[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 65
Pinxit deinceps Polygnotus Pandari filias, de quibus Penelopen Homerus dicentem fecit: dum virgines adhuc essent, ereptos illis deorum ira parentes, orbas a Venere educatas; tribuisse vero illis alias quoque deas certa munera, Junonem prudentiam et formositatem, corporis proceritatem Dianam elargitas; jam vero a Minerva edoctas lanificium et quicquid mulieribus didicisse in laude ducitur. (2) Postremo Venerem in cœlum ascendisse, quo a Jove puellis faustas nuptias conficeret; quum interea Venere absente ab Harpyiis abreptæ Furiis traditæ fuerint. Hæc de illis Homerus. Sed Polygnotus floribus redimitas et talis ludentes pinxit. Nomina puellarum fuere Camiro et Clytie. Pandarum earum patrem constat fuisse Milesium e Mileto Cretæ urbe, Tantaloque quum in furto per summum scelus committendo, tum vero in jurejurando subdole concipiendo socium fuisse. (3) Post Pandari filias Antilochus cernitur saxum altero pede premens, os et caput utraque manu sustinens. Agamemnon Antilocho proximus sinistra ala sceptro innititur; manibus baculum tenet. Protesilaus Achillem sedentem aspicit, et Protesilaus * speciem præbet. Stat supra Achillem Patroclus. Imberbes omnes excepto Agamemnone. (4) Supra illos Phocus pictus est ætate adolescens, et Iaseus satis barbatus, qui annulum Phoco de sinistræ manus digito demit ex hujusmodi narratione: quum Phocus Æaci filius ex Ægina transmisisset in eam regionem quæ nunc Phocis dicitur, ut ibi parto sibi ejus continentis terræ imperio domicilium suum statueret, cum eo Iaseus singularem quandam amicitiam conciliavit, et alia quidem illi pro dignitate dona dedit, et cælatum lapidem annulo aureo inclusum. Sed quum non multo post Phocus in Æginam revertisset, Pelei insidiis vitam amisit. Veteris igitur amicitiæ monumentum ex annuli signo in ea tabula Iaseus postulat agnoscere, ac Phocus gemmam in manus sumere ei permittit. (5) Supra hos est Mæra saxo insidens. De ea scriptum in Nostis, virginem adhuc e vita excessisse, filiam Prœti fuisse, qui Thersandro genitus est Sisyphi filio. Proxime abest Actæon Aristæi filius, et mater ejus, cervæ hinnuleum manu tenentes ac cervinæ insidentes pelli; adjacet venaticus canis; ad vitam hæc Actæonis et interitum pertinent. (6) Jam si ad inferiores tabulæ partes oculos demiseris, Orpheum statim post Patroclum videas in quodam tumulo sedentem; læva citharam contingit, altera salicis frondes contrectat; ipse arboris trunco acclinis est. Lucus ille Proserpinæ sacer existimari potest, in quo (uti Homero visum est) nigræ populi et salices exsurgunt. Orpheo Græcus est ornatus, neque vestimentum neque capitis integumentum quicquam Thracium præ se ferunt. (7) Aversæ salicis parti innititur Promedon. Sunt qui nomen hoc tanquam in poesin introductum a Polygnoto arbitrentur. Tradiderunt alii Græcum fuisse hominem, cum præcipuum fuerit studium, tum aliam omnem musicam tum maxime Orphei cantus audire. (8) In eadem tabulæ parte est Schedius qui Phocences ad Trojam duxit, et post eum Pelias in solio sedens, cana æque barba ac capite. Intuetur is Orpheum. Schedius pugiunculum tenet, gramine coronatus. Assidet Peliæ Thamyris jam calamitate oculorum affectus; fracto illum esse et abjecto animo indicat habitus corporis obsoletus, promissa cæsarie et barba. Jacet ante pedes lyra fractis cornibus, disruptis nervis. (9) Paulo superius saxo insidet Marsyas; prope eum Olympus, habitu pueri jam pubescentis, tibiis discere videtur. Phryges qui Celænas incolunt, amnem qui per oppidum labitur et Marsyas dicitur, tibicinem olim illum nobilem fuisse dictitant; addunt Marsyæ inventum fuisse eum tibiarum cantum, quem Metroum (_Cybeleium_) vocant. Eundem vero Marsyam contra Gallos sibi opem tulisse, quum irrumpentes in Phrygiam et amnis aquis et tibiarum modis exterruisset.
CAPUT XXXI.
_ Descriptio picturæ lævæ partis Lesches Delphicæ continuatur et finitur — de Meleagri morte varia narratio. _
Quodsi rursus oculos ad superiores tabulæ partes sustuleris, cernes illic continenti serie Actæoni proximum Ajacem Salaminium, Palameden et Thersiten tesseris (quod ludicrum Palamedes excogitavit) lusitantes; alter Ajax aspicit. Huic Ajaci idem est qui naufragis esse solet color perfuso etiam num corpore multa maris aspergine. (2) Videtur Polygnotus dedita opera Ulyssis inimicos uno in loco constituisse. Idcirco vero Ajax Oilei filius cum Ulysse inimicitias exercuit, quod Græcos Ulysses hortatus erat, ut Ajacem ob commissum in Cassandram facinus lapidibus obruerent, Palameden vero quum piscatum isset ab Ulysse et Diomede demersum in aquis periisse ex iis carminibus cognovi, quæ Cypria dicuntur. (3) Aliquanto superior loco est quam Ajax, Œnei filius Meleager; is Ajacem intueri videtur. Cum barba ceteri, solus Palamedes imberbis. De morte Meleagri scriptum Homerus narrat ut Furia imprecationes Althææ exaudierit, atque hæc Meleagro fuerit causa mortis. Eœæ vero, quas vocant, et Minyas in idem utraque poesis consentit, adjutos ab Apolline contra. Ætolos Curetas, et in eo bello ab Apolline occisum Meleagrum. (4) Torrem vero a Parcis Althææ datum, quo demum igni consumpto Melagrum exstingui necesse foret, et illum torrem ab Althæa ira concitata exustum, eam narrationem Phrynichus, Polyphradmonis filius, primus in fabula scenica exhibuit, quæ Pleuroniæ inscribitur:
Atræ neque ille mortis laqueos effugit; vorax peredit virum inexstincti flammula stipitis insidiosæ matris heu dolo.
Non tamen pluribus est eam rem versibus persecutus Phrynichus; quod facturus fuisse videri posset si peculiare ipsius hoc inventum fuisset; verum satis habuit, uti rem inter Græcos pervagatam, paucis perstringere. (5) Infima tabula post Thracem Thamyrin Hectorem habet sedentem et utraque manu lævum genu prementem, tristi admodum facie et lugubri habitu. Post Hectorem saxo insidens Memnon et prope hunc Sarpedon. Sarpedon capite in utramque manum incumbit, Memnon alteram manum ejus humero imponit. (6) His omnibus est barba. In Memnonis chlamyde aves pictæ quæ sunt Memnonides appellatæ. Eas volucres dicunt Hellespontii ad Memnonis sepulcrum statis diebus quotannis advolantes everrere soli aream quæ circa tumulum arboribus undique atque herba nuda sit, et eam collecta pinnis ex amne Æsepo aqua aspergere. (7) Prope Memnonem nudus est puer Æthiops, quod nempe Æthiopum rex fuit Memnon. Venit tamen ad bellum Trojanum non ex Æthiopia, sed a Susis Persarum urbe, debellatis iis omnibus nationibus quæ mediæ sunt usque ad Choaspen flumen. Monstrant etiamnum Phryges quo itinere exercitum duxerit, dum locorum compendia consectaretur: intersecta vero est per mansiones via. (8) Supra Sarpedonem et Memnonem est Paris impuber adhuc; plausum dat manibus qualem agrestes homines solent; facile conjicias ea manuum complosione Penthesileam accersiri. Aspicit Paridem Penthesilea, at facie sublata altisque superciliis, ut appareat contemni illum et omnino pro nihilo haberi. Virginis in morem ornata est, arcum gerit Scythicis persimilem, pardi pelle ab humeris demissa. (9) Quæ supra eum locum ubi Penthesilea est aquam pertusis fictilibus urnulis portant, earum altera specie adolescentula est, altera ætate jam adultior. Neutri est quicquam privatim adscriptum, sed communis testatur inscriptio esse de numero earum, qua initiatæ non fuerint. Superiores iis loco sunt Lycaonis Callisto et Nomia et Nelei filia Pero, pro qua Neleus sponsalium nomine Iphicli boves poposcit. (10) Callisto pro stragula ursæ pellem habet; pedibus in Nomiæ genibus recumbit. Expositum est superius, vulgatum Arcadum sermone Nomiam unam fuisse de Nymphis Arcadiæ indigenis; ac Nymphas per magnum quidem annorum numerum vivere, non tamen prorsus esse mortis immunes, poetarum est carminibus decantatum. Post Callisto et eas quæ cum ipsa sunt mulieres, rupes consurgere videtur, in cujus verticem Sisyphus Æoli filius saxum nititur subvolvere.. (11) In eadem tabulæ parte dolium, et senex vir atque puer, porro duæ feminæ, altera juvenilis æatis prope (_?_) illud saxum, prope senem vero stat altera æquali ætate. Haustam reliqui aquam portant; anus vero, cui fractam esse urnam facile videas, quod reliquum est aqua e testa in dolium rursus transfundit. His quoque significari mihi videbantur ii qui quæ Eleusine fiunt sacra naucifaciant. Veteres enim Græci initia Eleusinia ceteris omnibus quæ ad venerationem deorum spectant, tanto augustiora ducebant, quanto deos præstare putabant heroibus. (12) Infra dolium est Tantalus inter eos cruciatus quos versibus suis exposuit Homerus, ad quos accedit silicis impendentis terror. Ab Archilocho id sumpsisse Polygnotum perspicuum est; acceperitne vero Archilochus de saxo quod dixit ab aliis, an ipse primus id in poesin induxerit, non satis mihi liquet. Ac tam multa sunt numero tamque decore et eleganter expressa, quæ Thasius pictor tabulis illis mandavit.
CAPUT XXXII.
_ Reliqua memoranda Delphorum — memoranda in via Parnassum versus, antrum Corycium — antra maxime memoranda in orbe terrarum, antrum Steunos — Apollini sacrum et Apollinis signum corporis robur augens — antri Corycii descriptio — de urbe Tithorea — Antiope et Phoco ac fluvio Cachali — templo et signo Æsculapii cognomine Archagetæ — sanctissimo Isidis adyto et cultu — simili Isidis apud Ægyptios cultu — eximio Tithoreæ regionis oleo. _
Adjunctum est sacro septo theatrum dignum spectatu. Qua adscenditur e septo * * Bacchi ibi est signum, Cnidiorum donarium. Est in suprema urbis parte hoc stadium eo saxi genere quo Parnassus mons abundat exstructum; sed illud postea Pentelico lapide exornavit Herodes Atticus. Atque eorum quidem quæ literis mandari merentur, tot ac talia ad ætatem usque meam Delphis vetustas reliqua fecit. (2) Qua Delphis ad Parnassi juga iter est, intervallo stadiûm ferme sexaginta est æneum signum Delphi herois, et facilior jam expedito viatori, quam mulis et equis ascensus est ad antrum Corycium. Huic antro nomen inditum a Corycia nympha paulo superius docui. Omnium vero quæ unquam viderim antrorum quod spectetur dignissimum hoc mihi visum est. (3) Nam in litoribus et profundo mari vicinis partibus quam sit magnus hujusmodi cavernarum numerus, nemo ne diligenti quidem investigatione assequi possit. Sed maximi sunt nominis quædam tum in Græcia, tum in Barbarorum terris. Nam Phryges amnis Pencalæ accolæ, oriundi ab Arcadiæ Azanum gente, antrum monstrant quod Steunos nuncupant; forma illud est orbiculari, altitudine decenti; sacrum est Magnæ Matri, Matrisque in eo signum positum. (4) Porro Themisonium urbs supra Laodiceam est; hanc quoque Phryges incolunt. Quum Gallorum exercitus Ioniam et finitimas Ioniæ oras cuncta ferens et agens vexaret, Herculem, Apollinem et Mercurium Themisonenses narrant ad ferendum auxilium præsto fuisse; hos enim iis qui summæ reipublicæ præerant, antrum per somnium monstrasse et jussisse Themisonenses ut cum uxoribus liberisque in eo se absconderent. (5) In hujus rei memoriam signa non sane magna pro speluncæ faucibus erecta sunt Hercules, Apollo et Mercurius, Spelaitæ appellati. Abest ab oppido stadia fere triginta. Intra speluncam sunt aquæ fontes. Ad eam neque semita ulla viam indicat, neque solis lumen longe pervadit; et fornicis utique pars major non valde se supra solum attollit. (6) Est præterea apud Magnetes Lethæi fluminis accolas vicus, cui nomen Hylæ. In eo specus Apollini sacer ea magnitudine, quæ sane nullam afferat admirationem, intra specum vero signum Apollinis valde priscum ad omne opus dat robur. Quo fit ut sacri Apollini homines desiliant de rupibus præruptisque saxis, atque præcelsas arbores radicitus evulsas portantes per angustissimos tramites iter faciant. (7) Verum hæc omnia quæ enumeravimus, magnitudine superat antrum Corycium; qui introierit, vel sine face longissime progredi possit. A solo ad tectum satis multum interest spatii; aqua ibi e fontibus profluit, sed humoris multo plus e tecto destillat, ita ut per totum antrum cernantur passim in solo guttarum vestigia. Parnassi accolæ sacrum Coryciarum Nympharum et Panis maxime putant. A Corycio antro vel expedito homini difficile est ad Parnassi juga iter; sunt enim ea supra nubes; illic Thyiades furentes sacra Baccho et Apollini faciunt.
8. Abest a Delphis Tithorea stadia fere octoginta iter per Parnassum facienti; viam vero non prorsus montanam, sed qua vehicula etiam agi possint, tenenti aliquot stadiis longior esse dicitur. Quod ad urbis nomen pertinet, diversa ab Herodoto, quo loco agit de Persarum in Græciam irruptione, dicta scio ab iis quæ Bacidis oraculis prodita sunt. (9) Bacis enim hunc populum Tithorenses vocavit; Herodotus vero invadente barbaro milite horum locorum incolas in montis verticem effugisse dicit, urbemque Neonem, at Parnassi jugum Tithoream nominat. Videtur igitur tota aliquando regio Tithorea nuncupata esse; postea vero, quum e pagis in hanc unam se urbem denuo contulissent, usus obtinuerit, ut ea non Neon amplius, sed de regionis nomine Tithorea nominaretur. Sumptum hoc nomen incolæ dicunt a Tithorea nympha, de iis una quas poetarum sermones quum ex ceteris arboribus, tum vero e quercubus maxime olim genitas prodiderunt. (10) Ætate una ante me natum Tithoreæ res adversæ fortunæ impulsu pessum ire cœperunt. Manet adhuc theatri pristina superficies et vetustioris fori ambitus. Intra oppidum sunt non indigna quæ literis mandentur, Minervæ lucus, fanum et signum, et Antiopes et Phoci monumentum. Jam tum quum res Thebanorum persequeremur, Antiopen ira Bacchi in furorem actam quaque ratione numinis iram sibi excitaverit commemoravimus. (11) Ostendimus eodem loco Phoco Ornytionis filio eam nupsisse, et una cum eo sepultam esse, et quæ cecinerit fatidicus Bacis tam de hoc, quam de Zethi et Amphionis apud Thebanos sepulcro. Et hæc in oppido exstant quæ merito fuerint historia comprehendenda, aliud præterea nihil. Præter Tithoreæ mœnia labitur amnis; aquatum ad ejus ripas descendunt oppidani, fluvio nomen Cachales. (12) Tithorea stadia septuaginta distat Æsculapii fanum. Cognomento deus Archagetas (_originum auctor_) vocatur. Colitur a Tithorensibus atque pari religione a ceteris Phocensibus. Intra sacrum areæ septum supplices et sacrati deo servi domicilia habent. In medio templum et marmoreum simulacrum cum barba, duûm et amplius pedum altitudine. Ad simulacri dexteram lectus collocatus est. Deo quibusvis hostiis præterquam capellis faciunt. (13) Ab Æsculapii stadia ferme quadraginta abest circumsepta area cum penetrali sacrario Isidis; religione sanctissimum hoc est eorum omnium quotcunque Græci Ægyptiæ deæ consecrarunt. Neque enim quantum soli in ambitum patet habitari Tithoreenses fas ducunt; neque ad id penetrale accessus est aliis quam quos Isis ipsa per somniorum visa sibi præ ceteris delectos advocaverit. Quod ipsum in iis quæ supra Mæandrum sunt urbibus faciunt subterranei dii: quos enim intra penetralia descendere facile patiantur, per nocturnas imagines exsuscitant. (14) Isidi quidem Tithoreæ bis celebrantur quotannis solemnia, vere scilicet et autumno. Tertio vero ante ambo solemnia die, quibus introire fas arcana illi penetralia ritu lustrant; si quas etiam victimarum, quæ superiore festo in penetrale immissæ fuerunt, reliquias invenerint, eas omnes in eundem semper locum deportatas defodiunt. Abest locus ille (quantum conjicimus) a penetrali stadia duo. (15) Solennis hic est illius diei ritus. Postero die institores tabernas sibi erigunt ex arundine et alia fortuita quavis materia. Postremo tertio die qui ad eum mercatum convenere vendunt mancipia et quodvis genus pecudes, vestem etiam, argentum et aurum. Pomeridianis jam horis ad sacra animum adjiciunt: (16) immolant lautiores boves et cervos, tenuiores anseres et meleagrides aves. Sues et oves et capras immolare nefas ducunt; quibus autem, ubi adoleverint, victimas intra adytum demittere ** initio facto, obvolvere illas necesse habent lineis vel byssinis fasciis; (17) modus autem eas conficiendi est Ægyptius. Cum pompa vero quæ immolantur omnia transmittuntur; et alii victimas in adytum immittunt, alii qui ante adytum constiterunt tabernis exustis propere abeunt. Hominem aliquando aiunt, non illum quidem ex eorum numero quibus est adyto interdictum, sed profanum, quum cœpta esset jam pyra incendi, præ curiositate et confidentia ingredi ausum, ac sibi illum visum videre lemurum plena omnia, reversumque Tithoream, quum quæ viderat enarrasset statim animam efflasse. (18) His consimilia de Phœnice quodam homine audivi: Ægyptios Isidi festos dies agitare qua anni parte lugeri ab ea Osirin dicunt; ac per illos dies incipere Nilum excrescere. Quo fit ut incolarum turba dictitet, augeri fluvium et arva irrigari Isidis lacrimis. Eo ipso tempore Romanum hominem, qui Ægyptum provinciam obtinebat, quendam mercede conductum jussisse Isidis adytum intrare quod Copti erat; redisse eum, sed mox ubi quæ conspexerat exposuit, hunc quoque e vita discessisse. Homeri igitur illud facile existimari potest nihil a vero abhorrere: non posse cuiquam hominum bene vertere cui deos perspicue cernere contigerit. (19) Oleo Tithorea minus quidem abundat quam vel Atticus vel Sicyonius ager; sed colore et saporis bonitate id præstantius est quam illud quod ex Hispania quodque item ex Istria insula mittitur. Hoc varia incoquunt unguenta; oleum ipsi Cæsari perfertur.
CAPUT XXXIII.
_ Urbs Ledon — Lilæa ejusque memoranda — Charadra et fluvius Charadros — regio ad Cephisum fertilissima et de Parapotamiis — urbs Amphiclea seu Amphicæa seu Ophitea et Dionysi sacra — Tithronium et Drymæa. _
A Tithorea via altera Ledontem ducit. Hæc quoque olim in urbium numero fuit; sed mea ætate rebus prorsus accisis urbem relinquere Ledontii coacti sunt, et homines circiter septuaginta ad Cephisum accolunt. Manet quidem nomen vico ubi domicilia habent, Ledon, et in Phocensium conventum, sicuti Panopenses, recepti sunt incolæ. Ab eo vico ubi nunc ad Cephisum habitant, qua ad superiora iter est, absunt priscæ Ledontis urbis ruinæ stadia quadraginta. Nomen urbem accepisse tradunt ab homine indigena. (2) Malis autem insanabilibus alias quidem urbes affecit civium suorum scelus; sed funditus perierunt Ilium ob Alexandri in Menelaum contumeliam, Milesii autem propter Hestiæi animum ad cupiditates pronum ejusque studium modo urbis in Edonis condendæ, modo Dario consulendi, modo in Ioniam revertendi. Sic etiam Ledontiis suam Philomelus impietatem publico exitio luendam præbuit. (3) Lilæa iter duntaxat abest unius vel hiberni diei a Delphis per Parnassum contendentibus. Viæ spatium esse conjici potest stadiûm centum et octoginta. Hanc civitatem, posteaquam restituta est, alterum e Macedonia infortunium oppressit. Obsessi enim a Philippo, Demetrii filio, ad pacis conditiones adacti sunt, atque præsidium iis impositum, quod urbem tenuit usque dum de indigenis unus, cui fuit nomen Patron, ad arma omnibus qui militari essent ætate concitatis, victos pugna Macedonas pacto fœdere abire cogeret. Ei Lilæenses ob tantum erga se meritum statuam Delphis posuerunt. (4) Est Lilææ theatrum, forum, lavacra, porro deorum templa duo, Apollinis unum, Dianæ alterum. Signa recto statu, Attici operis e lapicidinis Pentelicis. Lilæam de Naidibus unam Cephisi filiam fuisse, et ab ea nympha urbi nomen datum putant. (5) Hic sunt amnis ipsius fontes; erumpit e fonte non perpetuo quietus, sed plerumque, meridiana maxime hora, cum sonitu et taurinis mugitibus persimili voce. Utitur Lilæa cœli temperie anni tribus temporibus, vere, æstate et autumno; quo sit hiems minus clemens efficit Parnassus. (6) Abest stadia viginti in præcelsa rupe sita Charadra. Aquæ illic summa penuria homines laborant. Quod potent e Charadro petunt tria fere stadia ad fluvium descendentes. In Cephisum influit. Nomen sumpsisse oppidum a flumine crediderim. Sunt Charadræis erectæ in foro aræ iis qui apud ipsos heroes appellantur; Dioscuros alii esse existimant, patrios alii heroes. (7) Ager circa Cephisum solum omne Phoecidis ubertate superat, ferendis arboribus idoneus, frugibus fœcundus et pabulo. Itaque tractus hic diligentissime colitur: quare nonnulli dicunt, non civitatem Parapotamios esse nominatos, sed de iis qui ad Cephisum agros colunt hunc ab Homero versum esse factum:
Quique habitant propter Cephisi flumina amœni.
(8) Sed eorum sermo discrepat tum ab iis quæ Herodotus in historia sua tradit, ium vero ab iis quæ de victoriis Pythicis memorant. Amphictyones enim primi instituerunt Pythicos ludos, et in iis Æchmeas Parapotamius pugilatu pueros vicit. Herodotus item urbes Phocensium enumerans quas Xerxes exussit, inter eas Parapotamios recensuit. Non tamen sunt ii ab Atheniensibus et Bœotis restituti; sed propter virium debilitatem et pecuniæ penuriam in alias distributi sunt civitates. Oppidi vestigia nulla jam relicta, neque omnino quo maxime loco fuerit memorare possunt. (9) A Lilæa Amphicleam via stadiûm sexaginta. Quod ad hanc Amphicleam attinet, nomen urbis cives ipsi depravarunt. Herodotus, veterem famam secutus, Amphicæam nominavit. Amphictyones vero decreto de Phocensium urbibus delendis edito, Amphicleam ei nomen posuerunt. Incolæ vero hæc de ea memorant. Potentem quendam hominem, inimicorum metuentem insidias, parvulum filium in cistam impositum in eum locum abdidisse, ubi tutum maxime fore confidebat; lupum tamen in puerum impetum facturum fuisse, sed draconem cistam spiris complexum puero fortiter fuisse præsidio; (10) patrem, quum filium reviseret, a dracone puerum appeti suspicatum, misso jaculo una cum dracone filium etiam confixisse. Verum ubi de pastoribus cognovit a se pueri custodem et tutorem occisum, communi draconem et filium rogo cremasse; et adhuc locum illum pyræ ardentis speciem præbere, urbemque a dracone illo fuisse Ophiteam nuncupatam. * Quod maxime dignum * Baccho orgia celebrant; in penetrale ingredi non licet, in aperto vero signum est nullum. Narrant Amphicleenses et futura sibi deo auctore prædici, et contra morbos in promptu esse remedia, quod et in somnis tam ipsi, quam finitimi de morborum medelis ab eo moneantur, et sacrificulus divino afflatu instinctus de futuris consulentes certiores faciat. (11) Stadia quindecim ab Amphiclea abest Tithronium, situm plano loco oppidum. Nihil in eo ad memoriam insigne. Hinc ad Drymæam stadia intersunt viginti. Eo loco quo et hæc via et quæ recta ex Amphiclea Drymæam secundum Cephisum amnem fert, conjunguntur, ibi Tithronenses Apollinis lucum habent et aras, templum etiam, sine ullo tamen simulacro. Ab Amphiclea abest Drymæa stadia octoginta, ad lævam deflectenti * * secundum Herodoti narrationem, Naubolenses vero antiquiore tempore. Origines referunt suas ad Phocum Æaci filium. Habent Drymæi vetus Legiferæ Cereris fanum; signum in eo e lapide stantis habitu. Thesmophoria ei festum anniversarium agunt.
CAPUT XXXIV.
_ De Elatea — Elateensium rebus bello gestis et calamitatibus — Elateæ memorandis — templo Minervæ Cranææ ejusque cultu. _