[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 62
Quæ huic adjuncta sunt Apollinis signa, alterum Epidaurii qui sunt in Argivorum finibus de Medorum manubiis, alterum Megarenses victis ad Nisæam Atheniensibus posuerunt. Bucula a Platæensibus dedicata ejus est temporis monumentum, quo intra suos fines cum reliquis Græcis Mardonium Gobryæ filium ulti sunt. Sunt alia rursus duo Apollinis signa, Heracleotarum alterum qui ad Euxinum Pontum sunt, Amphictyonum alterum de multa, quam Phocensibus irrogarunt ob id quod sacrum solum coluissent. (2) Est apud Delphos huic Apollini cognomen Sitalcas (_frumentum arcens sc. ab agris sacris_), magnitudine quinque et triginta cubitorum. Sunt illic duces Ætolorum, Dianæ præterea et Minervæ duoque Apollinis signa, ab Ætolis dedicata de Gallis pugna superatis. Gallorum quidem exercitum ex Europa in Asiam ad urbium perniciem transmissurum prædixit in oraculis suis Phaennis ætate una antequam res gereretur:
(3) Hostilis Gallorum acies tunc milite multo littora complebit; transmissis fluctibus Helles vastabit populans Asiam. Sed di graviora intentant illis, pelagi prope cærula sedes qui posuere suas. Sed enim his quoque Juppiter ipse auxilio clari mittet tauri generosam progeniem, tristi quæ sternet funere Gallos.
Tauri filium dixit Attalum Pergami regem, quem ipsum tauricornem etiam oraculum nominavit. (4) Equitatus duces equis insidentes fusis equestribus Atheniensium copiis Apollini statuerunt Pheræi. (3) At palmam æneam dicarunt Athenienses, cum Minervæ arbori insistentis signo inaurato, duplicis victoriæ monumentum qua uno eodemque die potiti sunt ad Eurymedontem, pedestri acie et navali pugna prospere in ipso flumine commissa. A multis ejus signi partibus quum aurum revulsum vidissem, (5) culpam ego in homines improbos sacrilegos conferebam priusquam ex Atticarum rerum commentario, quem scripsit Clitodemus, eorum qui literis res Atticas mandarunt vetustissimus auctor, cognovissem, comparata ab Atheniensibus classe ad Siciliensem expeditionem magnum corvorum numerum Delphos convolasse irruentesque in illud signum aurum rostris avellisse. Additum est ibidem, hastam, noctuas et caryotas, quæ in palma illa ad palmularum similitudinem factæ fuerant, eosdem illos corvos abrupisse. (6) Sed alia etiam prodigia idem commemorat Clitodemus, quæ ne in Siciliam Athenienses navigarent interdicebant. Cyrenæi Delphis Batti statuam posuerunt in curru, quod is ex Thera eos in Africam classe deduxisset. Auriga currus est Cyrene. In curru Libya Batto coronam imponit. Opus fecit Amphion, Acestoris filius, Cnosius. (7) Deducta jam Cyrene colonia Battus vocis hujusmodi medelam reperisse dicitur: Cyrenæorum terram obiens, in extremis ejus partibus adhuc desertis leonem conspexit; re improvisa territus magnum et clarum necessitate cogente sustulit clamorem. Non longe a Batti statua Apollinem alium Amphictyones dedicarunt de multa, quam Phocensibus ob noxam in deum commissam irrogarunt.
CAPUT XVI.
_ Reliquiæ donariorum regum Lydiæ, Alyattis crater — de umbilico Delphico orbis terrarum medio, et Lacedæmoniorum atque Ætolorum donariis — Elyriorum aliorumque — Liparæorum donariis — primo omnium donario Delphico. _
E donariis quæ reges Lydorum miserunt, reliquum jam nihil est præter ferream Alyattis crateræ basin. Eam fecit Glaucus Chius, qui primus ferri artem ferruminandi excogitavit: itaque lamina unaquæque hujus basis laminæ alii non fibulis vel clavis juncta est, sed sola conglutinatio eas continet, atque hæc ferro pro vinculo est. (2) Forma autem basis turrem maxime refert, quæ ab ima parte latiore in obtusum surgit fastigium. Latus unumquodque non continenti ferro clauditur, sed distinctum est in transversas e ferro zonas, ut gradus in scala se attollentes: eæ vero laminæ ferreæ, quæ recta in altum assurgunt, summa sui parte sunt extrorsum resupinatæ. Atque hæc fuit illius crateræ sedes. (3) Jam qui a Delphis Umbilicus vocatur, e candido marmore, esse eum aiunt. medium terræ universæ punctum. Congruunt cum hac opinione quæ in quodam carmine cecinit Pindarus. (4) Lacedæmoniorum illic donum est Calamidis opus, Hermione, Menelai filia, conjux Orestis Agamemnone nati, quum prius tamen nupta fuisset Neoptolemo, Achillis filio: eam Calamis fecit. Eurydamo statuam, quod eo duce contra Gallorum exercitum pugnarunt, Ætoli posuerunt. (5) Exstat adhuc in Cretæ montibus urbs Elyrus. Ea civitas capellam æneam Apollini donum misit. Lac præbere videtur infantibus Phylacidæ et Philandro. Liberos fuisse eos Elyrii dicunt Apollinis et nymphæ Acacallidis; cum ea congressum Apollinem in urbe Tarrha et Carmanoris domo. (6) Carystii ex Euboea bovem et ipsi æneum Apollini statuerunt de Persica victoria. Boves quidem et Carystii et Platæenses idcirco dedicarunt, opinor, quod Barbaris repulsis et fortunam suam constabiliverunt, et libero solo terram arare potuerunt. Ducum effigies et cum iis Apollinem et Dianam Ætolorum gens, Acarnanibus finitimis suis debellatis, dedicarunt. (7) Incredibile prope dictu est quod Liparæis contra Tyrrhenos rem gerentibus evenisse audivi. Etenim Liparæos cum Tyrrhenis paucissimarum navium classe confligere Pythia jusserat. Quinque igitur triremes contra eos deducunt. Hi vero, quum se Liparæis haudquaquam inferiores navalibus rebus fore confiderent, pari navium numero contra egrediuntur. Verum et his potiuntur Liparæi et aliis quinque deinceps in ipsos emissis; quid? tertio parem navium numerum itemque quarto in potestatem redegerunt. In hujus rei memoriam Apollinis signa pari numero superatis a se navibus dicarunt. (8) Echecratides homo Larisæus Apollinem parvum dedicavit; hunc Delphi dicunt antiquissimum esse ac primum donariorum omnium.
CAPUT XVII.
_ Donarium Sardorum — de insula Sardinia, ejusque denominatione et incolis — de Aristæo — urbibus in Sardinia conditis — insula Cyrno seu Corsica — insulæ Sardiniæ natura, cœlo et animalibus — de risu Sardonio. _
Barbari qui ad occidentem Sardiniam insulam incolunt, statuam ejus a quo ipsi nomen acceperunt ex ære Delphos miserunt. (2) Est ipsa Sardinia magnitudine et felicitate cum iis quæ maxime celebrantur insulis comparanda. Νomen ejus priscis temporibus quodnam fuerit patria lingua, compertum non habeo. Qui illuc e Græcis commercii causa adnavigarunt, Ichnussam, quod formam habeat humani vestigii (ἴχνους), insulam vocarunt. Longitudo ejus est stadiorum mille et centum et viginti, latitudo ferme viginti et quadringentorum. (2) Primi in eam transmigrasse navibus Libyes dicuntur duce Sardo filio Maceridis, qui Herculis cognomine apud Ægyptios et Libyes insignis fuit. Huic Maceridi nihil illustrius ad memoriam contigit quam quod venit aliquando Delphos. Sardus vero dux fuit Libyum, qui in Ichnussam trajecerunt, ac nomine mutato de Sardo hoc insula appellata est. Non tamen indigenas ejecit ea Libyum manus, sed in domiciliorum societatem recepti ab indigenis sunt novi inquilini; atque id necessitate magis quam benevolentiæ gratia. Urbes certe non plus Libyes tunc quam in ipsa insula genitus populus norant condere; dispersi in tuguriis et speluncis, ut sua cujusque sors tulerat, habitabant. (3) Aliquot annis post Libyas e Græcia in insulam eam venerunt qui Aristæi ductum et auspicia secuti fuerant. Apollinis et Cyrenes nymphæ fuisse filium Aristæum tradunt; eum ob Actæonis casum acri confectum dolore ac Bœotiæ jam et Græciæ toti infensum in Sardiniam migrasse. (4) Sunt qui putent eodem tempore Dædalum Cretensium arma metuentem, Camico aufugisse, ac coloniæ in Sardiniam deducendæ consortem Aristæo fuisse. Probari vero nulla ratione possit, Aristæo, quicum nupta erat Cadmi filia Autonoe, Dædalum, qui eadem fuit ætate qua Thebis regnavit Œdipus, potuisse vel coloniæ vel alius cujusquam rei participem esse. Verum neque hæc manus oppidum ullum condidit, propterea, puto, quod erat numero et viribus minor quam quantum sat esset ad novam civitatem constituendam. (5) Post Aristæum Iberi in Sardiniam transmiserunt duce Norace, a quibus Nora urbs condita est. Et hane primam hujus insulæ fuisse urbem memorant. Filium Noracem fuisse dicunt Mercurii et Erytheæ Geryone natæ. Quarta inquilinorum pars Iolao duce in Sardiniam contendit e Thespiensibus et Attica terra. Hi Olbiam urbem condunt, seorsum vero Athenienses Ogrylen, vel translato ab aliqua de Atticis curiis nomine, vel quod unus de classis ducibus Ogrylus fuerit. Hac ipsa etiam ætate in Sardinia vici manent qui Iolaia nuncupantur; et ab incolis honores Iolao habentur. (6) Post Ilium eversum ex Trojanis et alii profugerunt et ii qui cum Ænea incolumes evaserunt. Horum pars una acti tempestatibus in Sardiniam, Græcis qui ante illic consederant permisti sunt. Quo minus vero cum Græcis et Trojanis Barbari bello confligerent, id primum vetuit quod belli apparatu neutra pars alteri cedebat; deinde Thorsus fluvius qui medius præterfluens territoria ipsorum disterminabat, utramque aciem transmittere metuentem coercebat. (7) Multis post annis Libyes majore classe in Sardiniam appulsi Græcosque bello adorti, omnes ad internecionem exciderunt, vel certe quam paucissimos reliquos fecere; Trojani vero in montanam insulæ regionem confugerunt, ubi montes præacutis vallis et pendulis rupibus impervios incolentes Iliensium nomen etiamnum retinent, facie illi quidem, armatura totaque victus ratione Afris persimiles. (8) Abest non longe a Sardinia insula Corsica ab inquilinis e Libya, a Græcis Cyrnus nominata. Ex hac non parva utique manus seditione pulsi in Sardiniam transiere et occupatam ibi partem regionis montanæ incoluerunt; a Sardis tamen patrio ipsorum nomine Corsi appellantur. (9) Carthaginienses quum essent maritimis rebus præpollentes, omnes Sardiniæ incolas præter Ilienses et Corsos subegerunt; nam illos quominus potuerint in potestatem redigere, prærupti et muniti montes obstiterunt. Condiderunt in ea insula Pœni urbes duas, Caralin et Sylcos. Quum vero Carthaginiensium socii sive Libye sive Iberi, orta de spoliis controversia, ira in Pœnos exarsissent, facta secessione et ipsi domicilia in excelsis insulæ jugis sibi posuere, eos patria lingua sua Balaros Corsi appellarunt, quod eodem nomine exules vocant. (10) Atque hæ quidem gentes et in eas quas diximus divisi urbes Sardiniam incolunt. Ejus ora quæ est ad Aquilonem et Italiæ littora conversa, in montes consurgit invios, quorum extremitates aliæ alias contingunt; adnavigantes vero opportunis accipit stationibus. E proximis montium jugis prævalidi et incerti ventorum flatus in mare irruunt. (11) Sunt et alii interius montes multo ascensu faciliores; sed inter eos plerumque turbidus et pestilens intercluditur aer. In causa est sal qui ibi cogitur, et prægravis ac violenter incumbens Auster. Obstant præterea præalti montes, qui versus Italiam sunt, quominus a Septentrionibus flantes venti cœli et terræ vaporem æstate tempestivo frigore leniant. Existimant alii Corsicam insulam, quæ a Sardinia non amplius quam octo stadia lato mari divideretur, excelsis se undique montibus attollentem Favonio et Aquiloni obtendi, quominus eorum in Sardiniam flatus pervadant. (12) Serpentes neque hominum generi infensi, neque veneni expertes, aut lupi uspiam in ea insula gignuntur. Arietes quidem magnitudine nihilo aliis præstant, tali propemodum specie qualem silvestris arietis aliquis ex Æginetica plastica finxerit; pectore tantum hispidiore sunt quam ut cum Ægineticis operibus comparari queant; cornua in capite gerunt non recto statu divaricata, sed protinus secundum aures in gyrum retorta; velocitate feras omnes anteeunt. (13) Eadem insula venenorum letalium, si unam plantam exceperis, est expers. Herba ista perniciosa, apio persimilis est; qui eam comederint, ridentes emori dicuntur. Ex eo Homerus aliique post eum Sardanium eum dixerunt risum, qui in re minime commoda et mente parum sana ederetur. Gignitur circa fontes maxime, nec tamen cum ipsis aquis veneni naturam communicat. Ac deSardinia quidem sermonem huic de Phocensium rebus commentario inseruimus, quod perexigua adhuc ad Græcos ejus insulæ notitia pervenit.
CAPUT XVIII.
_ Calliæ Atheniensis et Achæorum donarium — urbis Phanæ obsidio et expugnatio — Rhodiorum et Ambraciotarum — Orneatarum — Tisagoræ donarium e ferro elaboratum — Elatensium et Massaliotarum donaria — Ætoliæ signum, Ætolorum et Gorgiæ Leontini donarium. _
Equus deinde Sardi statuæ proximus est, quem Callias Atheniensis Lysimachidæ filius se dedicasse testatur, is qui de Marathonia præda privatim sibi opes comparavit. Achæi Minervæ signum posuerunt, Ætoliæ urbe per obsidionem expugnata cui nomen Phana. Quum obsidionis tempus duceretur, neque ulla urbis capiendæ ratio iniri posset, qui missi fuerant Apollinem sciscitatum hujusmodi responsum acceperunt:
(2) Qui Pelopis terras quique arva tenetis Achivûm, Pytho venistis scitatum, qua ratione urbs obsessa jugum accipiat: curæ vobis sit observare, bibant quantum qui mœnia servant. Sicque Phana imperium vestrum turrita subibit.
(3) Hoc oraculum quidnam sibi vellet quum non intelligerent, soluta obsidione domum retro navigare decreverant. Hostem plane contemnebant et alii qui obsidebantur et mulier quædam ad proximum fontem aquatum e portis egressa est. Eam militum globus excursione facta captivam in castra pertrahunt. Docentur ab ea Achæi oppidanos noctu ex eo fonte aquam haustam suis dividere, neque eos ad sitim levandam aliud quicquam præsidii habere. Conturbato itaque fonte oppidum Achæi capiunt, (4) Rhodii Lindi incolæ prope hanc Minervam Apollinis signum statuerunt. Dedicarunt etiam Ambraciotæ æneum asinum, victis nocturna pugna Molossis. Nam quum in illos noctu insidias disposuissent Molossi, asinus, qui forte ex agro in oppidum agebatur, asellam insectans eum multa lascivia vehementem ruditum sustulit. Ipse etiam agaso per tenebras obscura et incondita voce inclamabat. Injecit ea res tantam Molossis trepidationem, ut statim insidiarum locum deseruerint. Eos Ambraciotæ detecta fraude noctu invadentes prœlio superant. (5) Orneatæ qui sunt in Argolica terra quum Sicyoniorum bello premerentur, votum Apollini nuncuparunt, si hostibus repulsis patriam periculo liberare potuissent, quotidianam se illi pompam Delphis exsequuturos et hostias generis numerique haud scio cujus et quanti immolaturos. Verum quum Sicyonios prœlio vicissent, pompam quotidie ex voto mittentibus impensa quidem gravis, gravior vero labor et molestia visa est. Venit igitur in mentem satis deo factum iri, si et sacrificii et pompæ ænea simulacra Apollini dedicassent. (6) Exin Herculis contra hydram certamen, Tisagoræ donum pariter et opus. E ferro tam Hercules est quam hydra. Facere sane e ferro signa res longe difficillima et laboris plurimi. Tisagoræ hoc artificium, quicunque ille fuerit Tisagoras, jure dignum admiratione videatur; spectantur etiam non minore cum admiratione Pergami leonis et apri capita et ipsa ferrea, Baccho consecrata. (7) Ex Phocensibus qui Elateam incolunt, obsidione qua a Cassandro urgebantur liberati Athenis misso ad opem ferendam Olympiodore, Apollini leonem æneum miserunt. Qui vero leoni proximus est Apollo, Massiliensium decima est de Carthaginiensibus navali prœlio superatis. Dedicarunt Ætoli tropæum et armatæ mulieris (Ætolia scilicet ea est) simulacrum; atque posuerunt hæc signa Ætoli sumpto supplicio de Gallis propter immanem eorum in Callienses crudelitatem. Inaurata statua Gorgiæ Leontini donum est, ipsa nempe Gorgiæ effigies.
CAPUT XIX.
_ Scyllidis urinandi arte insignis signum, Amphictyonum donarium, et Hydnæ signum a Nerone ablatum — narratio Lesbia de Baccho Phallene — signa in pinnaculis fastigatis templi Delphici — Gallorum expeditiones — Gallorum Brenno duce in Græciam irruptio uberius exponitur — numerus exercitus Gallorum et equitatus singularis ratio, cum Persarum Immortalibus comparata. _
Juxta Gorgiam donum est Amphictyonum Scionæus Scyllis, quem vel ad profundissima maris cujusvis descendere potuisse fama est. (2) Eandem urinandi artem Hydnam quoque filiam edocuerat. Ambo itaque quum circa Pelion vehemens tempestas Xerxis classem oppressisset, ancoris et aliis (si qua forte fuerant _infra aquas_ navium) retinaculis abscissis perniciem triremibus apportarunt. Pro his Amphictyones Scyllidis filiæque statuas dedicarunt. Ad cetera ornamenta, quæ Delphis Nero abstulit, Hydnæ quoque statua accessit. [Dicuntur infra mare se demergere feminæ quæ sunt adhuc pura virginitate.] (3) Post hæc jam expositurus sum narrationem Lesbiam. Methymnæi aliquando piscatores retibus e mari extraxerunt ex oleæ ligno fabricatum caput, divina illud quidem facie, sed peregrina atque omnino diversa quam Græcorum dii esse consueverint. Consulentibus Methymnæis, cujus ea vel deorum vel heroum imago esset, responsum est: Bacchum Phallenem venerarentur. Eductam igitur e mari ligneam effigiem Methymnæi sibi retinuerunt, sacrisque faciundis et votis nuncupandis colunt: æneam vero Delphos misere.
4. In templi fastigiis sunt Diana, Latona, Apollo, Musæ, Sol occidens, Bacchus feminæ, quæ Thyiades dicuntur. Prima horum signorum fecit Atheniensis Praxias, Calamidis discipulus; quum vero opere nondum absoluto mors Praxiam oppressisset, reliqua fastigiorum ornamenta absolvit Androsthenes, et ipse patria Atheniensis, Eucadmi discipulus. Affixa sunt columnarum capitulis aurea arma. Ex iis dedicarunt Athenienses scuta de victoria ad Marathonem; Ætoli quæ in tergo quæque ad lævam sunt, Gallorum spolia. Scuta hæc eadem prope forma sunt qua Persarum gerrha.
5. Gallorum in Græciam irruptionis nonnulla mentio nobis fit eo etiam loco quo de Atheniensium curia agimus. Latius autem et planius in hoc qui de rebus Delphicis conscriptus est commentario rem totam explicandam putavi, quod in hac maxime parte Græci virtutis contra Barbaros egregia documenta dederunt. Expeditionem primam Galli extra suos fines Cambaule duce susceperunt. Hi ad Thraciam usque progressi ulterius proficisci non sunt ausi, quod plane intelligebant minores esse quas eduxerant copias quam ut numero Græcorum populis pares esse possent. (6) Quum itaque exteris nationibus iterum bellum inferre decrevissent, iis incitantibus quos ante Cambaulen secutos lucri cupiditas et gustatæ prædæ amor ac rapiendi licentia impellebat, ingens peditum manus nec parva equitum in unum convenerunt. Tripartito vero agmine duces moverunt, ac sua cuique parti provincia attributa. (7) In Thraces et Triballorum gentem copiæ ducendæ Cerethrio traditæ sunt; in Pæoniam contendentibus Brennus et Acichorius præfuerunt; in Macedones et Illyrios agmen duxit Bolgius: is cum Ptolemæo Macedonum tunc rege signa contulit. Hic nempe ille fuit Ptolemæus qui Seleucum Antiochi filium, ad quem ante supplex confugerat, dolo tamen occidit, cognomento Ceraunus (_fulmen_) appellatus ob immodicam audaciam. Ipse in eo prœlio Ptolemæus cecidit et Macedonum magna edita strages. Sed ne tunc quidem Galli ausi sunt ad Græcos armis lacessendos longius progredi, atque sic hic quoque secundus exercitus domum rediit. (8) Tum vero non desinebat Brennus modo publice universos conventus, modo vero Gallorum principes ad novam in Græcos expeditionem sollicitare, tum de virium imbecillitate, qua in præsenti Græci laborarent, exponens, tum de pecuniæ publicæ magnitudine et quanto major in templis esset copia donariorum et argenti aurique elaborati. Persuasit itaque Gallis expeditionem in Græciam suscipiendam, et collegas ex primoribus tum alios, tum vero Acichorium sibi cooptavit. (9) Collecti in exercitum sunt peditum centum et quinquaginta duo millia, equites vicies mille et quadringenti. Atque hæc quidem equitum manus tota ad pugnam idonea; revera autem numero fuere sexaginta millia, amplius mille et ducenti. Nam singulos equites famuli (_ambacti_) sequebantur duo, in equis et ipsi et equestrium artium gnari. (10) Ii prœliantibus dominis in extrema acie consistentes ei erant usui, ut si forte equus esset amissus, statim suum submitterent; si vir concidisset, servus in ejus locum succederet; quodsi utrumque, equitem simul et equum, belli impetus evertisset, jam ipse paratus præsto erat eques. Quodsi vulnera dominus accepisset, e ministris alter ex acie illum subducebat, alter vero saucii vicem obibat. (11) Hæc (ut mea fert opinio) apud Gallos instituta fuere ad imitationem cohortis Persarum, quæ numero decies mille vocabantur Immortales. Tantum interest quod a Persis post pugnam in occisorum locum alii sufficiebantur, a Galatis vero in ipso prœlii fervore equitum numerus supplebatur. (12) Atque hanc quidem equestris pugnæ institutionem voce patria Trimarkisiam nominant; equum enim Marcam appellant. Hoc apparatu et tali consilio Brennus in Græciam exercitum duxit.
CAPUT XX.
_ Græci ad Gallos propulsandos consilia capiunt et coeunt — de Græcorum exercitu contra Persas ad Thermopylas congregato — exercitu Græcorum contra Gallos collecto — Gallorum pars Sperchium fluvium nando superat. _