[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 8
Altera ab Eleusine via Megara ducit: per eam qui ingrediuntur, puteum offendunt, cui nomen Anthio. Super eo Pamphos versibus mandavit Cererem post raptum Proserpinæ, anus facie sumta, consedisse: atque inde illam Celei filias, quod nempe esse anum putassent, ad matrem deduxisse: Metaniram vero ei filium educandum tradidisse. (2) Non longe a puteo Metaniræ sacellum est, et eorum, qui ad Thebas ceciderunt, tumuli. Quum enim Creon, qui Laodamantis Eteoclis filii tutela suscepta Thebis imperabat, non sineret cæsorum cadavera tolli a propinquis et humari, Thesei opem Adrastus imploravit. Commissa itaque inter Athenienses et Thebanos pugna, victor Theseus in Eleusinium agrum deportanda cadavera atque ibi sepelienda curavit. Thebani tamen neque se, quin humarentur, prohibuisse, neque ullum sibi cum Atheniensibus certamen fuisse dicunt. (3) Post Argivorum sepulcra Alopes monumentum est: quam, quum Neptuno Hippothoontem peperisset, eo ipso in loco a Cercyone patre interfectam ferunt. Cercyonem ipsum traditum est in omnes hospites immanem fuisse, præcipue tamen in eos, qui in luctæ certamen descendere recusassent. Et ætate quidem mea locus ille, qui ab Alopes tumulo non longe abest, Cercyonis palæstra appellatur. Dicitur autem Cercyon omnes, qui lucta secum certassent, occidisse, præter Theseum tamen, a quo arte inprimis luctandi est superatus. Palæstricen enim Theseus primus invenit: et ab eo profecta palæstritarum disciplina, posterius magistris celebrari cœpta, quum ante sola corporis magnitudine et robore in lucta certaretur. Hæc sunt quæ apud Athenienses, uti ego sentio, aut prædicantur, aut cum admiratione spectantur, quum ea ab initio missa fecerim, quæ leviora sunt quam ut ullam institutæ historiæ possint dignitatem afferre.
4. Eleusini finitima est Megarica terra: cujus imperium Pylæ regi a Pandione relictum Athenienses olim habebant. Ejus rei testimonia mihi sunt, quod in ipsis Megarensium finibus exstat Pandionis sepulcrum, quodque, quum Ægeo, qui in ea familia natu maximus erat, Atheniensium regno Nisus concessisset, Niso Megara obtigerunt et quicquid agri ad fines usque Corinthiorum pertinet: manet autem apud Megarenses adhuc navale, quæ Nisæa ab ipso appellatur. Regnante vero Codro, quum Peloponnesii bellum Atheniensibus intulissent ac nihil omnino insigne ad gloriam in eo aliud gessissent, dum se domum reciperent, Megara Atheniensibus ademerunt, Corinthiosque ac ceteros auxiliarios, qui nomina dedissent, illic habitare siverunt. (5) Quæ res effecit ut Megarenses, lingua cum moribus mutata, Dores fierent. Urbem vero eo nomine appellatam putant Care Phoronei filio regnante. Tunc enim primum Cereris templa apud se erecta, eaque Megara appellata, Megarenses ipsi commemorant in iis, quos de rebus suis habent, sermonibus. At Bœotii Megareum dicunt Neptuni filium Onchesti sedem habentem cum Bœotiorum manu Niso contra Minoem auxilio venisse: quumque in prœlio cecidisset, eo ipso, in quo ceciderat, loco sepultum urbi, quæ ante Nisa appellabatur, nomen dedisse. (6) Ad hæc addunt Megarenses, Lelegem, duodecim post Carem Phoronei filium ætatibus, ex Ægypto venisse: eoque regnante indigenas Lelegas appellatos. Clesone vero Lelegis filio Pylan ortum, Pyla Scironem, cum quo nupta Pandionis filia fuerit. Hunc Scironem et Nisum Pandionis filium postea de regno disceptantes judicem Æacum habuisse: adjudicasse illum Niso regnum, ejusque posteris; Scironi vero totius rei bellicæ imperium. Megareum deinde Neptuni filium, cui Nisus Iphinoen filiam nuptum dederat, socero in regnum successisse. Nam de Cretico bello et urbe regnante Niso capta omnia Megarenses dissimulant.
CAPUT XL.
_ De memorandis in urbe Megaris — Sithnidibus Nymphis — signis Imperatorum Romanorum et Dianæ Sospitæ — signis duodecim deorum — Olympieo et templo Jovis — Megarensium certamine cum Atheniensibus de Salamine — memorandis in via ad Megarensium arcem Cariam dictam. _
In oppido aquæductus est ab Theagene exstructus, quem jam ante memoravi filiam Cyloni Atheniensi nuptum dedisse. Hic itaque Theagenes in tyrannide aquæductum illum erexit, opus quum magnitudine, tum ornatu et columnarum numero valde præclarum. Aquam influentem Sithnidum Nympharum appellant: et eas quidem Nymphas indigenas esse dicunt suas, atque ex earum una [filia] Jovi Megarum natum: ac Megarum quidem Deucalionis diluvium in Geraniæ verticem effugisse, quum nondum mons ille id nominis haberet. Nam quod Megarus gruum prætervolantium vocem secutus illuc natando evasisset, inde monti inditum nomen tradunt. (2) Non longe ab aquæductu vetus est quædam ædes: in qua exstant ætate etiam nostra Imperatorum Romanorum imagines, et signum ex ære, quod Dianæ Sospitæ appellant. Hanc esse cognominis causam dicunt: quum Persæ, vexato excursionibus Megarico agro, se Thebas ad Mardonium ducem suum reciperent, obortis Dianæ numine tenebris, per errorem viarum ad montanam eos regionis partem deflexisse; ibi ut tentarent, an hostilis exercitus prope esset, sagittas misisse, ad quarum ictus proxima saxa tanquam gemitus imaginem redderent; eos vero iterum majori studio sagittas misisse, ita ut in hostes se jaculari opinantes omnia tela profunderent. (3) Quum vero illuxisset, Megarenses armatos, contra inermes et ne jacula quidem habentes impetu facto, magnam ejus agminis partem trucidasse, atque ex eo Dianæ Sospitæ signum dedicasse. In eodem templo duodecim deorum signa sunt, Praxitelis, ut ferunt, opus. Dianam autem Strongylion fecit. (4) Jam vero Jovis lucum ingressus, quem Olympieum dicunt, templum videas plane insigne, etsi Jovis signum expolitum non est. Opus enim Peloponnesiacum bellum interpellavit: per quæ sane tempora Athenienses terrestribus maritimisque copiis quotannis fere Megarensium publicas et privatas opes vehementer attriverunt et in extremam miseriam adduxerunt. Ipsius quidem Jovis os auro et ebore constat: reliquum vero corpus e gypso et fictili est materia. Opus hoc fecisse dicunt Theocosmum civem suum, adjuvante Phidia. In Jovis capite Horæ et Parcæ insistunt. Fata enim Jovi parere, et ejus nutu temporum vicissitudines describi, nemo est qui nesciat. In templi postica parte ligna quædam sunt duntaxat informata: quæ Theocosmus auro et ebore fuisset ornaturus ad signum Jovis absolvendum. (5) In ipso vero templo triremis æneum rostrum positum est. Eam vero se triremem cepisse Megarenses dicunt in prœlio navali, quod cum Atheniensibus de Salamine certantes fecerunt. Neque Athenienses infitiantur, defecisse aliquando a se ad Megarenses Salaminem: Solonis vero elegis excitatos de insula prius disceptasse, deinde eam se bello recepisse. At Megarenses dicunt viros quosdam profugos, quos Dorycleos nominant, a se ad colonos, qui sorte ducta in Salaminem ante missi fuerant, abiisse, ac Salaminem Atheniensibus prodidisse. (6) A Jovis luco quum in arcem adscenderis, quam a Care Phoronei filio ætate etiam nostra Cariam nominant, Bacchi Nyctelii (_Nocturni_) ædem videas, et Veneris Epistrophiæ (_Verticordiæ_) sacellum. Noctis præterea oraculum, et Jovis Conii (_Pulverei_) delubrum sine tecto. Æsculapii vero et Hygieæ signa Bryaxis fecit. Eodem in loco est Cereris quod dicitur Megaron: quod ædificasse Carem, dum regnaret, memorant.
CAPUT XLI.
_ De Alcmenæ sepulcro — loco Rhun dicto — aliis sepulcris et templis — Alcathoo et leone Cithæronio — Pandionis heroo — Hippolyte Amazone — Tereo, Procne et Philomela. _
Ab ea arcis parte, quæ ad septentriones est, descendentibus Alcmenes se ostendit monumentum, proxime ad Olympii Jovis ædem. Proficiscentem enim eam Argis Thebas in Megarensium finibus in ipsa via mortuam ferunt: inter Herculis vero filios disceptatum, partim ejus cadaver Argos reportare, partim Thebis sepelire volentibus, quum Herculis ex Megara filiorum et Amphitryonis Thebis essent sepulcra. Sed respondit Delphicus Apollo de ea re consulentibus, eam in Megarico agro sepeliri satius esse. (2) Hinc me rerum patriæ suæ peritus interpres in vicum deduxit, quem Rhun (_Fluxum_) appellari dixit, ob eam videlicet causam, quod ex imminentibus oppido montibus quondam in eum aqua defluebat: eam vero aquam alio Theagenes tyrannus derivavit, et in eo ipso, unde aquam deduxerat, loco Acheloo aram dedicavit. Prope est Hylli Herculis filii monumentum, qui cum Echemo Arcade Aeropi filio singulari certamine depugnavit. Quis vero hic Echemus fuerit, qui Hyllum occidit, in alia historiæ parte exponam. Hyllus ipse Megaris sepultus est: ut recte quidem hæc Heraclidarum expeditio appellari possit, in Peloponnesum suscepta, Oreste regnante. (3) Non longe ab Hylli monumento est Isidis ædes, et secundum eam Apollinis ac Dianæ. Hanc dedicasse Alcathoum, leone, quem Cithæronium appellarunt, confecto; et ab eo leone quum alios, tum Megarei regis sui filium Euippum laniatum fuisse tradunt. Quum enim natu major filiorum, cui Timalco nomen, cum Castore et Polluce Aphidnam oppugnatum venisset, fuissetque a Theseo interfectus, Megareum aiunt, orbatum filiis, et filiæ nuptias et regnum ei spopondisse, qui Cithæronium leonem confecisset. Alcathoum igitur Pelopis filium, ausum cum bellua congredi, ex eo certamine victorem discessisse. Regno itaque potitum, Agroteræ Dianæ et Agræi Apollinis templum dedicasse. (4) Et hæc quidem ad hunc modum facta dicunt. Ego vero velim quidem ea scribere, quæ Megarensium sermonibus congruant, id tamen qui fieri possit ut in omnibus faciam, non reperio. Nam leonem Cithæronium ab Alcathoo confectum ut credam, facile adducor: Timalcum vero Megarei filium quis unquam literis prodidit cum Castore et Polluce Aphidnam venisse? Sed ut maxime venerit, quî potuit a Theseo interfici, quum Alcman carmine, quod in Castoras fecit, scriptum reliquerit, eo tempore, quo illi expugnatis Athenis Thesei matrem captivam abduxerunt, Theseum ipsum domi non fuisse? (5) Neque etiam, quæ Pindarus scripsit, ab illis diversa sunt: qui addit, Theseum affinitatem Castorum sibi expetisse: quare domo profectum, ut Pirithoum prius, celebres illas fama nuptias affectantem, adjuvaret. Sed quicunque ille fuerit, qui gentilitates persecutus est, eadem nimirum fuit, qua Megarenses, inscitia, si utique Theseus a Pelope genus duxit. Sed nimirum Megarenses de industria veritatem non tam ignorant, quam ambagibus involvunt. Quod enim fateri prorsus nolunt, Niso regnante urbem captam, successisse ei Megareum generum, Megareo Alcathoum comminiscuntur. (6) Verum Niso jam mortuo, et eversis Megarensium rebus, constat ab Elide Alcathoum venisse. Testimonio mihi fuerit, quod muros ipse de integro erexit, quorum fuerant veterem ambitum Cretenses demoliti. Sed de Alcathoo ac leone, sive is eum in Cithærone, sive quo alio in loco occiderit, deque Dianæ Agroteræ et Apollinis Agræi dedicatione hæc hactenus. Jam vero ex hoc templo descendentibus in conspectu est Pandionis sacellum. Sepultum quidem Pandionem eo loco, qui scopulus Æthyiæ Minervæ appellatur, ante diximus. Sed eidem parentant intra urbem etiam Megarenses. (7) Propinquum est Pandionis sacello Hippolytæ monumentum, de qua quæ Megarenses dicunt, non prætermittam. Quum Amazones ob captam Antiopen bello Athenienses lacessissent, a Theseo superatæ sunt. Quumque earum multæ in prœlio cecidissent, Hippolyten tradunt, Antiopes sororem, cui feminarum ille parebat exercitus, Megara cum paucis aufugisse: ibi quum re male gesta animum despondisset, præsertim quod se Themiscyram in patriam suam redire posse desperasset, præ animi angore e vita excessisse: sepultam vero eo, quo diximus, loco, et ejus sane monumentum Amazonici clypei formam præ se fert. (8) Ab eo non longe abest Terei sepulcrum, ejus qui Prognen Pandionis filiam uxorem duxit. Regnavit, autem Tereus, ut Megarenses dicunt, circa Pagas (_Fontes_) quæ Megaridis appellantur: uti vero ego existimo, atque indicant quæ adhuc exstant vestigia, Daulide supra Chæroneam. Ejus enim Græciæ, quæ nunc Hellas appellatur, multas olim partes barbari tenuerunt, quas post allatam Philomelæ vim, et interemptum a mulieribus Ityn, Tereus in potestatem redigere non potuit. (9) Atque ille quidem sibi ipse Megaris manum intulit, quo in loco ei statim tumulum struxerunt, ad quem annuum faciunt sacrum, et in eo calculis pro farre utuntur: atque eo quidem primum in loco upupam avem visam memorant. Mulieres quum Athenas confugissent, præ luctu et mœrore ob ea, quæ et passæ fuerant, et fecerant, contabuerunt. Vulgatam certe de eis fabulam, earum alteram in lusciniam, in hirundinem alteram mutatam, ex eo existimo ortam, quod avis utraque miserabiles et luctuosos cantus edunt.
CAPUT XLII.
_ De altera Megarensium arce et de memorandis prope illam — Apolline in muris exstruendis Alcathoo operam præstante — lapide citharæ instar sonante — simili in Ægypto Memnonis simulacro sonante — templis Minervæ in vertice arcis, inprimis Minervæ Æantidis — Apollinis templo et signis — ebeni ligni natura — Alcathoi filiorum occasu — heroo Inus, et quæ de ea referunt Megarenses. _
Habent Megarenses et arcem, alteram cui ab Alcathoo nomen est: ad quam qui ascenderint, ad dexteram Megarei monumentum videant, qui Cretico bello ab Onchesto Megarensibus auxilio venit. Ostenditur etiam deorum focus, quos Prodomeos vocant, quibus rem divinam fecisse tradunt Alcathoum, quum esset murorum fundamenta jacturus. (2) Juxta eum focum lapis exstat, super quo citharam deposuisse Apollinem tradunt, quum muros facienti Alcathoo operam esset suam navaturus. Ac censu olim Atheniensium comprehensos fuisse Megarenses, id mihi argumento est, quod satis constat, ab Alcathoo filiam Peribœam una cum Theseo in Cretam tributi nomine missam. Tum igitur in fabricandis muris ab Apolline adjutum Megarenses affirmant, atque in eo, quem dixi, lapide citharam deposuisse: reddit is, calculo si quis eum percusserit, eundem, quem pulsæ fides, sonum. (3) Quæ mihi res plane admirabilis visa est: magis etiam Ægyptiorum colossus, qui Thebis Ægyptiis est. Nam Nilum transgressis, non longe ab eo loco, quæ Syringes appellantur, statua est sonans sedentis hominis, Memnonem vulgo nominant, quem ex Æthiopia in Ægyptum venisse ac Susa etiam usque penetrasse tradunt. At ipsi Thebani Memnonem esse negant, nam Phamenophem esse indigenam hominem dicunt. Audivi etiam, qui Sesostris illam statuam esse dicerent. Eam Cambyses diffidit: et nunc etiam superior pars a vertice ad medium truncum humi neglecta jacet: reliquum adhuc sedere videtur ac quotidie sub ipsum solis ortum sonum edit, qualem vel citharæ vel lyræ nervi, si forte rumpantur. (4) Apud Megarenses curia est, olim Timalci sepulcrum, quem paulo ante dixi non videri mihi a Theseo interfectum fuisse. In ipso arcis jugo Minervæ templum est, et in eo deæ signum inauratum, præter manus tamen et imos pedes; quæ, uti ipsum os, ex ebore sunt. Alterum ibidem est delubrum Minervæ, cui Victoriæ cognomentum: aliud etiam Æantidis, de quo quum nihil ab interpretibus monumentorum Megaricorum prolatum sit, ego ex opinione mea pauca adscribam. Telamon Æaci filius Alcathoi filiam Peribœam uxorem duxit. Ejus igitur filium Ajacem, quum Alcathoo in regnum successisset, signum Minervæ dedicasse existimo. (5) Apollinis vero ædes prisca fuit laterculis exstructa: quam Adrianus princeps e candido lapide restituit. Apollinis vero Pythii et Decumani simulacra nihil fere ab Ægyptiorum ligneis signis differunt: sed ejus, quem Archegeten nuncupant, Ægineticis operibus persimile est, totumque ebeno constat. Audivi autem Cyprium hominem oppido quam peritum in herbarum generibus ad medendi usum notandis, quum diceret, ebenum nulla folia, nullumque omnino fructum ferre; nec stirpem esse soli expositum: radices terra occultari, quas eruant Æthiopes, atque in his esse homines qui, quo maxime loco ebenus reperiatur, norint. (6) Est ibi etiam Legiferæ Cereris fanum; unde qui descenderunt, Callipolidis Alcathoi filii monumentum vident. Sed et alterum habuit natu majorem filium Alcathous, Echepolin: quem in auxilium Meleagro misit in Ætoliam contra aprum. Quum vero a fera fuisset adolescens interemtus, atque id primus rescisset Callipolis, ad patrem, qui sacrum Apollini tunc forte faciebat, in arcem accurrit ac ligna e sacris focis disturbavit. Quem quum piaculum commisisse Alcathous, qui filium periisse ignoraret, judicasset, ira incitatus, stipite ex iis ipsis, quæ ille disjecerat, lignis capiti impacto, filium interfecit. (7) In via vero, quæ ad Prytaneum ducit, Inus sacellum est. Id lapidum maceria incingitur, et sponte natis oleis convestitur. Soli enim ex omnibus Græcis Megarenses Inûs cadaver in maritimam agri sui oram ejectum ferunt; atque illud Cleso et Tauropolin, Clesonis filias, Lelegis neptes, sublatum sepulturæ mandasse: ipsamque Ino apud se primos Leucotheam appellatam eique se quotannis rem divinam facere.
CAPUT XLIII.
_ De Iphigenia — Adrasto — sepulcris in prytaneo Megarensium et petra prope illud Anaclethra dicta — sepulcris in urbe — Æsymnio — Iphinoes cultu — sepulcris ad Bacchi templum — Bacchi templo et signis — Veneris templo et signis in eo — Fortunæ templo et aliis signis — Corœbo ejusque sepulcro in foro Megarensium. _
Sed iidem Iphigeniæ quoque sacellum monstrant, atque eam Megaris mortuam aiunt. Ego vero etiam, quæ longe secus de Iphigenia Arcades narrant, audivi. Neque ignoro, Hesiodum eo poemate, quo illustres feminas recenset, scripsisse, non esse cæsam Iphigeniam, sed Dianæ numine Hecaten factam. A quibus nihil discrepant quæ scripsit Herodotus, Tauros in Scythia habitantes naufragos virgini immolare: virginem vero eam esse Iphigeniam Agamemnonis filiam. Habent Adrasto etiam Megarenses honorem: quem, dum exercitum a Thebarum expugnatione domum reduceret, mortuum apud se tradunt. Mortis vero ei causam fuisse senectutem, et animi angorem ob Ægialei filii interitum. Exstat et Dianæ templum, quod Agamemnon erexit quum ad Calchantem, qui Megaris habitabat, venit, ei, ut se ad bellum Trojanum sequeretur, persuasurus. (2) In Prytaneo Euippum Megarei filium, et Alcathoi Echepolin sepultos dicunt. Est ad Prytaneum saxum: Anaclethra appellant, quod ibi Ceres post longos errores (id si fide hominum cuiquam dignum videri potest) filiam evocarit. Nostra quidem etiamnum ætate Megarensium feminæ similia ei fabulæ faciunt. (3) Sunt intra oppidum Megarensibus sepulcra: et unum quidem eorum, qui cum Persis pugnantes mortem oppetierunt. Æsymnium vero quod appellant, heroum et ipsum est monumentum. Nam quum Hyperion Agamemnonis filius, qui postremus Megaris regnavit, propter avaritiam et insolentiam a Sandione occisus esset, non esse amplius uni parendum censuerunt, sed magistratus, qui per vices summæ rerum præessent, creandos. Quo tempore quum Æsymnus, auctoritate nemini inter Megarenses secundus, Delphos veniens oraculum dei consuluisset, quî fieri posset ut patria secundis rebus uteretur: et alia accepit responsa, et illud in primis, bene eventurum, si plurium consilio civitas usa fuisset. Quod quum ad mortuos oracalum pertinere interpretati essent, curiam ibi ædificandam, intraque ejus parietes heroum sepulcrum includendum curarunt. (4) Hinc ad Alcathoi sacellum progredientibus, quo Megarenses meo tempore ad publicas tabulas asservandas utebantur, occurrunt duo monumenta: alterum dicebant esse Pyrgûs, quæ uxor Alcathoi fuerat, antequam Euæchmen Megarei filiam duxisset, alterum Iphinoes, quam Alcathoi filiam dicebant fuisse ac mortuam, quum esset adhuc virgo. Ad ejus tumulum patrio ritu puellæ ante nuptias inferias mittunt, crinisque primitias detondent, non aliter quam Hecaergæ et Opidi olim crines ponebant Deliorum filiæ. (5) Juxta introitum in templum Bacchi sepulcrum est Astycrateæ et Mantûs filiarum Polyidi, Cœrani filii, Abantis nepotis, Melampodis pronepotis. Polyidus quidem ipse venit Megara, ut Alcathoum de cæde Callipolidis filii lustraret: et Bacchi templum ædificavit simulacrumque dedicavit, quod ætate nostra præter os occultatur. Id enim unum est in conspectu. Adsistit Satyrus e Pario lapide, Praxitelis opus. Atque hunc quidem Patrium Bacchum appellant: alterum vero, Dasyllium cognomento, Euchenorem Cœrani filium, Polyidi nepotem, dedicasse ferunt. (6) Secundum Bacchi templum Veneris delubrum est, cujus signum ex ebore: deæ cognomen Praxis: atque hoc signum in eo delubro vetustissimum. Pithus (_Suadelæ_) et ejus deæ, quam Paregoron (_Consolatricem_, an _Persuadentem_) nuncupant simulacra Praxitelis opera sunt. Visuntur ibidem et Scopæ Amor, Himerus (_Appetitus_) et Pothus (_Cupido_), si quidem, ut nomina, ita opera horum numinum sunt diversa. Juxta Veneris Fortunæ ædes est: hæc quoque dea a Praxitele elaborata. In proximo delubro Musas et æneum Jovem fecit Lysippus. (7) Est apud Megarenses etiam Corœbi sepulcrum: de quo quæ versibus mandata sunt, hic loci exponam, etsi eadem ab Argivis celebrantur. Regnante Argis Crotopo, ejus filiam Psamathen tradunt puerum, quem ex Apolline pepererat, ut patrem, a quo sibi plurimum metuebat, celaret, exposuisse: quumque ita accidisset, ut a canibus regii pecoris custodibus dilaceraretur, Apollo Argivis in urbem immisit Pœnam, quæ e matrum gremiis infantes rapiebat, donec Corœbus Argivorum gratia eam perimeret. Perpetrata vero cæde, quum non cessaret pestilentia, quæ post hæc Argivos invaserat, Corœbus ultro Delphos adiit, ut de Pœnæ cæde Apollini satisfaceret. (8) Quem Argos quidem redire Pythia vetuit, sed ut e templo tripodem tolleret, imperavit, quoque loco excidisset, ibi templo Apollini ædificato consideret et ipse. Quum itaque tripos illo imprudente lapsus ad Geraniam montem excidisset, eum ibi vicum, cui Tripodisco nomen est, condidisse. Corœbi vero sepulcrum Megaris est in foro, in quo inscripti elegi rem totam de Psamathe et Corœbo testantur. Tumuli insigne est Corœbus Pœnam conficiens. Hæc signa omnium, quæcunque in Graecia e lapide facta viderim, antiquissima esse scio.
CAPUT XLIV.
_ De Orsippo — Apollinis Prostaterii templo et signis in eo — memorandis in gymnasio Megarensium — memorandis in navali Megarensium dicto Nisæa — arce Nisæa — urbe Pagis et memorandis in ea — Ægialei sepulcro — Melampodis cultu — Antonoes sepulcro in vico Erinea — sepulcro Telephanis tibicinis — lapide conchite — via Scirone et petra Moluride — Ino et Melicerte — Scirone latrone a Theseo in mare dejecto — templo Jovis Aphesii et aliis signis — Eurysthei sepulcro — templo Apollinis Latoi. _