[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 6

Chapter 6 3,307 words Public domain Markdown

4. Quum jam descenderis, non tamen ad inferiores urbis partes, sed paulo infra propylæa, fontem videas, et illi propinquum Apollinis et Panos fanum in specu, in quo cum Creusa Erechtei filia Apollinem concubuisse fama vulgavit. De Pane vero hæc memoriæ prodita sunt: nuncium ad Lacedæmonios de Persarum in Atticam irruptione Phidippidem missum: hunc, quum rediisset, retulisse, Lacedæmonios minus mature copias educere, quod religione impedirentur cum exercitu exire, antequam luna orbem complesset: sibi vero ad Parthenium saltum Panem obvium factum, qui se Atheniensibus pro sua erga eos benevolentia in pugna ad Marathonem præsto futurum pollicitus fuerit. Ex eo nuncio deo honores haberi cœptos. (5) In qua parte est etiam Areopagus (_Martis collis_): inde autem nomen accepit, quod Mars in eo loco primus capitis causam dixerit. Nam et Halirrhothium ab eo occisum, et qua de causa, ante exposuimus. Sed et postea Oresti de matris cæde judicium constitutum ferunt, exstatque adhuc Minervæ Areæ ara, quam absolutus dicitur dedicasse. Lapides ibidem duo sunt rudes, quibus accusatores et rei insident; alterum Contumeliæ, Impudentiæ alterum vocant. (6) Proxime dearum est ædes, quas Athenienses Semnas (_severas_), Hesiodus in Theogonia Erinyes nominat. Earum serpentibus esse crinem implicitum, primus omnium finxit Æschylus. Nihil tamen vel harum, vel ceterorum, quæ illic posita sunt, inferorum numinum simulacra quicquam horribile præ se ferunt. Sunt vero Plutonis, Mercurii et Telluris signa: ad quæ rem divinam faciunt quicunque in Areopagi judicio capitis periculo fuerint liberati: sed alii etiam, quum hospites, tum cives. (7) Intra septum Areopagi Œdipi quoque monumentum est, de quo quum sedulo quærerem, ejus ossa Thebis eo deportata comperi. Quæ enim de Œdipi morte Sophocles finxit, Homerus facit quo minus vera fuisse credam: ab eo enim traditum scimus, Mecisteum Thebas profectum, iis ludis, qui ad Œdipi tumulum facti sunt, decertasse.

8. Sunt apud Athenienses etiam alia judicia, sed minus illustria: eorum unum Parabystum (_absconsum_), alterum Trigonum (_triquetrum_) nominant. Illud ab obscuro urbis loco, in quo levissimæ prorsus causæ cognoscuntur: hoc a loci forma nomen assumsit. Batrachii vero et Punicei a coloribus in hunc usque diem nomina permansere. Maximum vero omnium, et quo frequentissimi conveniunt, Heliæam vocant. Eorum quæ de cæde sunt unum «ad Palladium» appellant, ubi involuntariæ quoque cædis causæ agitantur. Atque in eo quidem primum Demophontem causam dixisse nemo ambigit: cujus vero is criminis reus fuerit, non satis inter omnes convenit. (9) Diomedem quidem tradunt, Ilio capto, quum in patriam reveheretur, per noctem ad Phalerum appulisse. Ubi quum Argivi, qui cum eo erant, in agrum tanquam hostilem excurrerent, ut qui aliam quam Atticam terram inter tenebras crederent, Demophontem aiunt, et ipsum nescientem Argivorum eam classem esse, ad propulsandas populationes accurrisse. Quumque, aliquot interfectis, Palladio erepto, domum abiret, ab ejus equo Atheniensem hominem, quum parum is prospiceret, subversum elisumque interiisse. Demophontem itaque alii ab ejus, qui interfectus fuerat, propinquis, alii vero ab Argivorum republica reum factum memorant. (10) In Delphinio causam dicunt qui se jure occidisse defendunt: quo judicio et Theseus, quum Pallantem ejusque filios res novas molientes interemisset, absolutus est. Ante Theseum autem interfectorem necesse erat exilii causa solum vertere, aut talionis pœnam suscipere. In Prytaneo denique de ferro aliisque inanimis judicium fit: cujus rei hoc initium fuisse arbitror. Erechtheo Athenis regnante, primum bovem sacerdos is, qui Buphonus (_bovis occisor_) est appellatus, ad Poliei Jovis aram occidit, statimque relicta bipenne e finibus excessit: bipennis judicio absoluta est. Et eum quidem ritum quotannis servant. (11) Dicuntur autem alia quoque inanima sua sponte hominibus justam inflixisse ultionem: et Cambysis acinaces pulcherrimum ac nobilissimum perpetravit facinus. In Piræei maritima parte Phreattys est, ubi rei, si semel elapsi alio implicentur crimine, e navi judicibus in littore consistentibus causam dicunt: ac Teucrum aiunt primum omnium eo se modo Telamoni purgasse, quum de Ajacis cæde culpa vacaret. Et hæc quidem de judiciis commemoravimus eorum causa, quibus ut illa cognoscant curæ est.

CAPUT XXIX.

_ De nave ad Panathenæorum pompam ducendam constructa — Deliæ navis magnitudine — templis et sepulcris extra urbem in pagis et viis — Academia et Dianæ templo prope illam — sepulchris fortium et illustrium virorum in via ad Academiam. _

Non longe ab Areopago navis ostenditur ad Panathenæorum pompam fabricata, qua fortasse major alia facile inveniatur: ea vero, quæ Deli est, omnes, quas ego norim, magnitudine superat; e foris enim ejus novenis eminent remigibus transtra.

2. Athenienses etiam extra urbem in demis sive pagis et in viis passim deorum templa, heroumque et hominum habent sepulcra. Proxime ad urbem Academia est, privati olim hominis ager, nunc gymnasium: in illam descendentibus septum quoddam est Dianæ, et simulacra Optimæ ac Pulcherrimæ: esse vero ea Dianæ cognomina, et ipse conjicio, et Sapphus carmina testantur; sed traditur de iisdem alia quoque fabula, quam sciens præteribo. Est etiam ædes non magna, in quam Bacchi Eleutherensis simulacrum quotannis statis diebus portant. Et tot quidem ipsis ea parte sunt ædes sacræ. (3) Jam vero inter sepulcra primum obtinet locum Thrasybuli Lyci filii, viri Atheniensium omnium, qui ante ipsum fuere quique post ejus ætatem laudabiles, omni laudum genere præstantissimi: de quo, quum nihil nunc necesse sit omnia commemorare, unum tamen, ex quo sit ejus virtus testata, non prætermittam. Is triginta tyrannorum dominatum initio cum sexaginta non amplius sociis, Thebis profectus, evertit, et Atheniensibus diuturnis seditionibus pæne afflictis, compositionis et concordiæ auctor fuit. Hujus primum sepulcrum: alia deinceps sunt Periclis, Chabriæ, et Phormionis. (4) Est etiam suum omnibus Atheniensibus, qui aut navalibus aut terrestribus prœliis mortem oppetiere, monumentum, iis exceptis, qui ad Marathonem ceciderunt. Illis enim eodem, quo occubuerunt, loco sepulcra ad virtutis memoriam erecta. Ceteri in via sunt, quæ ad Academiam ducit, sepulti ac pilæ tumulis impositæ cum elogiis nomen cujusque et pagum testantibus. Primi eo loco sepulti sunt quos, quum Thraciam jam omnem ad Drabescum usque occupassent, Edoni de improviso adorti interemerunt: quos etiam fulminibus ictos periisse dicunt. (5) Duces et alii fuerunt, et Leagrus, cui copiæ omnes fuerant commissæ: et Decelensis Sophanes, qui Eurybaten Argivum de quinque in Nemea certaminibus victorem Æginetis opem ferentem occidit. Et hunc quidem extra Græciam tertium exercitum Athenienses misisse constat. Nam Priamo et Trojanis Græci omnes communi consensu bellum intulerunt: Athenienses vero privatim cum Iolao in Sardiniam primum, deinde in Ioniam quæ nunc dicitur, tertio in Thraciam arma promovere. (6) A fronte monumenti columna est, in qua pugnantes equites duo cernuntur, quorum uni Melanopo, alteri Macartato nomen: qui adversus Lacedæmonios et Bœotios dimicantes, in ipsis Eleoniorum et Tanagræorum finibus cecidere. Exstant et Thessalorum equitum tumuli, qui pro vetere amicitia Atheniensibus auxilio venerunt, quum in Atticam Peloponnesii, duce Archidamo, invasissent: ac secundum eos Cretensium sagittariorum: Atheniensium rursus, Clisthenis primum, qui eam tribuum rationem instituit, quæ etiamnum observatur. Equitum deinde eorum, qui occubuerunt in eo prœlio, in quo Thessali cum Atheniensibus periculum adiere. (7) Eodem etiam in loco Cleonæi jacent, qui cum Argivis in Atticam venerant: qua autem de causa venerint, tunc exponam, quum ad Argivorum res descenderit historia. Sunt et eorum Atheniensium ibi tumuli, qui ante Persicum bellum cum Æginetis pugnarunt. Æquitatis autem plenissimum illud populi decretum fuit, quo Athenienses publicæ sepulturæ honorem cum servis communicarunt: eorumque nomina columnis incisa sunt, quo fideliter et strenue dominis eos in prœlio operam suam navasse apparet. Sunt et aĺiorum virorum monumenta, qui diversis in locis pugnantes ceciderunt: probatissimorum quidem ex iis, qui ad Olynthum pugnarunt, et Melesandri, qui navibus adverso Mæandro in superiorem Cariam contendit. (8) Ibidem conditi sunt qui Cassandri bello occubuerunt, et qui ex Argivis tum belli fuerunt socii. Hujus vero societatis cum Argivis hanc fuisse causam tradunt. Sparta terræ motu concussa, Helotes in Ithomen secesserunt. Fecit ea defectio, ut Lacedæmonii et ab aliis et ab Atheniensibus auxilia poscerent. Missi sunt itaque lectissimi viri cum Cimone Miltiadis filio: sed eos Lacedæmonii, quod suspectos haberent, remiserunt. (9) Ubi igitur illi domum rediere, Athenienses ea contumelia graviter commoti, cum Argivis, Lacedæmoniorum hostibus perpetuis, fœdus fecerunt. Postea quum ad Tanagram cum Bœotiis et Lacedæmoniis essent Athenienses prœlium commissuri, auxilia illis quidem Argivi miserunt: neque multum abfuit quin ex acie superiores discederent: verum nox, quo minus, utri vicissent, cerni posset, obstitit. Postero deinde die Thessalorum proditione a Lacedæmoniis Athenienses victi sunt. (10) Sed hi quoque mihi recensendi sunt: Apollodorus mercenariorum dux, qui quum Atheniensis esset, ab Arsita ejus Phrygiæ, quæ ad Hellespontum est, satrapa missus, Perinthiorum civitatem, ejus fines Philippo cum exercitu ingresso, servavit. Hic igitur illic sepultus est: item Eubulus Spinthari filius: alii etiam viri, quorum virtuti fortuna fuit iniquior. Eorum enim alii, quum in Lacharem tyrannum conjurassent, alii vero, quum de ejiciendo ex Piræeo Macedonum præsidio consilia iniissent, priusquam negotium conficerent, consciorum indicio oppressi sunt. (11) Siti etiam ibi sunt qui ad Corinthum ceciderunt: ubi maxime declaravit deus, quemadmodum in Leuctrica pugna iterum, eos, qui a Græcis viri fortes appellantur, sine fortuna nihil esse: nam Lacedæmonii, qui Corinthios ante, Athenienses, Argivos, et Bœotios armis domuerant, ad Leuctra tam ingenti clade a solis Bœotiis afflicti sunt. Post eorum tumulos, qui ad Corinthum periere, columnam unam multis erectam esse, inscripti elegi testantur: hos enim in Eubœa, et in Chio, illos in extremis continentis Asiæ finibus, alios in Sicilia cecidisse indicant. (12) Duces etiam adscripti sunt præter Niciam; et Platæenses milites una cum oppidanis. Niciam quidem præteritum non aliam ob causam, quam quæ a Philisto proditur, crediderim. Scribit enim ille, Demosthenem in deditione facienda se unum excepisse; ac quum in hostium potestatem veniret, sibi ipsi manus consciscere conatum: Niciam vero ultro deditionem fecisse; eamque ob rem nomen ejus in columna inscriptum non est, quod, se quum hostibus ultro dedisset, quod imperatore ac forti viro dignum esset, non fecerat. (13) Sunt in alia columna inscripti qui in Thracia et ad Megara pugnarunt; quique cum Alcibiade fuerunt, quum ejus auctoritatem secuti Arcades, qui Mantineam tenent, et Elei a Lacedæmoniis defecissent; et qui ante Demosthenis in Siciliam adventum Syracusanos vicerunt. Sepulcra etiam eorum visuntur, qui ad Hellespontum navali prœlio conflixerunt, et qui steterunt contra Macedonas in Chæronea, quique sub Cleone ad Amphipolim meruerunt. Ad hos, qui ad Delium in Tanagræorum finibus ceciderunt, et quos in Thessaliam Leosthenes duxit, et qui cum Cimone in Cyprum navigarunt: illi etiam, qui Olympiodorum secuti, tredecim non amplius viri, præsidium ejecerunt. (14) Ferunt Athenienses, Romanis aliquando se finitimum quoddam bellum gerentibus auxilia non sane magna misisse: triremes etiam quinque Atticas posterius navali prœlio contra Carthaginienses interfuisse. Sua igitur iis etiam militibus sunt monumenta. Tolmidæ vero, et militum ejus res gestas, quoque modo interierint, superius exposuimus: eorum etiam, si quis forte id nosse aveat, in eadem via sepulcra sunt. Siti præterea illic sunt, quorum magnum exstiti Cimone duce facinus, eodem die hostes ad Eurymedontem terrestri prœlio navalique superantium. (15) Conon exinde, et Timotheus ibidem sepulti: qui post Miltiadem et Cimonem primi, pater et filius, res magnas et præclaras gesserunt. Conditi ibi etiam sunt Zeno Mnaseæ filius, Chrysippus Solensis, Nicias Nicomedis filius, in pingendis animalibus ætatis suæ longe præstantissimus: Harmodius et Aristogiton, qui Pisistrati filium Hipparchum occiderunt. Oratores vero Ephialtes, qui Areopagi instituta, ut qui maxime, pervertit; et Lycurgus Lycophronis filius, (16) qui in cogenda in publicum ærarium pecunia Periclem Xanthippi filium superavit talentis sexies mille et quingentis (?): idemque ad Minervæ pompas ornamenta multa, et aureas Victorias comparavit, ac virginibus centum mundum, ad belli autem usus scuta et jacula, et quadringentas ad navales pugnas triremes. Inter opera vero, quæ exædificavit, theatrum est, quod quum alii inchoatum reliquissent, ipse absolvit: ac dum reipublicæ præesset, navale in Piræeo, et ad Lyceum quod dicitur gymnasium erexit. Atque opera quidem ex auro et argento confecta Lachares tyrannus sustulit: ædificia ad nostram ætatem permanent.

CAPUT XXX.

_ De dæmonis ᾿Aντέρως dicti ara in urbe — cursu cum facibus ad aram Promethei — aliis aris in Academia — Platonis monumento — Cycno — turri Timonis — aliis memorandis in hac urbis regione. _

In primo Academiæ aditu Amoris est ara cum inscriptione: Charmum Atheniensium primum Amori dedicasse. Eam vero aram, quæ intra urbem est, quam appellant Anterotis, inquilinorum donum fuisse dicunt, ac dedicationis hujusmodi causam exstitisse: Meles Atheniensis amatorem suum Timagoram inquilinum hominem fastidiens, ut de summo saxo se præcipitem abjiceret, jussit. Timagoras, qui semper omnia, quæ puer imperaret, facienda putasset, animam etiam ipsam facile profudit: unde enim jussus erat, se præcipitem dedit. Meletem vero re cognita adeo pœnituit, ut ex eodem se ipsum etiam de saxo dejiceret atque ita periret. Ex eo ab inquilinis, ut Anteros genius, Timagoræ Amoris vindex, coleretur, institutum. (2) In Academia Promethei ara est; a qua homines in urbem accensas lampades præferentes currunt. In eo autem certamen est, ut in cursu accensæ conserventur. Cujus enim fax exstincta fuerit, is victoria successori cedit: eademque ratione ille tertio. Quod si nulli ardentem perferre licitum fuerit, palma in medio relinquitur. Est etiam Musarum ara, Mercurii alia; interius Minervæ; etiam Herculis aram fecerunt. Olea inter hæc spectatur, quæ secunda fertur prodiisse. (3) Non longe ab Academia Platonis est monumentum, cui futuram in philosophiæ studio præstantiam divinitus significatam tradunt, hoc modo: Socratem enim ea nocte, quam dies ille est consecutus, quo se Plato in ejus disciplinam tradidit, vidisse per quietem, cygnum sibi in sinum advolasse. Cygnum autem canoram maxime avem esse, vulgo creditur. Cygnum enim Ligurum, qui in Gallia Transpadana sunt, regem musicæ laude clarum fuisse memorant, eumque, quum decessisset, ab Apolline in sui nominis avem mutatum. Ego vero, apud Ligures regnasse in musicis sollertem hominem, ut credam, facile adduci possum: sed hominem in avem mutatum, minime fide dignum videri potest. (4) In hac agri parte Timonis eminet turris, illius nempe, qui solus dixit, felicitatis compotem esse non posse qui hominum aliorum consuetudinem non defugiat. Ostenditur etiam locus, quem Colonum Equestrem appellant: in quam Atticæ partem Œdipum primum venisse ferunt, qui de eo diversa ab Homeri carminibus memoriæ prodiderunt: sed produnt ita. Ibi et Equestris Neptuni et Equestris Minervæ aras, ac Pirithoi, Thesei Œdipi, Adrasti, videas sacella. Lucum autem Neptuni ac templum Antigonus, quum incursionem faceret, incendit, alias quoque Atticam exercitu depopulatus.

CAPUT XXXI.

_ De memorandis in parvis Atticæ pagis — Hyperboreorum primitiis — Diana, unde Colænis et Amarysia dicta. _

Parvi Atticæ demi sive pagi, uti fors tulit, incolis frequentati, singuli, hæc nobis, quæ literis mandemus, præbent. Apud Alimusios Cereris Legiferæ et Proserpinæ fanum est. In Zostere prope mare Minervæ, Apollinis, Dianæ et Latonæ templa sunt: ac Latonam quidem hic peperisse negant: sed quum non longe pariundi tempus abesset, zonam ibi solvisse dicunt: inde loco nomen inditum. Prospaltii et ipsi Cereris et Proserpinæ ædem habent: Anagyrasii Matris Deûm delubrum. Apud Cephalenses Castores præcipua quadam coluntur religione: magni enim dii ab iis appellantur. (2) In Prasiensibus Apollinis est templum, quo Hyperboreorum primitias mitti tradunt. Eas enim Hyperborei Arimaspis committere feruntur, Arimaspi Issedonibus: ab iis acceptas Scythæ Sinopen, inde ad Prasienses Græci deportare: eas denique Delon Athenienses mittere. Absconditæ illæ quidem in triticea stipula esse dicuntur, neque a quoquam cognosci. Apud eosdem Prasienses Erysichthonis monumentum est, qui quum e Delo, quo cum sacris iverat, domum reveheretur, in ipso navigationis cursu e vita decessit. (3) Cranaum vero Atheniensium regem ab Amphictyone genero regno pulsum, ante diximus. Confugientem illum quidem cum suis partibus ad Lamptrenses diem suum obiisse, et eodem in loco sepultum tradunt. Cranai certe monumentum in Lamptrensibus etiamnum exstat. Ionis quoque Xuthi filii (in Attica enim is habitavit, et in bello adversus Eleusinios Atheniensium dux fuit) in eo Atticæ pago cui Potami nomen, tumulus est. Et hæc quidem vulgata. (4) Phlyenses vero Apollinis Dionysodoti et Dianæ Selasphori (_Luciferæ_) aras ostendunt, Bacchi Anthii (_Floridi_), Ismenidum Nympharum, et Telluris, quam magnam deam appellant. In altero vero templo, Cereris Anesidoræ (_dona summittentis_), Jovis Ctesii (_Penatis_), Minervæ Tithrones, et Proserpinæ Primigeniæ, et dearum quas nuncupant Semnas (_Severas, Eumenidum_). Myrrhinunte Colænidis est signum antiquum. Athmonenses Amarysiam Dianam colunt: (5) de qua percunctatus, neminem ex interpretibus monumentorum nancisci potui, qui liquidam ejus nominis causam explicaret. Quantum vero ipse conjectura assequor, Amarynthus Eubœæ oppidum est; ibi Amarysia Diana colitur: et ipsi etiam Athenienses Amarysiæ Dianæ festum diem agitant nihilo quam Eubœenses minore celebritate. Inde igitur ad Athmonenses nomen manasse crediderim. Colænidem vero, quæ Myrrhinunte est, a Colæno dictam existimo. Diximus autem et alibi, in Atticæ pagis multos esse, qui Athenis ante Cecropem regnatum affirment. Colænus itaque, ut Myrrhinusii dicunt, nomen est viri qui ante Cecropem in Attica rex fuit. (6) Est et Acharnæ Atticæ pagus. Hi Agyieum (_Viarium_) Apollinem, et Herculem venerantur, et iidem Minervæ Hygieæ (_Sospitæ_) aram habent. Equestrem quoque Minervam, et Melpomenum (_Canentem_) cognomine Bacchum vocant, eundemque deum Cissum (_Cissea? Hedereum_) eo enim primum in loco hederæ plantam visam tradunt.

CAPUT XXXII.

_ De montibus Atticæ ac signis arisque deorum in iis — Marathone pago et memorandis in eo — fonte ibi Macaria. _

Montes in Attica sunt, Pentelicus, ubi lapicidinæ: Parnes, qui aprorum et ursorum venatoribus copiam præbet: Hymettus pastiones habet apibus omnium aptissimas, quæque solis cedunt Alazonum pascuis. Apud Alazones certe adeo mansuetæ sunt apes, ut cum aliis una pabulatum exeant, ac libere vagentur, quippe quæ alvearibus nullis contineantur: passim vero opus faciunt, illudque ita concretum, ut mel a cera nequeas sejungere. Hæc quidem ita se habent. (2) Deorum quoque signa in Atticæ montibus sunt. In Pentelico Minervæ: in Hymetto Hymetti Jovis statua est, Ombrii (_Pluvii_) etiam Jovis, et Apollinis Proopsii (_Præsagi_) aræ: in Parnethe Parnethius Juppiter ex ære, et Semalei Jovis ara. Est item ara ibidem alia, ad quam Jovi, quem modo Pluvium modo Apemium (_Innoxium_) appellant, rem divinam faciunt. Anchesmus etiam mons est non sane magnus, et Jovis Anchesmii signum.

3. Sed antequam ad insulas stilum convertam, quæ ad Atticæ pagos pertinent, rursus persequar. Marathon pagus pari spatio ab Athenis abest et Carysto Eubœæ oppido. Ad hanc Atticæ partem Persæ primum appulerunt: ac prœlio fusi, non paucas in ipsa fuga naves amiserunt. In prato tumulus est Atheniensium, qui in pugna ceciderunt: et ex eo pilæ eminent, in quibus cæsorum nomina et tribus inscriptæ sunt. Alter erectus est Platæensibus Bœotis et servis: tunc enim primum servi stipendia fecerunt. (4) Seorsum vero monumentum est Miltiadis Cimonis filii: cujus virtuti quum non satis secunda fortuna, dum Paron obsideret, respondisset, non ita multo post, quam ab Atheniensibus damnatus est, e vita decessit. In his campis audiuntur singulis noctibus equorum hinnitus, et pugnantium etiam virorum species cernuntur. Atque hæc quidem qui de industria distincte auditum spectatumve venerunt, male multati omnes abierunt; is vero, qui fortuito id animadverterint, ex ira numinum nihil omnino triste accidit. Honorem Marathonii et illis habent, qui in pugna occubuerunt, heroasque eos appellant, et Marathoni, a quo est pago nomen, et Herculi, cujus sacra se primos Græcorum instituisse dictitant. (5) Accidit autem ut in ea pugna (ut illi memorant) vir quidam specie atque habitu agresti opem tulerit: qui quum ex barbaris quamplurimos aratro interemisset, repente evanuit: neque vero quærentibus, quisnam ille fuisset, Atheniensibus aliud respondit oraculum, quam ut Echetlæum (_Stivarium_) heroem colerent. E candido vero lapide eo in loco tropæum erexerunt. Ac Persæ quidem ut humarentur, se curasse dicunt Athenienses: quod semper pium esse existimarint mortuos terræ mandare. Verum ego neque aggerem ullum, nec aliud sepulturæ vestigium offendi. Eos itaque suspicari possum in foveam quampiam, ut fors tulit, abjectos. (6) In Marathone Macaria fons est, de quo hæc memoriæ prodita sunt: Herculem, quum e Tirynthe Eurystheum fugeret, ad Ceycem Trachiniorum regem, amicum sibi hominem, venisse: quumque ex hominum consortio excessisset Hercules, Eurystheum ejus sibi liberos tradi postulasse: Trachinium vero Athenas eos misisse, memorantem et suam imbecillitatem, et quod Theseus non impar esset ulciscendis. Quum igitur liberi illi supplicum habitu venissent, Peloponnesiis in causa erant ut Atheniensibus tunc primum bellum inferrent, quod Theseus petenti Eurystheo pueros dedere recusasset. Dicunt autem Athenienses oraculum monuisse, victoriam in spe fore, si se unus ex Herculis liberis ultro devovisset. Ibi Macariam, Herculis ex Deianira filiam, quum sibi mortem conscivisset, et victoriæ compotes Athenienses fecisse, et fonti nomen dedisse. (7) Est etiam in Marathone lacus, magna ex parte cœnosus: in quem per viarum errorem fugientes Persas irruisse, et quamplurimos in ipsa fugæ trepidatione cæsos dicunt. Supra eum lacum lapidea præsepia Artaphernis equorum sunt, et in saxo tabernaculi vestigia. E lacu amnis effluit: ad cujus caput aquæ pecori aptissimæ sunt; non longe vero a mari salsæ et marinis piscibus refertissimæ. Modico a campis intervallo mons est Panis: in quo hæc sunt, quæ spectentur, dignissima: specus, cujus est ingressus perangustus: ubi vero penetraris, et cellas videas et lavacra, caprarum etiam stabulum, quod Panos appellant: sunt saxa, caprarum propemodum forma.

CAPUT XXXIII.

_ De pago Braurone et Dianæ Tauricæ signo — pago Rhamnunte et Nemesi Rhamnusia — Æthiopum variis gentibus et Atlante monte — Nemesis signo non alato et reliquis in ejus basi signis. _