[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 5
7. In Atheniensium arce et alia memoratu digna spectavi, et Lycium Myronis æneum puerum, aquiminale tenentem: Myronis præterea Perseum, suum in Medusam facinus exsecutum. Ibidem est Brauroniæ Dianæ sacellum. Deæ simulacrum Praxitelis opus est: Brauronia vero ipsa a Braurone curia dicta, ubi ejus prisci operis signum est, quam Tauricam Dianam esse dictitant. (8) Equus etiam Durius ex ære ibi positus: quem machinam fuisse bellicam ab Epeo factam ad muros dejiciendos, fateatur necesse est, qui Trojanos nolit stuporis ac stultitiæ condemnare. Verum quoniam traditum est, Græcorum fortissimum quemque in equum illum se abdidisse, convenit equi ænei forma cum iis, quæ de Trojano memoriæ prodita sunt. Menestheus enim, Teucer, Thesei etiam filii, ex equo prospectant. (9) Inter ceteras vero statuas, quæ positæ secundum equum sunt, Epicharini, qui se in armatorum cursu exercuit, imaginem videas a Critio factam. Œnobii quoque egregiæ actioni suus honos est. Hic enim scitum fecit, ut in patriam Thucydides Olori filius restitueretur: cujus, quum post reditum dolo fuisset peremtus, ad Melitidem portam sepulcrum est. (10) De Hermolyco vero pancratiaste, et Phormione Asopichi filio, quæ ab aliis scripta sunt, omitto. Hoc unum de Phormione habeo addendum. Is quum et vitæ integritate et majorum splendore Atheniensium cuivis par esset, accidit ut ære alieno obrutus, in Pæaniensem curiam secederet: ubi quum a republica sejunctus degeret, est ei tamen ab Atheniensibus classis imperium decretum. At enim Phormio se illud non suscepturum, quod apud milites, nondum ære alieno dissoluto, nihil esset auctoritatis habiturus: sed quum eum classi imperare Athenienses omnino vellent, omnem quam debuit pecuniam dissolverunt.
CAPUT XXIV.
_ De Minerva Silenum Marsyam cædente, aliisque signis deorum et hominum in Acropoli — cultu Jovis Poliei — templo Parthenone — Grypibus et Arimaspis — Minervæ simulacro in Parthenone — Apolline Parnopio. _
Eodem in loco Minerva est Marsyam Silenum cædens, quod tibias, quas ipsa perpetuo ejectas volebat, sustulisset. Ultra ea, quæ hactenus recensui, Thesei pugna est contra eum, qui est Minois taurus appellatus, sive is homo, seu monstrum (quod jam fama obtinuit) fuerit. Multo certe mirabiliora ætate nostra mulieres monstra pepererunt. (2) Ibidem Phrixus est Athamantis filius, arietem, a quo est in Colchos delatus, immolans, incertum, cui deo: verum conjicere possis, eundem esse, quem Laphystium nuncupant Orchomenii. Succisa Phrixus Græcorum ritu femora dum torrentur, intuetur. Sunt et alia signa, et Hercules angues, ut fabulis vulgatum est, strangulans, Minerva etiam de Jovis vertice prodiens: et taurus, Areopagitarum donum. Quæ vero dedicationis causa fuerit, multa quivis suspicari possit. (3) Diximus autem superius, Athenienses deorum cultu studioque religionis ceteras omnes civitates anteire. Primi enim Minervam Erganen cognomento appellarunt: primi mutilos Mercurios (coluerunt): iidemque primi Spudæon (_Judæorum?_) numini templum dedicarunt. Qui vero artificiose elaborata vetustis anteponit, ei hæc quoque spectare licet. Vir quidam est, cui imposita galea, Cleœtæ opus, cui artifex idem ungues argenteos fecit. Est etiam Terræ, a Jove imbres implorantis, simulacrum, vel quod Athenienses aliquando pluvias desiderarint, vel quod tota Græcia soli siccitate laborarit. Ibi et Timotheus Cononis filius, et ipse Conon positus est. Procnen filium tollere meditantem, et Ityn ipsum dicavit Alcamenes. Primam etiam oleæ plantam Minerva, et Neptunus undam proferens ibi spectantur. (4) Est et Jovis simulacrum, tum id quod a Leochare factum est, tum is Juppiter qui Polieus nominatur: cujus sacrorum ritus quum exposuero, causam tamen quæ de iis affertur non scribam. In Poliei Jovis ara hordeum tritico permistum apponunt, neque custodes adhibent. Bos ad sacrum comparata, dum ad aram accedit, fruges eas attingit. Ex sacerdotibus is, quem buphonum (_bovis occisorem_) nominant, securim in illum jaculatus (hic enim sacri ritus est) fugiens abit: qui adstiterunt, tanquam eum, qui bovem percusserit, non viderint, securim in judicium ream citant. Et hæc quidem, quo diximus modo, peraguntur.
5. In eo vero templo, quem Parthenonem appellant, ac fastigii ea parte, qui aquilæ dicuntur, signa posita sunt ad Minervæ omnia natales pertinentia. In postico Minervæ et Neptuni de Attica certamen: deæ signum ex ebore et auro factum in galeæ cono Sphinx eminet: de ea, quæ memoriæ prodita sunt, tunc exponam, quum ad Bœotorum res ventum fuerit. Utramque galeæ partem Grypes tenent. (6) Hos cum Arimaspis, qui supra Issedones sunt, auri causa bellare, Aristeas Proconnesius carminibus testatus est: et aurum quidem, quod custodiunt Grypes, e terra nasci: Arimaspos ipsos unico singulos oculo nasci, et Grypes, belluas leonibus similes, rostrum et pennas habere aquilinas. Hæc de Grypibus. (7) Minervæ signum recto statu est, cum tunica talari. In ejus pectore Medusæ caput ex ebore factum: et Victoria cubitorum fere quattuor: manu hastam tenet: jacet ad pedes scutum, ad imam hastam draco, quem Erichthonium esse existimare possis: in basi statuæ, quæ de Pandoræ ortu traduntur, elaborata sunt. Hesiodus quidem et alii poetæ prodiderunt, Pandoram primam feminam fuisse, neque, priusquam illa gigneretur, exstitisse muliebrem sexum. Eo in loco videre memini statuam Adriano imperatori positam, unicam: unam item in templi aditu, Iphicrati, qui multa et sane admirabilia virtutis documenta edidit. (8) Extra templum est æneus Apollo, quem a Phidia factum dicunt: Parnopium appellant, quod se deus bruchos, qui totum agrum magna afficiebant calamitate, extra fines pulsurum dixisset: et pulsos quidem sciunt, quo autem modo non tradunt. Scio equidem, ter in Sipylo monte deletos bruchos, non uno tamen modo. Nam vehemens aliquando procella ingruens eos ejecit: iterum acri æstus vapore, qui statim est imbres consecutus, enecti sunt: jam tertio repentino frigore oppressi perierunt. Atque hæc quidem, quæ de abolitis bruchis memoravi, ætate mea acciderunt.
CAPUT XXV.
_ De aliis signis in Acropoli, inter ea Anacreontis — Olympiodoro — Græcorum clade ad Chæroneam — bello post Alexandri mortem cum Antipatro, Cassandro et Demetrio gesto, Athenisque expugnatis. _
In Atheniensium arce Periclis Xanthippi filii statua est, ipsius etiam Xanthippi, qui ad Mycalen cum Persis navali prœlio conflixit. Sed Periclis sejuncta est a ceteris: Xanthippo vero adstat Anacreon Teius, qui primus post Lesbiam Sappho magnam carminum suorum partem in exprimendis amoribus consumsit. Habitus ejus est veluti hominis per ebrietatem cantantis. Feminas eas, quæ prope sunt, Io Inachi, et Callisto Lycaonis filias, fecit Dinomenes. Eadem fere omni ex parte de utraque narrantur, amor scilicet Jovis, Junonis ira, et mutatio utriusque, Ius in bovem, Callistus in ursam. (2) In eo arcis muro, qui ad austrum conversus est, Gigantum, qui Thraciam olim et Pallenes angustias incoluere, vulgo celebratum bellum, Atheniensium contra Amazones pugnam, ad Marathonem in Persas magnum facinus, Gallorum in Mysia internecionem Attalus dedicavit, singula duûm fuere cubitûm spatio contenta. Inter ceteras statuas locum suum obtinet Olympiodorus: quem honorem consecutus est, quum ob rerum, quas gessit, magnitudinem, tum quod iniquissimis temporibus, inter homines continuis cladibus afflictos ac jam spem omnem posteri temporis abjicientes fidentem animum servarit.
3. Illa enim ad Chæroneam plaga Græcis universis malorum exstitit initium. Nam et qui communem causam neglexerant, et qui cum Macedonibus in acie steterant, in servitutem simul omnes redacti sunt. Urbes quidem tum Philippus quamplurimas cepit: Athenienses vero per simulationem pacis quam gravissimis affecit detrimentis, quum et insulas illis et maris imperium ademisset. Ac quantisper deinde regnavit Philippus, ac post eum Alexander, nihil omnino novi moliri Athenienses ausi sunt: quum vero Macedones mortuo Alexandro Aridæo regnum detulissent, commissa tamen Antipatro imperii administratione, non ferendum esse amplius visum est, Græcorum res tamdiu a Macedonibus oppressas teneri. Quare et ipsi statim arma ceperunt, et ad bellum alios etiam excitarunt. (4) Quæ vero urbes cum Atheniensibus societatem coierunt, hæ propemodum fuere: ex Peloponneso Argi, Epidaurus, Sicyon, Trœzen, Elei, Phliasii, Messene: ex iis, qui extra Corinthiorum Isthmum sunt, Locri, Phocenses, Thessali, Carystus, Acarnanes, qui cum Ætolis censentur: at Bœotii, qui Thebis deletis Thebanum agrum tenebant, quum veriti essent ne Athenienses Thebas, eo colonia deducta, adversus se restituerent, non modo in eam societatem nomen suum non ediderunt, sed etiam opes suas omnes in Macedonum studia contulerunt. (5) Quum vero civitates, quæ tunc belli gerendi causa conspirarant, singulos duces dedissent, ab universis imperator declaratus est Leosthenes Atheniensis, quum propter patriæ dignitatem et militaris rei scientiam, tum quod præclara ejus viri in omnes Græcos merita exstabant. Nam quum Alexander Græcos, qui Dario stipendia fecerant, in Persidis urbes dividere statuisset, hic eos, antequam id fieret, classe in Europam reportavit: et plane quum hominum de se spem virtute vinceret, fuit ejus mors non magis luctuosa cunctis, quam calamitosa. Tunc enim demum Macedonum præsidia, impetu in Athenienses facto, Munychiam primum, Piræeum deinde, et longos muros occuparunt. (6) Verum Antipatro mortuo, Olympias ex Epiro profecta, sublato Aridæo, non diu regnum tenuit. Neque enim multo post a Cassandro per obsidionem capta, multitudini tradita est. Regno vero inito Cassander (ut cetera, quæ ad Athenienses non pertinent, missa faciam) Panactum Atticæ castellum et Salaminem cepit, tyrannumque Atheniensibus imposuit Demetrium Phanostrati filium, hominem ex patre sapientiæ laude præstantem. Hunc Demetrius Antigoni filius adolescens, e singulari quodam in Græcos studio gloriam captans, non ita multo post dejecit: (7) sed rursus Cassander, pro acerbissimo quo in Athenienses laborabat odio, Lachari, qui ad illud usque tempus principem in republica locum tenuerat, in fidem suam recepto, ut tyrannidem invaderet, persuasit: et is quidem omnes, de quibus aliquid literis mandatum sit, acerbitate in homines, in deos impietate superavit. At Demetrius Antigoni filius, etsi nonnihil ab Atheniensibus dissidebat, evertit tamen et Lacharis tyrannidem. Is ubi captos vidit muros, ad Bœotios confugit. Quo quum aurea scuta ex arce direpta, et Minervæ ipsius, quæ demi poterant, ornamenta omnia asportasset, valde dives opum esse credebatur: (8) propter quam de ipsius divitiis opinionem a Coronæis est interemptus. Liberatis vero Atheniensibus tyrannorum dominatu, non statim Demetrius post Lacharis cædem Piræeum reddidit: quin postea, quum bellica vi urbem in potestatem redegisset, præsidio et munitionibus eum ejus locum firmavit, quod Museum appellant. Est autem hic intra vetus pomœrium, e regione arcis, collis, in quo Musæum vatem canere solitum, atque ibidem senectute consumtum humatum ferunt. Eodem postea in loco Syro homini monumentum est erectum. Eum igitur collem Demetrius tum occupatum munivit.
CAPUT XXVI.
_ De Olympiodori felici contra Macedones expeditione — honore Leocrito et Olympiodoro habito — Diana Leucophryene — æde Erechthei ejusque memorandis — Minervæ simulacro e cœlo delapso in Acropoli — Callimacho χαχιζοτέχνῳ. _
Aliquot post annis excitavit non multos Atheniensium rerum a majoribus suis gestarum memoria. Quare quum viderent, quorsum evasisset reipublicæ decus, confestim Olympiodorum ducem deligunt. Is habito delectu, in quo neque senibus neque pueris vacatio fuit, exercitum contra Macedones eduxit, non robore magis quam militum alacritate confisus, pristinam se belli gloriam patriæ vindicaturum. Prœlio itaque Macedones fudit; ac fugientes in Museum persecutus, loco capto, Athenienses Macedonum dominatu liberavit. (2) Quo tempore quum omnes reipublicæ egregiam operam navassent, Leocriti tamen Protarchi filii virtus excelluit. Is enim primus muros adscendit, primusque intra Museum irrupit: atque ei quidem in pugna cæso et alii ab Atheniensibus honores habiti sunt, et ejus clypeum Jovi Eleutherio (_Liberatori_) dedicarunt, cum inscriptione, nominis et præclari facinoris indice. (3) At Olympiodorus non unum hoc virtutis suæ, quod paulo superius commemoravimus, specimen dedit: sed, præterquam quod Piræeum et Munychiam recepit, idem Macedones Eleusinem invadentes, collecta Eleusiniorum manu, vicit: et ante, quum in Atticam Cassander esset hostiliter ingressus, navibus in Ætoliam profectus, ab Ætolis, ut auxilia mitterent, impetravit. Quæ maxime res, bello illo impendente, saluti Atheniensibus fuit. Sunt igitur illi apud Athenienses sua, quum in arce, tum in Prytaneo monumenta: et Eleusine picturæ res ejus gestæ sunt mandatæ. Quin et e Phocensibus qui Elateam incolunt, ex ære statuam Olympiodoro Delphis posuerunt, quod illis, quum a Cassandro defecissent, opem tulerat. (4) Prope Olympiodori statuam Dianæ ex ære simulacrum stat, Leucophryenes cognomento: Themistoclis filii dedicarunt. Magnetes enim, quibus ex regis liberalitate imperavit Themistocles, Leucophryenen Dianam colunt. Sed enim mihi non est, universæ Græciæ historiam contexenti, in hac parte diutius immorandum. Endœus patria fuit Atheniensis, Dædali discipulus, qui fugientem Dædalum ob cædem Cali est in Cretam secutus: hic sedentem fecit Minervam, cujus est inscriptio, dedicasse Calliam, Endœum fecisse. (5) Est ibidem ædes, quod Erechtheum appellant. In vestibulo Jovis Supremi ara est: ad quam victimas non cædunt, sed liba duntaxat apponunt: ac vino quo minus utantur, religione prohibentur. In ipso aditu aræ sunt, Neptuni una, ad quam ex oraculo etiam Erechtheo rem divinam faciunt: Butæ herois altera: tertia Vulcani. In parietibus picta sunt quæ ad Butadarum gentem pertinent. Ædes ipsa duplex est. In ea marinæ aquæ puteus: quod certe miraculo non adscripserim. Nam et ex iis, qui mediterranea incolunt, alii, et in primis in Caria Aphrodisienses, talem puteum habent. Sed quod literis mandandum sit, id nempe est, quod flante austro undarum sonitum reddit: quodque in saxo tridentis forma incisa est. Quæ esse monumenta dicunt ejus, quod Neptuno fuit de Attica, certaminis.
6. Et sacra quidem Minervæ quum urbs, tum regio est universa. Curiæ enim et suos quæque deos privatim colunt, et Minervæ communiter divinam rem faciunt. Omnium vero sanctissimum Minervæ signum illud est, quod multis ante annis de communi omnium oppidulorum consilio, quum in unam omnes urbem coirent, dedicatum est eo in loco, qui nunc Acropolis (_arx_), tum vero Polis (_urbs_) nominabatur. Delapsum quidem de cœlo fama vulgavit: sed mihi id neque affirmare, neque refellere in præsentia in animo est. Lucernam ex auro deæ Callimachus fecit: (7) in quam oleum infusum (id quod semel quotannis faciunt) non consumitur, nisi exacto demum anno, quum tamen lucerna dies noctesque ardeat. Id ideo evenit, quod lucernæ inest e lino Carpasio funiculus, quod linum unum ex omnibus igni non conficitur. Eminet supra lucernam palma ænea: quæ quum ad lacunar consurgat, exceptum vaporem facile dissipat. Callimachus vero ipse, qui lucernam fecit, etsi multo est infra summos artifices, sollertia tamen ceteris longe præstitit: primus enim lapides terebravit: nomen vero Cacizotechnos (_quasi dicas_, sui in arte calumniator) aut sibi ipse imposuit, aut ab aliis impositum usurpavit.
CAPUT XXVII.
_ De donariis in templo Poliadis Minervæ — de ejus olea — virginibus Canephoris in sacris Minervæ — Tolmidis signo ejusque rebus gestis — aliis signis — de quibusdam ad Herculem et Theseum pertinentibus — de Minoe et Minotauro. _
Erectus est autem in Poliadis delubro Mercurius ligneus (fuisse aiunt Cecropis donarium), per myrti ramos non conspicuus. Inter vetustissima donaria, quorum mentio fiat digna sunt lecticaria sella compactilis, Dædali opus, et de Persarum spoliis Masistii, qui ad Platæas equitum dux fuit, lorica, et acinaces, qui Mardonii fuisse dicitur. Masistium quidem ab Atheniensium equitatu interemptum scimus: Mardonius vero in acie contra Lacedæmonios dimicans, a Spartano milite est interfectus; ejus igitur acinacen aut omnino non sustulissent Lacedæmonii, aut certe sublatum Athiensibus non concessissent. (2) De olea vero aliud nihil memorant, nisi esse eam Minervæ de Attica certaminis monumentum. Addunt, incensa a Persis urbe conflagrasse oleam, sed eodem die in duûm cubitûm proceritatem germinasse. Cum Minervæ templo Pandrosi ædes conjuncta est, quæ sola ex sororibus fidem in deposito servavit. (3) Jam vero, quæ magnæ mihi sunt admirationi neque apud omnes vulgata, ea, uti se habent, exponam. Virgines duæ non longe a Poliados templo habitant: eas Athenienses _arrhephoros_ (Cistiferas) appellant. Hæ certum tempus apud deam commorantur: deinde ubi festus ejus dies advenit, per noctem capite tollunt, quæ illas Minervæ sacerdos ferre jusserit, quum neque ipsa, quid ferendum det, neque virgines, quid ferant, sciant. Est in urbe septum quoddam, non longe a Veneris, quæ in Hortis dicitur, et per idem in nativam specum quandam descensus: ibi descendentes virgines illæ onus deponunt, et pro eo aliud item velatum et occultum tollunt: et has quidem in posterum ex eo tempore missas faciunt: sed pro illis totidem alias, quas in arcem adducant, capiunt. (4) Ad Minervæ templum anus est Eueris, cubitali fere altitudine: quam inscriptio Lysimachæ ministram esse dicit. Sunt etiam ex ære signa duo grandia, virorum ad pugnam distantium: eorum alterum Erechtheum appellant, alterum Eumolpum: neque tamen ignorant Atheniensium qui res priscas norunt, Immaradum esse hunc Eumolpi filium, quem Erechtheus occiderit. (5) In basi etiam statuæ sunt, Entus (_?_), qui vates Tolmidæ fuit, Tolmides etiam ipse, qui Atheniensium classis dux et alios magnis affecit incommodis, et in primis Peloponnesiorum maritimum agrum excursionibus infestum reddidit. Idemque Lacedæmoniorum ad Gytheum navalia incendit; finitimos dein adortus, Bœas et Cytheriorum insulam cepit. Quum in Sicyoniorum deinde finibus escensionem fecisset eos, qui armis, quominus agrum popularetur, impedire conati sunt, ad urbem repulit. Inde Athenas reversus, in Eubœam et Naxum cleruchos (_colonos_) Athenienses deduxit. Idem, cum exercitu in Bœotos impetu facto, agros late depopulatus est. Capta mox per obsidionem Chæronea, in Haliartiorum fines excurrit: ubi et ipse dimicans cecidit, et copiæ ejus omnes fusæ fugatæque sunt. Atque hæc quidem de Tolmide comperta habeo. (6) Exstant prisca Minervæ signa, quæ sane integra manserunt, decolorata tamen fumo, et quæ ictum omnino nullum valeant sustinere. Ad ea enim flamma pervasit, quo tempore, quum naves conscenderent Athenienses, urbem, quam militaris ætas deseruerat, Xerxes occupavit. Spectatur et apri venatio: parum vero mihi liquet, an is Calydonius aper sit. Cycni etiam cum Hercule pugna. Ab hoc quidem Cycno et alios interemptos ferunt, et Lycum Thracem, propositis de singulari certamine præmiis: ad Peneum autem amnem ab Hercule est ipse interfectus.
7. Atque eorum quidem, quæ de Theseo Trœzenii commemorant, hoc est: Herculem Trœzenem ad Pittheum venisse: quumque accumbere vellet, leonis pellem deposuisse: accessisse et alios Trœzeniorum pueros, et Theseum annum agentem ferme septimum: ceteros, ut leonis pellem viderunt, perterritos aufugisse: Theseum, nihil magnopere metuentem, paulisper egressum esse, abreptaque de servorum manibus bipenni, quod viventem leonem esse putaret, invadere illum voluisse. (8) Et hæc quidem de Theseo prima apud Trœzenios historia vulgata est. Alteram adjiciunt: crepidas Ægeum sub saxo et ensem deposuisse, quibus signis filium postea agniturus esset; ac deinde Athenas reversum: Theseum, quum jam sextum decimum ætatis annum attigisset, amoto saxo depositum sublatum Ægeo attulisse. Res tota ex ære, præter saxum, in arce expressa est. (9) Etiam aliud Thesei facinus memoriæ commendarunt, de quo hujusmodi narratur historia. Cretensium agrum quum alium, tum eum, qui Tethrini (_?_) amni adjacet, taurum infestum reddidisse. Fuerunt autem priscis temporibus belluæ hominibus formidolosiores. Cui rei testimonio sunt Nemeæus et Parnassius leo: dracones in pluribus Græciæ locis: apri etiam, Calydonius atque Erymanthius, et in Corinthiorum finibus Crommyonius. Eadem de causa feras illas dicebant partim terram protulisse, partim diis fuisse sacras; nonnullas etiam ad homines plectendos exstitisse. Taurum igitur hunc Cretenses Neptuni ira immissum in suos agros memorant, quod Minos late mari toti, quod Græciam alluit, imperans nihilo quam ceteris diis Neptuno majorem honorem habuisset: (10) e Creta vero eundem taurum in Peloponnesum transportatum esse, unumque fuisse hunc de duodecim Herculis laboribus. In Argivorum vero campos dimissum, per Corinthiacum Isthmum in Marathoniam Atticæ regionem fugisse: ibi inter alios multos quos casus obtulerat, Minois etiam filium Androgeum interemisse; Minoem vero, quum id Atheniensium fraude accidisse sibi persuaderet, comparata classe Athenas oppugnatum venisse, ac non prius Athenienses vexare desiisse, quam se pacti essent pueros septem ac totidem virgines in Cretam missuros, qui Minotauro, quem Minos in Labyrinthio Gnosi incluserat, traderentur. Marathonium vero taurum postea Theseum fama est in arcem egisse, atque ipsi deæ mactasse: cujus rei imaginem Marathoniorum populus dedicavit.
CAPUT XXVIII.
_ De Cylone — Minervæ signo ex bellica præda — muris Acropolis — Panis cultu — Areopago et memorandis in eo — aliis dicasteriis Atheniensium eorumque originibus. _
At Cylonem cur dignum putarint cui æneam statuam ponerent, comperti nihil habeo, quum de tyrannide eum consilia inisse constet. Habitum tamen hunc illi honorem conjicio, quod et formæ dignitate præstiterit, et gloria fuerit minime vulgari: nam in Olympia victor de iterato stadio renunciatus est, et Theagenis Megarensium tyranni filiam in matrimonio habuit. (2) Præter ea vero, quæ adhuc recensui, duo sunt ex bellicæ prædæ decimis insignia apud Athenienses opera: de Persarum, qui in Marathoniorum fines invaserant, manubiis Minervæ ex ære signum, quod Phidias fecit: in cujus clypeo Lapitharum et Centaurorum pugnam Mys cælavit, quum eam Myi, et quæ in clypeo spectantur reliqua, Parrhasius Euenoris filius pinxisset. Hastæ cuspis et in summa galea crista hujus Minervæ a Sunio usque adnavigantibus conspicua est. De Bœotiorum vero et Chalcidensium, qui in Eubœa sunt, decimis æneus currus positus est. Duo præterea dona dedicarunt, Periclem Xanthippi filium, et, quæ omnium Phidiæ operum spectatu dignissimum, Minervam: quam, quod a Lemniis dedicata est, Lemniam appellant. (3) Arcem ipsam, præter eam partem, quam Cimon Miltiadis filius exstruxit, muris cinxisse Pelasgos homines tradunt, qui sub arce quondam habitarunt: Agrolam enim et Hyperbium ** de quibus quum sciscitarer, aliud nihil comperi quam e Sicilia eos in Acarnaniam (_?_) migrasse.