[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 64
Hæc nos ab aliis audita et in oraculis lecta scribimus, privatim autem nihil nec de patria nec de ætate Homeri prodimus. (4) Intra templum dicata fuit Neptuno ara, quod ab initio id oraculum etiam Neptuni fuit. Exstant etiam Parcarum duarum simulacra; tertiæ locum Juppiter Mœragetes et item Mœragetes Apollo (_Parcarum duces_) tenent. (5) Ostenditur ibidem ara illa, ad quam Achillis filium Neoptolemum Apollinis sacerdos occidit; qua de re alio loco exposuimus. (8) Non procul hinc Pindari sella sita est e ferro fabricata; in ea Pindarum, quoties Delphos venisset, sedere et cantica, quot eorum iecerit in Apollinis honorem, decantare solitum tradunt. In templi recessu intimo, quo paucis admodum est aditus, alterum etiam positum est aureum Apollinis signum.
6. E templo egressis et ad lævam conversis circumsepta quædam est area, in qua Neoptolemi Achillis filii sepulcrum; cui parentant quotannis Delphi. Ab eo monumento quum ascenderis, lapidem videas modice magnum. Hunc quotidie perfundunt oleo singulisque festis lanam in eo ponunt nondum tractatam. De eo lapide percrebuit opinio, illum ipsum esse quem pro puero appositum ac devoratum Saturnus per vomitum ejecerit. (7) Ubi lapidem spectaveris, si pedem retuleris quasi ad fanum rediturus, fontem videas cui nomen Cassotis. Murus ei objectus est non utique magnus; per murum ad fontem ascenditur. Hujus Cassotidis aquas terram subire dicunt et in adyto Apollinis mulieres efficere fatidicas, eam vero quæ fonti nomen dedit unam esse de Parnassidum Nympharum numero.
CAPUT XXV.
_ Lesche Delphorum, Polygnoti picturis exornata — dextræ partis picturæ, quæ Trojam captam et Græcorum classem domum solventem exhibet, descriptio. _
Supra Cassotidem ædificium quoddam est; in eo picturæ aliquot Polygnoti, quas Cnidii dedicarunt; locum Delphi Leschen vocant, quod eo convenientes priscis olim temporibus seria et fabulas inter se conferebant. Talia fuisse multa in omni Græcia conciliabula Homerus docuit quo loco Melanthûs in Ulyssem convicium exponit:
Non somnum ut capias æraria tecta fabrorum, non leschen celebras, sed multa hic rancida garris.
(2) Ubi in hoc ædificium introieris, pictam videas in dextero templi pariete Ilii eversionem et Græcorum classem domum solventem. Menelao ibi sunt qui omnia ad reditum adornant. Navis item picta et in ipsa nautæ permisti pueris. In media navi cernitur Phrontis gubernator contos duos tenens. Nestorem Homerus et alia Telemacho dicentem fecit, et nonnulla de Phrontide, Onetoris scilicet filium fuisse, Menelai gubernatorem, artis suæ peritissimum, quodque is e vita decesserit quum Sunium Atticæ terræ promontorium jam prætervecti essent; et Menelaum secum una illuc usque navigasse refert Nestor; eo vero in loco commoratum, dum tumulum Phrontidi exstruendum curat et alia pro viri dignitate justa facit. (3) Spectatur ille quidem in Polygnoti opere. Paulo infra ipsum Ithæmenes nescio quis vestimentum portans, et Echœax per nauticum pontem cum urna ænea descendens. Tollunt Menelai tabernaculum, quod fuerat non longe a navi collocatum, Polites, Strophius et Alphius, et aliud tabernaculum refigit Amphialus. Sub Amphiali pedibus sedet puer; ejus nomen nulla indicat inscriptio. Barbatus unus ex omnibus Phrontis est, et hujus unius ex Homeri de Ulysse carminibus nomen sumpsit; nam cetera (ut opinor) nomina ipse sibi Polygnotus finxit. (4) Stat Briseis, Diomede supra ipsam, et ante eas Iphis, Helenæ formam admirantibus simillimæ. Sedet ipsa Helena, et prope eam Eurybates. Ulyssis esse hunc præconem conjicimus; est tamen adhuc imberbis. Ancillæ ibidem sunt duæ, e quibus Panthalis Helenæ adsistit, Electra heræ calceum subligat. Diversa ab his nomina sunt quæ Homerus in Iliade usurpat, quo loco Helenam et cum ea ancillas ad muros euntes facit. (5) Sedet supra Helenam vir purpureo velatus amiculo, mœstus ut qui maxime; Helenum esse Priami filium facile intelligas, vel priusquam inscriptionem legas. Prope Helenum Meges est brachio saucio; quod iis versibus mandavit Lescheos Pyrrhæus, Æschylini filius, quos de Ilii eversione fecit; et vulneratum quidem ab Admeto Augeæ filio in ea pugna quam Trojani postrema excidii sui nocte commiserunt. (6) Pictus est proxime ad Megetem Lycomedes Creontis filius, et ipse saucius in eo articulo, quo cum lacerto manus jungitur; ea enim in parte vulneratum scripsit Lescheos ab Agenore; quod ut pingeret non fuisse Polygnoto in mentem venturum facile credi potest, ni Leschei poesin legisset. Adpinxit vero Lycomedæ etiam in talo vulnus et in capite tertium. Euryalus etiam Mecistei filius vulneribus affectus est in capite et manus junctura. (7) Sunt hi omnes in ea pictura supra Helenam collocati. Adjuncti Helenæ sunt Thesei mater detonso ad cutem capillo, et Thesei filius Demophon, meditans (quantum oris figura ostendit) num qua ratione queat Æthram in libertatem asserere. Argivi Theseo e Sinidis filia Melanippum genitum ferunt, qui de cursu palmam tulerit quo tempore ii qui Epigoni sunt appellati, Nemeorum ludicra, edita primum ab Adrasto, restaurarunt. (8) Lescheos carminibus prodidit suis, Ilio capto elapsam e medio tumultu Æthram in Græcorum castra venisse, ibi a Thesei filiis agnitam esse, Demophontemque eam ab Agamemnone repetiisse; et illum quidem, quum gratificari Demophonti maxime vellet, non prius tamen se id facturum dixisse, quam Helenæ idem placere intellexisset. Misso igitur caduceatore facile Helenam exorasse. Videtur igitur in ea pictura Eurybates ad Helenam Æthræ causa, ut quæ mandata ab Agamemnone fuerant perferret, venisse. (9) Trojanæ ibidem mulieres captivarum et lugentium habitu agnoscuntur. Andromache primum, cui filius adstat mammam prensans. Hunc e turri dejectum periisse scribit Lescheos, non tamen Græcorum decreto in eum sævitum, sed privato Neoptolemi odio, qui sibi ejus necem depoposcerit. Picta præterea est Medesicaste; una hæc e nothis Priami filiabus, quam Imbrio Mentoris filio in matrimonium collocatam Homerus in Pedæum urbem transmigrasse dicit. (10) Andromache et Medesicaste velato sunt capite, Polyxena virginum more collecto in nodum crine; mactatam illam fuisse ad Achillis tumulum et poetæ decantarunt, et tabulæ testantur quas tum Athenis, tum Pergami (quæ urbs supra Caicum est) mihi ipsi contigit intueri; sunt vero in illis expressi Polyxenæ casus. (11) Pinxit eodem in loco Polygnotus etiam Nestorem, pileo velatum, hastam tenentem. Equus prope in pulvere volutare parantis speciem præbet. Usque ad equum expressa est litoris facies, in eoque cernuntur calculi: quæ deinceps area sequitur, nullam amplius maris formam præfert.
CAPUT XXVI.
_ Picturæ dextræ partis Lesches Delphicæ descriptio continuatur — loricæ antiquæ descriptio. _
Supra eas feminas quæ mediæ sunt inter Æthram et Nestorem, aliæ captivæ cernuntur, Clymene, Creusa, Aristomache et Xenodice. Clymenen Stesichorus iis quæ fecit de Ilii excidio carminibus, inter captivas numerat. Aristomachen Priami fuisse filiam idem in Nostis scripsit; Critolao nuptam, Hicetaonis filio. Xenodices qui mentionem fecerit, neque carminis neque solutæ orationis auctorem ullum comperi. De Creusa memoriæ proditum est, a Deûm matre et (_matre Æneæ?_) Venere Græcis ereptam et in libertatem vindicatam; fuisse enim eam Æneæ uxorem. Lescheos tamen et Cypria carmina Æneæ uxorem Eurydicen nominant. (2) Supra has in lectulo decumbentes pictæ sunt Deinome, Metioche, Pisis et Cleodice. Harum unius mentio Deinomes fit in eo opere quæ Parva inscribitur Ilias; ceteris (uti ego sentio) Polygnotus ipse nomina imposuit. Pinxit etiam Epeum Trojæ muros æquantem solo; supra eos prominet caput solum equi lignei. Adest etiam Polypœtes Pirithoi filius tænia præcincto capite. Adsistit Acamas Thesei filius caput cristata galea tegente. (3) Adest etiam Ulysses lorica indutus. Ajax Oilei cum scuto ad aram accedit jusjurandum concepturus propter vim Cassandræ illatam. Sedet ipsa Cassandra humi Palladium complexa; quandoquidem ipsum e suis sedibus virgo avellit, quum supplicem ab ara Ajax abstraxit. Picti etiam sunt Atrei filii et ipsi cum galeis; Menelaus scutum tenet. In eo expressus draco, is nempe qui Aulide inter sacra repens pro ostento fuit. Ajaci jusjurandum hi deferunt. (4) Ex adverso illi equo prope Nestorem Neoptolemus conspicitur Elasum occidens; quisquis ille Elasus fuerit, jam prope exspiranti similis est. Astynoum etiam, cujus Lescheos quoque meminit, in genu collapsum ense Neoptolemus ferit. Ac solum quidem ex omnibus Græcis Neoptolemum fecit Polygnotus nondum desinentem Trojanos cædere, quod totum ejus picturæ argumentum Neoptolemi maxime tumulo convenire voluit. Achillis quidem filium ubique Homerus Neoptolemum nominat, at Cypria carmina testantur, a Lycomede Pyrrhum, a Phœnice deinde nomen ei Neoptolemum impositum, ex ea scilicet re quod [Achilles] admodum juvenis ad bellum venerit. (8) Ad hæc ara picta est et parvulus puer præ metu aram prensans. Super ara posita est lorica ænea, forma his temporibus inusitata; sed tali utebantur prisci illi heroes. Duæ sunt æneæ laminæ, altera pectori et ventris regioni aptata, altera tergo muniendo facta; γύαλα vocabant prisci; anticam et posticam partem fibulæ constringebant inter se. (6) Satis id firmum esse corporis munimentum videbatur etiam sine clypeo. Ob eam rem Homerus Phorcynem Phrygem sine clypeo pugnantem fecit, quod gyalothorace (habili utrinque lorica) uteretur. Ego ejus loricæ imaginem in Polygnoti opere conspexi, et in Dianæ Ephesiæ Calliphon Samius Patroclo feminas pinxit loricæ gyala aptantes. (7) Laodicen pinxit Polygnotus stantem ultra aram. Hanc neminem poetam inveni qui inter captivas Trojanas recensuerit, neque consentaneum mihi ullo pacto videri potest, non fuisse eam statim a Græcis dimissam. Homerus certe in Iliade ab Antenore hospitio acceptos Menelaum et Ulyssem memoravit, et Helicaonem Antenoris filium Laodicen in matrimonio habuisse; (8) Lescheos vero vulneratum in pugna nocturna Helicaonem, ab Ulysse agnitum tradidit vivumque e pugnæ periculo liberatum. Consequens ergo fuerit ut, quum Menelao et Ulyssi curæ fuerit domus Antenoris, neque in Helicaonis uxorem quidquam hostile commissum sit ab Agamemnone et Menelao; sed Euphorion Chalcidensis de Laodice commentus est quæ prorsus ab omni veri abhorrent similitudine. (9) Statim post Laodicen est fulcrum lapideum, cui æneum labrum impositum est. Medusa utraque manu fulcrum id tenens in solo sedet. Hanc etiam inter Priami filias numeraverit qui Himeræi poetæ canticum audierit. Prope Medusam est anus ad cutem detonsa, sive ille eunuchus est; nudum infantem genibus sustinet; manum infans præ metu ob oculos opponit.
CAPUT XXVII.
_ Picturæ dextræ partis Lesches Delphicæ descriptio continuatur et absolvitur. _
Mortui illic, Pelis nomine unus nudus et pronus in dorsum abjectus, infra eum Eioneus et Admetus jacent nondum detractis loricis. Eioneum a Neoptolemo, a Philoctete Admetum interfectos scribit Lescheos. Alia supra hos jacent cadavera; supra ipsum labrum Leocritus Polydamantis filius ab Ulysse occisus; supra Eion eum et Admetum Corœbus Mygdonis filius. Est nobile Mygdonis monumentum intra Phrygum fines Stectorenorum, et ab eo poetis translatitium Phrygas Mygdonas appellare. Venerat Corœbus ad Cassandræ nuptias; ex vulgari traditione tamen interemptus est a Neoptolemo, Lescheos tamen a Diomede occisum prodidit. (2) Sunt supra Corœbum Priamus, Axion et Agenor. Priamum non fuisse ad aram Hercei Jovis mactatum scribit Lescheos, sed ab ara abstractum, quum pro regiæ foribus obvius esset Neoptolemo factus, ab eo obtruncatum. De Hecuba Stesichorus iis carminibus quæ de Ilii eversione scripta reliquit, fuisse eam ab Apolline in Lyciam transportatam cecinit; Axionem Priami filium fuisse et ab Eurypylo Euæmonis filio occisum tradidit Lescheos. Agenoris idem poeta testatur Neoptolemum interfectorem fuisse. (3) Ita ergo accidit ut hujus Agenoris filius Echeclus ab Achille, Agenor ipse a Neoptolemo fuerint interfecti. Laomedontis cadaver Sinon Ulyssis socius et Anchialus efferunt. Est etiam alius illic inter cæsos cui nomen Eresus. De Ereso quidem et Laomedonte quod sciam nihil quisquam versibus mandavit. Pro Antenoris ædibus suspensa est pardi pellis supra vestibulum: tessera fuit ea Græcis, ne Antenoris domum violarent. Picta Theano etiam est cum filiis. Eorum Glaucus loricæ bipartita lamina excusæ, saxo insidet Eurymachus. (4) Huic adsistit Antenor et continenter Antenoris filia Crino; infantem ea puerum gestat. Is est omnium vultus qui adversis perculsis casibus esse consuevit. Cistam aselli dorso et alia impedimenta imponunt servi; insidet asello parvulus puer. Sunt in ea picturæ parte Simonidis elegi:
Sacra Polygnotus Thasio satus Aglaophonte, Argivûm pinxit Pergama capta manu.
CAPUT XXVIII.
_ Picturæ lævæ partis Lesches Delphicæ, Ulyssis descensum ad inferos exprimentis, descriptio — fratrum Catinensium pietas in parentes — pietatis in deos nonnulla exempla — de Eurynomo Inferorum dæmone. _
Habet altera picturæ pars quæ ad lævam est, Ulyssem ad inferos descendentem, ut Tiresiæ manes de suo in patriam reditu consulat. Est vero talis ejus picturæ forma. Aqua conspicitur, quem Acherontem esse fluvium facile existimare possis. Plurima in eo palustris arundo et piscium formæ adeo exili corpore, ut piscium potius umbras quam pisces ducas. Navis est in eodem amne et ad remos portitor. (2) Secutus est, ni fallor, Polygnotus Minyadem poesin, in qua ubi de Theseo et Pirithoo agitur hi sunt versus:
Hic ergo umbriveham, quam grandis portitor egit, naviculam in portu non offendere paratam.
His adductus Polygnotus jam grandem natu pinxit Charonem. (3) Umbræ nave vehentes ad quosnam pertineant, omnino non est perspicuum. Inter eos tamen Tellis apparet ætate puber, et Cleobœa adhuc virgo; hæc cistam sustinet genibus, eadem forma qua Cereri fieri cistas solenne est. De Tellide aliud nihil compertum habeo quam Archilochum poetam esse Tellidis nepotem. Cleobœam vero primam tradunt ex Paro insula Thasum Cereris initia transtulisse. (4) In Acherontis ripa infra Charontis fere navem iniquus in patrem filius ab ipso parente suo laqueo strangulatur. Prisci enim illi parentes præ cunctis rebus plurimo dignabantur honore; quod facile quum ex aliis exemplis colligas, tum vero ex eorum facto qui apud Catinam Siciliæ urbem Pii sunt cognomento appellati. Quum enim ex Ætna ignis in eam urbem deflueret, nulla vel auri vel argenti habita ratione fugientes matrem hic, patrem ille humeris sustulerunt. Sed quum haudquaquam otiose festinantes incendium tamen urgeret neque illi propterea parentes dimitterent, ita illum flammarum torrentem in duas aiunt partes discessisse, ut per medios ignes cum ipsis parentibus adolescentes incolumes evaserint. Iis apud Catinenses hac etiam ætate certi et solennies honores pietatis ergo habentur. (5) Prope ejus effigiem, qui quod patrem insolentius tractasset apud inferos pœnas luit, est in eodem Polygnoti opere homo qui ob sacrilegium plectitur; apparet mulierem, a qua ille punitur, quum veneficiorum, tum aliorum tormentorum esse gnaram. (6) Egregie sane in religionis studium tum adhuc homines incumbebant. Præclara ejus rei documenta Athenienses dedere, quum capto Jovis Olympii apud Syracusas templo nihil quicquam ex omnibus donariis amoverunt; Syracusanum etiam sacerdotem, qui ea custodiret, reliquerunt. Declaravit etiam Datis Medus homo quam impense deos vereretur, non verbis tantum quæ Deliis dixit, sed etiam re ipsa, quum Apollinis signum in Phœnissa navi repertum statim Tanagræis Delium reportandum tradiderit. Erat enimvero omnibus olim gentibus præcipuæ curæ deorum cultus; cujus rei non inscius Polygnotus sacrorum expilatorem ad eum modum pinxerat. (7) Supra eos quos jam enumeravimus est Eurynomus. Inter deos inferos Eurynomum numerant qui Delphis sunt sacrorum interpretes, et circumrodere eum dicunt mortuorum carnes ita ut nuda relinquat ossa. Sed neque Homeri de Ulysse carmina, neque poesis ea quæ est Minyas appellata, nec postremo quæ Nosti inscribitur (in iis enim de Orco deque inferûm terroribus multa exposita sunt), ullum norunt inter manium deos Eurynomum. Illud mihi fuerit reliquum, ut qualis hic sit et qua adumbratus forma, ostendam. Colore est inter cæruleum et nigrum medio, quales muscæ sunt quæ canibus insident; dentes ostentat; sedenti vulturis est substrata pellis. Continenti post Eurynomum spatio proxima est Auge ex Arcadia et Iphimedea. (8) Illa quidem in Mysiam ad Teuthrantem venit, et præ ceteris quibuscum fuerit Hercules congressus feminis, patri simillimum filium peperit. Iphimedeæ vero Mylasis (Cariæ ea civitas est) magni fuerunt a Caribus honores tributi.
CAPUT XXIX.
_ Picturæ lævæ partis Lesches Delphicæ descriptio continuatur — de Ocno et Ionum proverbio inde petito. _
Loco in ea tabula superiore iis quos nominavimus, sunt socii Ulyssis, Perimedes et Eurylochus, hostias afferentes. Nigri eæ hostiæ arietes sunt. Secundum illos vir quidam sedet; inscriptio indicat Ocnum esse; texit e junco restim; adest asella totum id quod ille jam texuerat pertinaciter abrodens. Hunc Ocnum aiunt gnavum et industrium hominem fuisse, qui uxorem sumptuosam et prodigam habuerit, quæ quicquid ille opere faciendo collegisset, haud multum sane post consumere solita esset. (2) Eam rem credunt per ambages voluisse Polygnotum significare. Satis scio Ionum verbum esse, quoties viderint hominem in re quæ nullam afferat utilitatem, laborare, Vir ille, inquiunt, Ocni funiculum torquet. Inter præpetes etiam volucres ocnum augures numerant; est ea in ardearum genere maxima et pulcherrima, et quæ raro, si qua alia avis, conspicitur. (3) Jam vero Tityus ita se in ea pictura habet, ut non plecti amplius, sed ipsa pœnæ diuturnitate jam prope absumptus et confectus videatur: subobscura enim quædam umbra est ac vix jam sub oculorum sensum cadens. Reliquas oculis picturæ partes persequentibus proxime ab eo qui funem torquet Ariadna in conspectu est. E saxo, super quo sedet, Phædram sororem aspicit, reliquo pendentem corpore e funiculo, funiculum vero utraque manu prensantem. Ex hoc imaginis habitu, quamvis in honestius rem artifex extulerit, conjectare licebat quonam modo vitam Phædra finiverit. (4) Ariadnam vero vel fortuito obvius factus vel consulto structis insidiis Theseo eripuit Bacchus, quum esset illo classe multo superior; neque fuit opinione mea hic Bacchus alius ab eo qui primus ad Indos cum exercitu penetravit, quum Euphratem ponte junxisset quo loco urbi Zeugma nomen fuit; in ea ad hanc usque ætatem servatur funis quo ad fluvium jungendum usus dicitur, vitigineis et hederaceis contortus sarmentis. Ac de Baccho quidem permulta narrantur et a Græcis et ab Ægyptiis. (5) Inferius aliquanto quam Phædra est, recumbit Chloris in Thyiæ genibus. Nihil omnino falletur qui eas, dum viverent, eximia quadam se mutuo benevolentia prosecutas putat. Fuit enim Chloris ex Orchomeno quæ est in Bœotia, Thyia vero *. De ipsis alius etiam vulgatus est sermo, cum Thyia Neptunum fuisse congressum, Chlorin cum Neleo Neptuni filio nuptam fuisse. (6) Adstat proxime ad Thyiam Procris Erechthei filia et post ipsam Clymene; sed avertit se Clymene. In ea poesi cui Nosti nomen, scriptum est, Minyæ filiam Clymenen fuisse ac Cephalo Deionis filio nuptam, e qua ille Iphiclum genuerit. De Procri vero inter omnes constat, fuisse illam cum Cephale ante Clymenen, et quomodo a viro suo sit interempta. (7) Dein magis in interiore tabulæ parte post Clymenen Megaram Thebanam videas; hanc uxorem habuit Hercules, sed posteaquam iis quos ex ea susceperat filiis est orbatus, mulierem sibi ratus non satis faustis conjunctam auspiciis, dimisit. Supra earum quas recensuimus feminarum caput est Salmonei filia saxo insidens, prope adstante Eriphyle; ea per tunicam summos digitos juxta collum exserit: facile vero conjicias intra tunicæ sinus manibus eam occultare celebratum illud monile. (8) Supra Eriphylen Elpenorem pinxit et Ulyssem flexis genibus in pedes subsidentem tenentemque supra scrobem gladium. Ad scrobem accedit Tiresias vates. Secundum Tiresiam saxo insistit Anticlea Ulyssis mater. Elpenor pro vestimento nautarum more storea velatur. (9) Infra Ulyssem in soliis sedent Theseus et Pirithous; Theseus Pirithoi ensem et suum ipsius ambabus manibus tenet. Ad gladios respicit Pirithous; indignari videtur quod ad facinus capessendum, quod animo agitaverant, nulli sibi fuerint illi enses usui. Panyasis carmine testatus est non fuisse illos tanquam captivos ad solia religatos, sed quasi agnatum adhæsisse pro vinculis corpori saxum. (10) Celebrem hominum sermone Thesei et Pirithoi amicitiam utraque poesi nobilitavit Homerus. Ulysses enim apud Phæacas de iis dicit:
Vidi etiam juvit quos tunc vidisse priores, Thesea Pirithoumque, deûm de semine cretos.
Et in Iliade quum alia Nestor, Agamemnonem et Achillem ad reditum in gratiam adhortans, tum illa memorat, quæ sunt his versibus perscripta:
Namque viros nunquam vidi, talesve videbo, qualem Pirithoum fortem, regemque Dryanta, Cænea et Exadium et superis similem Polyphemum, Theseaque Ægiden dis immortalibus æquum.
CAPUT XXX.
_ Pictura lævæ partis Lesches Delphicæ porro describitur: de Pandarei filiabus, de Phoco et Iaseo narratio. _