Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille
Part 2
“Vide, sis,” obtestor Bodmilcarem, “ne Hannonem tibi subditum arbitreris, quin ut eum tibi omnino parem tractes. Interim, edissere, rogo, quid ipse tam probrosi dixerit, ut tu adeo succendaris?”
Bodmilcar pudore videbatur affici, stabatque barbam torsitans, et quin oculos attolleret, sic fatur:
“Inter captivos, mihi a Chaldæis ereptos, erat quædam puella Ionica, quam mihi in uxorem sumere in votis fuit. Eam rem Hannoni memoravi, sed ipse nihil nisi me derisit; aiebat præterea puellam sua sponte cum Chaldæis profugisse, ne in manus meas incideret; atque hæc sua contumelia me in furorem egit.”
“Atqui ego,” interpellat Hanno, “eum exasperare nullo modo volebam, nec nisi e ioco insulso id patravi, quum eum insimularem velut iam prope vetulum pro sponsa adeo iuvencula; insuper, virgines Ionicas suavi odore florum, aromatumque fragrantiá, quam nidore bituminis, potius delectari.”
“Ineptissime fecisti,” increpo eum quam poteram severissime, quamquam, revera, ridere gestiebam.
Denique suadeo illis ut litem componant, in gratiam redeant, pacemque poculo vini confirment. Hanno se paratissimum præbet his verbis:
“Ego quidem ex imo corde, et sic Astarte me adiuvet, ut mihi canos eius offendere unquam in animo sit.” Bodmilcar tamen manum porrectam haud tam alacri animo prehendit, et invitum se agere satis erat clarum.
Quoniam Himilconi nullum in præsenti periculum confligendi superesse videbatur, urceum suum ex tuto iterum protulit. Dissidii eius posthac nullum indicium audivi; me tamen latere nullo pacto poterat Bodmilcarem nunquam postea in Hannonem eo, quo ante, animo fuisse; nam cum eo, præterquam quod vitari non poterat, nunquam amplius verba fecit.
Circa septimanam post, quum in armamentario versarer, ut funes pro rudentibus exquirerem, Himilco currens ad me venit, nuntiavitque servum regium adesse, ut mihi mandata regis tradat. Ut in conspectum eius veni, Syrium[38] vidi spadonem hirtum, vultu fucato, pallio acu picto indutum, more suæ gentis, maiusculas inaures gerentem. Ipse manu longiorem baculum gestabat, specie malogranati in capulo, languoreque quodam blæso verba efferebat.
Postquam me a summo ad imum acie perscrutatus esset, “Tune,” me affatur, “es Navarchus Mago, Regius navium Magister?”
Me annuente, prosequitur: “Ego Hazael[39] sum, e familia regia; hic in digito cernes annulum signatorium, indicium auctoritatis meæ exercendæ. Eam ob causam ad te veni, ut genus inspicerem navigiorum, quæ tu ædificas; præsertim tamen te edoctum esse volo, ut pro me, regioque mancipio, quod iussu heri mei, ad Pharaonem, regem Ægypti, deduco, aptæ et accommodatæ casteriæ parentur. Duas dumtaxat camas commodas fieri oportebit; atque mandatum regis est, ut postea quam Hierosolyma visitaveris, nos in Ægyptum devehas.”
Præter modum stupefactus hominis proterviá tranquillá, “Quod ad tuum de camis præscriptum,” inquam, “attinet, monitum te esse volo, in navibus penes navarchum, eiusque gubernatorem, omnem esse potestatem loca quibuslibet vectoribus ad arbitrium attribuendi.”
“Esto ut vis,” respondet spado, “nihilo tamen secius fieri oportebit, ut pro me, ac pro regio mancipio duæ casteriæ seorsim, rite adornatæ, tapetibusque instructæ apparentur. Fieri enim nullo pacto poterit, ut nobis cum rudibus picatisque nautis convictus sit.”
Gestiebam facete admodum, ut Hazael sentiret, quæ voluptas esset per totam corporis sui longitudinem in sordibus humi iacere, compescui tamen iram, et,
“Aliquid comminiscar,” respondi illi; “aut enim pariete curabo in angulo alvei cellam obsepiri, aut vero e tabulis in stega casteriam fabricari; quidquid tamen futurum sit, id muneri navis offendiculo esse non licebit. Quum tibi in navi locum providero, tuum erit, ut libuerit, locum supellectili instruere et adornare; memineris tamen, tua stragula, sipariaque primá tempestate corruptum iri. Verum de his tuum, non meum erit cavere.”
At spado nihil pensi faciens sic prosequitur. “Utramque casteriam oportebit luminis[40] duodenum cubitorum in longitudinem, et senum in latitudinem habere; sex scamna e santalo[41] et ebore fieri oportet; spondas ex opere intestinario,[42] fenestrarum denique quadraturas arcte aptabiles fieri curabis.”
“Quid? fieri curabo?” quæro ex eo, “Nonne modo explicui tibi casteriam ad proprium tuum arbitrium abs te instrui et adornari posse et debere? Quanta, et ubi ea sita sit, meum erit videre; meá voluntate his in rebus potius nihil erit. Per me licebit ut tuo domino nunties, pro utroque vestrum in navi provisum iri; quidquid tamen statuero, ei omnino nulli fas erit refragari.”
Temeritate meá spado quodammodo stupefactus, tacitus me contuebatur, satis tamen intelligere parebat me non eum esse, qui iocorum admodum patiens existimandus sit. Interim secum quædam mutiebat, quasi diceret, satius esse me operam dare, ut omnia rite, et e sententiá fierent; ac, tandem, quin ulla amplius verba fecisset, discessit. Oculis eum parumper sequebar, tum ad Himilconem conversus, qui ad excipienda verba mea satis prope adstabat, hæc dixi:
“Nisi admodum fallor, antequam negotia nostra cum eo explicuerimus, satis incommodi ab eo accipiemus.”
“Haudquaquam,” inquit Himilco; “iam ego curabo ne id fiat. Antequam fucata ista bellua plus quam fas sit negotiis nostris se ingerat, funem circa calces sentiet, et capite aquis merso pendebit toto ab Ioppa ad Tartessum usque itinere. Ii profecto non sumus, qui instar asinorum se ludificari perferamus.”
“Minime vero,” assentior illi; “sed, fortasse, omnia prospere cedent; Moloch nostrum præsidium erit, nec Numen Astartes nos iam in alto versaturos, deficiet. Si verum me fateri oporteat, maior circa Hannonis cum Bodmilcare mihi simultatem sollicitudo est.”
“Cæterum,” excipit Himilco, “decet nos optima sperare; nam Bodmilcar in oneraria muneribus tenebitur, nos vero sedulo dabimus operam, ut Hanno in aliqua barca officio fungatur.”
“Vera,” inquam “memoras; enitendum nobis profecto erit, ut alter ab altero seiungatur. Quod vero ad postulata huius spadonis attinet, non, Hercle, perspicio, utrum satius ducendum sit casteriam pro eo in altera oneraria, utpote spatiosiori, fieri, an vero hic, in mea navi, ut eos perpetuo sub meis oculis habeam. Dii tam mancipium, quam spadonem istum male perdant!”
Hoc eodem puncto temporis Hanno accedit cum volumine papyri in manu, videbaturque sensum collocutionis nostræ percepisse.
“Quid rei est?” quærit ille. “Mancipium atque spadonem quemdam nobiscum vectum iri audio. Cura eorum certe mihi obvenire deberet. Officium hoc genus semper scribarum esse solet. Præterea, in studiis magicis ego iam non parum operæ posui; quin etiam ego plus quam magus quisquam calleo horum indolem, quidque illi concupiscant, vel quid aversentur, accurate teneo.”
Contra hæc ego ostendi hos in Ægypto, quo profecturi erant, satis magorum inventuros, mihique in animo esse, ut iidem perpetuo ante oculos positi sint. Tum ille:
“Actum itaque est,” inquit, “de meis propositis, eos calligraphiam, rhetoricam, vel quidquid aliud, docendi, oportebitque me” ridendo subiungit, “artem meam rationum non excedere.”
His dictis, papyrum suum evolvit, computumque sumptuum, quanto manupretia nautarum ac remigum steterint, mihi præponit; item rationes pecuniæ, pro mercibus, cambio idoneis, erogatæ, exhibet.
Intellexi ex eo erogationem hactenus factam, summam, talenti[43] aurei, erga quod Rex mille siclos in antecessum dederat, iam longe excessisse; at vero quum me conducendo mihi demandasset, ut modum sumptibus nullum statuerem, pollicitusque esset se omnis iusti æquique dispendii curam habiturum, nulla sollicitudo me tenebat; quamobrem Hannonem minime dubitabam in regiam mittere, qui rationes exhiberet, atque, insuper, nova adminicula expeteret. Responsum munificentissimum datum.
Interea ego et Himilco haud segnes nos operi dedimus. Latera navium nostrarum e plancis abiegnis e Senir contabulari, malis quernis instrui, his vero antennas cedrinas suspendi curavimus.
Opus nostrum ex omni parte e voto cessit. Gadita fuit penitus refecta, undique renovata et instructa, tutela, ingens equus, oculis e vitreato[44] coruscantibus fuit illustris; latera, super atrum fundum, rubro colore erant distincta, ac, postremo, ab exteriori, duodenæ parmæ æneæ, rotundis umbonibus cupreis in medio, pendentes utrimque refulgebant.
Omnibus his ad amussim perfectis, facultatem impetravi ut Gadita, magno cymbalorum, tympanorum ac buccinarum choro, ad navalia in portu deduceretur. Pro re nata nactus sum a Suffete Navali velum purpureum, nonnisi in festis civitatis solemnibus adhiberi solitum. Duodecim nautæ armati, lanceis in manibus, pone æneas stabant parmas, bini et viceni autem remiges, veluti ad numeros, æquor verrebant, ut navis oloris instar, placida per undas laberetur. Gisco, gubernator, e sua statione in puppi, Himilcone e prora dirigente, clavum scite administrabat, ego autem cum Bodmilcare, Hannoneque in catasta, ad puppim, locum tenebam. Cuncti nos festive eramus induti, plane conscii fruitionis, ex admiratione multitudinis nautarum, cæteræque turbæ spectatorum partæ voluptatis, quæ quidem turba nonmodo littora et crepidines, verum etiam gradus fastigiaque armamentarii stipabat, item Præfecturæ Navalis, et undique pompam nostram navalem acclamando spectabat. Ipse quoque Suffes Navalis unus spectatorum fuit. Hic enim in mœniano, supra fornicatam portam, sedebat, quæ porta officiosus ingressus erat, unde descensus per gradus ad crepidinem ducebat. Aspectu autem Gaditæ ita erat delectatus, ut huius officiales ad secum cœnandum invitaret, nautis autem nostris, ad festum parandum, ovem, grandem amphoram vini, duos corbes panum, qualos ficorum et uvæ passæ, et, denique, duodenos caseos, mitteret.
In Præfecturam pervenientes, angustas fauces intravimus, ac per opacos ambitus in turrim, versus Ortum progressi, in spatiosa aula constitimus, cuius e sublimi tholo fulgidum luminare æneum pendebat. Suffes plurimis laudibus nos extulit. Quum vero intellexisset nos instructionem omnem intra denos dies ad finem perducturos, facultatem mihi fecit ut postridie arma quoque, quibus expeditionem instaurare, adornareque vellem, pro arbitrio ex armamentario compararem.
Epulis peractis, navim e privata Suffetis crepidine conscendimus, ad nostra quisque domicilia reversuri; at Bodmilcar, subito, tanto Gaditæ desiderio se captum aiebat, ut solum se in ea pernoctaturum decrevisset. Ut interea navigium nostrum iter suum per canalem, terram bifariam secantem, insulamque efficientem, silentioso lapsu sulcabat, Hanno quadam lingua peregrina cantillare cœpit. Animum ad id advertens, sciscitabar ab eo, quænam ea lingua esset. Ionicam eam esse me docuit, mirarique se aiebat, quod eam nescirem.
“Equidem,” inquam, “mihi ea plane ignota est. In iis enim plagis profecto, raro mihi navigare contigit. Usquene tibi quidquam negotii cum Ioniis est?”
“Hem,” inquit Hanno, “non præsto est Bodmilcar, qui in furorem agatur, nec serva hic interest, quæ cantilená mea capiatur.”
“Quid ais? serva?” attonitus exclamo; “ego vero minime putabam fore ut serva tuas cantilenas curet. Estne ipsa Ionica?”
Hanno nihil, nisi risit, nec mihi respondit; paullo tamen post, sollicitanti mihi cessit, ac totam rem ex ordine patefecit.
“Hazael, spado ille,” pergit Hanno, “bucco bardus, et garrula pica est. Nam quum eum, haud ita pridem, colloquendi gratia adivissem, nullo negotio ex eo elicui, eam servam, circa quam sermo versatur, a quibusdam mercatoribus Chaldaicis fuisse præstinatam, primitus vero, e proprio loco natali, ab aliquo pirata Tyrio fuisse raptam, ita ut integra puellæ historia haud fuerit res hariolatu admodum ardua.” Tum ego:
“Bodmilcari” inquam, “de his rebus, ne verbum quidem! Hinc etiam plus mihi cavendum arbitror, ut spado, suaque servula in meo gaulo contineantur, alioquin, ut facile patet, finem facinorum nunquam sumus assecuturi. Proinde, nec tu, neque Himilco, de hac re ne mu quidem usque eo facietis, donec hospites nostros molestissimos in iis terræ partibus, quo iter instituunt, sibi reddiderimus.”
Uterque eorum se nihil omnino propalaturum disertis verbis confirmavit. Ex sua parte Hanno omni vehementia asseveravit si vel verbum sibi super ea re excidisset, linguam se sibi extemplo præcisurum esse, atque futurum, ut se Horo, Deo silentii Ægyptiorum pro reliquo vitæ tempore devoturus esset.
Quum interim ad domicilia quisque nostrum advenisset, loquelæ finem fecimus, quod etiam per aliquod tempus publicis officiis tantopere eramus obruti, ut nihil quidquam amplius de his rebus cogitaremus.
Post hæc summam curam et operam textoribus dedi, ut vela nostra ad amussim secundum normas a Dea Tamith traditas texerentur. Curæ quoque mihi fuit ut restes meæ accurate et plecterentur, et picarentur. Providendum etiam curavi, ut transtra in ordines tam arctos disponerentur, ut haud plus spatii quam latitudo manus inter capita inferioris remigum ordinis, pedesque superiorum, intercederet. Malos quoque atque antennas, ultra consuetam stabilitatem, statis intervallis, loris deligari, ac firmari iussi, ac, postremo, navim undique laminis cupreis tegi, orasque tegmenti bullis æreis constringi.
Nunquam antehac naves tam præclaræ undis Maris Magni submissæ fuerunt.
1. Nomen viri; vide notam 1 in fine libri. 2. Regnavit Tyri ab anno 980, ad an. 947 ante Christum; vide n. \ 2. 3. De Tyriis; v. n. 3. 4. Urbs maxima, et caput Phœnices; v. n. 4. 5. Canaanitæ, vicini Palæstinæ; v. n. 5. 6. Malta; v. n. 6. 7. Arx Carthaginis; v. n. 7. 8. Carthago; v. n. 8. 9. Cadiz, in Hispania; v. n. 9. 10. Insula Hispaniæ; v. n. 10. 11. Consules; n. 11. 12. Nomina oppidorum; n. 12. 13. Domino; n. 13. 14. Urbs in Palæstina; n. 14. 15. Laboratores. 16. Jaffa, portus Palæstinæ; n. 15. 17. Pecuniæ custos. 18. Pecunia Iudaica, circiter $0.65; n. 16. 19. Ubi arma fiunt; demando = impero. 20. Nomina virorum; n. 17. 21. Palatium Regis. 22. Sinus Maris Tripolitani. 23. Nomen Deæ Veneris Phœnicum, Dea navigationis; n. 18. 24. Oppidum in Eubœa (Negroponte); n. 19. 25. Bos, Deus Ægyptiorum; n. 20. 26. Vinum minus bonum; n. 21. 27. Merces emutare, non vendere; n. 22. 28. Navicula celerior, pro luxu. 29. Sine cura. 30. Vide Notam 23. 31. Navis maior, biremis; n. 24. 32. Navis minor, suppetiaria; n. 25. 33. Tunica nautarum Phœnicum; n. 26. 34. Deus Ammonitarum; n. 27. 35. Deus Samaritanorum; n. 28. 36. Una vigesima pars sicli; n. 29. 37. Mensis Martii, et pars Aprilis; n. 30. 38. Natione Syrus; spado = eunuchus; n. 31. 39. Nomen proprium viri; familia = famuli, servi; n. 32. 40. Spatium internum. 41. Lignum pretiosum; n. 33. 42. Opus e frustulis factum. 43. Circiter $1200; n. 34. 44. Pigmentum metallicum; n. 35.
Caput II.
Astarti Sacra Fiunt.
Biduo ante solemnia Veris, quo festo initia navigationis celebrari solebant, quodque festum universæ genti sacrum erat, navigia nostra parata in navalibus steterunt, atque spatio trium horarum, nullá adversitate interveniente, pro itinere fluctibus committebantur.
Duæ onerariæ erant septuaginta duorum cubitorum communium (duorum et sexaginta sacrorum) in longitudinem, atque septemdecim in latitudinem. Gaulus cum carina ex una planca cedrina, solida, septem et sexaginta cubitos erat longus, et viginti latus, terna habebat constrata, quaternos cubitos edita, tum a puppi, tum a prora sublimiora, ita ut ex aqua sedecim cubitos exsurgeret, sed media navis tantum duodenos cubitos promineret, atque, ut dictum est, erat biremis. Onerariæ autem, ad summum oneratæ, ex æquore octo cubitos eminebant. Utraque ad centum quinquaginta nautas, et quinquaginta remiges ferendos accommodata erat; verum ego hactenus ducentos nonnisi nautas conductos habui; parabam nimirum centum milites et sagittarios conducere, qui sua portione e communi quæstu navigii contenti essent. Itaque manus gauli pleno erat numero; item Gadita suum habebat manuum complementum, septem et triginta hominum; barcarum autem quæque octo. Quoniam hæ duæ naviculæ continuo remulcis erant ductandæ, gubernatoribus non egebant; sed in navigiis maioribus duo in singulis erant gubernatores instituti: alter in puppi, in prora alter, quibus omnibus Himilco erat præpositus. In fastigio cuiusque mali corbes abiegni erant aptati, in excubitorum tutamentum. Sessibula remigum in costis fiebant paribus interscalmiis. Cuncta navigia, postquam ferruminata, picataque sunt, ut aspectu Gaditæ similia essent, nigro pingebantur, et rubro lineabantur. Hanno pro singulis naucleris elenchum fecit, in quo nomina manuum suæ navis, omnis rudentis supernumerarii, cum nomine una, ubi variæ eiusmodi res conditæ et asservatæ essent, litteris consignata fuerunt. Singulari curá monumentis litterarum cautum erat, ubi quæque arma, cataphractæ, vasa culinaria, aquaria, cæteraque eius generis reperiri possent. Item camæ lectulive cuiusvis nautæ ac remigis, secundum loca, accurate erant consignati, nominibusque eorum insigniti. Diætæ sub catasta puppis navarcho atque gubernatoribus erant attributæ, alteræ autem, sub catasta proræ, præfectis manús, militumque datæ. In cæteris quoque navibus eadem ratio habebatur ordinis, præterquam in gaulo, quem ipse mihi elegeram, in qua casteriam contabulari iussi bifariam divisam, singulisque fenestris collustratam, in usum spadonis, servaeque regiæ in eius tutela.
Hannoni perquam cordi erat ut navibus nomina aptissima tribuerentur. Placuit ei ut oneraria, quæ Bodmilcaris suberat potestati, et inter nautas cuius haud pauci servirent Tyrii, nomine Melcarth, Dei Tyriorum, insigniretur. Alteri onerariæ nomen Dagonis[1] inditum est, ut quasi sub tutela Numinis piscium apud Philistæos posita esset; gaulus autem, quem nos eramus conscensuri, Astarti, Deæ Sidoniorum, cui nos singulari veneratione dediti eramus, sacer esset. In hac Numinum societate, utique, ne cogitandum quidem erat, ut Gadita suum priscum nomen servare posset; prohinc, Himilcone suadente, tum etiam quod classis eo duce usura erat, communi consensu, nomen Cabirorum[2] sortita est. Bodachmon, antistes Astartes, pro sua pietate, horum Numinum simulacris nos donavit, quorum sub tutela quodque navigium esset.
Bodmilcar onerariæ Melcarth, suæque subsidiariæ barcæ, iussus est præesse; Dagoni Hasdrubal, Sidonius, præponebatur, Cabiri autem fidei Hamilcaris concredebatur, alterius Sidonii, qui vir erat admodum peritus, audaxque nauta habebatur.
In Astarti, navi mea prætoria, societate mihi iunxi Hannonem scribam, Himilconem, præfectum gubernatorum; Hannibalem vero Arvadicum, quem virum fortem audacemque cognoveram, præpositum classiariorum feci.
Ab antico, perinde atque a postico, cuiusque navigii Hannibal genus tormenti, suæ inventionis, quod scorpionem appellabat, collocavit singulis paribus, quibus, quum res postularet, frequentia tela in hostes coniicerentur. Itaque, præter Cabiros, quæ exigua navis actuaria erat, nec nisi binos scorpiones ferebat, cæteræ quaterna horum tormentorum, summæ facultatis, secum vehebant.
Totam noctem, posterumque tempus ante-meridianum convasandis disponendisque mercibus atque oneribus parvulæ nostræ classis, in interiori portu iacentis, arduo labore expendebamus; ibi et Cabiri, ut ipsa quoque suam oneris commeatusque portionem reciperet, se nobis adiunxit. Circa meridiem, denique, nacti sumus temporis spatium, quum liceret nobis cibo, potu, otioque recreari. Aliqui nostrum, postridianam profectionem anticipantes, sub tentoriis, in margine portus nobis paratis, frugale convivium celebrarunt. Tres naucleri, præfectus militum, gubernator princeps, modo mecum discumbebant, quum siparium tentorii sublevabatur, adventusque spadonis Hazael nuntiabatur.
Hoc facto, Hazael, solito gradu suo segni et lasso, comitatus sex servis cum corbibus, cistulis et manipulis, intrabat, eius autem in vestigio faber, malleum, serram, variaque fabrilia gestans, sequebatur. Foris, candidis insidentes asinis, duæ mulieres conspiciebantur, una arcte velata, altera sine velamine, cum mitella in vertice capitis, cumque vitta aurea, atque rica defluente, candida; quam de his, hirtisque capillis, item de acrioribus vultús lineamentis, facile perspexi gentis Iudaicæ esse.
“Venimus,” inquit spado, vel absque urbanæ salutationis simulatione, “ad camas nostras occupandas, et ad sarcinas nostras disponendas.”
Hanno iam surrexit, quum ego, brachium eius prehendens, quæro ex eo, quid negotii sibi sit.
“Scilicet ut sarcinas eorum disponam,” respondit, sed statim subiungit “nisi tibi, Navarche, secus videatur.”
“Satius tibi erit,” respondi ego, “si eo, ubi nunc es, loco manseris; habeo aliud quod te agere velim; hoc munus Himilconi aptius obtinget. I, Himilco,” dico huic, ad eum conversus, “daque operam ut sarcinæ Hazaelis recte disponantur, et ut res muliercularum tui proprie obeant.”
Hausto poculo, nec sine avido versus urceum obtutu, quippe qui in medio nostrum relinquebatur, Himilco attegiá excessit. Hanno vero, qui modo supinus se in sedili incuriosum simulans reclinabat, a me percontatur:
“Quonam, rogo, me vis negotio defungi?”
“Tu,” aio illi, “ad templum Astartes te conferes, sacrificia nostra crastina præparaturus; simul quasdam alites, nobiscum in navibus vehendas, comparabis, quæ, sævientibus tempestatibus, situm terrarum nobis indicent. Insuper, Suffetem Navalem adibis, eique elenchos nautarum atque onerum exhibebis, præsertim autem Fiscum Regium visum ibis, eique regesta cunctarum rerum ac rationum præstitues. Num hæc omnia tibi non sufficient?”
“Nihil itaque otii mihi superest,” respondet Hanno, ut se proripit, volumine papyri raptim prehenso, confestimque procurrit. Mihi quidem per semipatulum aulæum tentorii prospicienti non videbatur versus fanum, quin potius versus devexa portús cursum flectere; attamen quum sub vesperum revertebatur, officiis rite ac summa fide functum reperi, nec res mihi amplius in mentem rediit.
Reducem eum quidam fani ministrorum comitabatur, in vertice capitis e culmis palmarum textas caveas ferens. Ipse Hanno minorem caveam cum quatuor columbis rarioris speciei secum ferebat, quarum in pectoribus cirri nitidi micabant.
“Nisi hæ aviculæ,” ait ille, “optima nobis ominentur, aliæ certe nullæ id facturæ sunt. Hæ enim rectá e fano Astartes sunt allatæ, mihique eas ipsa sacerdos porrexit, quæ a me sponsionem exegit sic a nobis fore tractandas, ut eæ sua præstantia mereantur.”
Quisque nauclerus, quæ cuique aves obvenerant, accepit, præterquam Bodmilcar, qui suas contemptim recusavit.
“Anne tu aves aspernaris?” quærit ab eo Hanno, “eccur eæ displicent?”
“Columbas nolo!” refragatur Bodmilcar; “corvi mihi magis conveniunt, quorum iam satis magnam copiam comparavi.”
Hanno tergum vertit; sed Himilco, cuius oculos res non effugerat, sic commentatus est: “Pro bona vectorum fortuna, illæ aves non in Melcarth servabuntur. Nam, ut mea fert opinio, auribus Ionicæ gemitus turturum, quam grocatus corvorum, multo erit acceptior.”
“Ionicæ?” clamitat Bodmilcar pallens, “aisne tu servam illam esse Ionicam?”
Eodem ipso temporis puncto Himilco pugnum meum sub ima costa sua sensit, quo eum ad saniora revocaram; qui digito frontem pulsans significare volebat sese iam collegisse. “O me vecordem!” inquit, “non Ionica ea sed Lydica est” Tum se ad me vertens, quærebat, utrum recte dixisset.
Ego gestu manus annui, existimans futurum ut Bodmilcar conquiescat, qui tamen usque agitabatur, atque quamvis nihil dixerit, paullo post discessit, aliquid inconditi secum mutiens. Vix eum tergum vertisse constabat, quum Hanno, qui interea papyros suos versans, alioquin compositus sedem tenebat, surgit, versus ianuam procedit, ac, præter suam consuetudinem, ritu tam solemni, ac profunde se inclinabat, ut Himilconem ad cachinnum movisset.
“Bodmilcar, amicus noster,” sic Hannibal monet, “vir alioquin præclarus, morosum se quodammodo præbet.”