[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 11

Chapter 11 3,425 words Public domain Markdown

In gymnasio, quod a foro non longe abest, Hercules e marmore, Scopæ opus. Est et alibi Herculis ædes. Hujus vero loci conseptum ambitum omnem Pædizen (_?_) nominant: in cujus medio templum; et in eo ligneum signum prisci operis Laphaes Phliasius fecit. In Herculis quidem sacro traditam a Phæsto morem retinent: is enim quum in ᾿ Sicyoniam venisset, animadvertit Herculi tanquam heroi parentari: indigne vero ferens, divinos illi honores non haberi, instituit, quod adhuc a Sicyoniis servatur, ut jugulati agni ad aram pernas adurerent; carnium vero parte una, non aliter quam victimarum soliti essent, vescerentur, altera Herculi tanquam heroi parentarent. Festorum vero dierum, quos in Herculis honorem agitant, priorem Onomata (_?_), Herculeum alterum vocant. (2) Hinc via ad Æsculapii templum ducit. Accedentibus ad septum, duplex se læva in parte cella ostendit. In antica Somni signum positum, cujus præter caput nihil est reliquum: posticum est Apollini Carneo dicatum, quo nulli præterquam sacerdotibus fas est penetrare. In porticu balænæ os ingenti magnitudine locatum est. Post hoc Somnii signum est, et leonem sopiens Somnus, Epidotes cognomento. Qua patet ad Æsculapii accessus, in altera Panis, Dianæ in altera parte signa visuntur: illud sedentis, hoc stantis habitu. (3) Ingressus ipsum videas Æsculapium imberbem, ex auro et ebore a Calamide factum, altera sceptrum, altera vero sativæ pinus fractum tenentem. Deum ipsum aiunt, draconis induta specie, Nicagoræ, Sicyoniæ mulieris, Agasiclis matris, Echetimi uxoris, opera Epidauro ad se mulorum bigis deportatum. De templi lacunari quædam non magna signa pendent: e quibus, quæ draconi insidet, Aristodamam esse dicunt Arati matrem. Aratum enim ipsum Æsculapii filium autumant. Atque ille quidem ambitus nihil habet aliud memoratu dignum. (4) Post eum alius est Veneri sacer, in quo primum se Antiopes signum offert: ejus enim filios perhibent Sicyonios fuisse, et eorum causa cum Antiope volunt sibi affinitatem intercedere. Post quod jam Veneris est templum. Ingrediuntur illud æditua mulier, cui viri consuetudine uti non amplius licet, et virgo, quæ annuo fungitur sacerdotio, Lutrophoron (_balneum ferentem_) appellant, ceteris ab limine deam aspicere pariter atque adorare. (5) Ejus effigiem sedentem fecit Canachus Sicyonius, is qui et Didymeum Milesiis, et Thebanis Ismenium Apollinem fecit. Venus ipsa ex auro et ebore facta, capite polum gestat: manu altera papaver, altera malum tenet. Victimarum illi femora, præterquam suum, consecrant: ceteras partes juniperi lignis adolent: verum et dum femora torrentur, cum illis una pæderotis folia incendunt. (6) Nascitur pæderos herba ibi intra septum sub dio: neque alibi uspiam terrarum provenit, ne in ipsa quidem Sicyonia. Folia ei minora fagi, ilicis majora; forma eadem fere cum quercus folio: altera pars subnigra, alba altera; neque omnino dissimilis color ei, qui in albæ populi foliis cernitur. (7) Hinc ad gymnasium adeuntibus, ad dexteram Pherææ Dianæ se ædes ostendit. Deæ ligneum signum Pheris huc deportatum dicunt. Gymmnasium id Clinias Sicyoniis ædificavit: in quo puberes hac ipsa etiam ætate erudiuntur. In eo Dianæ quoque signum positum est e candido marmore pube tenus expolitum: et Hercules inferiore trunci parte quadratorum Mercurii signorum in modum fictus.

CAPUT XI.

_ De memorandis ad portam sacram — templo Minervæ — diis Apotropæis — aliis templis ad viam versus Phliuntem et Titanen — templo Eumenidum earumque festo annuo — Titane — Æsculapii templo in Titane ejusque et Hygieæ signo — Alexanore et Euamerione — reliquis signis in templo Æsculapii — Minervæ templo. _

Jam qui hinc ad portam, quæ Sacra dicitur, diverterint, templum Minervæ non longe ab ipsa porta videant: Epopeus olim dedicavit: id magnitudine et ornamentis omnibus ejus temporis templis præstitit. Verum et hujus famam vetustas oblivione obruit: de cœlo tactum conflagravit: ara tantum, quod illi uni fulmen pepercit, qualem Epopeus fecit, adhuc manet. Ante aram Epopeo monumentum, aggesta in tumulum terra, exstructum. Prope sepulcrum visuntur Dii Averrunci, quibus eodem ritu, quo Græci solent mala deprecari, rem divinam faciunt. Epopeum e proximis templis unum Dianæ et Apollini ædificasse dicunt, alterum Junoni Adrastum: in eorum neutro signum ullum reliquum. In Junonis recessu aram alteram Pani, alteram e candido lapide Soli Adrastus idem statuit. (2) Jam vero qua in campos fere descenditur, Cereris templum est: quod Plemnæum dedicasse ferunt, quo gratiam deæ pro filii nutricatione referret. A templo, quod Junoni dedicavit Adrastus, paululum abest Carnei Apollinis ædes, cujus solæ stant columnæ; parietes vero, tectum etiam nullum omnino invenias. Neque plus quicquam de Prodromiæ (_Præcurrentis_) Junonis æde exstat. Hane Phalces dedicarat Temeni filius, ducem sibi deam Sicyonem proficiscenti fuisse putans.

3. A Sicyone recta Phliuntem contendentibus, in diverticulo, quod a via stadia ferme decem abest ad sinistram, lucus occurrit, cui Pyrææ nomen: sacrum id Prostasiæ (_Præstiti_) Cereri, et Proserpinæ, una cum templo. Ibi viri seorsum festos illis dies agitant; Nymphonem vero qui dicitur feminis, ubi sacra facerent, concesserunt: suntque in eo Nymphone Bacchi, Cereris, et Proserpinæ signa, os ostendentia. Jam quæ Titanen ducit via, stadia ferme sexaginta procedit, ob angustias vehiculis invia. (4) At qui per eam stadia, opinor, viginti promoverint, et ad lævam Asopum transmiserint, ad lucum accedant ilicibus condensum: ubi fanum dearum, quas Athenienses Semnas (_Severas_), Sicyonii Eumenidas nominant. Iis die stato quotannis sacrum facientes, prægnantes oves mactant, ac mulso pro libamine, pro corollis floribus uti solenne habent. Eodemque propemodum ritu ad Parcarum aras, quæ in subdiali ejusdem luci parte sunt, sacra faciunt. (5) Hinc in viam reversus, quum rursum Asopum trajeceris et in montis verticem perveneris, ibi Titanem incoluisse indigenæ ferunt: fuisse vero eum Solis fratrem, a quo Titanes regiunculæ nomen inditum. Fuit autem Titan hic (nisi mea me conjectura fallit) in observandis anni temporibus admodum sollers, quibus semina atque arborum fructus sol augere et coquere soleat. Quocirca Solis illum fuisse fratrem commenti homines sunt. Posterius Alexanor Machaone Æsculapii filio genitus, in Sicyoniam profectus, in Titane Æsculapii fanum erexit. (6) Id et alii accolunt, maximam vero partem dei ipsius supplices tenent. Intra septum cupressetum est, ex vetustis admodum arboribus. Signum e quo sit vel ligno, vel metallo, neque quis ejus fuerit artifex, quisquam omnino potuit cognoscere: nisi quis forte ad ipsum Alexanora opus referat. Signi ipsius sola se facies, manuum et pedum partes anteriores ostendunt; nam lanea tunica alba et pallio cetera velantur. Eodem ferme habitu est Hygieæ signum; nam et hoc non facile conspicias: velatum enim undecunque est, partim comis, quas deæ mulieres detonderunt, partim vero Babyloniæ vestis fasciis. Qua vero cunque re litare quis voluerit, eadem traditum est illud etiam numen placari, cui est Hygieæ nomen. (7) Alexanori vero, et Euamerioni (sua enim et ipsis signa sunt) alteri tanquam heroi post solis occasum parentant, Euamerioni autem divinos honores habent. Atque hunc quidem Euamerionem, si recte conjicio, Pergameni ex quodam oraculo Telesphorum, Acesium Epidaurii nominant. At Coronidis quod exstat ligneum signum, nulla est in ædis parte constitutum: verum ubi deo ipsi tauro, agno, sue faciunt, Coronidem ipsam in Minervæ templum transportant, ibique eam colunt. Neque vero victimarum femora succidere satis habent, sed humi adurunt, præter aves: eas enim aris imponunt. (8) In iis fastigii partibus, quas aquilas vocant, Hercules insistit; in extremis Victoriæ signa. In porticu signa posita Bacchi et Hecates: Venus præterea, Mater Deorum et Fortuna, lignea omnia: e marmore vero Æsculapius, cognomento Gortynius. Ad angues quidem deo sacros quominus accedant homines, terror obstat: cibum illis in primo aditu apponunt, neque amplius quicquam eorum causa satagunt. Intra septum statua posita est Graniani Sicyonii, qui in Olympicis palmas tulit de quinquertio duas, de stadio unam, de iterato stadio (diaulon dicunt) duplicem, quod et nudus et cum scuto cucurrisset. In Titane Minervæ quoque ædes visitur, quo Coronidis signum deportant: et in ea Minervæ ligneum signum vetustum, quod ipsum etiam de cœlo tactum ferunt.

CAPUT XII.

_ De ventorum ara eorumque sacris — Helissone et Sytha fluminibus — Phliasia — Arante, urbis Arantiæ conditore — Asopo — Aræthyrea — Phliante. _

E vertice descendentibus (in vertice enim templum situm est) ara se Ventorum ostendit: ad quam nocte una quotannis sacerdos sacrum facit. Facit etiam ad foveas quattuor arcana alia nescio quæ, apposita ad ventorum sævitiam placandam. Accinit præterea, uti narrant, magica quædam Medeæ carmina. (2) A Titane qua iter est Sicyonem, qui ad mare descendant, Junonis templum videant ad lævam: quod neque signum amplius, neque lacunar habet: dedicasse ferunt Prœtum Abantis filium. Jam qua descenditur ad portum, qui Sicyoniorum dicitur, si ad Pelleneorum navale, Aristonautas (_Argonautas?_) flexeris, paulum supra viam Neptuni delubrum videas ad lævam. At secundum ipsam viam militarem Helisson, et post eum Sythas amnes in mare decurrunt.

3. Phliasius ager Sicyoniis finitimus. Urbs ipsa ferme quadraginta stadia distat a Titane: a Sicyone Phliuntem recta via ducit. Phliasios quidem non esse Arcadici nominis, declarant Homeri versus, quibus Arcades enumerantur: neque enim ipsi eo delectu comprehenduntur. Argivos vero ab initio fuisse, tum Dores factos post Herculis liberorum in Peloponnesum reditum, ipse historiæ progressus declarabit. Ac de Phliasiis quum pleraque inter se discrepantia memoriæ prodita non ignorem, ea duntaxat persequar, in quæ maxime consensum est. (4) Primum omnium in his finibus Arantem exstitisse tradunt indigenam hominem, qui oppidum condiderit in eo colle, qui nostra etiamnum ætate Arantinus dicitur: neque ita longe abest ab altero vertice, in quo Phliasiorum arx est, et (_Juventæ_) ædes. Hic igitur Aras urbem condidit: ab eoque olim et urbs et regio Arantia est appellata. Eo regnante Asopus Celusæ et Neptuni (sic enim creditum est) filius amnem eum adinvenit, quem ab ipso inventore Asopum vocant. Arantis vero sepulcrum est in vico, quæ Celænæ nominantur: quo etiam in loco Dysaulen hominem Eleusinium sepultum dicunt. (5) Aras filium Aorin, et filiam Aræthyream habuit. Hos Phliasii et venandi peritia, et bellica virtute præstitisse memorant. Mortua autem Aræthyrea, Aoris, quo testatam sororis memoriam relinqueret, regionem totam Aræthyream nominavit, quam Homerus inter eos populos numeravit, qui Agamemnonis imperio continebantur:

Orneasque colunt, et Aræthyrean peramœnam.

Arantis quidem filiorum sepulcra non in alia regionis parte quam in Arantino colle esse arbitror. Stant enim illis ibi insignes pilæ, et ante initia quæ Cereri agunt, Arantem et filios ejus ad libamina vocant, ad ipsa monumenta conversi. (6) Phliantem ipsum, a quo tertium accessit regioni nomen, Ciso Temeni filio natum, quod est in Argivorum historiis, neutiquam, ut credam, adduci possum; quippe qui eum Bacchi filium habitum norim, et ex iis unum, qui navem Argo conscenderunt: cui rei Rhodii poetæ versus testimonio sunt:

Venit Aræthyrea Phlias Bacchi inclyta proles, dives opum, stabili tenuit dum sede penates, arvaque, quæ vitreis Asopus perfluit undis.

Phliantis vero matrem fuisse Aræthyream, non Chthonophylen: quum Chthonophyle uxor ejus fuerit, ex qua Androdamam suscepit.

CAPUT XIII.

_ De Phliuntis statu Heraclidarum adventu turbato — Pythagoræ majoribus — Ganymedis vel Hebes luco et cultu — templis et signis in arce Phliasiorum — capræ sacræ cultu — Aristia et Pratina, dramatum satyricorum scriptoribus — domo fatidica Amphiarai — umbilico Peloponnesi — de Hercule et Cyatho narratio. _

Herculis autem liberis redeuntibus tota Peloponnesus præter Arcadas est turbata, ita ut multæ urbes Dorici nominis homines in civitatem recipere cogerentur, pluresque insuper mutationes incolis acciderent. Quæ vero ad Phliuntem pertinent, ita se habent: Rhegnidas Doriensis, Phalce Temeni filio genitus, ab Argis et Sicyonia cum exercitu Phliuntem venit: ac ceteri quidem Phliasii non recusabant, quod ille postulabat, ut sedes quique suas retinerent, ipsi regnum deferrent, sociis Doribus agrum assignarent: (2) at Hippasus, totaque ejus factio, obsistendum censebant, neque omnino sine pugna tam multa ac præclara bona Doribus esse concedenda. Sed enim quum ejus sententiam populus repudiasset, Hippasus cum iis, qui sequi voluerunt, Samum exilii causa concessit. Hippasi hujus pronepos fuit Pythagoras, cui sapientiæ laus attributa est e Mnesarcho Euphronis filio Hippasi nepote procreatus. Hæc de rebus suis narrant Phliasii, quibus Sicyonii in plerisque assentiuntur.

3. Addentur jam, quæ apud Phliasios in primis ostenduntur, quæque memoratu dignissima videri possint. In arce cupressorum lucus est, in quo templum exstat antiqua religione sacrosanctum. Deam, cui id est dedicatum, prisci Ganymedam, recentiores Heben nominant, cujus et Homerus mentionem fecit, ubi Alexandri et Menelai singulare certamen exponit: eam quidem vini ministram deorum appellans. Idem in Odyssea quo libro descendentem facit ad inferos Ulyssem, uxorem eam Herculis esse dixit. At Olen poeta hymno in Junonem ab Horis educatam Junonem scriptum reliquit: liberos vero eam habuisse Martem et Heben. (4) Habent huic deæ Phliasii honores multos, summum vero omnium, quod, qui supplices huc confugerint, cujusvis criminis impunitatem consequuntur. Quin et, qui vincti ante fuerunt, ad eas arbores, quæ in luco sunt, compedes suspendunt. Dies etiam festos quotannis celebrant, quos cissotomos (_quasi_ hederisecos _dicas_) appellant. Signum quidem neque in operto custodiunt, neque in aperto ullum ostenditur: atque ejus rei religione sancitam rationem quandam referunt. Exeuntibus e foro ad lævam delubrum est Junonis cum signo e marmore Pario. (5) In arce septum aliud, Cereri sacrum. In eo templum cum Cereris et Proserpinæ signis. At Dianæ (exstat enim et Dianæ ex ære eodem in loco signum) per mihi antiquum esse signum videbatur. Qua ex arce descenditur, Æsculapii ædes ad dextram est, in qua signum imberbe. Infra ædem theatrum structum est. A quo non longe Cereris templum, et prisca in eo signa sedentia. (6) In ipso foro capra dedicata est ex ære, magna sui parte inaurata, cui ob eam causam honos est a Phliasiis habitus, quod sidus, quam Capram vocant, ortu suo vitibus perniciem afferre consuevit. Ne itaque cœlestis Capra vinetis noceat, forensem illam ex ære quum aliis afficiunt honoribus, tum vero auro eam exornant. Est eodem in loco Aristiæ Pratinæ filii monumentum: uterque Satyris faciundis omnibus, præterquam Æschylo, præstiterunt. (7) In postica fori parte domus est, quam Phliasii Fatidicam nuncupant. In eam enim ingressus Amphiarus, quemadmodum narrant Phliasii, quum noctem unam obdormisset, statim divinare cœpit, quum ante (hoc enim addunt) indoctus et minime fatidicus fuisset. Id quum ita evenisset, in reliquum omne tempus occlusæ illæ ædes fuerunt. Non longe est qui Umbilicus dicitur, medius totius Peloponnesi locus, si modo ita se habet res, uti ipsi dicunt. Ab Umbilico progressus Bacchi vetustum templum videas: Apollinis etiam unum, et aliud Isidis. In eis Bacchi et Apollinis signa exposita omnium oculis sunt: Isidis vero solis sacerdotibus conspicere fas est. (8) Pervagata est inter Phliasios fama, Herculem e Libya redeuntem abreptis Hesperidum malis Phliuntem venisse sui cujuspiam negotii causa: ad eum vero ibi commorantem Œneum ex Ætolia, qui socer ejus esset, accessisse. Ibi quum vel Œneus Herculem ad cœnam vocasset, vel ipse apud eum accumberet, dicitur Hercules digito uno Cyathi pueri, qui erat Œneo a calice, ejus in fundendo ministerio offensus, tam graviter caput percussisse, ut ex eo ictu puer diem suum statim obierit. In ejus facti memoriam Phliasii ad Apollinis templum cellam ædificarunt, in qua e marmore signa sunt, Cyathus Herculi poculum porrigens.

CAPUT XIV.

_ De vico Celeæ dicto — Cereris initiis — Dysaule — Arante. _

A Phliunte stadia ad summum quinque Celeæ absunt: quo in loco quarto duntaxat quoque anno, non singulis annis, Cereris initia referuntur: quibus præest hierophanta, cui non est perpetuum sacerdotium illud, verum alius et alius legitur singulis initiis: et is quidem, quin, si velit, uxorem ducat, nulla religione impeditur. Atque in his rebus diversus Eleusine mos obtinet; ceterum ipsa initia ad Eleusiniorum imitationem aguntur, quod ipsi etiam Phliasii fatentur. (2) Aiunt enim Dysaulen Celei fratrem, quum ad ipsos venisset, initiorum ritum monstrasse: pulsum autem illum Eleusine ab Ione Xuthi filio, quum illum Athenienses bello contra Eleusinios suscepto prætorem delegissent. At ego Phliasiis nunquam assentiar, quenquam ex Eleusiniis pugna victum in exilium abisse, quum bellum ante pugnam induciis compositum sit, et Eumolpus ipse Eleusine manserit. (3) Potuit hic quidem Dysaules alia de causa, quam ob eam, quæ a Phliasiis prodita est, Phliuntem venisse. Neque vero, uti ego sentio, aut ulla ei fuit cum Celeo cognatio, aut omnino claro fuit inter Eleusinios loco. Neque enim eum suis versibus præterisset Homerus. Is enim quo carmine Cererem celebrat, recensens eos omnes, qui initia a dea docti sunt, nullum omnino Dysaulen Eleusinium nosse videtur. Sunt autem hi versus ejus:

Mystica sacrorum diva didicere magistra Triptolemus, Dioclesque simul frenator equorum, Eumolpus, Celeusque, duces populique parentes.

4. Hic igitur Dysaules, uti Phliasii memorant, et initia illic tradidit, et vico idem Celeis nomen imposuit. Exstat igitur ibi, ut ante dixi, Dysaulæ monumentum: quo tamen vetustius est Arantis sepulcrum. Neque enim eo regnante, sed multo post, ut Phliasii testantur, Dysaules venit. Æqualem enim Prometheo Iapeti filio Arantem fuisse asserunt, tribusque hominum: ætatibus superiorem Pelasgo Arcadis filio, et iis, qui apud Athenienses Aborigines sunt appellati. In eo templo, quod Anactorum appellant, de tholo currus pendet, quem Pelopis fuisse tradunt. Et hæc quidem præ ceteris historia digna apud Phliasios sunt.

CAPUT XV.

_ De urbe Cleonæ appellata, in via versus Argos, et memorandis in ea — vico Nemea et templo Jovis Nemei — Opheltæ sepulcro et Nemea Asopi filia — urbis Mycenarum reliquiis — de Phoroneo et Inacho fluvio narratio. _

Media est inter Corinthum et Argos urbs non magna Cleonæ, a Cleone, quem Pelopis fuisse filium tradunt, appellata. Non desunt tamen qui Cleonen unam ex Asopi amnis, qui Sicyonem præterfluit, filiabus dicant fuisse. Nomen certe urbi ab horum alterutro impositum est. In ea ædes Minervæ signum habet Scyllidis et Dipœni arte factum: fuisse eos aiunt Dædali discipulos. Sunt qui Dædalum velint uxorem duxisse Gortyne oriundam, e qua sint ei Dipœnus et Scyllis geniti. Præter hanc ædem Cleonis Euryti et Cteati monumenta sunt: quos, quum Elide ludos Isthmicos spectatum ivissent, Hercules sagittis confixit, indigne ferens, illos Augeæ bello contra se in acie stetisse. (2) A Cleonis Argos viæ duæ ducunt: expeditis altera commodior, et compendiaria: altera quæ est ad Tretum quod dicitur, angusta et ipsa, quum undique montibus concludatur, verum facilius multo vehicula transmittit. In illis ipsis montibus leonis Nemeæi specus adhuc ostenditur: a quo vicus Nemea non longius quam stadia abest quindecim. Ibi Nemei Jovis templum est dignum spectatu, quanquam testudo collapsa est, neque ullum in eo reliquum jam signum. Circa templum cupressorum est lucus: quo in loco quum nutrix Ophelten in herba posuisset, a dracone peremptum memorant. (3) Sacra Jovi Nemeo Argivi in Nemea faciunt, eique certum sacerdotem capiunt: et armatis viris cursus certamina proponunt in ipso Nemeorum conventu, qui per brumæ dies celebratur. Est ibidem Opheltæ sepulcrum lapidea maceria incinctum: intra cujus ambitum aræ sunt: est etiam e cespite tumulus Lycurgi, Opheltæ patris. Proximum fontem Adrastean appellant, vel alia quavis de causa, vel quod eum Adrastus monstrarit. Regionem vero appellatam dicunt a Nemea Asopi filia. Est supra Nemeam Apesas mons: in quo Perseum primum Jovi Apesantio rem divinam fecisse tradunt. (4) Jam qui redeant ad Tretum Argos accessuri, ad lævam Mycenarum ruinas videant. Et Mycenarum quidem conditorem Perseum Græci agnoscunt: causam vero urbis condendæ, et qua postea re impulsi eam everterint Argivi, ipse exponam. Neque enim in ea regione, cui nunc Argolidi nomen, res ulla vetustior hominum est memoriæ commendata, sed Inachum aiunt, quum regnaret, præterfluentem amnem de suo nomine nuncupasse, et Junoni sacrum fecisse. (5) Verum est etiam narratio hujusmodi: Phoroneum primum in ea terra exstitisse, cui pater Inachus, non vir, sed fluvius fuerit: quem cum Cephiso et Asterione inter Neptunum et Junonem de regione disceptantes arbitrum fuisse, et quum litem secundum Junonem dedissent, Neptunum aquam illis omnem ademisse. Unde neque Inachus, neque alius eorum amnium aquam suppeditant, nisi imbribus adjuti: per æstatem vero in magna soli siccitate sola Lerna aquam habet. Phoroneus quidem Inachi filius primus dispersos ante homines et seorsum habitantes in unius civitatis jus compulit: et ab eo oppidum illud, quo congregati sunt, Phoronicum est nuncupatum.

CAPUT XVI.

_ De denominatione regionis Argivæ et primis ejus regibus — Prœto, Acrisio et Perseo — urbis Mycenarum ejusque nominis origine — Mycenarum excidio et reliquiis memorandis. _

Regio ab Argo, Phoronei ex filia nepote, qui post Phoroneum regnavit, nomen accepit. Ex Argo Pirasus et Phorbas, Phorbante Triopas, Triopa geniti sunt Iasus et Agenor. Io quidem, Iasi filia, vel quo scripsit Herodotus modo, vel ut Græci narrant, in Ægyptum pervenit: Crotopus vero Agenoris filius Iaso in imperium successit, e quo natus Sthenelas. Postea Danaus ex Ægypto veniens, pulso Gelanore Sthenelæ filio, Agenoris nepotes regno submovit. Et Danai sane casus, ejusque filiarum audax in patrueles facinus, æque Græcis omnibus notum: notum etiam, Danao vita functo, Lynceum regnum tenuisse. (2) Jam vero Abantis filii, Lyncei nepotes, ita regnum inter se partiti sunt, ut Acrisius Argis manserit, Prœtus Heræum, Mideam, Tiryntha et Argolici agri maritimam oram possederit: cujus imperii adhuc Tirynthe exstant monumenta. Interjecto dein tempore Acrisius quum vivere etiamnum Perseum, et virtutis multa documenta dare cognovisset, Larisam ad Peneum amnem concessit. At Perseus quum visendi avi materni, eumque sibi tum oratione tum factis conciliandi cupiditate esset incensus, Larisam venit. Ubi et ætatis robore, et disci a se inventi gloria elatus, dum artem in hominum conventu ostentat, Acrisium adverso fato intervenientem disci impetu occidit: (3) atque ita dati olim Acrisio responsi vocem ratam fecit, quem a fati certo eventu vindicare non potuit vel in filiam, vel in nepotem excogitata crudelitas. At Perseus Argos reversus, quum ejus parricidii infamiam magno sibi duceret dedecori, Megapenthi Prœti filio persuasit, ut secum regnum commutaret. Tunc ipse illius imperio suscepto Mycenas condidit: quam urbem eo nomine appellavit, quod eo in loco ei ensis fungus (_capuli capitulum, quod_ mycetem _Gæaci vocant_) excidisset. Audivi etiam qui dicerent, sitientem humo fungum (_quem et ipsum Græci_ mycetem _vocant_) sustulisse, ac repentinis aquæ scatebris siti magna cum voluptate depulsa, ex eo casu urbem Mycenas nominasse. (4) Homerus quidem in Odyssea Mycenes mulieris hoc versu mentionem fecit:

Tyro atque Alcmene sertisque ornata Mycene.