[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 10
6. Jam qui in Acrocorinthum ascendant (montis id jugum est urbi imminens, quod Soli in disceptatione Briareum dedit, Solem vero Veneri concessisse narrant Corinthii), templa duo Isidis videant, alterum Pelagiæ (_marinæ_), alterum vero Ægyptiæ cognomento: totidem Sarapidis, quorum alterum «in Canobo» appellant. Sunt deinceps Solis aræ, Necessitatis et Violentiæ ædes, in quam ingredi fas esse negant. (7) Supra eam Matris Deûm est delubrum: columna item et solium, utrumque lapideum. In Parcarum vero, Cereris et Proserpinæ æde signa aperta non sunt. Eadem in parte est etiam Bunææ Junonis templum, a Buno, Mercurii filio dedicatum, a quo et dea cognomen accepit. Jam in ipso ad Acrocorinthum aditu delubrum est Veneris: signa in eo ipsa dea armata, Sol et Amor arcum tenens.
CAPUT V.
_ De Sisyphi indicio de Ægina a Jove rapta et illius pœna apud inferos — Asopo fluvio ejusque progenie — Mæandro, Inopo, Nilo fluviis — Tenea urbe — templo Apollinis incenso — Sicyonia terra — Ægialeo ejusque posteris, Ægialeæ imperium obtinentibus. _
Fontem vero eum, qui a tergo delubri est, aiunt ab Asopo concessum Sisypho, quod, quum raptam a Jove sciret Æginam Asopi filiam, tum demum indicaturum dixerit, quum in ipsa Acrocorintho perennem aquam haberet. Quare quum Asopus fontem dedisset, indicavit ille: et ejus indicii, si satis id credi potest, pœnas aiunt apud inferos dare. Audivi etiam qui dicerent, eum fontem Pirenen esse, et aquam ex eo in oppidum defluere. (2) Asopus hic suos habet in Phliasiorum finibus ortus; atque inde per Sicyonium agrum lapsus, in mare juxta Corinthum exit. Filias vero Asopo Phliasii fuisse dicunt, Corcyram, Æginam, Theben: et a prioribus duabus insulas eas, quarum altera ante Scheria, Œnone altera sit appellata, novum nomen accepisse: a tertia Thebas, quæ sub Cadmea sunt, nominatam. Thebani tamen id minime confitentur: eam enim Theben Bœotii fuisse, non Phliasii Asopi, contendunt. (3) De flumine vero Asopo eadem a Phliasiis et Sicyoniis traduntur, esse non indigenam, sed advenam amnem: Mæandrum etenim a Celænis per Phrygiam et Cariam delapsum, in mare ad Miletum erumpere, inde in Peloponnesum subterfluere, atque illic Asopum fieri. Neque vero ab hac opinione dissident quæ a Deliis me audisse memoria teneo: Inopum amnem quem dicunt e Nilo ad se pervenire. (4) Quin et ipsum Nilum fama est Euphraten esse, qui, ubi paludi immersus latuerit, supra Æthiopas Nilus evadat. Ηæc de Asopo mihi audita sunt. Ab Acrocorintho, qua in montanam partem divertitur, est porta Teneatica, et Ilithyiæ (_Lucinæ_) fanum. Tenea quæ dicitur oppidum stadia ferme sexaginta distat. Oppidani se Trojanos fuisse affirmant, qui captivi e Tenedo a Græcis abducti, eum locum ab Agamemnone acceptum teneant: et ob hoc quidem Apollinem maxime deorum omnium venerantur.
5. A Corintho vero qui non in mediterraneam partem, sed Sicyonem versus contendant, non longe ab urbe templum ad viæ lævam incensum videant. Fuerunt Corinthiorum fines multis aliis bellis infesti, per quæ veri potest videri simile, quum sacra, tum profana ædificia in suburbanis igni fuisse consumta: hoc vero templum Apollinis esse, et a Pyrrho Achillis filio exustum ferunt. Audivi autem et aliud de eo quiddam hujusmodi: ædem hanc Jovi Olympio Corinthios erexisse, eamque subito incendio, incertum unde igni immisso, conflagrasse.
6. Sicyonii (sunt enim in hac parte Corinthiis finitimi) hæc de originibus suis commemorant: exstitisse primum in ea regione Ægialeum indigenam: atque eo regnante, eam Peloponnesi partem, quæ Ægialus hoc etiam tempore nuncupatur, nomen sumsisse: ac illum quidem plano loco oppidum, cui Ægialea nomen, condidisse: fuisse vero ibi arcem, quo loco eis nunc Minervæ templum est: Ægialeo patre Europem natum, Europe Telchinem: huic filium Apin fuisse: (7) cujus ante Pelopis in Olympiam adventum eo usque opes creverint, ut ea tota regio, quæ intra Isthmum est, ab eo fuerit Apia nuncupata. Jam vero Apis Thelxionem suscepit: Thelxione ortus Ægyrus, Ægyro Thurimachus, Thurimacho Leucippus: Leucippo virilis proles non fuit, filia unica Calchinia: eam e Neptuno puerum peperisse, quem Leucippus sublatum eductumque regni successorem moriens reliquerit: nomen huic Perato fuisse: (8) de cujus filio Plemnæo quæ memoriæ prodita sunt, plane miraculo mihi adscribenda videntur. Nam quum omnes, qui ei nascebantur, filii in primo vagitu animam agerent, postremo Plemnæi vicem miseratam Cererem peregrinæ ornatu Ægialeam venisse memorant, Plemnæoque Orthopolin recens natum educasse. Orthopolidi filia fuit Chrysorthe: quam ex Apolline peperisse filium Coronum nomine pro certo habent. Corono ortus Corax, et eo natu minor Lamedon.
CAPUT VI.
_ De Epopei adventu e Thessalia — Antiopes raptu et Epopei bello cum Nycteo gesto — Lamedonte — Sicyone ejusque natalibus et posteris — reliquis Sicyoniorum regibus et rebus. _
Corace vero sine liberis mortuo, Epopeus, qui id temporis e Thessalia venerat, imperium sibi vindicavit. Hoc primum regnante hostilem exercitum tradunt in fines suos invasisse, quum ante perpetua pace usi fuissent. Ejus vero belli hujuscemodi causa perhibetur. Antiopes Nyctei filiæ celebre fuit ob formæ excellentiam apud Græcos nomen: quam fama proditum etiam est non Nycteo, sed Asopo amne, qui Thebani et Platæensis agri fines intersecat, genitam. (2) Eam Epopeus, sive uxorem sibi ante petiverit, sive audacia consultrice impulsus initio fuerit (incertum enim est), rapit. Hanc injuriam quum armis Thebani persequerentur, commisso prœlio, Nycteus vulnus accepit. Ipse etiam Epopeus saucius ex acie, victoria tamen potitus, discessit. Nycteus, quum sui eum Thebas ægrum reportassent, non ita multo post moriens regni administrationem Lyco fratri ad tempus reliquit, Labdaco Polydori filio, Cadmi nepote, cujus ipse ante tutor fuerat, in ejus tutelam tradito: a quo multis precibus contendit, ut majore exercitu in Ægialeam ducto Epopeum ulcisceretur, atque ipsam etiam Antiopen, si capere posset, male mulctaret. (3) Epopeus interea pro victoria ludis sacrisque peractis, Minervæ templum erexit: ac opere jam absoluto deam est precatus, sibi signum aliquod ut daret, num ei accepta fuisset fani dedicatio. Statim itaque oleum tradunt ante templum fluxisse. Verum et ipse Epopeus paulo post ex vulnere negligentius curato diem suum obiit. Quo factum est ut belli causa remota fuerit: siquidem Lamedon, qui in regnum ei successit, Antiopen Lyco dedidit. Quæ quum Thebas reduceretur, in ipsa, quæ Eleutheras ducit, via partu levata est. (4) Qua de re versus hosce fecit Asius Amphiptolemi filius:
Antiope peperit Zethum atque Amphiona dium, Asopo celeri currenti vortice nata: Juppiter hos genuitque simul regnator Epopeus.
Sed hos ad augustiores natales retulit Homerus, et Thebas ab illis primum conditas dicit, quippe qui, uti mihi videtur, inferiorem urbem a Cadmea distinguat. (5) Porro Lamedon regno inito uxorem Atheniensem duxit Pheno Clytii filiam. Bello mox contra Achæi filios Archandrum et Architelem suscepto, ex Attica belli gerendi sibi socium Sicyonem adscivit, data ei in matrimonium Zeuxippe filia: a quo postea jam regnum adepto et regio tota Sicyonia, et urbs, quæ ante Ægialea fuit, Sicyon nuncupata est. Ac Sicyonem quidem ipsum non Marathone Epopei filio, sed Metione Erechthei genitum ferunt: quibus Asius assentitur. Nam Hesiodus Erechtheo Sicyonem, Ibycus Pelopi filium attribuit. (6) E Sicyone vero Chthonophyle gignitur: quæ Mercurio Polybum peperisse narratur: ex eademque et Phliante Bacchi filio, qui habuit eam in matrimonio, Androdamas nascitur. At Polybus Lysianassam filiam Talao Biantis filio Argivorum regi locavit. Ad Polybum Adrastus Argis ejectus Sicyonem confugit: mortuoque Polybo, regnum ipse adiit. Post Adrasti deinde in patriam reditum Ianiscus Clytii ejus nepos, cujus filia cum Lamedonte nupta fuerat, ex Attica veniens regnum iniit: a cujus obitu Phæstus e filiis Herculis, ut vulgo ferebatur, unus regnat. (7) Sed quum is ex oraculi responso in Cretam migrasset, Zeuxippus Apollinis e Syllide (_Hyllide?_) nympha filius regnum dicitur obtinuisse. Qui quum decessisset, Agamemnon Sicyoniis et regi Hippolyto Rhopali filio, Phæsti nepoti, bellum intulit. Is opibus diffisus suis, Agamemnonis et Mycenæorum se imperata facturum spopondit. Hippolyto huic Lacestades filius fuit. Phalces autem Temeni filius cum Doribus Sicyonem nocturno impetu occupavit: in eum tamen, quod ex Herculis nepotibus esset, nihil acerbe aut crudeliter commisit, quin imo imperium cum eo communicavit. Ex eo Sicyonii Dores facti, et inter Argivos censeri cœpti.
CAPUT VII.
_ De Demetrio Sicyonis arci urbem adstruente — terræ motu Sicyonem vastante — Sicyoniorum sepulcris et mortuos humandi more — Eupolidis, comici poetæ, et aliorum sepulcris — memorandis in arce Sicyoniorum — theatro sub arce — templo Bacchi ejusque signis Baccheo et Lysio — templo Dianæ Limnæ — templo Suadæ ejusque cultus origine — templo Apollinis et Marsyæ tibiis ibi conditis. _
Ægialei vero urbem in campis sitam quum Demetrius Antigoni filius evertisset, vetustæ arci urbem, quæ nunc permanet, adjunxit. Et causam quidem, quamobrem tantopere Sicyoniorum opes attritæ fuerint, si quis exquirere velit, haud recte fecerit: sed eo contentus sit, quod ab Homero dictum est de Jove:
Urbes qui multas a celso culmine vertit.
Jam vero magnis quum cladibus Sicyonii afflicti essent, ipsam urbem terræ motus ferme ad solitudinem et vastitatem redegit: ac tunc multa, quæ admirationi fuerant, opera interierunt. Eodem vero casu Cariæ quoque et Lyciæ urbes magnis calamitatibus affectæ: et Rhodus inprimis insula tam vehementer concussa est, ut Sibyllæ vaticinatio Rhodi sit calamitate comprobata.
2. Qua ex Corinthiaco agro in Sicyonium iter est, Lyci Messenii monumentum exstat, quicunque Lycus ille fuerit. Neque enim Lycum ego ullum Messenium reperio, qui vel in quinquertio se exercuerit, vel in Olympicis ludis palmam tulerit. Est hoc quidem monumentum terræ tumulus. Ad hunc autem ferme modum suorum cadavera condunt Sicyonii: corpus terra contegunt, deinde lapidea basi exstructa columnas erigunt, iisque fastigium imponunt, eo fere modo quo aquilas in templis. Inscribunt vero sepulcris aliud nihil nisi defuncti nomen, omissa patris mentione, et valere eum jubent. (3) Jam vero post Lyci monumentum trans Asopum ad dexteram Olympieum est. Ad viæ lævam modico intervallo si procedas, sepulcrum Eupolidis Atheniensis, comœdiarum scriptoris. Hinc qui progressi fuerint, ad ipsam quasi urbem a diverticulo redituri, Xenodices, quæ e partu mortua est, monumentum videant. Illud quidem non ea est forma, qua sepulcra faciunt Sicyonii, sed peculiari, quæ picturæ sit quam maxime accommoda: et pictura sane, si qua alia, est, quæ spectetur, dignissima. (4) Porro hinc qui processerint, sepulcrum invenient Sicyoniis exstructum iis, qui ad Pellenen, ad Dymen Achæorum, ad Megalopolim, et ad Sellasiam mortem oppetierunt: de quibus ego in sequentibus exponam accuratius. Ad portam fons est in specu; cujus aqua non e terra scaturit, sed e specus fastigio manat: quamobrem Stazusan (_stillantem_) nuncupant. (5) In arce, quæ nunc exstat, Fortunæ Acrææ est ædes; et secundum eam Castorum: numinum ipsorum e ligno utrobique signa sunt. In theatri, quod infra arcem ædificatum est, scena viri scutum tenentis statua visitur: quam Arati, Cliniæ filii, esse dicunt. Non longe a theatro Bacchi templum est. Dei signum ex auro et ebore; juxta adstant ei Bacchæ e candido lapide. Has quidem sacras feminas esse dicunt, Bacchi instinctu afflatas. Alia signa Sicyonii in sacrario condita habent. Hæc quotannis stata nocte in Bacchi templum deportant ex eo loco, quod Cosmeterium (_cellam ornatoriam_) nuncupant, facibus accensis et patriis cantibus pompam prosequentes. (6) Pompæ dux est, quem Baccheum nominant, ab Androdamante, ut ipsi dicunt, Phliantis filio dicatus. Portatur post eum Lysius, quem Thebis Pythiæ monitu Phanes, huc dicitur transtulisse. Venit quidem Phanes Sicyonem eodem tempore, quo Aristomachus Cleodæi filius, ab oraculo ipsi edito quum aberrasset, reditus in Peloponnesum excidit. Qua a Bacchi templo in forum descenditur, ad dexteram Dianæ templum Limnææ (_Palustris_) est, cujus tectum vetustate collapsum esse, facile est aspicienti cognoscere: de signo vero deæ neque, fueritne alio deportatum, neque, quo casu perierit, quicquam afferre possunt. (7) In foro Pithus (_Suadelæ_) ædes est. Suadelam vero hac de causa colere instituerunt: Apollinem et Dianam, Pythone cæso, ut se expiarent, Ægialeam venisse tradunt: sed incusso terrore, eo ipso in loco, qui nunc quoque Phobus (_Terror_) dicitur, in Cretam ad Carmanorem divertisse: ac statim pestilentem morbum Ægialensibus esse immissum: quem depelli non posse vates monuerunt, ni Apollo et Diana placarentur. (8) Missos itaque pueros septem ac totidem virgines ad Sythan amnem supplicum ornatu: quorum precatione persuasos deos in arcem quæ tum erat venisse. Eo itaque in loco, quo primum venere, Suadelæ ædem dicatam. Idem vero ritus hoc etiam tempore servatur. Pueri enim festo Apollinis die ad Sythan veniunt, ac deorum signa in ædem Suadelæ deportant, deinde in templo Apollinis ea se reponere dicunt. Templum vero istud in eo quidem quod nunæ est foro cernitur: initio autem a Prœto conditum dicitur, quod ejus filiæ eo in loco furore fuerant liberatæ. (9) Addunt, Meleagrum in hoc ipso templo hastam posuisse, qua aprum confecerat. In eodem etiam templo dedicatas fuisse Marsyæ tibias. Post adversum enim Sileni casum eas Marsyan amnem in Mæandrum detulisse; emersisse deinde in Asopo, et hinc in agrum Sicyonium ejectas pastorem quendam invenisse et Apollini dicasse. Ex iis donariis nullum sane incendium illud, quo templum conflagravit, reliquum fecit. Nam quæ exstant ætate mea, quum templum, tum signum, Pythocles dedicavit.
CAPUT VIII.
_ De templo Imperatoribus Romanis consecrato, antea Cleonis domo — Sicyoniorum tyrannis et republica ab Arato restituta — Arato Achæorum duce ejusque magnis rebus gestis. _
Quod vero fanum juxta Suadelæ ædem Romanis Imperatoribus consecratum est, fuit olim Cleonis tyranni domus. Nam Clisthenes Aristonymi filius, Myronis nepos, tyrannidem tenuit eorum qui inferiorem urbem incolebant Sicyoniorum: Cleonis vero in ea, quæ nunc manet, urbe dominatus fuit. Ante Cleonis domum sacellum est Arati, qui rerum gestarum gloria in Græcia æquales omnes vicit suos: de quo hæc potissimum commemorari possunt. (2) Post Cleonis mortem tam effrenata civitatis principes incessit dominandi cupiditas, ut eorum duo eodem tempore tyrannidem invaserint, Euthydemus, et Timoclidas: quibus ejectis, populus summæ rerum Clinian Arati patrem præfecit. Verum non multis post annis, quum Clinias e vita jam excessisset, ad tyrannidem accessit Abantidas. Ab hoc Aratus in exilium ejectus est, vel etiam voluntate sua patria cessit. Ipsum deinde Abantidam cives trucidarunt. Dominatum tamen ejus pater Paseas statim occupavit: quem mox quum Nicocles sustulisset, ipse sibi tyrannidem vindicavit. (3) Hunc Aratus, comparata exulum Sicyoniorum et Argivorum conductitiorum militum manu, pellere adortus, quum ad muros nocte accessisset, præsidium partim fefellit, partim vi superavit: atque ita oppido potitus, quum jam illucesceret, assumta plebe, summa cum celeritate ad tyranni domum accurrit: quam non magno utique negotio cepit; sed Nicocles furtim est elapsus. Tum Aratus civitatis liberam administrationem Sicyoniis tradidit. Domos et prædia, quæ divendita fuerant, emptoribus pretio dissoluto, exulibus quum reddidisset, dissidiorum et controversiarum causas concordia constituta sustulit. (4) Idemque, quum Macedones, Antigono Philippi acceptam a Demetrio ejus patre tutelam gerente, Græcis omnibus formidolosi essent, Sicyonios, tametsi Dores erant, cum Achæorum concilio conjunxit. Dux vero ab Achæis delectus, exercitum contra Amphissenses Locros duxit: et Ætolorum fines ingressus, agrum populatus est. Quumque Corinthum Antigonus imposito Macedonum præsidio teneret, subito impetu Macedonum animos perculit; et pugna commissa, quum alios, tum ipsum præsidii ducem Persæum, Zenonis Mnaseæ filii philosophi auditorem, occidit, (5) Corinthum itaque quum Aratus liberasset, addiderunt se ad Achæorum concilium Epidaurii ac Trœzenii, qui Argolicam Actam (_Argolicum litus_) incolunt, quique extra Isthmum sunt Megarenses. Quare cum Achæis Ptolemæus societatem coiit. Lacedæmonii vero Agidem Eudamidæ filium regem suum secuti, subita incursione Pellenen occuparunt: verum Arato superveniente, prœlio victi, relicta Pellene domum se certis conditionibus receperunt. (6) Ibi Aratus, quum Peloponnesiacæ res prosperos habuissent successus, indignum ratus negligenter ferre, Piræeum, Munychiam, Salaminem et Sunium a Macedonibus teneri, quia spes non erat, per vim inde eos ejici posse, Diogenem præsidiorum præfectum adduxit ut, talentis centum quinquaginta acceptis, ea loca dederet: ipseque ejus pecuniæ sextantem Atheniensibus dedit. Persuasit etiam Aristomacho Argis dominanti, ut popularem rempublicam Argivis redderet, eamque cum Achæorum concilio conjungeret. Idem Mantineam a Macedonibus occupatam cepit. Sed enim hominibus haudquaquam ex animi sententia cuncta eveniunt: quandoquidem etiam Aratum necessitas impulit ut se ad Antigoni Macedonum regis societatem adjungeret. Res ita gesta est.
CAPUT IX.
_ De Cleomene Lacedæmoniorum rege Achæis bellum inferente — cum Antigono societatem ineunte — Cleomenis fuga et morte — Arati cæde a Philippo facta — Philippi morte — de memorandis in foro Sicyoniorum continuatio — Apolline Lycæo. _
Cleomenes Leonidæ filius, Cleonymi nepos, Spartæ regnum adeptus, Pausaniam sibi imitandum proposuit, ut qui et tyrannidem appetiit, et legibus ante sancitis sibi standum non putavit. Verum quum Pausania esset fervidior, vitæque retinendæ minus cupidus, per animi elationem et audaciam celeriter omnia confecit. Nam et ex altera familia Eurydamidam regem adhuc impuberem per Ephoros veneno de medio sustulit ad fratremque suum Euclidam imperium transtulit: et senatus auctoritate eversa, Patronomos (_quasi dixeris paterno animo in reipublicæ administratione affectos_) pro eo ordine, quoad ipsum duntaxat nomen, instituit. Mox rerum utique majorum, et toti Græciæ imperandi cupiditate incitatus, Achæis primum bellum intulit, quod victos fore sibi auxilio sperabat, maxime vero, quod suis eos conatibus impedimento esse nolebat: (2) atque Achæos, quibus tum quoque Aratus dux præerat, ad Dymen supra Patras prœlio vicit. Hæc res itaque Aratum coegit, Achivis et Sicyoni ipsi metuentem, Antigonum in auxilium accersere. Cleomenes autem, pace Antigoni violata, quum alia multa aperte præter fœderis conditiones fecerat, tum vero Megalopolitanos sedibus expulerat. Quare quum Antigonus in Peloponnesum transisset, Achæi ad Sellasiam cum Cleomene signa contulerunt. Quo victo, et Sellasiam diripuerunt, et ipsam etiam Lacedæmonem expugnarunt. Lacedæmoniis vero Antigonus et Achæi pristinam reipublicæ formam reddiderunt. (3) De Leonidæ liberis Euclidas in pugna cecidit: Cleomenes vero, quum in Ægyptum fugisset, honorificentissime primum est a Ptolemæo tractatus: at deinde in vincula conjectus, eo crimine damnatus, quod adversus regem Ægγptios concitasset. Verum tunc quidem effugit: sed mox quum Alexandrinis novi tumultus auctor exstitisset, iterum comprehensus, mortem sibi conscivit. Quo Lacedæmonii non inviti sane liberati regium quidem imperium abdicarunt: reliqua tamen ejus reipublicæ, quæ tum constituta fuerat, forma in hoc usque tempus permanet. Arato Antigonus, ut de se bene merito viro et rerum gestarum gloria tam insigni, perpetuam præstitit benevolentiam. (4) At eum Philippus, quum jam regnare cœpisset, quod multa, quæ ille in eos, quibus præerat, agebat iracundius, Aratus non probabat, ac sæpe etiam animi impetu vehementius concitatum coercebat, nihil tale timentem veneno dato necavit. Ejus quidem cadaver Ægio, ubi supremum diem clauserat, Sicyonem relatum, sepultum est: et Arateum etiam nunc ejus sacellum nuncupant. Ceterum Philippus eodem necis genere oratores duos Athenienses, Eurycliden et Miconem, qui apud populum dicendo non parum valebant, de medio tollendos curavit. (5) Sed ipsi etiam Philippo mortiferum poculum perniciem erat allaturum: nam quum alterum ex ejus filiis, Demetrium, natu minor [_immo_ major] Perseus veneno peremisset, ipse animi ægritudine consumtus est. Quod obiter exposui ad sententiam illam divinitus ab Hesiodo versu prolatam animum referens: malum consilium in ipsummet primum auctorem vertere.
6. Post Arati sacellum ara est Isthmio Neptuno dicata. Sunt item Milichii Jovis, et Dianæ, cui Patroæ cognomentum, sine ulla arte facta signa. Milichius pyramidis, Patroa columnæ figuram habet. Eodem in loco curiam ædificarunt, et porticum, cui a conditore nomen Clistheniæ. Eam enim de manubiis exstruxit Clisthenes, quum belli contra Cirrham gesti socius Amphictyonibus fuisset. In subdiali fori parte Juppiter æneus spectatur Lysippi: prope eum Diana inaurata. (7) Nec longe abest Apollinis sacellum, Lycei cognomento: quod vetustate jam collapsum, nihil omnino spectandum præbet. Cognominis hujusmodi causa fuit: quum lupi ovilia tantopere vexarent, ut nullus jam ex illis capi fructus posset, indicavit Apollo, quo loco aridum quoddam lignum jaceret: cujus corticem carnibus permistum quum ex eodem oraculo lupis apposuissent, illi, simulatque gustaverunt, interemti sunt. Lignum quidem ipsum in æde Lycei Apollinis positum est: sed qua sit ex arbore, ne ipsi quidem norunt civitatis antiquitatum interpretes. Continenter posita sunt ænea signa: filias esse Prœti dicunt: verum inscriptio alias feminas nominat. Ibidem Hercules est ex ære, a Lysippo Sicyonio factus. Proxime stat Mercurius Forensis.
CAPUT X.
_ De templo Herculis ejusque sacrorum ratione — templo Æsculapii cum duplici æde et signis in iis Somni et Somnii — signis in Æsculapii delubro — templo Veneris, signis in eo, mulieribus sacerdotibus et sacris — herba Pæderote — gymnasio Sicyoniorum. _