[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 9
Non longe a Corœbi monumento sepultus est Orsippus, is qui, quum veteri athletarum more cum subligaculo ludos obire consuesset, in Olympico tamen curriculo nudus vicit: idemque postea, quum exercitus imperator esset, finitimis agri partem ademisse dicitur. Non invito crediderim Olympiæ subligaculum delapsum, nempe qui nosset, sine eo multo quemvis esse ad cursum expeditiorem. (2) E foro quum redeas in viam, quæ Recta dicitur, si paululum diverteris a via ad dextram, ad Apollinis Prostaterii (_Præstitis_) templum accedas. Ibi est Apollinis nobile signum, Dianæ et Latonæ et alia signa, quorum Praxiteles fecit Latonam cum liberis. Ad portam, quam Nymphadem appellant, in veteri Gymnasio lapis est, qui non magnæ pyramidis formam præ se fert. Eum Apollinem Carinum (_?_) nominant. Est ibidem Ilithyiarum (_Lucinarum_) ædes. Atque hæc quidem, quæ ostentare possint, Megara habent. (3) Ad navale vero, quam ætate etiam mea Nisæam vocant, si descendas, Cereris Malophori (_Oviferæ_) templum videas. Cognomen vero deæ, præter alia, quæ de eo prodita sunt, ab iis inditum deæ censent, qui primi oves in ea regione aluerunt. Fastigium quidem templi vetustate collapsum quivis conjiciat. Eadem fere in parte arx consurgit, quæ et ipsa Nisæa dicitur. In imo arcis clivo ad maritimam partem Lelegis monumentum est. Hunc ex Ægypto appulsum regnasse aiunt: filium vero fuisse Neptuni et Libyes Epaphi filiæ. Finitima est Nisææ insula non magna, Minoa: quo Creticam classem appulisse ferunt in bello contra Nisum. (4) Montana Megarici agri pars Bœotis finitima est. In ea habitantur oppida Pagæ et Ægosthena. A via militari, quæ Pagas ducit, si paulum divertas, saxum est sagittis confixum. Eas per noctem Persas ejaculatos quondam tradunt. Pagis Dianæ cognomento Sospitæ signum restat æneum, magnitudine ei par, quod Megaris est, neque ipsa figura dissimile. Est etiam Ægialei Adrasti filii sacellum: qui quum eo prœlio, quod commissum est, quum Argivi iterum ad Thebas venissent, in primo conflictu ad Glisantem occidisset, propinqui eum sublatum Pagas in Megaricum agrum deportarunt: ac monumentum ejus etiam nunc Ægialeum appellatur. (5) Ægosthenis Melampodis Amythaonis filii templum est, et in eo non magni utique viri signum columnæ insistit. Melampodi sacrum faciunt et festum diem quotannis celebrant. Futura vero prædicendi neque e somniis, neque ex alia ulla ratione, ei scientiam tribuunt. Audivi etiam in Erenea (_?_) Megarici agri vico Autonoen Cadmi filiam ex Actæonis casu, qui acciderit quemadmodum narrant, et reliquis paternæ domus calamitatibus, mœrore et luctu confectam, huc Thebis transmigrasse. Autonoes quidem in eo vico monumentum ostenditur. (6) In via quæ Megaris Corinthum ducit, et alii tumuli sunt, et Telephanis Samii tibicinis: quem faciundum curasse dicitur Cleopatra, Philippi ejus, quem Amyntas genuit, filia. Visitur et Caris Phoronei filii monumentum. Id quum initio terræ tantum agger esset, post ex oraculo conchite lapide exornatum est. Et is quidem lapis apud solos e Græcis omnibus Megarenses cæditur, quibus ex eo multa sunt in ipsa etiam urbe opera. Est ile quidem insigni candore, et alio quovis lapide mollior. Marinæ in eo conchæ undique cernuntur. Talis quidem hic lapis est. Viam vero, quæ nunc quoque a Scirone nomen habet, primus, quum Megarensium copiis præesset, munisse dicitur Sciron, ita ut expeditis hominibus æqua esset. Adrianus vero Imperator eandem eo usque dilatavit, ut per eam agi possent duo obvii currus. (7) De saxis vero, quæ in viæ angustiis eminent, fabula prodita est hujusmodi: Ino se cum Melicerte, natu minore filio, de saxo, quam Moluridem petram appellant, in mare præcipitem dedisse, quum natu majorem Learchum pater occidisset. Et Athamantem quidem in uxorem et liberos furore impulsum sunt qui dicant ita sævisse: alii vero ira vehementissima incensum, quod uxoris nefario facinore immissam rescisset Orchomeniis famem, ac simul ab illa de medio sublatum Phrixum putaret: atque omnino hæc accidisse omnia non divinitus, sed Inûs novercæ dolo, interpretaretur. (8) Illam igitur tunc aiunt arrepta fuga se cum filio in mare de Moluride petra abjecisse: puerum quidem a delphine exceptum, quum in Corinthiorum Isthmum fuisset expositus, mutato nomine, ex Melicerte Palæmonem appellatum: eique quum alios habitos honores, tum vero Isthmicos ludos decretos. Moluridem certe petram Leucotheæ et Palæmoni sacrarunt: sed alia saxa, quæ Moluridi adjacent, infamia et conscelerata putant, quod, quum ea accoleret Sciron, inde, quoscunque nactus esset hospites, in mare detruderet. Eos vero adnatans saxis marina testudo conficere dicebatur. Sunt autem marinæ testudines magnitudine tantum et pedibus terrestribus dissimiles: pedes enim habent quales vituli marini. Sed eodem postea Sciron mortis genere scelus luit, a Theseo in idem abjectus mare. (9) In montis jugo Jovis Aphesii cognomento fanum est. Esse vero ita appellatum tradunt, quod, quum ad deprecandam squalidam agri siccitatem Æacus in Ægina divinam rem, ex quodam oraculo, Panhellenio Jovi faceret, ** portantem vero dimisisse et ob hoc Aphesium (_Dimittentem_) Jovem dictum. Ibidem Veneris quoque, Apollinis et Panis signa sunt. (10) Qui longius processerint, Eurysthei monumentum offendent: quem ab Herculis liberis prœlio superatum, quum ex Attica fugeret, quo loco sepultus est, ibi fuisse ab Iolao occisum dicunt. Jam vero ab hac via descendentibus in conspectu est Latoi Apollinis ædes, et cum ea fere conjuncti Megarensium et Corinthiorum fines, ad quos Hyllum Herculis filium singulari certamine cum Arcade Echemo congressum, hominum sermone percrebuit.
PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ CORINTHIACA SEU LIB. II.
CAPUT I.
_ De terræ Corinthiacæ appellatione et originibus — incolis Corinthi — Achæorum bello contra Romanos — Corintho a Mummio eversa et a Cæsare restituta — Cromyone vico et memorandis in eo — Isthmo — Sini, Pityocampte — Isthmi perfodiendi conaminibus factis — certamine Neptuni cum Sole de Corintho — memorandis in Isthmo — templo Neptuni et signis in eo. _
Corinthiaca quidem regio ad Argivorum fines pertinet; a Corintho vero nomen accepit, quem Jovis fuisse filium, nondum inveni qui serio tradiderit, præter Corinthiorum multitudinem. Nam Eumelus Amphilyti filius e gente Bacchiadarum, qui carmina dicitur fecisse, in Corinthiaca scriptione testatum reliquit (si modo Eumeli illud opus est), Ephyram Oceani filiam primam in iis finibus consedisse: Marathonem deinde Epopei filium, Aloei Solis filii nepotem, patris iniquitatem et contumeliam fugientem, in maritimam Atticæ partem coloniam deduxisse: audita vero Epopei patris morte, in Peloponnesum reversum, ac mox inter filios regno distributo, in Atticam redisse, atque ab Sicyone quidem Asopiam, a Corintho vero Ephyræam nomen accepisse. (2) Corinthum vero habitant veterum quidem nemo amplius Corinthiorum, sed coloni ab Romanis missi. Hujus rei causa fuit Achæorum concilium: in quo quum Corinthii censerentur, et ipsi una cum ceteris bellum Romanis intulerunt, Critolai auctoritatem secuti. Is enim, quum belli dux ab Achæis esset designatus, et Achæos et ex iis, qui sunt extra Peloponnesum, plerosque ad defectionem sollicitavit. Romani vero rerum potiti, et ceteræ Græciæ arma eripuerunt, et munitarum omnium urbium muros demoliti sunt: Corinthum vero a Mummio, Romanorum in illa expeditione duce, deletam, posterius a Cæsare (a quo Romana respublica eam, quam nunc etiam retinet, formam accepit) restitutam ferunt. Carthaginem etiam idem, dum reipublicæ præerat, restituisse dicitur. (3) In Corinthiaco agro est qui Cromyon dicitur, a Cromo Neptuni filio. In eo altam fabulantur Phæam suem et eum quem Pityocampten nominant, cui suus est inter Thesei ærumnas locus. Operis index est pinus, quæ ad meam usque ætatem in litore se progredientibus ostendit, et Melicertæ ara. Eo enim a delphine evectum puerum memorant: quem quum offendisset expositum Sisyphus, et humarit in Isthmo, et Isthmicos in ejus honorem ludos instituerit. (4) In prima Isthmi fronte locus est, ubi Sinis latro, curvatis ad terram diversarum pinorum ramis, ad eos, quos pugnando vicisset, arctis utrinque vinculis alligabat, ut, quum in suam naturam arbores redirent, illi distraherentur, vinculis in neutram partem cedentibus, sed pariter utrinque adstringentibus. Tali etiam ipse postea supplicii genere Sinis a Theseo affectus est. Theseus enim eam viam, quæ Athenas a Trœzene duxit, a latrociniis perpurgavit, et lis, quos ante nominavi, interemptis, et in Epidauro sacra (_?_) Periphete, quem Vulcano natum putabant, quique in pugna ænea clava utebatur. (5) Isthmus autem ipse Corinthiacus mari utrinque alluitur. Duobus ejus latera promontoriis terminantur, Cenchreis et Lechæo. Ea res interiorem regionem continentem facit. Nam quicunque Peloponnesum insulam facere conatus est, morte oppressus, opus imperfectum reliquit. Qua sane Isthmus fodi cœptus fuerit, operis exstant vestigia: sed saxosa ejus pars omnino tentata non fuit. Quare situs adhuc sui naturam servat. Alexandro quidem Philippi filio id unum ex animi sententia non cessit, quod Mimantem fodere non potuit. Gnidios vero ad Isthmum fodiendum aggressos oraculum Pythii Apollinis deterruit. Tam scilicet difficile est, divinitus attributam certis rebus naturam humana arte superare. (6) Quod vero Corinthii de terra sua prædicant, non ipsi, opinor, primi commenti sunt. Nam ante eos Athenienses ad Atticam ornandam deorum contentionem memoriæ prodiderunt. Ipsi quidem Corinthii Neptunum narrant in certamen cum Sole de regione descendisse: disceptatorem inter eos Briareum fuisse: qui quum Isthmum Neptuno, Solis vero promontorium, quod urbi imminet, adjudicasset, ex eo Isthmum Neptuni fuisse. (7) Insignia vero illic opera sunt theatrum et stadium e candido lapide. Qua ad ipsum dei templum aditus est, una in parte athletarum positæ sunt statuæ, qui victores in Isthmiis renunciati fuere: in altera pinus consitæ, et earum multæ quasi ad rectam lineam. In templo, quod modica sane magnitudine est, ænei stant Tritones: et in antica ejus parte Neptuni signa duo, tertium Amphitrites, et Thalassæ (_Maris_) ipsum quoque æneum. Quæ intus sunt, dedicavit ætate nostra Herodes Atheniensis, equos quattuor inauratos, præter ungulas tamen, quæ ex ebore sunt: (8) et juxta equos Tritones duos aureos ad pubem usque: nam reliqua eburna sunt. In curru stant Amphitrite et Neptunus: et rectus delphini insistit Palæmon puer: ebore et auro hæc etiam expolita. In media basi, quæ currum sustinet, expressa Thalassa, quæ filiam tenet Venerem. Adsistunt utrinque quæ Nereides appellantur: quibus et in aliis Græciæ locis aras dedicatas novi, quum lucos illis Pœmænisi (_?_) consecrarint; ubi et Achilli honores habentur. Dotûs in Gabalis sanctissimum est templum. Exstat in eo peplus, quem ob filium Alcmæonem accepisse Eriphylen Græci dicunt. (9) In eadem basi Neptuni insculpti sunt etiam Tyndari filii, quod ipsi quoque salutaria creduntur navibus et vectoribus numina. Galenes (_Malaciæ_) præterea et Thalassæ assunt simulacra; et equus, cujus, quæ sunt infra pectus partes, ceti figuram præferunt. Ino ad hæc, Bellerophontes, et equus Pegasus.
CAPUT II.
_ De templo Palæmonis — ara Cyclopum — sepulcris Sisyphi et Nelei — Isthmicis ludis — Cenchreis et Lechæo, navibus Corinthiorum — Helenæ balneo — sepulcris prope viam — Craneo et memorandis in eo — Laide — memorandis in urbe Corintho — Pentheo. _
Intra templi septum ad sinistram est Palæmonis ædes: in qua signa sunt Neptunus, Leucothea, et ipse Palæmon. Est et cella, quod Adytum (_penetrale_) appellant: aditus est ad eam subterraneus. Ibi vero Palæmonem latere aiunt: ac si quis vel civis vel hospes eo in loco pejerarit, quin perjurii pœnas det, effugere nulla ratione queat. (2) Est etiam vetus sacellum, quam Cyclopum appellant aram, ad quam Cyclopibus rem divinam faciunt. Sepulcra vero Sisyphi et Nelei (nam etiam Neleum tradunt, quum Corinthum venisset, morbo obiisse et circa Isthmum sepultum), ne quæsierit quidem qui Eumeli carmina legerit: Nelei enim monumentum ne Nestori quidem a Sisypho monstratum ait: ac plane ignotum esse omnibus expedire. Sisyphum vero sepultum quidem in Isthmo, sed ejus sepulcrum paucis vel æqualium ei Corinthiorum notum fuisse. Isthmici ludi ne excisa quidem a Mummio Corintho intermissi sunt: sed quamdiu urbs deserta erat, Sicyoniis ut eos faciundos curarent, datum negotium fuit: restituta vero Corintho, ad eos, qui nunc sunt, inquilinos honos rediit. (3) Corinthiorum navalibus Leches et Cenchrias nomina dedere: quos Neptuno ex Pirene Acheloi filia genitos credunt: quamquam iis carminibus, quæ Magnæ Eœæ sunt appellatæ, Œbali fuisse filiam Pirenen proditum est. In Lechæo Neptuni templum est cum signo æneo. In via, quæ ab Isthmo Cenchreas ducit, Dianæ templum est, signum pervetus ligneum. In ipsis Cenchreis Veneris delubrum, et marmoreum signum. Post hoc in maris fere alluvie Neptuni ex ære. In altero vero portus cornu Æsculapii et Isidis fana. Cenchreis e regione est Helenæ balneum. Aqua e saxo in mare defluit, multa illa quidem et salsa, calida ut quæ igni primum intepescit. (4) Qua vero adverso clivo ad Corinthum acceditur, et alii sunt in via tumuli, et ad ipsam portam Diogenis Sinopensis, quem cognomento Græci Canem appellarunt. Maxime suburbanus est cupressorum lucus, cui Craneo nomen. In eo Bellerophontis fanum est, et Veneris Melænidis delubrum: Laidis etiam sepulcrum, cui leæna insculpta est, prioribus pedibus arietem tenens. (5) Ostenditur etiam in Thessalia Laidis monumentum. Venisse enim et in Thessaliam dicitur, Hippostratum amatorem suum secuta. Primum quidem Hycaris (Siciliæ id oppidum est) a Niciæ militibus captam, quum adhuc puella esset; Corinthum deinde ab eo, cui vendita est, adductam, meretrices aiunt ætatis suæ omnes corporis forma longe anteisse. Tantæ vero fuit Corinthiis admirationi, ut nunc etiam de Laide certent.
6. Multa in urbe præclara opera, quæ partim reliquiæ sunt antiquitatis, major vero eorum pars florente posterioribus ætatibus Corinthiorum civitate facta est. In foro, ubi plurima sunt templa, Diana est Ephesia cognomento, et Bacchi signa duo lignea, inaurata, præter ora tamen, que minio oblita sunt: Lysium alterum, alterum Baccheum nominant. (7) Quæ de iis signis pervagata sunt vulgi sermonibus, et ipse scribam. Pentheum aiunt, quum Bacchum multis contumeliis vexaret, et alia insolenter facere ausum, et postremo, ut feminarum sacra specularetur, ad Cithæronem profectum, in arborem ascendisse, atque inde quæ agerentur conspicatum. Quod quum Bacchæ animadvertissent, impetu facto viventem eum lacerasse ac membratim discerpsisse. Corinthii redditum sibi postea oraculum narrant, ut eam arborem quærerent, et inventæ divinos honores haberent. Illius igitur oraculi monitu se imagines illas faciundas curasse. (8) Est præterea Fortunæ ædes, cujus signum recto statu, e Pario lapide. Templum adjunctum est diis omnibus dicatum. Proxime erectus est aquæductus, cui insistit Neptunus ex ære, sub cujus pedibus delphinus aquam profundit. Est etiam ex ære Apollo cognomento Clarius: et Venus, Hermogenis Cytherii opus. Sunt et Mercurii signa duo, et ipse ex ære, et recto statu: et eorum alterum cellam suam habet. Jovis vero sub divo posita signa tria: quorum unum cognomen non habet, alterum Chthonium (_terrestrem_ s. _inferorum_), tertium Celsissimum nuncupant.
CAPUT III.
_ De memorandis in urbe Corintho continuatio — Octaviæ templo — Pirene fonte — ære Corinthio — balneis Corinthiorum et fontibus — Medeæ liberorum sepulcro — Medea et Iasone, et primis Corinthi regibus. _
In medio foro est Minerva ex ære: in cujus basi Musæ insculptæ sunt. Ultra forum Octaviæ ædes est Augusti sororis, qui Cæsari in imperium Romanum successit, ei quidem a quo est Corinthus restituta. (2) Quum e foro exieris Lechæum versus, propylæa videas, ac super ipsis inauratos currus duos: quorum altero Phaethon Solis filius, altero Sol ipse vehi videtur. Ultra propylæa ingressis, ad dexteram est Hercules æneus. Ab eo aditus est ad Pirenen fontem: de quo fabulis vulgatum, Pirenen nympham, quum filium Cenchriam lugeret, quem Diana per imprudentiam occiderat, tantam profudisse lacrimarum vim, ut in fontem ex humana forma conversa fuerit. (3) Ornatus fons est candido marmore: in eo cellulæ ad speluncarum similitudinem factæ, e quibus aqua in subdialem fontem profluit gustatu suavis, et qua æs Corinthium candens immergi autumant, quum alioqui nullum habeant æs Corinthii. Est autem et Apollinis ad Pirenen signum, et septum, in quo pictum Ulyssis in procos facinus. (4) Rursus in via, qua ad Lechæum recta iter est, Mercurius ex ære sedens visitur: cui adsistit aries, quod præ ceteris diis Mercurius greges tueri et augere existimatur, ut Homerus in Iliade significat:
Hic tibi natus erat, pecoris ditissime Phorba, quem sibi præ cunctis carum Cyllenia proles ditarat Teucris.
Quæ cognita in Magnæ Matris initiis mihi sunt de Mercurio et ariete, consulto reticeo. Post Mercurii signum Neptunus est, et Leucothea, et delphino insistens Palæmon. (5) Balneæ vero passim Corinthiis, et aliæ e publica pecunia exstructæ, et quas de suo Adrianus Imperator ædificavit. Quæ vero omnium sunt nobilissimæ prope Neptuni, eas Eurycles Spartanus condidit, et quum aliis lapidibus, tum vero eo, qui in Croceis Laconici agri vico exciditur, exornavit. Ad lævam aditus Neptunus; secundum eum venatricis habitu Diana stat. Fontes multi per omnem sunt urbem, quum luculenta Corinthiis aquarum copia sit, etiam e Stymphelo eductarum ab Imperatore Adriano, maxime vero spectatu dignus qui est ad signum Dianæ, habetque impositum Bellerophontem et aquam ex ipsa Pegasi equi ungula manantem. (6) Aliam a foro Sicyoniam versus euntibus hæc videre licet a dextra Apollinis ædes cum æneo signo, et modico hinc intervallo fons qui Glauces dicitur, quod in illum se Glauce abjecit, salutarem sibi aquam fore sperans contra Medeæ veneficia. Supra fontem hunc constructum est quod Odeum appellant. Proximum ei Medeæ filiorum sepulcrum, quorum nomina Mermerus et Pheres. Lapidibus vero a Corinthiis obrutos memorant, propter ea quæ Glaucæ munera attulisse dicuntur. (7) Sed enim quod per vim oppressi innocentes fuere, nece sua illis Corinthiorum liberi infantes pœnas dederunt usquedum ex oraculo et annua illis sacra fieri cœpta, et Pavoris imago dedicata. Exstat illa hac etiam ætate, muliebri habitu ad terrorem quammaxime efficta. Deleta vero a Romanis Corintho et priscis incolis exstinctis, illum sacrificandi morem coloni non retinuerunt: neque amplius illis pueri aut crinem tondent, aut atram vestem induunt. (8) Medeam quidem ipsam, quum Athenas venisset, Ægeus in matrimonio habuit: sed insidiis, quas Theseo fecerat, detectis, in Asiæ eam partem, quæ tunc Aria vocabatur, profugit; ubi de se Medis nomen dedit. Jam filium, quem secum in Arios abduxit, Ægeo genitum tradunt, Medoque ei nomen fuisse: Hellanicus tamen Polyxenum nuncupat, et patrem ei Iasonem fuisse scribit. (9) Carmina Græci habent, quæ Naupactia nominant. In his scriptum exstat, Iasonem post Peliæ mortem Corcyram migrasse: ibique Mermerum ejus filium natu majorem, in continenti ea quæ e regione est venantem, a leæna interfectum: de Pherete autem nihil in eis est memoriæ proditum. Cinæthon vero Lacedæmonius (nam et is genera versibus recensuit) Medum et Eriopin filiam suscepisse Iasonem ex Medea scriptum reliquit, neque hic amplius quicquam, quod ad pueros pertineat. (10) At Eumelus Solem dicit Aloeo Asopiam terram, Ephyræam Æetæ tradidisse: Æeten deinde Colchos profectum Buno regnum suum commendasse: Bunum ipsum Mercurio ex Alcidamea genitum: qui quum e vita decessisset, Epopeum Aloei filium Ephyræorum imperium obtinuisse: deinde vero quum Corinthus Marathonis filius nullos reliquisset liberos, Corinthios ex Iolco Medeam in regnum vocasse: (11) eam vero Iasonem regni compotem fecisse, ac filios quidem peperisse, sed in lucem quicquid edidisset, in Junonis fano occultare solitam, quod nempe eo immortales futuros sibi persuaserat. Verum quum neque id ex voto evenisset, et, re comperta, Iason non modo deprecanti veniam non dedisset, sed ea relicta Iolcon revertisset, et ipsam Corintho profectam Sisypho imperium tradidisse. Hæc perinde, ut mihi comperta sunt, exposui.
CAPUT IV.
_ De templo Minervæ Chalinitidis — Bellerophonte — Sisyphi posteris Corinthi regibus — Bacchidis Corinthi regnum obtinentibus et a Cypselo expulsis — Cypseli stirpe — Dædali artis operibus — templo Jovis Capitolini seu Coryphæi — fonte Lerna ac templis et signis prope illum — templis et signis in via ad Corinthi arcem. _
A sepulcro non multum distat Chalinitidis (_quasi dicas_ Frenatricis) Minervæ fanum. Minervam etenim aiunt præ ceteris diis Bellerophonti quum aliis in rebus opitulatam, tum vero a se domitum, freno jam imposito, Pegasum dedisse. Ligneum est deæ signum: os tamen, manus et imi pedes e candido lapide sunt. (2) Neque vero Bellerophontem regnum Corinthiorum unquam possedisse, sed in Prœti Argivorum regis potestate fuisse, et ipse, ut credam, facile adduci possum, ac nihilo minus, qui Homeri carmina non indiligenter legerit. Satis etiam constat, tenente jam Lyciam Bellerophonte, Corinthios perpetuo iis, qui aut Argis aut Mycenis rerum summæ præessent, paruisse: quando privatim ipsi nullum ad Trojam ducem miserunt, sed Agamemnonis signa et auspicia secuti, ejus expeditionis participes fuere. (3) Sisyphus quidem non Glaucum duntaxat Bellerophontis patrem genuit, sed præter eum Ornytionem etiam, et post hunc Thersandrum, et Almum suscepit. Ornytione Phocus natus, Neptuni tamen creditus. Is Tithoream in ea regione, quæ nunc Phocis dicitur, coloniam deduxit: Thoas ejus frater natu minor Corinthi mansit: eo Demophon, Demophonte Propodas, Propoda Doridas et Hyanthidas geniti sunt. His regnantibus Dores exercitum duce Alete Hippotæ filio, Phylantis nepote, Antiochi pronepote, et Herculis abnepote, contra Corinthum duxerunt. Ibi Doridas et Hyanthidas, regno Aletæ tradito, ipsi Corinthi manserunt: at populus Corinthiorum prœlio victus a Doribus ex sedibus suis pulsus est. (4) Aletes ipse et ejus posteritas ætates quinque usque ad Bacchin Prumnidis filium regnum tenuit: ætates totidem Bacchidæ, usque ad Telesten Aristodemi filium: quo ab Arieo et Peranta de medio sublato, regno finis impositus. Prytanes enim deinceps ex Bacchidarum gente annuum imperium tenuerunt. Hos, tyrannide occupata, Cypselus Eetionis filius expulit. Nepos Cypselus fuit Melanis, Antasi filii. Melana quondam ex Gonussa, quæ supra Sicyonem est, Dores ad oppugnandam Corinthum secutum, Aletes primum ex quodam oraculo in aliam Græciæ partem dimisit: deinde vero, oraculo neglecto, eum sibi contubernalem adscivit. Atque hac casuum varietate Corinthiorum reges jactatos comperi. (5) Templum vero Minervæ Chalinitidis juxta theatrum est: et ei proximum Herculis nudo corpore ligneum signum, quod a Dædalo factum tradunt. Ac Dædali quidem opera rudia et abnormia fere sunt aspectu, attamen divinum quiddam præ se ferunt. Supra theatrum templum est Jovis, quem Capitolinum Romanorum voce, Græca lingua Coryphæum recte appellaris. Ab hoc theatro non multum distat priscum gymnasium, et fons, quam Lernam vocant. Incingitur is columnis atque sedilibus ad eos excipiendos, qui æstate frigus captatum veniant. Conjuncta sunt cum ipso fere gymnasio deorum delubra duo, Jovis alterum, alterum Æsculapii. Æsculapius ipse et Hygiea e candido lapide sunt: at Juppiter æneus est.