[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 7

Chapter 7 3,202 words Public domain Markdown

A Marathone non multum abest Brauron: quo Iphigeniam Agamemnonis filiam cum Taurica Diana primum appulisse, eaque ibi relicta, Athenas, et deinde Argos venisse perhibent. Eo quidem in loco vetus est Dianæ signum. Qui vero e barbaris populis Tauricæ Dianæ signum habeant, sententiam ea de re meam in alia historiæ parte exponam. (2) A Marathone stadia ferme sexaginta Oropum versus per litus progressis Rhamnus occurrit: hominibus ibi domicilia sunt ad mare; paululum vero a mari adscendentibus occurrit fanum Nemesis. Hæc se deorum una maxime insolentioribus hominibus implacabilem præbet: et ejusdem iram etiam barbaros, qui ad Marathonem escensionem fecerant, afflictos putant. Quum enim Athenas facile se capturos opinarentur, Parium marmor, ac si hostem jam vicissent, tropæi erigendi causa secum ferebant. (3) Ex eo Phidias Nemesis signum fecit: in cujus capite corona cervos habet, et Victoriæ sigilla: ipsa læva fraxini ramum, dextera phialam tenet. In phiala Æthiopes cælati sunt: de quibus Æthiopibus neque, quid ipse conjiciam, habeo, neque eorum tamen, qui se rem intelligere profitentur, opinioni assentior: eos in phiala factos ad Oceanum amnem significandum: ad ipsum enim Æthiopas accolere, et eundem Nemesis patrem esse. (4) Nam ad Oceanum, non sane flumen, sed extremum mare, quo navibus scilicet pervadi possit, accolunt Hispani et Galli: et in eo Britannia insula est. At Æthiopum supra Syenen ad mare Rubrum extremi habitant Ichthyophagi (_populi piscibus vescentes_): a quibus sinus is, quem circumquaque tenent, Ichthyophagus appellatur. Hominum vero justissimi Meroen et campos, qui Æthiopici vocantur, incolunt. Mensam hi Solis ostentant: sed neque mare, neque flumen omnino aliud quam Nilum habent. (5) Sunt et alii Mauris finitimi Æthiopes, ad Nasamonas usque pertinentes. Nasamones enim, quos Atlantas Herodotus nominat, illi autem, qui orbis terræ spatia nosse profitentur, Lixitas appellant, Libyum extremi Atlantem accolunt: serunt autem omnino nihil, sed agrestium tantum vitium fructu aluntur. Verum neque hi Æthiopes, neque Nasamones, ullos habent amnes: quæ enim Atlanti vicina est aqua, etsi in alveos tres discedit, nullus tamen ex hisce in modum justi fluminis crescit, sed quicquid aquæ exstitit, statim arena absorbet. Ita Æthiopes fluvii nullius aut Oceani accolæ sunt. (6) Et aqua quidem, quæ ex Atlante descendit, turbulenta est, circaque ejus fontes crocodili gignuntur nihilo bicubitalibus minores: qui ubi propius homines accedere senserint, in fontem se demergunt. Quæ res effecit ut non pauci suspicarentur, ab hac ipsa aqua e mediis arenis emergente Nilum Ægyptiis oriri. Atlas autem mons adeo celsus est, ut vertice cœlum tangere dicatur: inaccessus ille quidem, viam undique aquis et arborum crebritate intercludente. Ab eo itaque duntaxat parte, quæ Nasamonas spectat, cognoscitur: ad martimam enim ejus oram neminem adhuc navibus accessisse comperimus. (7) Sed ut, unde digressa est, redeat oratio, Nemesis neque hoc, neque aliud vetus signum alas habet. Apud Smyrnæos vero, quæ maxima cum religione coluntur signa, alas habere postea animadverti. Cujus rei eam esse causam suspicor, quod ejus numen ad amatores maxime pertineat: idcirco ei, ut Cupidini, alas addunt. Nunc jam, ea quæ in signi basi sunt, exponam, si unum prius, quo res tota clarior fiat, explicavero. Helenæ matrem fuisse Nemesin, Græci dicunt, Ledam vero nutricem; patrem autem Helenæ similiter omnes Jovem, non Tyndarum perhibent. (8) Quæ quum Phidias nosset, Ledam ea specie fecit, ut Helenam ad Nemesin adducere videatur. Addidit Tyndarum et filios, hominem præterea cum equo assistentem, quem Equitem appellant. Adsunt Agamemnon, Menelaus et Pyrrhus Achillis filius, qui primus Hermionen Helenæ filiam in matrimonium duxit. Orestes vero ob impium in matrem facinus præteritus est: quem tamen Hermione nunquam deseruit, quum filium etiam ei peperisset. In basi deinceps est, quem Epochum dicunt, et alter item adolescens: de quibus aliud accepi nihil, nisi eos Œnoes fratres fuisse, a qua est pago illi nomen.

CAPUT XXXIV.

_ De Oropo urbe — Amphiarai templo, cultu et aliis ad eum pertinentibus. _

Oropium autem agrum, qui medius est inter Atticam et Tanagræos, olim tenebant Bœoti: ætate nostra in Atheniensium potestate est. Nam quum omni tempore Athenienses de eo dimicassent, non ante potiti sunt, quam eum a Philippo, quum Thebas ille expugnasset, acceperunt. Urbs quidem ipsa, cui Oropus nomen, ad mare sita est, nihil vero historia dignum præ se fert. Ab ea circiter duodecim stadia Amphiarai templum abest. (2) Amphiaraum Thebis fugientem cum curru absorptum terræ hiatu ferunt. Sunt tamen qui id accidisse dicant in via, qua Thebis Chalcidem iter est, qui locus Harma (_currus_) dicitur. In deorum vero numerum Amphiaraum primi omnium Oropii retulerunt, quos deinde reliqui Græci secuti sunt. Possum etiam alios recensere, quibus, quum homines ante fuissent, Græci divinos honores habuerunt, aliis etiam urbes dedicatæ sunt, ut Elæûs in Chersoneso Protesilao, in Bœotia Lebadea Trophonio: apud Oropios templum Amphiarao et eidem e candido lapide signum est. (3) Ara quidem ejus in partes distributa est: quarum una Herculi, Jovi et Apollini Pæoni: altera heroibus, eorumque uxoribus: sacrata tertia Vestæ, Mercurio, Amphiarao et Amphilochi filiis (nam Alcmæon propter Eriphyles cædem in nullam aut Amphiarai aut Amphilochi honorum partem receptus est): at quarta aræ pars Veneri, Panaceæ, Iasoi, Hygieæ, Minervæ Pæoniæ: quinta Nymphis, Pani, Acheloo et Cephiso amnibus sacra est. Amphilocho in ipsa urbe apud Athenienses ara sua est; in Ciliciæ vero urbe Mallo ejusdem oraculum, quod omnium est, quæ ætate mea exstant, minime fallax. (4) Est etiam apud Oropios fons templo propinquus, quem Amphiarai nuncupant, in quem neque divinam rem faciunt, neque aut ad lustrandum, aut ad manus lavandas, aqua ea uti fas putant: sed qui morbo oraculi monitu levati fuerint, signatum aurum argentumve more majorum in fontem abjiciunt. Hinc enim jam deum Amphiaraum ascendisse tradunt. Iophon autem Gnosius, vatum oracula heroicis versibus exposuit dixitque Amphiaraum consulentibus Argivis, quum Thebas profecturi essent, responsum dedisse. Isti versus habebant quod multitudinem mirifice alliceret. Præter eos vero, quos Apollinis afflatu futura prædixisse antiquitas testata est, nemo omnino fatidicus fuit: nam reliqui aut somniorum interpretes fuere, aut avium volatus et exta inspiciendi peritiam profitebantur. (5) Amphiaraum igitur conjectandis somniis in primis sollertem fuisse suspicor. Constat enim, illum, somniorum divinatione tradita, tum demum in deorum numerum relatum. Consulendi quidem causa qui accedunt, lustrantur omnes. Pro piaculo res divina est: quam quum Amphiarao ipsi faciunt, tum ceteris, quibus * nomina. His ante peractis arietem immolant; cujus substrata pelle, dormientes nocturna visa exspectant.

CAPUT XXXV.

_ De insulis Atticæ, Patrocli, Helena, Salamine — memorandis in Salamine — Ajace ejusque corporis magnitudine — aliis grandium corporum ossibus — Geryone et Hyllo. _

Insulæ terræ Atticæ non longe ab ipso litore distant. Earum una Patrocli dicitur: de qua jam exposui. Altera supra Sunium est, ad lævam in Atticam navigantibus: ad quam post Ilii eversionem Helenam appulisse ferunt, et idcirco Helenen appellatam. (2) Salamis e regione Eleusinis sita, ad Megarici etiam agri fines pertinet. Primum autem * _nomen_ insulæ imposuisse hunc (_Cychreum_) a matre Salamine Asopi filia: Æginetas postea in eam a Telamone deductos: traditam postea Atheniensibus a Philæo, Eurysacis filio, Ajacis nepote, quum ab ipsis fuisset civitate donatus. Salaminios vero multis post annis Athenienses eo nomine damnatos, quod dissimulanter male rem geri concupissent, dum bellum cum Cassandro gereretur, et in Macedonas propenso animo fuissent, urbe deleta, e suis sedibus ejecerunt. Ascetaden etiam, qui prætor insulam obtinuerat, capitis damnarunt, ac jurejurando ejus proditionis memoriam Salaminiis apud se fore sempiternam sanxerunt. (3) Spectantur hac etiamnum ætate fori ruinæ, et Ajacis templum cum statua ex ebeno. Decreti quidem Ajaci et Eurysaci ejus filio ab Atheniensibus honores adhuc manent: et Eurysacis etiam Athenis ara est. Ostenditur Salamine non longe a portu saxum, super quo Telamonem consedisse aiunt, quum navem, qua Aulidem filii ad Græcorum classem vecti sunt, oculis prosequeretur. (4) Tradunt incolæ, post Ajacis interitum apud se primum florem enatum, candidum, rubentem modice, lilio quum ceteris partibus tum foliis minorem, inscriptum vero iisdem, quibus hyacinthum, literis. Audivi quidem, quæ Æoles, qui Ilium post tenuerunt, de armorum judicio produnt, post Ulyssis naufragium arma ad Ajacis sepulcrum delata. (5) De Ajacis vero magnitudine narravit mihi Mysus quidam, sepulcrum ejus, qua parte ad litus conversum est, maris alluvione multo aditu facilius effectum. Inde vero, aiebat, de Ajacis magnitudine me conjecturam capere posse, quod genuum vertebræ, quas molas medici appellant, disci instar essent ejus, quo athletæ ii, qui sunt quinquertiones appellati, utuntur. Equidem Gallorum, qui in extremis partibus habitant, finitimi desertis præ nimio frigore regionibus, quos Cabares nominant, nihil sum magnitudinem admiratus: neque enim apud eos cadavera videas major iis, quæ ostendunt Ægyptii. Quæ vero admiratione digna mihi visa sunt, ea commemorare non gravabor. (6) Apud Magnesios, qui ad Lethæum sunt, quidam fuit Protophanes, qui de pancratio et lucta eadem die in Olympia victor est renunciatus. In hujus sepulcrum aliquando latrones prædæ spe ducti penetrarunt: post illos alii, ut cadaver duntaxat spectarent. Ejus costæ non discretæ fuerunt: sed pro illis continens os habuit ab humeris ad eas costas, quas medici nothas nuncupant. Apud Milesios vero ante ipsam urbem est Lade insula. Ea rursus in parvas scinditur insulas, quarum alteram Asterii dicunt, quod fuerit in ea sepultus Asterius Anactis filius: Anactem autem Terræ filium fuisse tradunt: cadaver ejus nihilo est decem cubitis brevius. (7) Quod vero mihi magnæ fuit admirationi, in superiori Lydia non magna urbs est Temeni porta. Ibi, ambeso tempestatibus sepulcro, ossa detecta sunt, quæ nisi humanorum ossium figuram retinuissent, propter magnitudinem nemo ea hominis fuisse, ut crederet, adduci facile potuisset. In vulgus repente sermo manavit, Geryonæ illud cadaver esse Chrysaoris filii: soliumque ejus fuisse, quod in montis fragmento excisum cernebatur, torrentemque Oceanum appellari aiebant: addebant etiam, agricolas boum cornua sæpe inter arandum eruisse, quod scilicet Geryonem eximia specie boves aluisse fama vulgasset. (8) Quorum opinioni quum ego neutiquam assentirer, Gadibus habitasse Geryonem demonstrabam, neque ullum ejus monumentum exstare, arborem tantum ostendi, cujus admodum esset varia species. Ibi e Lydis antiquitatis periti homines, quæ vere narrentur, disseruerunt: Hylli cadaver illud esse: fuisse vero Hyllum Terræ filium, a quo regionis fluvius nomen acceperit: et Herculem propter Omphales olim consuetudinem filium de fluminis nomine appellasse.

CAPUT XXXVI.

_ De aliis in Salamine memorandis — insula Psyttalia — monumentis in via sacra versus Eleusinem — Anthemocrito — Sciro vate — Cephisodoro — bello Atheniensium contra Philippum Demetrii filium. _

Salamine (ut, unde fueram digressus, redeam) Dianæ templum est, et tropæum in memoriam ejus victoriæ, cujus Themistocles Neoclis filius Græcis omnibus auctor fuit. Erectum Cychreo etiam templum. Commisso enim cum Persis prœlio, draconem inter naves conspectum memorant: de quo Atheniensibus Cychreum fuisse heroem Apollo respondit. (2) Ante Salaminem insula est, cui Psyttalia nomen: in eam ex Persarum exercitu quadringentos descendisse proditum est; deleta vero Xerxis classe, quum eodem Græci transmisissent, etiam hos ad internecionem cæsos. Signum in insula nullum quidem exstat arte expolitum: Panos tantum quædam statuæ sunt ut fors ferebat confectæ.

3. Qua Eleusinem Athenis iter est, per eam viam, quam sacram appellant, Anthemocriti monumentum conspicitur: quem per summum nefas Megarenses occidere, quum caduceator edictum missus fuisset, ne porro terram colerent. Sed in hunc usque diem læsi numinis pœnas dederunt. Solos enim ex omnibus Græcis ne Adrianus quidem Imperator sublevavit. (4) Post Anthemocriti cippum Molossi tumulus est: cui imperium Athenienses decrevere, quum in Eubœam Plutarcho auxilia mittenda censuerunt. Vicus prope est, cui Scirum nomen. Appellationis hujusmodi causa prodita est. Dum Eleusinii bellum cum Erechtheo gererent, vate usi sunt Dodonæo, cui Sciro nomen. Is Sciradis Minervæ vetustum templum in Phalero dedicavit, quumque in pugna cecidisset, sepultus est non longe a torrenti amne. Locus itaque et amnis ab heroe nomen habent. (5) Prope Cephisodori monumentum structum est: qui quum populo præesset, Philippo Demetrii filio Macedonum regi vehementer restitit: et cum Atheniensibus Mysorum regem Attalum, et Ægyptiorum Ptolemæum, ex liberis vero gentibus Ætolos ac insularum incolas Rhodios et Cretenses amicitia et societate conjunxit. (6) Verum quum e Mysia, Ægypto et Creta plerumque serius auxilia mitterentur, ac Rhodii, qui alias quam navales copias non haberent, contra gravem Macedonum armaturam parvo omnino essent præsidio futuri, tunc Cephisodorus cum aliis Atheniensium in Italiam nave vectus, a Romanis auxilia impetravit. Ii vero exercitu et imperatore misso Philippi et Macedonum vires adeo fregerunt, ut non multo post Perseum Philippi filium non regno tantum ejecerint, sed captivum etiam Romam pertraxerint. Fuit Philippus Demetrii filius: qui Demetrius primus ex hac familia, quemadmodum ante exposui, Alexandro Cassandri filio interfecto, Macedoniæ regnum obtinuit.

CAPUT XXXVII.

_ De aliis monumentis clarorum virorum ad Viam sacram — Acestio — Phytalo — de memorandis trans Cephisum — templo Cyamitæ — Harpalo — Apollinis templo — Cephalo ejusque posteris. _

Secundum Cephisodori Heliodori Haliensis (?) sepulcrum est: cujus pictam imaginem et in magno Minervæ templo videas. Sepultus ibidem est Themistocles Poliarchi filius, Themistoclis ejus pronepos, qui navale prœlium cum Xerxe commisit. Hujus quidem posteros, præter Acestium, reliquos commemorare omittam. Hæc Acestium Xenoclis, Sophoclis filii, Leontis nepotis, filia fuit, ac vivens suos omnes a Leonte proavo daduchos vidit: etiam eodem sacerdotio honestatos, Sophoclem fratrem, Themistoclem deinde maritum, et eo mortuo Theophrastum filium. Atque illa quidem ejusmodi fortuna usa est. (2) Longius progressis Lacii herois lucus in conspectu est, et Laciadarum ab eo nominatus pagus. Nicoclis etiam Tarentini monumentum est, cujus supra omnes citharœdos celebre nomen fuit. Est eodem in loco ara Zephyro erecta, Cereri et Proserpinæ templa: quibus cum Minerva et Neptuno communes honores habentur. In hac ipsa regione a Phytalo aiunt Cererem hospitio acceptam, eique fici stirpe donata gratiam relatam. Id versus testantur in Phytali sepulcro incisi:

Hic Cererem tectis Phytalus susceperat heros, cui primum sacri largita est semina pomi, quam mortale genus ficum vocat. Illius ergo muneris æterno hic Phytali gens floret honore.

(3) Priusquam Cephisum amnem transeas, Theodori monumentum est, cui in tragœdia agenda primas ætas sua detulit. Juxta fluvium simulacra sunt alterum Mnesimaches, alterum filii, Cephiso crinem suum detondentis. Fuisse vero patrium Græcis omnibus, crinem fluminibus tondere, ex iis Homeri versibus conjicias, in quibus est, Peleum Sperchio pro felici Achillis a Troja reditu crinem suum vovisse.

4. Trans Cephisum Milichii Jovis vetus ara est: ad quam Theseus a Phytali posteris de cæde purgatus dicitur, quum et alios latrones, et Sinin a Pittheo sibi propinquum occidisset. Sepulcra ibidem sunt: Theodectis Phaselitæ, et Mnesithei, quem medendi arte claruisse accepimus, ac signa multa dedicasse, atque ex iis Iaccho unum. In ipsa via ædes non magna visitur: Cyamitæ (_Fabarii_) templum appellant. Compertum autem non habeo, fabarumne hic sationem primus docuerit, an vero heroum alicui sit id nominis tributum neque enim fabarum inventum Cereri adscribere possunt. Qui vel initiis illis, quæ Eleusine fiunt, interfuerint, vel ea, quæ Orphica appellantur, legerint, facile id, quod dico, intelligent. (5) Monumenta et magnitudine et operis magnificentia præstantia sunt, alterum Rhodii cujusdam viri qui se Athenas contulit: alterum Harpalus Macedo excitavit, is qui Alexandrum fugiens ex Asia in Europam classe trajecit; quumque Athenas venisset, ab Atheniensibus captus, corruptis quum aliis, tum ipsius Alexandri amicis, periculum effugit. Sed is ante Pythonicen uxorem duxerat, cujus neque genus neque patriam novi: tantum scio, Athenis eam et Corinthi corpus vulgasse. Eam vero tam perdite amavit Harpalus, ut mortuæ monumentum posuerit, omnium, quæ in Græcia sunt, veterum operum, quod spectetur, dignissimum. (6) Templum etiam ibi spectes, in quo Cereris, Proserpinæ, Minervæ et Apollinis signa sunt. Ab initio fuit ædes uni Apollini dicata. Cephalum enim aiunt Deionis filium cum Amphitryone primum ad Teleboas, in eam insulam, quæ nunc de ipsius nomine Cephallenia dicitur, profectum: nam Thebas ante, Athenis ob Procridis uxoris cædem exul, migrarat. Ejus Cephali posteros, decem jam exactis ætatibus, Chalcinum et Dætum, quum Delphos navigassent, ac deum de reditu in antiquam patriam consuluissent, (7) responsum accepisse, ut in Atticam reversi, quo in loco humi currentem triremem vidissent, ibi Apollini rem divinam facerent. Quum itaque ad montem, quem Pœcilum appellant, appropinquassent, draconem offendisse celeri se lapsu in latebras demittentem: ibi eos rem divinam Apollini fecisse, ac mox ab Atheniensibus in civitatem receptos. Post hoc templum Veneris ædes est: cujus in fronte paries exstructus est e rudi lapide, opere tamen insigni.

CAPUT XXXVIII.

_ De Rhitis alveis — Crocone — Eumolpo — Celeo ejusque filiabus — Ceryce — Zarece — memorandis apud Eleusinios — Rario campo — Eleusine heroe — Platæensi agro et Eleutherensibus — Antiope ejusque liberis. _

Jam alvei, qui Rhiti appellantur, solo cursu fluminibus similes sunt: nam eorum aqua maris saporem refert. Quæ res alicui fortasse persuaserit, e Chalcidico eos Euripo manantes e terra in depressius mare delabi. Rhetos quidem Cereri ac Prosperinæ sacros esse tradunt: neque eos, qui in illis nascuntur, pisces cuiquam licet præterquam sacerdotibus capere. Atque hi quidem veteres Eleusinii sunt et Attici agri fines, uti accepi. (2) Agrum vero, qui trans Rhetos est, primus tenuisse dicitur Crocon; et locus ille Croconis nunc etiam Regia appellatur. Cum hoc Crocone Celei filiam Sæsaram nuptam fuisse, Athenienses memorant, neque tamen hæc omnes, sed ii tantummodo, qui e Scambonidarum sunt pago. Croconis tamen sepulcrum invenire nunquam potui. Eumolpi vero tumulum et Eleusinii et Athenienses agnoscunt. Venisse Eumolpum istum e Thracia, filiumque Neptuni et Chiones fuisse, traditum est: Chionem vero Boreæ vento ex Orithyia genitam. De illius quidem parentibus nihil omnino Homerus prodidit: in quadam tantum carminum suorum parte animi præstantem appellat Eumolpum. (3) Enimvero commissa inter Eleusinios et Athenienses pugna, hinc Erechtheus rex Atheniensium, illinc Eumolpi filius Immaradus ceciderunt. Arma inde his conditionibus posita ut Eleusinii se suaque cetera omnia in Atheniensium potestatem traderent, initia tamen ipsi tanquam propria retinerent. Sic Cereri et Proserpinæ Eumolpus et Celei filiæ sacra faciunt. Eas iisdem nominibus Pamphos et Homerus appellant, Diogeneam, Pammeropen, tertiam Sæsaram. Ex Eumolpi vero filiis natu minimus Ceryx patri superstes fuit: quem tamen Ceryces ipsi ex Aglauro Cecropis filia et Mercurio, non Eumolpo, procreatum dicunt. (4) Est sacellum Hippothoontis, a quo tribus nomen habet: atque illi proximum Zarecis, quem tradunt musicam apud Apollinem didicisse: ego vero Atticæ inquilinum fuisse, patria Lacedæmonium, et ab eo maritimam Laconiæ urbem Zaraca appellatam existimo. Quod si quis fuit Atticæ indigens heros Zarex, de eo quod dicam, plane nihil habeo. (5) Cephisus vero amnis ad Eleusinem cursu multo, quam quovis alio in loco, concitatiore defertur. Prope locus est, cui Erineo (_caprifico_) nomen: unde Plutonem rapta Proserpina descendisse, fama vulgavit. Ad hunc Cephissi alveum Theseus latronem Polypemonem, Procrusten cognomine, occidit. (6) Apud Eleusinios Triptolemi ædes est, Propylææ Dianæ, et Neptuni Patris: puteus, quem Callichorum appellant, ubi primum chorum Eleusiniorum feminæ instituerunt et deam cantu veneratæ sunt. In campo vero, quem Rarium vocant, frugum primum jacta semina adolevisse ferunt: in cujus rei memoriam hordeum ex eo ipso solo demessum in sacris ad molas et liba adhibent. Ostenditur ibidem area, quæ Triptolemi dicitur, et ei dedicata ara. (7) At quæ intra sacrum parietem servantur, scribere somnio prohibemur. Iis enim, qui initiati non fuerint, non tantum eorum adspectu interdictum est, verum etiam ne percontari quidem aut audire fas quicquam est. Eleusinem vero heroem, unde oppidum nomen habet, nonnulli Mercurio et Daira Oceani filia genitum putant; alii Ogygum Eleusinis patrem fuisse fabulati sunt. Nam priscæ traditiones, quum genealogiis carerent, et alia fingendi locum dederunt et maxime circa heroum genera.

8. Qua ab Eleusine in Bœotiam iter est, Atheniensibus Platæensis ager finitimus est. Nam Atticam olim et Bœotiam Eleutherenses dirimebant: sed posteaquam Eleutherenses in Atheniensium potestatem venerunt, Cithæron mons finis utriusque regionis haberi cœptus est. Attico vero nomini non illi quidem bello subacti se adjunxerunt, sed quod eam in primis reipublicæ formam, qua Athenienses utebantur, expetiverunt, quodque capitali in Thebanos odio semper laborarunt. In iisdem campis Bacchi templum est: atque inde est Athenas olim signum ejus deportatum. Nam quod Eleutheris hac etiam ætate exstat, ad illius est similitudinem factum. (9) Non procul specus abest, modica quidem magnitudine: fons proximus frigidæ aquæ. In eo specu Antiopen narrant, quos pepererat geminos, exposuisse, pastoremque sublatos pueros fasciis exemtos illis aquis primum lavisse. Eleutherarum quum muri, tum ædium etiam vestigia remanent. Ea res planum facit, oppidum ipsum non multum supra campos Cithæronem versus fuisse.

CAPUT XXXIX.

_ De memorandis in via ex urbe Eleusine Megara versus — puteo Anthino — Metaniræ templo — sepulcris ad Thebas occisorum — Alope et Cercyone — Theseo luctandi artis inventore — de Megarici agri et urbis originibus ac fatis narratio. _