[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 63
Græci etsi prorsus animis conciderant, tamen periculi terror facile in eam sententiam eos adduxit, ut laboranti patriæ opem ferre necessarium esse ducerent. Perspicue videbant non jam de libertate, ut olim cum Persis, decertandum, neque si aquam et terram hostibus dedissent, reliquæ incolumitati et securitati propterea consuli posse sperabant; nam et recens erat earum memoria calamitatum quibus priore excursione Galli Macedones, Thraces et Pæones afflixerant, et quam injuriose Thessalos nunc tractassent ex nunciis cognoverant. Fuit igitur tam privatim singulis hominibus, quam publice civitatibus una et communis omnibus sententia, aut pereundum, aut bello hostem superandum. Potest qui velit enumerando persequi, quum eas Græcorum civitates quæ ad Thermopylas Xerxi restiterunt, tum vero quæ contra Gallos arma cepere. Adversus Persas quidem hi Græcorum populi cumque hoc militum numero prodiere: Lacedæmonii Leonidem secuti haud plures quam trecenti fuere; Tegeatæ quingenti, totidem e Mantinea; ab Orchomeniis ex Arcadia missi centum et viginti; ex aliis Arcadiæ civitatibus mille; e Mycenis octoginta, e Phliunte ducenti. Hunc numerum duplicarunt Corinthii. Jam vero præsto fuere Bœotorum septingenti e Thespia, et Thebanorum quadringenti. Œtæ quidem tramitem custodiebant Phocensium mille; atque horum etiam ratio in hac Græcorum recensione habeatur. (2) Locros qui sub Cnemide monte sunt, numero Herodotus non comprehendit; venisse tantum eos ex omnibus civitatibus scripsit. Horum tamen proxime ad verum quam magnus numerus fuerit facile possis conjicere. Athenienses enim ad Marathonem hosti occurrerunt non majore numero quam novem millibus hominum, in quo et inutilis ad pugnam ætas et servi censebantur. Quare existimandum relinquitur, militarem Locrorum manum quæ ad Thermopylas venit, sex millibus hominum nihilo pleniorem fuisse. Fuerit itaque universus ille exercitus hominum undecim millium et ducentorum. Satis vero constat non perstitisse omnes qui Thermopylas præsidio occupaverant. Præter Lacedæmonios enim, Thespienses et Mycenæos, reliqui non exspectato pugnæ eventu recessere. (3) At contra Barbaros qui ab Oceano in Græciam irruperant, ad Thermopylas præsidium ex his Græciæ populis missum: ex Bœotia peditum gravis armaturæ decem millia, equites quingenti. Bœotarchi tum erant quattuor, Cephisodotus, Thearidas, Diogenes et Lysander. A Phocensibus missi equites quingenti, pedites ferme ter mille numero: duces fuere Critobulus et Antiochus. (4) Locros qui sunt ad insulam Atalantam Midias duxit, pedites septingentos; equestres hi copias nullas habuere. A Megarensibus adfuere gravis armaturæ pedites quadringenti. Horum dux fuit Hippicon (_?_) Megarensis. Ætolorum agmen quum numero præstitit, tum vero fuit ad omne pugnæ genus instructissimum. Quantæ fuerint equestres eorum copiæ, non est proditum; sed pedites levis armaturæ fuerunt nonaginta (_?_), gravis armaturæ septies mille. His imperarunt Polyarchus, Polyphron et Lacrates. (5) Atheniensium imperator fuit Callippus Mœroclis filius, quod est a me superius etiam expositum. Copia ipsorum fuere primum triremes omnes quæ deduci potuerunt, equites deinde quingenti, pedites in acie steterunt mille. Atque Atheniensibus quidem ob veterem dignitatem est imperium decretum. Misere reges conductitium militem: quingenti ex Macedonia, totidem ex Asia venere. Ab Antigono rege Aristodemus Macedo, ab Antiocho ex Asia missis auxiliis Telesarchus præfuit; e Syria is fuit quæ ad Orontem flumen est. (6) His in unum ad Thermopylas copiis congregatis ubi cognitum est Gallorum exercitum intra Magnesiæ et Phthiotidis terræ fines castra jam habere, mitti placuit expeditorum globum hominum mille et delectam equitatus partem ad Sperchium amnem, ne flumen Barbari sine certamine et periculo trajicere possent. (7) Hi quum eo pervenissent, pontes solverunt, et ipsi ad fluminis ripam castra posuere. Verum Brennus haudquaquam incallidus erat, quin ut barbarus homo satis acutus et experiens ad artes quibus hostem falleret excogitandas. Continuo igitur ea quæ consecuta est nocte relicto vetere pontium transitu, ad inferiores amnis partes (ne trajicientes hostis animadverteret, ac propterea quod ibi Sperchius per campos late stagnans paludem et lacum efficit, non vero rapidus angusto alveo devolvitur) Gallos misit circa decies mille, eos scilicet omnes qui vel natandi erant periti vel corporis proceritate inter multitudinem eminebant: sunt vero Celtæ præ ceteris hominibus eximia staturæ proceritate. (8) Hi igitur illa nocte jam transnarunt per paludosa fluvii, dum arma, scuta dico patria, pro ratibus habebant: qui corporibus inter eos procerissimis erant, etiam pedibus permeare potuerunt. At Græci qui ad Sperchium constiterant, re statim cognita ad exercitum retrocesserunt.
CAPUT XXI.
_ Brennus totum Gallorum exercitum Sperchio ponte juncto trajicit et Heracleensium agros depopulatur — Brennus ulterius progreditur, cum Græcis prœlium committit et fugatur — de Cydia inter Athenienses virtute insigni — Gallis nulla occisorum humandorum cura. _
Brennus populis Maliaci sinus accolis imperavit ut ponte Sperchium jungerent; qui sane summa celeritate opus perfecerunt, tum quod illum vehementer metuebant, tum vero quod Barbaros discedere e suis finibus quamprimum cupiebant; ne si longiora haberent stativa, in dies detrimentis majoribus afficerentur. Fluvio sic per pontes transmisso, ad Heracleam accedentes agrum quidem depopulati sunt et deprehensos in agris homines occidere; urbem tamen non ceperunt, quod superiore proximo anno Ætoli Heracleotas ut secum facerent coegerant; opem igitur tunc illis tanquam suæ ditionis hominibus impigre tulerunt. Sed etiam Brennus minus omnino de Heracleotis in suam potestatem redigendis laborabat; verum eo totis viribus annitebatur, ut præsidio ex angustiis dejecto et Thermopylis superatis in Græciam interiorem penetraret. Heracleam igitur prætergressus quum de perfugis quibusdam cognovisset, quæ copiæ ex singularum civitatum delectibus Thermopylas in unum convenissent, contempsit plane Græcorum apparatum, ac postero die sub ipsum solis ortum pugnam statuit committere, nullis ille quidem vel cujuspiam Græci aruspicis usus consilio, vel diis ullis per sacra patrio ritu suscepta consultis, si quidem ulla est Gallis res futuras divinitus præsentiendi ars. Tum Græci cum silentio et ordine optimo in pugnam processerunt. Ubi ad manus ventum est, gravis armaturæ peditatus tam longe ab acie non excurrit, ut suam ipsi phalangem laxatis ordinibus turbaverint, levis armatura ordinem conservavit et hostem jaculis, sagittis et fundis lacessivit. (2) Equitatus in utroque exercitu prorsus nulli fuit usui, non modo propter locorum circa Thermopylas angustias, sed etiam quod solum ibi nativo saxo est læve et propter aquarum interfluentium crebritatem lubricum. Erat Gallis armatura infirmior; nam præter sua ista scuta nullo armorum genere corpora munierant; huc accessit quod rei militaris scientia multo erant hoste inferiores; (3) furore tantum et animi impetu oppressa ratione ritu ferarum in hostes ruebant. Neque vero aut bipennibus divisos, aut gladiis concisos sua illa efferatæ mentis concitatio, dum animam agerent, deficiebat; neque sagittis et missilibus confixi, quam diu vitæ reliquiæ superessent, sævire desinebant. Fuerunt qui e suis ipsorum vulneribus evulsa spicula in Græcos retorserint, vel cominus iis pugnarent. (4) Interea Atheniensium classis vix neque omnino sine periculo per paludis cœnum, quo late maris pars ea obducitur, quamproxime ad Barbaros appropinquans latera hostilis agminis omni jaculorum genere et sagittis feriebat. Laborantibus igitur vehementer Gallis, quippe qui in illis angustiis haud multum Græcis obessent, dum ipsi duplo et quadruplo majoribus afficerentur incommodis, ut in castra recederent dato signo duces eorum jusserunt. Temere illi et undique conturbatis ordinibus quum se reciperent, multi etiam in paludem collapsi limo absorpti, neque minore retrocedentes clade affecti sunt quam pugnantes in ipso prœlii discrimine. (5) Apud Græcos Atheniensium inprimis eo die virtus enituit, inter ipsos vero Athenienses antecelluit Cydias, qui peradolescens prima eo bello militiæ rudimenta posuerat. Ejus a Gallis occisi cum hac inscriptione propinqui scutum Jovi Eleutherio (_Liberatori_) dicarunt:
Cydiæ adhuc juvenis florem desiderat iste, quem clypeum sacrum conspicis esse Jovi: huic cubitum inseruit flammato corde sinistrum quum premeret Mavors armipotens Galatas.
(6) Mansit ea inscriptio usquedum Syllæ milites et alia Atheniensium insignia et scuta e Liberatoris Jovis porticu sustulerunt. Tum vero Græci post pugnam ad Thermopylas commissam suorum cadavera sepulturæ mandarunt et hostibus spolia detraxerunt. At Barbari nullas omnino per caduceatorem ut suos ad sepulturam tollerent inducias poposcerunt, ac nihil ipsis intererat humone tegerentur, an vero a feris et volucribus iis quæ solent infestæ ad cadavera advolare, dilaniarentur. (7) Ac duplex, opinor, causa est quamobrem nulla illis cura sit eos qui in pugna ceciderint sepeliendi: una, quod sic majorem injici hostibus terrorem existimant; altera, quod mortuos non solent lamentari. Desiderati sunt ex omni Græcorum numero quadraginta; at ex Barbaris quot perierint accurate existimari non potuit, quoniam magna pars eorum limo absorpta non amplius venit in conspectum.
CAPUT XXII.
_ Galli Œtam ascendere conati superantur — Brennus Ætoliam invadit, et illius duces in Callienses atrocissima edunt facinora — Ætoli contra Gallos arma parant — Ætoli Gallos cædunt — quæ Græcis ad Thermopylas propter Gallos acciderunt, enarrantur. _
Septimo a pugna die Gallorum cohortes secundum Heracleam Œtam ascendere conatæ sunt; verum perangusto et prærupto tramite iter erat faciendum, prope ipsas Trachinis ruinas, et ultra (_urbem Trachinem?_) Trachinidis erat Minervæ templum, in eoque donaria. Per illum igitur callem sperarunt se Œtæ jugum Galli occupaturos, et simul sibi dum aliud agerent, templi diripiendi potestatem fore. * custodiam... Telesarcho * Prœlio Barbari victi sunt; Telesarchus quidem ipse dimicans cecidit, vir ut qui maxime in Græcorum causa acer. (2) Jam quum ceteros Gallorum duces hostium virtus exterruisset, et de futuris rebus animos desponderent, nempe quibus prima quæque adversa evenissent; Brenno in mentem venit faciliorem sibi fore belli conficiendi rationem, modo Ætolos cogere posset, ut domum redirent. Delectis itaque e toto exercitu peditibus quadragies mille, equitibus octingentis, iis Oristorium et Combutin præficit; (3) qui per Sperchii pontes in Thessaliam primum redeunt atque illinc in Ætoliam invadunt. Fuerunt duo hi qui in Callienses dira et omnium quæ unquam ad aures nostras pervenerint, atrocissima edidere facinora, et quæ omnino ausos unquam homines fuisse veri neutiquam simile videri possit. Quicquid marium fuit ad internecionem exciderunt; senes quoque et parvulos ab ipsis matrum uberibus abreptos trucidarunt. Horum si qui erant lactis alimonia melius curati, sanguinem hauserunt et ipsis etiam carnibus in cibum usi sunt. (4) Mulieres et nubiles puellæ urbe ex pugnata quæ fuerunt elatioris animi, sua sibi manu mortem consciverunt; quæ superstites fuere, eas barbari ad omne insolentiæ genus adegerunt, quippe quorum animus tam misericordiæ quam amoris esset expers. Et earum sane multæ Gallorum enses nactæ in eos ultro incubuerunt. Aliæ non ita multo post, immaniter Barbaris in eas vicissim irruentibus, inedia et vigilia mortem oppetiere; quibus neque spiritum exhalantibus, neque jam exanimis, quominus libidinem explerent suam, illi parcebant. (5) Ætoli audita e nunciis domestica clade quam celerrime potuerunt cum suis copiis a Thermopylis in Ætoliam contenderunt, tum ob Calliensium exitium vehementi ira incensi, tum vero maxime consulendum rati earum urbium saluti, quibus hostis nondum potitus erat. Confluit undique in castra ex oppidis omnis militaris ætas, et ei etiam permisti senes, tum necessitate tum virtute impulsi; etiam feminæ, majore quam viri in Gallos ira incensæ, ultro arma cepere. (6) Jam Barbari domibus et sacris ædibus direptis ac spoliatis, Callioque immissis ignibus exusto, eadem via ad suos redibant, quum soli Patrenses ex omnibus Achæis Ætolis opem ferentes cum gravi armatura, qua scientissime utebantur, illis occurrêre. Sed quum ob ingentem hostium numerum jam debilitatis animis prope affligerentur, Ætoli, neque minus feminæ quam viri, omnem viam obsidentes jaculis Gallos figebant, quos petere scutis tantum suis protectos non erat difficile; insequentes vero Gallos quam facillime effugiebant, eosdemque, simulac insequi desiissent, denuo urgebant. (7) Quanquam igitur tanta Callienses perpessi erant ut quæ ab Homero de Læstrygonibus et Cyclopibus dicta sunt, fabulosa videri jam non possint, tamen merita illatæ iis calamitatis sumpta est pœna. Siquidem ex eo Gallorum numero, qui fuit hominum quadraginta millia et octingenti, vix dimidia pars ad Thermopylas in castra se sua recepit. (8) Reliquæ interea Græcorum res apud ipsas Thermopylas ad hunc modum gestæ sunt. Tramites per Œtam montem duo sunt: unus supra Trachinem locis plurimis præruptus et arduus valde; per Ænianes alter cum exercitu iter facientibus facilior, quo usus olim Medus Hydarnes Græcorum præsidium, cui Leonides præerat, a tergo circumvenit. (9) Per hanc viam Heracleotæ et Ænianes pollicebantur se Brennum ducturos, non quod in Græcos animo essent infenso, sed quo bene secum actum iri putarent, si e finibus suis Barbari discessissent priusquam omnia pessum darent. Quare hoc quoque verissime Pindarus dixisse mihi videtur, vehementer suis quemque malis affici, calamitatis vero alienæ sensum haud utiquam gravem percipere. (10) Tunc itaque excitatus Ænianum et Heracleotarum monitu ac promissis Brennus Acichorium in castris reliquit, docens tempestivum ei fore, in hostes invadere ubi ipse cum suis circumvenisset eos. Igitur cum delecta e toto exercitu manu hominum quadraginta millium per tramitem illum contendit. (11) Forte ita accidit ut mons ea die densa nebula obduceretur. Quo factum ut ea caligine sole obscurato Phocenses, qui eas angustiarum fauces cum præsidio obtinebant, non ante Gallos adesse animadvertere potuerint, quam se prope circumventos senserunt. Tum alii pugnam inire, alii strenue hostis impetum sustinere; postremo loco pulsi ab angustiis illis retrocedere coacti sunt. Cursu itaque ad socios reversi antequam ex omni parte Græci prorsus circumdarentur, qui esset rerum status nunciarunt. (12) Athenienses re cognita exercitum Græcorum e Thermopylarum castris in triremes receptum periculo eximere maturarunt. Atque illi quidem omnes in suam quisque patriam dilapsi sunt.
CAPUT XXIII.
_ Brennus Delphos recta contendit — Græcorum copiæ, quæ ad hostem a Delphis propulsandum convenerunt, recensentur — prodigia, quæ in Gallos exstiterunt, memorantur — prœlium committitur in quo Brennus vulneratur — Galli Panico terrore turbantur et a Phocensibus omni commeatu privantur — numerus Gallorum, qui varia ratione ibi perierunt — Athenienses cum Bœotis Gallos insectantur et cædunt — Brennus ultro mortem oppetit, et reliquæ Gallorum copiæ prorsus delentur — de tempore Gallorum cladis. _
At Brennus ne tantisper quidem commoratus dum Acichorius cum sua manu e castris advenisset, recta Delphos contendit. Oppidanos præ metu ad oraculum confugientes nihil formidare jussit deus, se sua defensurum pollicitus. Qui pro deo pugnaturi arma cepere, hi fuerunt Græcorum populi: Phocenses ex omnibus civitatibus; et ab Amphissa gravis armatura pedites quadringenti; ab Ætolis pauci quidam ad primum de Barbarorum progressione nuncium accurrerunt, mille et ducentos postea adduxit Philomelus; earum autem quas habuerunt copiarum robur, in Acichorii agmen converterunt; neque tamen acie dimicarunt, sed iter facientium terga lacessebant, quum impedimenta diripientes, tum homines ipsos trucidantes, quam ob causam fuit Barbaris iter illud tanto tardius. Relicta etiam est ab Acichorio pars copiarum apud Heracleam, quæ pecuniam in castris repositam asservaret. Brenno vero ejusque exercitui quum ii Græcorum, qui Delphos convenerant, se opposuerunt, tum Barbaris numen dei contraria signa dabat et celeriter et omnium, quæ scimus, apertissime. Primum enim terra, quantum soli Gallorum acies occupaverat, ingenti motu ad multas horas contremuit; (2) porro crebra erant tonitrua et fulmina, quorum illa Gallos non solum perterruerunt, sed quominus auribus exciperent mandata impedierunt; ignibus vero cœlestibus non singuli tantum homines corripiebantur, sed loco etiam proximi quique cum ipsis armis conflagrabant. Visæ præterea in eos consurgere heroum species, Hyperochus, Laodocus et Pyrrhus, quibus Phylacum civem suum Delphi quartum adnumerant. (3) Ceciderunt tamen in prœlio e Phocensibus et alii complures et Aleximachus, qui in ea pugna quum animi egregiam quandam alacritatem ad florentis ætatis vigorem et corporis robur adjunxisset, magnas ediderat hostium strages. Ejus effigiem Phocenses Delphos ad Apollinem misere. (4) Atque hujusmodi quidem interdiu Galli terroribus et cladibus perculsi, ea quæ diem illum consecuta est nocte multo funestioribus fracti fuerunt casibus. Acerrimum frigus eos cum nive plurima vehementer afflixit. Saxa præterea ingentia et montis crepidines sponte e Parnasso avulsæ in Barbaros, quasi unicum illud esset quod peteretur signum propositum, corruerunt. Neque vero aut singuli aut bini opprimebantur, sed triceni et eo plures, uti forte simul aut ad certi loci præsidium constitissent, aut una quiescerent, ab ingruentibus rupibus collidebantur. (5) Ac prima quidem luce Græci Delphis erumpentes ceteri recta in ipsam hostilis exercitus frontem impetum fecerunt, Phocenses vero locorum notititia freti per medias nives ex arduis et præruptis Parnassi anfractibus descendentes, ac de improviso Gallos a tergo adorti missilibus illos et sagittis impune figebant. (6) Inito prœlio omnes et præcipue Brenni comites, qui erant inter ceteros eminentibus corporibus et Gallorum fortissimi, præsenti animo restiterunt, etsi undique jaculis petebantur nec minus ex frigore, saucii maxime, sentiebant molestiæ. Mox vero ipse etiam Brennus vulnera accepit, eumque jam prope animam agentem extra aciem extulerunt. Tum Barbari urgentibus ab omni parte Græcis fugam malo suo coacti fecerunt; et eos quidem qui vel ob vulnera vel aliquam corporis imbecillitatem sequi non possent, occidêre. (7) Fugientes castra posuerunt quo loco nox recedentes primum oppressit. Ea nocte Panicus illis incessit terror. Quibus enim nulla subest causa trepidationibus, eas hoc nomine comprehendunt. Cœptum est pavore agmen exagitari intempesta jam nocte, et pauci ab initio eo mentis errore conturbati, ut audire sibi viderentur sonitum pulsati equorum pedibus soli ac jam cernere hostes appropinquantes. Non ita multo post ad omnes eadem pervasit insania. (8) Arreptis igitur armis et inter se facto agminis dissidio, vicissim et occidebant alii alios et occidebantur, quum neque patriam linguam intelligerent, neque vultus inter se et ne scutorum quidem formas possent agnoscere; sed contrariis ordinibus utrinque propter eam qua jam capti tenebantur amentiam Græci esse qui contra pugnarent viderentur, et Græca esse arma putarent, et Græcam esse vocem crederent quam homines mitterent. Furor hic divinitus immissus effecit ut maxima Barbarorum multitudo mutuis vulneribus caderet. (9) Primi hanc rem animadverterunt qui e Phocensibus in agris relicti fuerant ad pecoris custodiam. Ii igitur quæ Barbaris per noctem accidissent, Græcis annunciarunt. Excitati eo nuncio Phocenses alacrius multo in hostes irruerunt. Greges præterea accuratiore multo custodia servarunt, ac ne commeatus ex agris sine pugna sumi possent providerunt. Quo factum ut mox ingenti tum frumenti, tum cibariorum omnium penuria universus Gallorum exercitus vehementer laboraret. (10) Fuere eorum, qui in Phocide prœliantes perierunt, non multo pauciores quam sex hominum millia; nocturno gelu et postea Panico terrore confecti amplius decem millia; non minor numerus fame consumpti. (11) Athenienses quidam speculatum missi quid Delphis ageretur, et reliqua quæ Gallis evenerant, et quibus a deo cladibus affecti essent, ad suos reversi nunciarunt. Hi vero et ipsi copias eduxerunt, et dum per Bœotiam iter faciunt, se Bœoti illis adjunxerunt; utrique vero Barbaros insectantes passim ex insidiis extremos interficiebant. (12) Brenni agmen Acichorii copiæ superiore tantum nocte assecutæ fuerant; siquidem Ætolis incessentibus quum jaculis, tum fortuitorum quovis missilium genere lentius iter fecerant. Quare ad ea castra quæ ad Heracleam metati fuerant, non magna omnino ipsorum manus effugit. Brenno etsi vulnera reliquam fecerunt aliquam vitæ spem, metu tamen, vel pudore potius quod auctor ipse civibus suis fuisset suscipiendæ in Græciam tam calamitosæ expeditionis, ultro eum dicunt hausto mero mortem oppetiisse. (13) Eo mortuo periculoso maxime itinere, Ætolis acriter urgentibus, Barbari ad Spercheum usque retrocessere. Ibi vero eos ex insidiis Thessali et Malienses adorti ita sunt hostium cæde satiati, ut ne unus quidem salvus domum redierit. (14) Gallorum hæc in Græciam irruptio pariter et strages facta est archontis magistratum Athenis gerente Anaxicrate, anno altero Olympiadis centesimæ et vicesimæ quintæ, qua stadio vicit Ladas Ægiensis. Insequenti vero anno Democle Athenis eundem honorem gerente rursus in Asiam Galli transmisere. Atque hæc quidem ita sese habuisse scito.
CAPUT XXIV.
_ Memoranda in templi Delphici vestibulo, septem Sapientum Græciæ nomina et sententiæ templo inscriptæ — Homeri signum cum inscriptione — de Homeri et Clymenes sepulcro et Homeri matre — memoranda in templo Delphico, Jovis Mœragetæ et Apollinis Mœragetæ signum, Pindari sella e ferro fabricata — memoranda extra templum Delphicum, Neoptolemi sepulcrum; lapis Saturni, fons Cassotis. _
Pro Delphici templi foribus leguntur perutilia vitæ hominum documenta ab iis hominibus conscripta, quos Græci sapientes et habuerunt et appellarunt. Fuerunt illi, ex Ionia quidem Thales Milesius et Prienensis Bias; ex Æolica vero natione e Lesbo insula Pittacus Mytilenæus; ex iis qui in Asia sunt Doribus Cleobulus Lindius; Atheniensis præterea Solon, et Spartanus Chilon; septimum Plato Aristonis filius pro Periandro Corinthio Cypseli filio enumeravit Chenensem Mysonem. Incolebatur olim ad Œtam montem vicus Chenæ. Hi viri Delphos profecti celebratas illas hominum sermone sententias Apollini dedicarunt: Cognosce te ipsum, et: Nequid nimis. Hæc inquam illi scripta eo in loco reliquerunt. (2) Videas ibidem et æream columnæ superimpositam Homeri statuam. In eadem columna leges illud Apollinis responsum, quod Homero editum memorant:
Felix atque miser (nam sors te ad utrumque creavit), de patria quæris; tibi matria, non patria illa est. Insula Ios matris patria est, quæ colliget ossa exsanguis; sed enim puerorum ænigma caveto.
Monstrant Ietæ in insula sua Homeri sepulchrum et seorsum Clymenes, Homeri Clymenen matrem fuisse dictitantes. (3) Cyprii vero (nam et hi sibi Homerum vindicant) Themisto indigenam feminam Homeri fuisse matrem dicunt; Euclum autem de ipsius ortu hisce versibus fuisse vaticinatum:
Fluctisona in Cypro tunc vatem dia Themisto altiloquum Salaminem extra generabit in agris. Posthabita hic Cypro longe provectus in altum Helladicæ primus mala terræ carmine dicet; expers mortis erit seniique in secula cuncta.