Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille

Part 4

Chapter 4 3,246 words Public domain Markdown

Casside capiti repositá, Hannibal cantu tubæ milites nautasque convocari iubet. Hanno atque sacerdos ad idem latus meum accedunt, Himilco autem simulacrum Deæ ferens, ad alterum comitatus, eo ordine quo venerat, nobiscum, versus portum, per vias, utrimque decoratas, iter flectit. Viæ ad portum ducentes, totusque margo portús, tanta hominum multitudine erat conferctus, ut arduo nonnisi conatu pervadere possemus. Turbæ autem ex omnium gentium varietate videbantur coalescere; nam, præter indigenas Phœnices, Syri quoque intererant, cum indumentis fimbriatis et clavatis; Chaldæi, cum plexis barbis; Iudæi, cum curtis tunicis, prolongatis calceis, pellibusque pantherarum per humeros transversis. Præterea et Lydii cum vittatis frontibus; Egyptii, quorum alii tonsis capitibus, alii cum ingentibus corymbis; Chalybæi quoque feroces aspectu, seminudi, ac, tandem, ingentis staturæ, roborisque Caucasii in turba versabantur. Plurimæ etenim gentes remotissimæ ad nostras Phœnicias urbes suos cives delegare consueverunt, veluti ad meditullium patriamque artium, industriæ fabricatoriæ atque mercatus. Hos inter cernebantur Arabes et Medianitæ, qui proceritatem ædificiorum videbantur mirari, nec minus frequentiá ac multitudine hominum attoniti stupebant. Visi etiam Scythæ sunt ex Thogarmate,[4] quorum crura braccata loris ac fasciis erant circumligata, et hi tractim incedebant, mirarique videbantur et ingentem hominum concursum, et omnes omnino equos vectaculaque ex angustis viis abesse.

Fragor multi clamoris vociferationis atque cantilenæ aera verberabat, et hoc in diversissimis linguis. Turbæ hominum, humeris, cubitisque pressæ, sese confricando luctabantur, ut capitibus porrectis visum prætereuntium manipulorum caperent. Quisque chorus musicorum aliam, ac rursus aliam admiratorum turbam nactus erat; quodque sacerdotum prætereuntium collegium novam scrutantium et admirantium catervam allicuit. Regiæ quoque cohortes cum suis scutis, variis coloribus distinctis, novum spectaculum, admirationisque fomentum curiosis offerebat. Nostri denique classiarii et promiscui nautæ mirum quantum vulgo concursum concitabant; nosterque progressus præter armamentarium turbinis speciem referebat, ut iter nostrum ad reservata spatia in margine portus flectebamus, ubi classicula nostra, puppibus versus terram destinatis, sub præsidio paucorum nautarum parata stabat.

Iam et Bodmilcar atque spado interim in navim Melcarth advenerunt, et in agea, quæ ad puppim ducebat, animoso quodam modo colloquebantur. Simul ac nos adventare vident, colloquendo subito finem faciunt; Bodmilcar sibilo nautas convocat, spado autem me conventum accedit.

“Omnesne sarcinæ tuæ comportatæ sunt?” quæro ex Hazaele.

“Ita sunt,” respondet ille; “at ego perquam moleste fero camas nostras non in hac maiori navi paratas esse; in hac enim longe ampliori spatio, ampliorique commodo frueremur; tamen id parum refert: prima quaque statione id mutari poterit; hoc et Bodmilcari expedire videtur.”

“Fieri id nequit,” aio ego, “serva regia mihi concredita est, eamque sic manere oportebit. Melcarth est oneraria, nec ad nauclerum onerariæ quidquam de vectoribus attinet. Ne de hac re quidquam amplius! Rectene traditum teneo, tibi a rege litteras pro me esse concreditas?”

Ne verbo quidem in responsum prolato, spado cistellam santálinam mihi tradit, quá apertá, plures philyras papyri intus reperi, varia præcepta pro me complectentes.

Quum iam prope signum silentii tubá a me dandum erat, iamque verbum prolaturus eram, quum subito Bodmilcar accurrit, æque in brachia mea coniicit, et, “Sacrificium Moloch obtuli,” inquit, “vota Deo meo exsolvi, tibique iam animum sibi conscium pandere cogor. Veniam tuam, omniumque, si quos conscius, aut invitus, insolentiá, temeritateque offenderim, flagito.”

Hanno illi incunctanter manum porrigit, certioremque eum facit, se, quidquid antehac perperam dictum factumque abs se in simultatem fuerit, prorsus oblivioni traditurum, in posterum vero eum omni humanitate prosecuturum. Ego autem, quum hos, cæterosque omnes, sic in gratiam redivisse cernerem, facile annui, gratoque admodum animo vidi nos omnes in amicitiam, pacem, atque concordiam conciliatos iter ingressuros.

Quisque interea nauclerus suas nauticorum manus congregavit. Hannibal, suis ubique dispositis, denos sagittarios, totidemque classiarios, in nostra navi continuit. Tum sacerdos suum cuique navi Numen solemni ritu per simulacra dispertivit.

Priusquam solvissemus, domnædius noster, cuius sub tecto morati eramus, cum uxore, filioque una, viam sibi per præsidiorum ordines fecit, me appellavit:

“Amice, Mago,” sic fatur, “ferre non poteram, quin ante tuam profectionem te iterum convenirem. Ecce tibi placentas, hic autem quasillum uvæ passæ attuli; præ cæteris autem aliis, ecce binos utres genuini nectaris. Accipe hæc, amabo, in signum bonæ in te voluntatis. Vale, hominum optime, atque Dii omnes Deæque prospere te navigare faxint.”

“Vale, gubernator eximie,” eloquitur domnædia, ad Himilconem versa, “tibi vero ego attuli hunc utrem Byblici, nam probe compertum habebam te nullum vinum huic anteponere.”

“Summas tibi, domnædia, habeo, reddoque gratias,” grato animo respondet Himilco, “nam ego, profecto, nullum vinum genimini claræ Phœnices comparandum censeo. Scito, matrona præclarissima, tui gratissimi muneris me immemorem nunquam futurum; atque, si bene ominato sidere usi fuerimus, largientibusque Cabiris, salvi reduces fuerimus, spondeo tibi tali munusculo me ad te rediturum, quod cunctas mulieres Tyrias in invidiam rapturum sit.”

Filius coniugum, ephebus senum-denum annorum, singulari in Hannonem pietate ferebatur, nec facile dissuaderi poterat, ne se socium itineris adiungeret. Is amico fasciculum calamorum scriptoriorum dono tulit; atque hi animo admodum ægro alter ab altero divelli patiebantur.

In omni hac hominum turba vir quidam intererat, quem summo honore prosequebar. Eius litterarum scientia probe Divina existimabatur. Sacerdos is erat provectissimæ ætatis, nomine Sanchoniathon,[5] historiographus. Is, quamvis nulla itinera susceperit, rerum tamen notitiam totius fere orbis maximam inter æquales consecutus erat.

Is me his verbis appellavit: “Mago, fili mi,” inquit, “scriba tuus Hanno munus sibi suscepit litteris cuncta comprehendendi, quidquid rari, mirabilis, in dissitissimis quas visetis orbis partibus, et quidquid usquam comperietis scitu dignum, ad me perscribendi. Ille quidem ingenio claro et alacri est, ætate tamen indomitus, et in ephebis est. Si ergo, salvo tuo commodo, liceat, rogatum te esse volo, ut pro tua diligentia caveris, ut promissis stare ille ne detrectaverit.”

“Gratum mihi, pater, velim, existimes,” respondet Hanno, “nihil quidquam a me præteritum iri, ut iuventutis temeritates frænem et compescam. Multis humanitatis officiis erga te haud ignoro me teneri; nec, si per vires possim, committere velim, ut præcepta disciplinæ, abs te mihi impertita, memoriá mihi dilabantur. Quamobrem, quantum viribus polleo, enitar, ut quæque memorabilia in nostris orbis partibus mihi innotuerint, meá operá, ad notitiam Phœnicum perferre possis, nec me discipulum tanto magistro indignum præbebo.”

Tum grandævus Sanchoniathon nobis Deorum favorem efflagitavit. Vix hoc peracto, sacerdos Astartes a navibus huc pervenit. Ut ipsa Hannonem præteribat, eam dixisse clare ac distincte audivi:

“Ipsa tam proba est quam formosa.”

“St!” ille se monebat, “oblivione mihi delenda est. Pharaonem fortunatum!”

Quum ad solvendum cuncta parata esse nuntiaretur, tubá ad conscendendum cani iussi, et omnes sedulo conscendimus. Primus qui pedem navi admoverat, Gisco fuit, Cabirorum gubernator, qui vulgo ut “Gisco Celta” cognoscebatur, vel, et hoc sæpissime, ut “Gisco Inauritus” memorari consuevit. Is navigationi ad Rhodanum octies interfuit; in una harum, ut famá accepimus, uxorem Celticam duxit, flavis comis, quæ hunc, in suis nativis sylvis usque adhuc exspectabat; alias eum a Siculis captum, ambasque eius auriculas ab iis præcisas esse tradunt Puppim ascendens, capedulo agitato, lætus inclamat:

“Evove, nautici! omnes nautici præsto estote! Euoe! conscendite principes marium, Astartes soboles, præbete Navarcho aures! Tyrii et Sidonii, ad mare! ad mare! Navarchum Magonem Dii servent!”

Nautici interim ad naves properant; quisque suam conscendit, ac simul ego in catasta puppis locum meum ceperam, parasemum meum e malo Astartes in signum profectionis evolvi, exostram revelli iussi; tum marræ vi magna prorsum, littori figuntur, naves retrorsum cedunt,——ac, tandem aliquando—profecti sumus.

Cabiri, cum suis binis et vicenis remigibus præibat; excipit eam Astarte; Dagon vectabat Melcarth, quæ ob nimiam magnitudinem vela in portu minus apte explicare poterat. Classicula nostra læte præterlabebatur frequentia navigia, crepidinibus hærentia, perinde atque innumeras barcas, lembos, liburnas, celocesque, huc et illuc meantes ac vergentes, quæ multitudines hominum, quod sacra Melcarth necdum cessarant, in insulam et retro vectabant. Tubicines nostri usque canebant; remi nostri salum, velut ad modulum, verrebant, atque voces undique acclamantium spectatorum aera verberabant.

E celsa catasta mea omnium navium tecta facile perspiciebam. Hic mihi adstabat Hanno, dum Himilco e prora gubernis[6] operam dabat. Hannibal classiarios sua scuta lateribus navis appendere iussit, eorum autem quisque locum sibi destinatum tenebat. Hazael quoque, cui nulla prærogativa obtigerat, in suam privatam casteriam se recepit.

Ostium portus mercatorii, cum suis geminis turribus speculatoriis, prætervecti, fauces penetravimus ad insulam ducentes, ubi multitudo navicularum, aplustribus ornatarum morabatur, supra quas, e longinquo ædes Suffetis Navalis eminebant, quarum fastigatus ascensus, multitudine obsessus, tegetibus variis, vexillisque conspicuus, et hinc clare discernebatur. Alias, in media insula, tholum templi Melcarth conspiciebam, cuius e summo culmine fumus cæruleus celsa petere, suffimenta, sine dubitatione, sacrificiorum, haud obscure indicarunt. Quin, cœlo claro, etiam sonus tubarum et cymbalorum, cæterorumque choragii instrumentorum clangor ad aures meas perferebantur.

Gaulus regius, a gaulo suffetis comitatus, interim nobis occurrit. Supra puppim navigii regii catasta eminebat, quæ tegete, auro argentoque picta, undique obducta, tamquam ex integro metallica, fulgebat. Superficies remorum ebore erant tectæ; vela filis argenteis erant intertexta, acuque picta, cum imaginibus Melcarth, Moloch, atque Astartes, velum autem in medio, hyacinthini coloris, in imitationem undarum, viridi erat intextum, quarum e medio Astarte, in tutelam piscium contra Dagon, exsurgebat. In confinibus proræ chorus musicorum concinebat, in stega autem formosæ mulieres, tiaris regni, monilibusque triplicibus decoræ, citharis laute pictis modulabantur, aliæ autem taleolas æreas, cum cirris purpureis ac languido-viridibus, atque tintinnabulis minutulis ornatas manibus gerebant, et horum tinnitui accinebant. In extrema puppi rex Hiram in solio reclinatus conspiciebatur. Caput eius mitra, cum insignibus infulisque regiæ dignitatis integebat, ut apud principes Phœnicios erat solemne; barbam Syrorum more hispidam, in lacertis autem geminas armillas aureas gerebat. Solium eius ex auro vitreatoque factum, micabat. Tergum solii in similitudinem navis cælatum, ancónes autem delphinorum in speciem erant efficti. Duo viri ministrorum officio fungebantur: alter scriba, iunctis brachiis adstabat, alter vero custos sigilli. Pone hos servi stabant, quorum alter velabrum regium super caput regis servabat, purpure aureisque fimbriis insigne; alter autem labarum regium, e sindone purpurea textum, in quo imagines solis, lunæ dimidiatæ,[7] stellarumque errantium erant filis argenteis expressæ, ferebat. Suffetes se in gaulo Præfecturæ Navalis tenebant, præsidio cincti custodum, quorum cassides Lydicæ, scutaque argentea, et suta[8] solis splendore fulgebant.

Regio comitatu conspecto, remiges sistere remos, navesque teneri iussi. Navigatores regii idem facere statuerunt, suæque naves pariter substiterunt. Servi regii intra momentum temporis exostram ebeninam provehunt, eamque tapetibus pretiosis confestim consternunt. Rex Hiram consurgit, e solio degreditur, in nostram venit stegam, ubi mihi contigit honor eum per meam navim circumducendi. Ostendi illi itaque duplicatas stegas, dispositionem mercium et impedimentorum, atque receptacula aquæ. Inde, sine comitatu, obibat casterias spadonis, atque servæ, postea autem, discessurus, per fiscalem suum bina talenta argenti mihi appendi iussit. Rege ad solium regresso, exostrá revulsá, signo a me dato, centum ac duo et viginti remi nostri sine strepitu aquis merguntur. Tubæ canunt, milites, nautæ remiges conclamant, ego autem magna voce vagio:

“Vale mi Rex! Tyre et Phœnice, valete! Vos autem soboles Astartes, classiarii mei, facessite prorsum!”

Classicula denique nostra celeri lapsu prætervehitur turres, tutamenta ostii portús, quas die-noctuque excubiæ tenebant. Postremo, oculos retro, versus urbem, quæ tamquam candicans amphitheatrum, e plano in clivum sese attollebat, angustis viis per intervalla multifariam intersectam; item, versus molem flavescentis templi Melcarth; deinde, versus grandes ædes Præfecturæ Navalis, supra quas luculenti muri templi Baaltis eminere videbantur, tum, deinde, supra hæc omnia, iuga Libani in extremo horizonte, verticibus celsi in longinquo livescentibus, ut ea cœli convexa adumbrare videbantur. Istinc ad naves me converto, ut eæ proris æreis spumam sali ferventem sulcabant. Cabiri haud aliter quam delphinus, facili lapsu per undarum cristas ferebatur, Melcarth, iam non vectata, atque Dagon, propriis velis rapiebantur.

Vento secundo pulsi, versus Austro-Occasum ferebamur, quare et reliqua vela pandi iussi onerariarum, dimidiam autem remigum partem remos levare, sese autem quieti tradere præcepi. Ipse quoque consedi, et sic, meditabundus, oculos in æquore pascere cœpi.

Ac nunc demum iter versus dissita Tartessi littora vere carpsimus.

1. Deus Philistinorum, magnus piscis; n. 36. 2. Dii minores apud Pelasgos; Ursa Maior; n. 37. 3. n. 38. 4. Pars Armeniæ; n. 39. 5. Auctor Phœnicius; n. 40. 6. Guberni sunt qui gubernant. 7. Insigne regni; n. 41. 8. Thorax, metallum quod pectus tegit; n. 42.

Caput III.

Sammai a Custode Servulæ Agnoscitur.

Ad præternavigandum Promontorium Album, sinum ex Occiduo-Meridiano rectà traiiciendum statui, Tyro ad Septemtriones eius relictá. Ab Albo naviganti mihi in conspectum venturum esset promontorium Montis Carmeli; tum, evitando profundas aquas sinús, istinc ad Septemtriones circumflectendo, secundum littora commode poteram versus Ioppam navigare.

Cabiri, prima navis, mille tercenta stadia quatuor et viginti horarum spatio facile emetiendo par erat; at gaulus, utpote qui tempestate ordinariá semper velis agebatur, magnaque onera vectabat, tantam celeritatem assequi non poterat; haud aliter onerariæ. Tamen effeci ut in primis quatuor et viginti horis mille stadia relinquerem, ita ut iam prioribus horis tribus circuirem Promontorium Album, cursumque ad Austro-Occiduum tenens, sub noctem terra e conspectu dispareret.

Circa mediam noctem Himilco me suscitabat, docebatque nos e regione Promontorii Carmeli versari. Satis claro lumine lunæ tantum quod summum eius cacumen discernere poteram; tum cursum nostrum ad Austrum flectendum iussi, cavique per signa, ut Melcarth, collectis velis, remis se concrederet, quod iterum terræ appropinquabamus. Sub primam lucem flabra citatiora in conspectum devexorum Palæstinæ littorum nos compulerunt, atque circa meridiem, e procerioribus turribus nos adversum Ioppam vergere cognovimus, quod et luci palmarum, atque ficulnearum circumiacentes prodiderunt.

Superato ostio fluvii, qui circiter quadragenis stadiis a portu se in sinum effundit, Cabiri littus appropinquavit, dum Melcarth, duæque barcæ, quum aquæ nimis vadosæ essent, circiter uno stadio et semisse, in alto constiterunt.

Portus Ioppæ nullus fere est; neque enim alveum, nec navalia habet. Prope ad littora pauca gurgustia atque mappalia visuntur, inter quæ medium fere locum obtinet castellum quoddam, e congerie atque maceria, a rege Davide conditum, quum mercaturæ cum Phœnicibus viam paravisset, atque Ioppam portum constituisset, quò betulæ cedrique, in Libano succisæ, ratibus convectarentur. Quædam barca Phœnicia, unaque ærumnosa navicula Ægyptiaca, cum tutela, caput anserinum referente, subtus littus in luto hæserunt; in ipso autem littore nonnullæ scaphæ piscatorum Iudaicorum miserabiles iacebant.

Hannone et Hannibale mecum accitis, lintre terram petivi, ut centurioni, qui ei leviori præsidio hic loci præerat, honoris causá sisterem. Priusquam tamen longius processissemus, ipse centurio nos visum accessit, comitatus manipulo circa quinûm denûm militum, gladiis, lanceis quadratisque scutis armatorum. Hi linteo erant præcincti, cinguli eorum in latere corio convincti, politoque silice constricti. Comæ eorum, in nudis capitibus in minutos cirros erant plexæ; in pedibus ac tibiis calceos et vinctas ocreas gesserunt, in humeris autem, more Iudæorum, pelles pantherinæ erant circumiactæ. Centurio solus gerebat cuprea suta, haud affabre facta. Simul atque intra paucorum passuum spatium conveneramus, centurionem consalutavi, quod, vicissim, et ipse fecit, prodiditque se haud ignarum esse me legatum a rege Hiram missum venire.

“Pax sit vobis!” fatur ille. “Quoniam de tuo adventu certior factus sum, tibi obviam veni, ut tibi, Hierosolyma petenti, comitatum præstarem. Rogo tamen te, atque obsecro, ut in castellum nostrum venire, hospitemque nostri, cuiuscunquemodi convictús, te præstare ne fastidiveris.”

Eá humanitate excipi nobis gratum erat, lubenterque comitabamur nostrum hospitem in munitiones, quò per fornicatam turris portam ducebamur. Pervenimus in aulam celsam et spatiosam, unde prospectus patet in mare. Ibi servos tabulatum satis asperum stragulis consternere iussit. Muri eius loci nullá tectoriá erant rudes ac nudi, totaque structura omnis artis expers. Aqua, panis, fici passi, atque caseus erant nostræ frugales dapes, quibus tamen vinum satis potabile addebatur, cuius quidem obtinendi Iudæis, captá ab iis Syriá, ex Helbon[1] facultas dabatur.

Dum epulæ parabantur, varias inter nos vicissim quæstiones de ipsis nobis, deque regibus nostris agitabamus; simul tamen atque cibi apponebantur, præfectus Iudæus, os caseo referciens, edendi exemplum præbuit.

Subito, quum me circumspicere animadvertit, sic me affatur:

“O, utique, tu cogitare videris nos Phœnicum dexteritate ædificandi non pollere. Vestrá arte affabre sciteque res moliendi nos certe destituimur. Memineris tamen nobis et opes, et materias vestras deesse. Nec te præterire velim hunc misellum nonnisi pagum esse; at vero, es æquo animo, mox cernes frequentes nostras urbes, æquè ac læta rura antequam Hierosolyma pervenias.”

“Terra Iudææ,” respondet Hannibal, “mihi quidem haud ignota est. Iam eam peragravi, eamque fertilem atque opulentam esse perhibere possum; nam ferax ea est olivæ, dactylorum, vinique. Nec agricolas vos tantum, sed et bellipotentes esse superbitis. Quæque gens negotium sibi proprium sectatur. Nos Tyrii, atque Sidonii, plerumque cupiditate navigandi flagramus, ac mercátum, omnia audéntes, exercemus, tamen prædicare audeo nos belli quoque artibus florere; sic Arvad nullo pudore suos belliduces memorabit.”

“Sic, sane,” excipit alter, dum mirabundus oculis percurrit arma sutaque Hannibalis, “dubium nullum est, quin milites Phœnicii optime armati sint.”

“Est,” inquit ille, “quod tibi dicere possim, quodque tibi prorsus novum videbitur. Quamvis vobis exercitus constitutus nullus sit, nec quemquam peregrinum ad stipendia admittatis, tamen ego regis vestri stipendia feci. Id autem hunc prope in modum evenit:—Admodum puer in oppidum Canaan delatus eram in hæreditatem filiorum Asher,[2] ut soboles eius tribús crevi, iustoque tempore in exercitum vestrum conscriptus fui.”

Centurio Iudaicus auditis miro modo delectabatur; surgens, Hannibalem amplexatur, et in pignus amicitiæ cyatho vini perfruuntur, qui cyathus mox ad Hannonem, tum ad me cessit. “Ego,” inquit ille, “ad tribum Iudæ specto, cuius patrimonium, Hierosolyma profecturi, præteribimus. Rex quasdam copias proprio sumptu alit, atque ego centurio e vicenis unus sum. Missus eram huc, ut te advenientem exciperem; equi asinique pro itinere necessarii parati sunt, poterisque, quum libuerit, veluti hac vesperá, si videbitur, proficisci.”

“Hodie id fieri nequit,” respondi, “a navibus enim, antequam redeam, cunctaque in ordinem redigam, abesse non possum. At cras paratus ero.”

Quum otium nobis non deesse videretur, quærit, utrum sibi naves visere liceat; quod, quum Phœnices simus, merces forte nobis venales sunt, quas ipsi præstinare liceret.

In responsum docui eum, nobis merces, quum in servitio regis essemus, venales nullás esse; nec alias res mercimoniales nobiscum tulisse, quam quas erga alimenta necessaria cambire possemus.

“Si sic se res habet,” subiungit ille, “tibi fortasse prodesse potero; habemus enim greges caprarum, habemus balsama, olivas, affatim. Quibuslibet potero adiumentis, tibi adero. Sammai[3] ego sum, filius Rehaiæ; pater meus in hoc regno latissime cluet.”

Assentior itaque ut naves nostras visere possit, quo nos et mox secutus est.

Dum ego abfui, nautæ iam exhibuerunt nonnullas merces piscatoribus in littore, atque pastoribus ibi congregatis, quas merces quisque suo beneficio secum attulerat, et iam arguta negotia inter se agitare cœperunt. In stega Melcarth merces mutatoriæ iam evasatæ erant, atque Hanno celeri manu efficiebat elenchum mercium, quas ego libenter missas esse, atque earum, quas, vicissim, comparatas esse vellem. Penu meum, cuius incrementum maxime mihi cordi erat, frumenti copiá indigebat, item, duarum amphorarum olei, dolii olivarum, semisse balsami, senum qualorum fici passi, senum qualorum dactylorum, quinquagenûm caseorum; præterea Bodmilcarem, qui cambiis præerat, nonnullas oves, atque hœdos comparare iussi, uti nostri copiá carnis recentis abundarent, usque dum in Ægyptum perveniremus. Aliæ quoque suppetiæ comparandæ erant, sed has a regis Davidis munificentiá exspectabam, perinde atque a facultatibus meis, quibus eas res Hierosolymis commercari poteram.

Concinnum ordinem, rationemque rerum in navi dispositarum, Sammai summis laudibus extulit; et, quoniam omnia pæne sibi prorsus nova esse oportebant, vix verba reperire poterat, quibus admirationem suam exprimere posset. Disciplina virorum, perinde ac plenitudo rudentum et copularum, æquæ dignæ suæ admirationis causæ erant. Ad cœnam a me invitatus libenter annuit, et in puppi Astartes sedentibus nobis, ex imo suspirans, exclamabat:

“Quantá gloriá vestram peregrinationem cumulatam esse oportet! Quam præclarum est divitias, quas maria celant, comparare posse! Hic, in montibus nostris, hircis imperitiores sumus. Fieri subinde potest, ut paucos vicos compilemus, sed leoninam partem prædæ duces sibi vindicant, quæ tamen plerumque tenuia et ieiuna sunt, cum lucro comparata, quod vos mercaturá conflatis.”

Ego tamen eum commonefeci, ut intelligeret maiora quædam subesse commoda in mari periclitantibus, quam sunt meræ opes, veluti commodum videndi et experiendi mundi miracula.

“Ita, profecto,” annuit ille, “sæpe mercatores vestros Phœnicios narrare audivi de immanibus colubris, ac de piscibus quinquagenos cubitos longis. Audivi fabulas eorum de vallibus, gemmis referctis, de fodinis auri argentique nunquam exhauriendis. Nec ignoro ab iis de gigantibus, deque montibus ignem fumumque vomentibus mira ac stupenda narrari.”

“Nullum dubium,” excipio ego, “tu satis intelligis viatoribus aliquid ob exaggerationes concedi debere; tamen prorsus constat peregrinatoribus haud raro miras res sub conspectum cadere.”