volo,” redarguit Hanno per ironiam, “vix quemquam hominem alacriorem, mansuetiorisque eo esse indolis noverim; nihilo tamen secius gratos nos fatis esse oportere arbitror, quod nobis eadem navi vehi non contigit.”
Hannibal in assensum subrisit.
Iam tempus interea cubitum eundi aderat. Iuvabat tamen discessuros poculum vini haurire in testimonium spei nostræ cœpti prospere cessuri, quod nobis imminebat; nec parum animo affecti, quietem petituri, sospitem, faustamque inter nos noctem precati, valediximus, ut placido recreandi somno, perendinas cærimonias confirmati subiremus.
Postridie, prima luce, in armamentarium me contuli, ubi cæteram manum, quamque suum nauclerum stipantem, iam paratam reperi. Hannibali feliciter contigit cunctos sagittarios classiariosque collegisse. Ad quemque nauclerum suus adstabat classicus, tunica coccinea; tubicen autem militaris, cæteris, magnitudine tubæ, nempe alterum tantæ, præstabat.
Milites suos Hannibal conspicua disciplina in ordines constituit. Primum effecerunt viceni sagittarii candidati, cucullionibus lineis candidis, limbo coriaceo ac bullato cinctis, limborum laciniæ autem pone dependebant. Hi omnes balteis coccineis cingebantur, qui gladios, cum capulis eburneis, ferebant, pharetras autem e corio crudo, in collo, transversum humeros, gestabant, quæ bullis cupreis erant distinctæ. Quisque manu arcum Chaldaicum ferebat, quorum superiora cornua in speciem capitis anserini erant cælata. Hos alii duo ordines armatorum exceperunt, vicenum singuli. Hi sutis e lamellis cupreis tegebantur. Istis, a lævo, gravior pendebat gladius Chaldaicus, e balteo suspensus, a dextro autem pugio, cum eburneo capulo; in læva manu largiorem parmam gerebant, cuius in medio simulacrum solis e cupro fulgido erat effictum; in altera autem manu lancea erat cum spiculo æreo, gracili et acuto. Capita eorum cassidibus cupreis refulgebant.
Hannibal ante manipulum suum stabat. Galeam Lydicam cum argentea crista, coccinea pluma decoratam gerebat, simulacrum quoque solis in medio scuto suo argenteum erat, idque in orbem undenæ stellæ cingebant. Capulum gladii in speciem leonis erat cælatum, eiusque caput in culmen eminebat. Eodem prorsus modo quo militum sui manipuli, pedes sui cruraque ocreis erant munita, quæ obstragulis continebantur, calcei vero, more Iudæorum, ab anteriori resupini erant. Simul ac me appropinquantem conspexit, gladium destrinxit, suus autem tubicen ter tubá cecinit; quod exemplum cæteri excipientes, pariter atque unisono ter cecinere; postea autem naucleri atque gubernatores progressi, me consalutarunt.
Nautæ nostri nec galeis, nec scutis, neque balteis instructi erant, sed infra chitonetas suas genus acinacum gestabant, in capite vero cuculliones in apicem desinentes, et in cervicem relabentes, quorum similitudines apud Sidonios creberrime visuntur. Hannibal hos quoque in ordines educendos, militarique ordine exercendos autumabat, propositum tamen mihi minus placebat, satiusque mihi videbatur, ut ii se ad arbitrium diversitarent, quum mihi persuasum esset, multo facilius, atque commodius, eos in navibus huic disciplinæ subiici posse, quum quisque eorum sua nova munera subiturus esset.
Hanno et Himilco, qui iussu meo, ad cognoscendum, utrum ad sacra facienda omnia rite parata essent, digressi erant, iam ad nos reverterunt. Hos subsequebantur duo bubulci, eximios ducentes buculos, tegetibus purpureis velatos, quorum cornua vittis, fasciisque pictis operta, tintinnabulis ornabantur, quæ motu agitata, lenem tinnitum edebant. Vestigia horum subibat servus meus, qualum malogranatorum in capite ferens, quæ mappulá erant operta, argento acupictá.
Postquam quaternos tubicines nostros Hannibal binis paribus pone suos constituerat, a me indicium se exspectare significavit, ut suos initium incessús facere iuberet. Itaque, quamprimum signum dederam, eo voce elata mandante, sagittarii, classiariique, in duplicem ordinem conversi, parique passu in frontem progressi, ea alacritate ac scientiá disciplinæ gradiebantur, ut omnium commendationem mererentur. Classici acerrimo tubarum clangore primi incedebant; hos sagittarii in paribus excipiebant; horum vestigia ipse Hannibal, suis militibus, cum hastis fulgentibus in humeris, ad numeros sequentibus, subiit. Mihi locus proximus obtigit, Hannone, Himilconeque comitantibus. Nos servus meus sequebatur, ac, postremo, agmen illi duo claudebant, qui buculos duos, mox in ara mactandos, ductabant; tum demum quatuor manipuli nautarum, uno agmine, nullo certo ordine, sed a suis naucleris et gubernatoribus ducti, itabant. Hi manipuli novissimas agminis partes effecerunt.
Viæ, quibus procedebamus, utrimque festive ornatæ erant. Annua et summa festa Melcarth celebrabantur, quæ quidem solemnia undique ingentem populi multitudinem in urbem alliciebant. Ædificia publica, perinde ac privata, ubique, quá viæ patebant, telis, tapetibus, linteisque purpureis, fulvis, viridibus, byssis variorum colorum, item, ingentibus ramis cedrinis, coronis, sertisque adornata, fluctuantem multitudinem delectabant. Quæque fenestræ suis nitebant ornamentis. Turbæ versus insulam, ubi Dei Melcarth splendida stabat ædes, catervatim fluebant; nobis tamen appropinquantibus, multitudo in porticus recedens, viam patefecit, unde speculati, alteri ab alteris, qui nos essemus quò tenderemus, quoque munere fungeremur, asciscitabantur. Quum vero intellexissent nos regios esse nautas, et ad sacra Deæ Astartes persolvenda ad templum tendere, ut eius tutelam in expeditionem Tartessum mox profecturi efflagitaremus, turba ingenti plausu et acclamatione nos consalutavit. Viri mirabantur nautarum et militum indumenta, armaturam ac disciplinam, item buculos sacrificiales; mulieribus ornatus præfecti, Hannibalis, et incessus militaris, perquam placebant; pueri, denique, fulgore armorum, et galeæ Hannibalis atque tubarum, item, colorum varietate, miro modo delectabantur; tubarum vero clangor militaris eos ad currendum, consequendumque agmen incitavit. Apud omnes, nullo infitiante, constabat nullam unquam urbem Phœniciam tam præclaram, tam speciosam, tamque opiparam expeditionem, in longinquas oras profecturam, instruxisse.
Ubi ordines sycomorum prætereuntes, earum sub umbra ad regiam perveneramus, ingentes populi turbæ, quæ ibi congregatæ processionem regiam præstolabantur, nobis sua sponte viam patefecerunt, quum regius tubicen, chorusque musicorum, in porticu stantes, concentu nos salutaverunt. Tum nuntius, a regia deorsum properans, conspiciebatur; ac mox cunctis compertum erat eo esse eum missum, ut nos consistere iuberet. Hannibal, proinde, suos frontem sine mora convertere iubet, nautæ autem, sua sponte, idem faciunt, ego interim cum Hannone et Himilcone progredior in regionem fenestræ, ubi Rex, more suo, quum populo visui se præbere vellet, se sistere solebat. Hæc autem de auratura, de reticulatis aulæisque, quibus condecorata erat, facile discernebatur. Interea musici nostri, modulationis regiorum musicorum assecuti modum, iis concentu se iunxerunt, nobisque itantibus, ad gressum accinerunt. Hi iidem musicæ modi invicem ab aliis in area regiæ choris excepti erant.
Haud ita multo post Rex sese e fenestra populo visui obtulit. Minister, laute ac magnifice indutus, supra caput Regis aulæum purpureum acupictum, gemmisque refulgens, servabat, pone quem, coruscantibus cassidibus ac thoracibus custodes personæ Regis cernebantur. Rex, nulla allocutione, me protinus nominatim evocat. Ego primum summa reverentia ad terram usque proclino, tum, brachiis iunctis, coram eo erectus mandata eius excipio.
Hoc fere modo Rex fatus est:
“Mago, industria, solertiaque tua, quibus has res apparavisti, mihi perquam placent. Delector etiam modo, quo nautas tuos comparavisti, militesque gratia Regis Davidis, armorum socii mei, instruxisti. Ab hisce oris te mox in dissitissimæ Tartessi littora conferes. Dii tutelares te protegant! Hazael tibi litteras, propriá meá manu subscriptas tradet, quas tu ad varios principes, fœdere mihi coniunctos, deferes; item et volumina papyri eidem concredita sunt, in quibus, quæ fieri velim, litteris expressa reperies. Age nunc, sacrificium Divæ Astarti tuæ offerto. Ego quoque procedam, summoque Numini nostro Melcarth sacra persolvam. At vero in votis mihi est, sacris religionis peractis, me testem profectionis vestræ præbere; et certiorem te esse volo, ulterioribus me favoribus tibi non defuturum.”
Auditis verbis regiis, me coram Rege iterum prosterno, qui discedens, facultatem mihi ad iter prosequendum fecit, atque procedenti mihi et tubicines ultro accinebant, et multitudo grato animo acclamabat. Vix interea iter flexeramus, quum ingentes portæ regiæ panduntur, innumeraque multitudo populi, chorusque tubis, buccinis, tibiis, sistris, citharis, fistulisque concinentium, ducta choragiis, ritu solemni versus insulam profluere cœpit. Ibi enim summi Tyriorum Numinis, Melcarth, templum magnificum, celsis columnis innitens stabat.
Vixdum transgessi eramus aream regiæ, quum Bodmilcar, incitato gressu, ut me assequatur, properans, arcano veluti quodam modo me alloquitur:
“Magnum, potensque Numen Dei Melcarth est.”
“Ita, profecto,” assentior ego, consiliis eius minime perspectis.
“Magnum, profecto, insigneque Tyriorum Numen Melcarth est,” repetit ille. “Melcarth enim, quam Astarte, ampliores hostias exigit; tantæ enim hæ sunt, quam quæ Deo Moloch immolantur; hodie scilicet aliquot proles illi immolabuntur.”
Annui illi quidem, mentem tamen eius necdum perspectam habui; tum, paulisper hæsitabundus, sic fatur:
“Poterone abs te impetrare, ut ego, Tyriique mei, tua voluntate, ritui proprii nostri Melcarth interesse possimus?”
Non sine gravi perturbatione animi eius consilia cognovi. Ægre admodum intellexi numerum agminis nostri sensim diminutum iri; atque tolerandum esse, ut dignitas nostri ritus, quo Astarten prosequebamur, ullum detrimentum accipiat; nihilo tamen secius, quod haud aliud supererat, invitus illi indulsi. Acclivem interea viam assecuti, quæ ad fastigium ducit, ubi Baaltis-Astartes lucus situs erat, eoque quum ascendere cœperamus, loco iter nobiscum prosequendi, conspicor eum cum tricenis nostrorum nautarum secedentem, participemque fieri illius peculiaris ritus, et video eum agmini adiungi, quod pilentum tectum, plumis struthiocamelorum adornatum, auroque refulgens, trahebat. Eo pilento vehebantur proles, quæ ut victimæ in sacrificio immolandæ erant. Ut nostri ad hanc turbam accedebant, magnus clamor, tubarum, cymbalorumque sonitus audiebantur indicia consalutationis, qua nostros exceperunt.
“Quam ego atrocem ritum proles immolandi exhorresco!” inquit Hanno.
“Nec ego aliter,” assentior ego; “at vero, si Moloch et Melcarth id sic postulant, quid aliud superest?”
“Salvo honore Moloch et Melcarth,” prosequitur ille, “iure gaudeo, quod Astarte Sidoniorum ritum idgenus sibi non deposcit.”
Nunc iam semitam ingrediebamur, quæ per lucum ad Baaltis fanum ducebat. Ædituum plerique aberant, ut sacrificio in urbe, Dei Melcarth in honorem offerendo, interessent, nec præsto erant nisi seni sacerdotes viri, fœminæ autem quaternæ. Conspectus templi, ut sole oriente, per raram nebulam cernebatur, delectabilis perquam erat, nec sine levi ægritudine animi afficiebatur, qui sibi hinc mox discedendum esse senserit. Non tamen diffiteor mihi visum esse oportere eum, qui tam delectabilem locum diu incoluisset, sensim relaxatum, atque effœminatum iri, nec eum audacem, ac periculorum appetentem fore; atque mecum recolebam memoriam Phœnices, quippe quæ expers omnis luxus futura esset, nisi cives eius audaces pericula adire non dubitassent. Namque opes eius mercatus peperit, quæ quidem, si cives audaces et intrepidi exercere navigationem veriti fuissent, non modo nullæ essent, verum et ipsa civitas, præda regum, littora eius invadentium ac depopulantium, facta fuisset.
Hanno quoque, haud est dubium, quin eadem meditatus sit, menteque eadem tacitus secum volverit.
“Sic, sane,” fatur denique, veluti fructus meditationum proferens, “ita quidem, me Castor; etiamsi Pharao, Melech David, Chaldæi, atque Assyrii omnes suas vires et copias in unum conferrent, et nos, Phœnices, adorirentur, ipsi naves nostras peteremus, iisque in alto occurreremus. Quin etiam si patriæ nos extorres facerent, naves pararent, et in Mari Magno nos impeterent, tamen usque nostra vigeret dominatio; dum enim Chittim, dum Utica, Carthago, Tartessusque superfuerint, quo nos recipere fas sit, totus terrarum orbis noster est.”
“Vera hæc quidem quodammodo sunt,” illi assentior, “terrarum orbem nostrum esse; verumtamen nihil prorsus id est, nisi nostra indomita virtus, quæ id peperit. Nulli enim nobis ad subigendas vicinas civitates duces præiverunt; nulli nobis imperatores victorias atque potestatem retulere, sed nostris propriis virtutibus innixi, ac tutelæ nostrorum Numinum confisi, terras mariaque peragravimus ignota, atque opes, aliis incognitas conflavimus. Ac nunc demum nemo est qui nos assilire audeat, quin omnes gentes nos honore prosequantur. Nec quisquam iam est ita superbus, ut nostra auxilia flagitare se indignum sibi arbitretur, nec per se tam pollens, ut nostra opera uti aspernetur. Quisnam, obsecro, materiam Melech Davidi, quis aurum, quis argentum suppeditat? Quis, quæso Pharaoni balsamum, quis gemmas, quis cuprum, quis, denique, plumbum album subministrat? A quo, inquam, Assyrius requirit purpura, a quo vitrata? a quo ebur? a quo, postremo, acu picta? Quis tandem, omnium rerum, quæ luxui omnium principum, omniumque procerum inserviunt, procurator, proxenetaque est? Iure ergo meritoque quisque Tyrius superbiet, quum cuncta hæc pontivagis Sidoniis, principibusque mercatoribus civitatis Phœnices vindicaverit.”
Tum Himilco, elata mea sententia accensus, rem orsam sic prosequitur : “Magna, profecto, merito magna est Tyri gloria. Utinam animus eius ardua audendi nunquam languescat ! Quod quidem ad me attinet, modo gratiis Cabirorum mihi frui detur, veluti cœlesti signo, peregrinationum indice, capedulum hoc cacuminatum, chitonetamque hanc tritam, non pro tiara, liliis picta, ac pro chlamyde egregie acupicta, quibus rex Ninive superbit, cambirem!”
Interea dum genium nostræ gentis sic sermocinando extollimus, sacerdotes intus aras accenderunt, pelves sacris paratas partim aqua compleverunt, partim vacuas apposuerunt. Hannibal milites suos in fastigio graduum templi, in formam semicirculi statuit, quorum in extremis alis, geminis ordinibus, sagittarii stabant, in medio autem classiarii quaternis ordinibus consistebant, spatio pro me et comitibus intermisso. Buculi per posticam ianuam templi ad mactandum perducebantur.
Adventus noster sonitu tubarum a nostris tubicinibus significabatur, cui ex interiori modulis fistularum tibiarumque responsum erat. Pontifex obviam nobis progressus, sic me alloquitur:
“Accedat iam Sidonius Mago, filius Maherbalis. Dux expeditionis huc se conferat, ut se Deæ sistat. Te, tuumque comitatum huc accedere iubeo.”
Dicto audiens, servis meis comitantibus, gradus ascendo. A dextro mihi Hanno et Hannibal, a lævo autem Hasdrubal, Hamilcar atque Himilco adstant, a tergo caterva nautarum, remigum, universæque plebis stipati. Signo ab Hannibale dato, milites hastas, sagittarii arcus, ad humeros levant, fronteque simul conversa, per fores ædis a latere ingressi, in templo per ordines disponuntur.
Ædituus silentium mandat. Facto silentio, “Modum habeto!” idem clamat: “Mago, filius Maherbalis, bono suorum sacra facere parat.”
Buculi dicto celerius adhibentur, e vestigio mactantur, et in frusta carpti, in aris adolentur, sacerdotibus ac ministris psallentibus, precesque ad Deam recitantibus. Dum hæc geruntur, alter servorum meorum malogranata vulgo dispertitur, eo proposito allata. Mox pontifex, secundum ritum, scapulam alterius victimæ mihi offert, cui ego, ut mos postulabat, crumenam cum senis siclis impono. Minister sacro fungens oblatum accipit, ac dum is munificum meum donum prædicat, scriba sacerdotalis nomen meum, sociorumque, præfectorum litteris diligenter consignat cum summa oblati una, cuncta in regestis templi prodenda. Deinde pontifex pectora hostiarum igni in ara candenti imponit, indeque fumus statim sursum in tholum, versus fenestram rotundam, ascendit. Sidoni Dea ipsa lapis ater est; sed hic, Tyri, simulacrum Deæ ipsius Astartes vicem agit. Vultu ad simulacrum Deæ conversus, sacerdos Divam precibus invocat, et psallendo Deæ laudes canit, usque dum cantica alto silentio absorpta sunt.
Interea dum sacri ritus et cærimoniæ celebrantur, reliquiæ tergorum labris maceratæ eluebantur, dein magnis lebetibus immersæ lixantur, partes autem in culina templi batillis, aliæ autem in luco sacro, sub dio, coquuntur. Nautas nostros minime piget auxilia præbere, nec in accendendis ignibus, cocisque in curandis ahenis opitulari dubitant.
Paullo post iterum accedit pontifex, mihique pectus unius hostiarum porrigit. Id ego sublatis in altum ambabus manibus coram Deæ simulacro in sublime extollo, tum pontifici reddo, qui id ter circumvertit, quo facto, id Numini pro me dicat. Eodem ritu et Hanno obit pectore alterius hostiæ, nisi quod pectus, vice omnium nostrum septies circumagitur.
Quinis siclis, quos iam antea scribæ dederam, panes sunt præstinati; Hamilcar vero, ex parte nauclerorum cæterorumque octonos siclos obtulit, partim ut inde vinum emeretur, partim ut Deæ donum tribueretur. Hæc ille rursus publice prædicavit. Nos deinde, alter post alterum, ante simulacrum Deæ nosmet prostravimus; tum pontifex brevi atque ultima prece Numen Deæ invocavit; quo facto, omnes nos læti, et animo recreati, e templo in sacrum lucum contulimus. Postremo, ab Hannibale signo dato, milites, qui in templo testes rituum muti atque immobiles adstiterant, solutis ordinibus, quaquaversum discurrerunt, partim nautis se miscuerunt, iisque in parandis epulis sedulo opem tulerunt.
Ego ad truncum patulæ cypressi sub umbra consedi, Hannone, Hannibale, Gisconeque circum me provolutis otiabamur, dum Himilco opus amphoram figlinam vino complendi administrabat. Servus meus interea scyphos apparavit, et super mensam instructam sic in orbem disposuit, ut meus, qui in labro caput leonis cælatum ferebat, medium locum obtineret, cæterorum scyphis in circuitu positis. Hannibalis scyphus cupreus, bracteatus erat, cum scapo, duabusque ansulis, cælato opere, in speciem racemi atque florum. Ministerio hoc persoluto, servus recessit, sed mox cum duobus militibus, grandem lebetem baiulantibus, ut ex molimine concussio æreorum suorum thoracum satis clare audiretur. Sublato lebetis operculo, panes ministrabantur discumbentibus e qualis, eo proposito allatis; dein cuiusque e balteo cultros, cochleariaque lignea deprompsit, ac, tandem, omnes ad uberes epulas discubuimus.
Scyphis iam dispertitis et oppletis, ego assurgo, sublatoque meo scypho, ad salutem bonam convivarum fortunam propino.
Tum, in vicem, Hannibal, scypho sublato, sic fatur: “Potus hicce insignis est, meæ patriæ urbis, Arvad, genimen, quod se fruentibus vitam ac vires impertit; hinc intelligetis, quare Arvad clueat viris, ingenio et fortitudine præclaris.” His dictis, scyphum suum funditus haurit.
“Milites vero Arvad,” excipio ego, ad centurionem conversus, “famam suam atque claritatem uberrime meruerunt.—Interim, unquamne tibi per bonam fortunam contigit ad littora Iudææ pervenisse? Nam cursum nostrum eo nos dirigere te non latere arbitror.”
“Ita, Hercle, profecto,” offá usque in ore hærente, excipit Hannibal; “ipse hic gladius, quem gero, cingulaque purpurea in humero, donum est Ioab, belliducis, consobrinique regis. Ibi enim, in pugna ad Gebam, in qua Philistini victi fugatique ad moretum fuerunt, ego vicenis sagittariis eius præfui. Nec hoc semel factum est, ut per annum, et amplius, cum copiis Nahary, armigeri Ioab, qui unus erat e triginta septem virorum fortium regis Davidis, in oppido Hamath præsidio interessem. Inde mihi revertenti contigit, ut militibus huius nostri Hasdrubalis navi vectis præessem, et hoc ipso eo tempore, quum naves Sidoniorum longæ ad classem Ciliciensem oppugnandam missæ essent.”
“Recte, me Dius Fidius, memorat,” ait Himilco, “famam eius expeditionis audivi, quum nos longe, Gadibus aberamus.”
“Nos vero,” inquit Hamilcar, “sub iis temporibus Pharaonis in exercitu stipendia fecimus, eramusque in littoribus Æthiopicis, ultra Mare Algosum[3] navigantes. Et quas, Pol, testas, in se margaritas celantes, ibi invenire soliti eramus! Insuper et pisces ibi non erant rari, qui hominem integrum hauriendo pares essent.
Nostris sic verbigerantibus, quædam sacerdos e iunioribus ad eos accessit, Hannonique manipulum, telá obvolutum, tradit.
“Hoc,” inquit illa, “simulacrum Baaltis est. Super eo aromata pretiosissima adolui; unguentis idem oblevi rarissimis; obtuli id etiam ipsi Deæ quæ id propitia accipere non renuit. Tibi, Sidonie, nunc id concredo. Utinam simulacrum tibi, cunctisque expeditionis huius sociis, Diva adstipulante, bonam, faustam et fortunatam peregrinationem reddat.”
Dein pontifex ipse cum simulacris cæterorum Deorum accessit, solo Melcarth dempto, quod Bodmilcar ipse, e templo, quo solus iverat, erat allaturus.
Eadem ipsa sacerdos sese viæ ad nostras naves comitem obtulit, ut simulacra in ipsa navi, antequam solveremus, lustraret.
Himilco facultatem sibi dari flagitavit simulacri Cabirorum ad marginem portus deferendi, antequam id fidei naucleri concrederetur.
“Quid nunc,” interrogo eum, “de tuo voto vicenûm siclorum, uniusque buculi, quod Cabiris feceras?”
“Illud,” respondet ipse, “usque eo differendum censui, donec nebulo ille mihi obviam fiat, qui me uno oculo privavit. Ecquidem minime dubito Deos mihi interea fidem habituros, nec solutionem, præsertim in antecessum, exacturos.”
Interea Hanno suum simulacrum Astartes revelavit, idque utraque manu servans stabat, oculos in eo pascens summa admiratione. Erat autem simulacrum ex alabastro, ternis ordinibus ocellorum auratorum e collo pendentium, cacuminatoque capedulo, sub quo comæ copiosissimæ cernebantur.
“Vota,” inquit Hanno, “Deæ meæ ego quoque nuncupavi; illa tamen respondit me tempus opperiri debere, et usque eo perseverare, dum compos propositorum fierem;” atque his dictis se proclinavit, ac Deæ simulacrum deosculatus est. Mihi tamen non satis constat, utrum falso mihi persuaserim, certe lenem frondium arborum susurrum, veluti responsum in eius vota, resonare me audivisse mihi videbar. Idem et sacerdos fortasse animadvertit, nam in me renidens, manum suam humero Hannonis leniter admovit, et,
“Nunc vero,” inquit, “Navarche Mago, proficiscamur!” Tempus naves conscendendi iam adest, atque hora iter ingrediendi, ipsa Deá significante, propitia est. Age igitur, procedamus!”
“Ad naves! Ad naves!” impero ego magna voce; tum me ad templum convertens, “Vale, Baaltis, cœli Regina!” inquam, “sub vesperum in Mari Magno nos videbis.”