[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 61
Jam donaria, quæcunque memoria inprimis digna visa mihi fuerunt, persequar. (2) Nam athletas et eos qui in musices certamen descenderunt, non magnæ apud plerosque æstimationis homines, non dignos judico qui accurato studio memorentur; iis vero athletis qui illustria posteris gloriæ monumenta reliquerunt, in iis quos de Eleis conscripsimus commentariis locum suum dedimus. Phayllo Crotoniatæ nulla quidem contigit Olympica palma, Pythicis vero ludis de quinquertio duas, de stadio tertiam tulit; idem navali prœlio cum Persis conflixit, quum propriam sibi navem ædificasset et in eam Crotoniatas omnes qui forte in Græcia tum peregrinabantur, imposuisset; huic inquam Delphis statua posita est. Hæc quæ de Crotoniata illo homine dicerem habui. (3) Sacram ingressis aream taurus ex ære præ oculis est, Theopropi Æginetæ opus, Corcyræorum donum. Proditum memoriæ est, Corcyræ aliquando ceteris bobus relictis taurum e pastu abeuntem contra mare mugitus edidisse; quumque idem singulis diebus faceret, bubulcum ad mare descendisse, conspexisse vero infinitum prope thunnorum numerum. (4) Quod quum indicasset Corcyræis, illi, quod thunnos capere conati operam luserant, sciscitatum Delphos misere; atque sic (_ex Apollinis responso_) taurum Neptuno mactant et statim post peracta sacra pisces capiunt. Donum e decima prædæ in Olympiam et Delphos mittunt. (5) Subinde sunt Tegeatarum de Lacedæmoniorum manubiis dona, Apollo et Victoria et indigenæ heroes, Callisto Lycaonis filia, Arcas a quo regioni nomen, et Arcadis filii Elatus, Aphidas et Azan, cumque his Triphylus; cujus mater non Erato fuit, sed Laodamea Amyclæ Lacedæmoniorum regis filia. Dedicarunt etiam Erasum, Triphyli filium. (6) Apollinem et Callisto Pausanias Apolloniata, Victoriam et Arcadis effigiem Dædalus Sicyonius, Triphylum et Azanem Samolas Arcas, Elatum, Aphidantem et Erasum Antiphanes Argivus fecit. Hæc Tegeatæ signa Delphos misere Lacedæmoniis bello captis, qui hostiliter eorum fines invaserant. (7) Sunt his e regione quæ Lacedæmonii Atheniensibus superatis dedicarunt, Dioscuri, Juppiter, Apollo, Diana, cumque his Neptunus et Aristocriti filius Lysander a Neptuno coronam accipiens; Abas (_Agias?_) præterea, quo vate usus est Lysander, et qui fuit prætoriæ navis gubernator Lysandro Hermon. (8) Hunc Hermonem Theocosmus Megarensis faciendum sibi sumsit, utpote in Megarensium civitatem adscriptum. Dioscuri sunt opus Antiphanis Argivi. Vatem fecit Pison e Calauria Trœzeniorum; Dameas Dianam, Neptunum et Lysandrum; Athenodorus Apollinem et Jovem; Arcades ambo ex Clitore fuerunt. (9) Sunt a tergo iis quos jam recensuimus positi qui ad Ægospotamos vel ex ipsis Spartanis vel e sociis Lysandro operam suam navarunt, Aracus et Erianthes, Lacedæmonius ille, hic Bœotius ** super Mimantem; hinc Astycrates; et Chii Cephisocles, Hermophantus, Hicesius; Timarchus et Diagoras Rhodii, Cnidius Theodamus, Ephesius Cimmerius, Milesius denique Æantides. (10) Hos Tisander fecit; sequentes Alypus Sicyonius, Theopompum Myndium, Cleomedem Samium, ex Eubœa Aristoclem Carystium, Autonomum Eretriensem, Aristophantum Corinthium, Apollodorum Trœzenium, ex Epidauro quæ in finibus Argivorum est Dionem. Hos excipiunt Axionicus Achivus ex Pellene, ab Hermione Theares, Phocensis Pyrrhias, Comon Megarensis, Agesimenes Sicyonius; Pythodotus Corinthius, Telycrates Leucadius, Euantidas Ambraciotes. Postremi sunt Epicydidas et Eteonicus Lacedæmonii. Opera hæc esse dicunt Patroclis et Canachi. (11) Ceterum cladem qua affecti sunt ad Ægospotamos Athenienses dictitant illatam sibi non justa ratione, sed prætorum suorum proditione, quos pecunia hostes corrupissent; dona enim a Lysandro Tydeum et Adimantum accepisse. Ejus rei testimonium ex Sibyllinis carminibus efferunt:
Ac tum Cecropidis luctum gemitusque ciebit Juppiter altitonans, rerum cui summa potestas. Navibus infestis mittet certamina belli, quas dolus exitio dabit improbitasque regentum.
Alia e Musæi oraculis memorant:
Et fera tempestas urgebit Cecrope cretos fraude ducum; sed certa aderunt solatia victis. * * ........ pœnasque exsolvent.
Et hæc quidem hactenus de pugna illa dicta sint. (12) Nam ejus etiam prœlii, quod super Thyrea inter Lacedæmonios et Argivos commissum est, ancipitem eventum fore eadem Sibylla prædixerat. Sed Argivi secum præclarius quam cum hostibus actum rati, æneum equum, scilicet Durium [_Thyreaticum?_] istum, Delphos miserunt, ab Antiphane Argivo fabricatum.
CAPUT X.
_ Signa ex decima Marathoniæ pugnæ dedicata — donaria Argivorum — Tarentinorum donaria et de urbe Tarento ex oraculo condita narratio — de Tarante. _
In basi quæ est subter (_prope?_) equum Durium inscriptio indicat, signa ex decima Marathoniæ pugnæ dedicata. Ea sunt Minerva et Apollo, et ex iis qui imperium gesserunt Miltiades, ex iis vero qui heroum nomine celebrantur, Erechtheus, Cecrops et Pandion; Celeus etiam et Antiochus, quem suscepit Hercules ex Meda Phylantis filia; tum Ægeus et de Thesei filiis Acamas: hi etiam tribubus Atheniensium ex Apollinis Delphici oraculo cognomina dedere: porro Melanthi filius Codrus, Theseus et Phyleus; ab his tamen non acceperunt tribus nomina. Atque hos quidem, quos percensuimus, Phidias fecit, et omnino de Marathoniæ pugnæ decima sunt. Antigonum postea et ejus filium Demetrium ac simul Ptolemæum Ægyptium Delphos miserunt; hunc benevolentia adducti, illos metu. (3) Sunt non procul ab illo equo alia etiam donaria Argivorum, ii videlicet duces qui Polynicis partes secuti Thebas oppugnatum iere, Adrastus Talai, Tydeus Œnei filius, Prœti etiam nepotes, Capaneus Hipponoi et Eteoclus Iphis filius, Polynices item et Hippomedon ex Adrasti sorore genitus. Positus est illic Amphiarai etiam currus: in eo Baton stat Amphiarai auriga et eidem etiam generis necessitudine conjunctus: eorum postremus est Halitherses. (4) Opifices horum fuere Hypatodorus et Aristogiton. Dedicatos Argivi dicunt de manubiis ejus victoriæ, qua ipsi ad Œnoen Argolicæ terræ urbem Atheniensibus adjuvantibus de Lacedæmoniis potiti sunt. Ex eadem, opinor, pecunia eos etiam dedicarunt Argivi, qui sunt a Græcis Epigoni (_posteri_) appellati. Eorum enim sunt ibi positæ imagines, Sthenelus et Alcmeon ætatis causa, ut mihi quidem videtur, Amphilocho præpositus. His adjuncti Promachus, Thersander, Ægialeus et Diomedes. Inter Diomedem et Ægialeum medius est Euryalus. (5) Sunt ex adverso aliæ statuæ. Eas miserunt Argivi quum in Messeniis restituendis Thebanos et Epaminondam juvissent. Statuis his repræsentantur heroes: Danaus regum Argivorum longe potentissimus, Hypermnestra utpote sola inter sorores manibus pura, prope eam Lynceus et omne sequens eorum genus, quod ad Herculem et altius etiam ad Perseum adscendit. (6) Jam Tarentinorum equi ænei et captivæ feminæ dona sunt, quæ Messapiis (barbara gente, finitimis suis) victis miserunt; Ageladæ sunt Argivi opera. Tarentum quidem coloniam Lacedæmonii deduxere duce Phalantho Spartano. Huic coloniam deducturo Delphis oraculum redditum est, quum ex æthra pluviam animadvertisset, tunc se agri et urbis compotem fore. (7) In præsenti tamen neque ipse responsum commentatus, neque quenquam interpretum consulens, classe in Italiam applicuit. Ibi quum Barbaros vicisset, neque tamen vel urbe vel agro ullo potiri posset, oraculi ei in mentem venit memoria, ac sibi quod fieri nullo pacto posset dei voce significatum suspicari cœpit; quod scilicet nunquam eventurum esset ut puro serenoque cœlo (_quam_ æthram _Græci vocant_) plueret. Hunc uxor animum despondentem (consecuta enim domo fuerat) amanter multis modis solabatur, et ejus aliquando caput genibus sustentanti, dum pediculos legit, lacrimæ præ mariti amore ob adversos ejus casus et irritam spem mulieri obortæ. (8) Quare effusius flens viri caput perfudit. Tunc primum evolutæ sunt oraculi ambages: Æthra enim uxori nomen erat. Ea itaque nocte quæ diem illum consecuta est, Tarentum, barbarorum urbem maritimam maximam et opulentissimam, cepit. Tarantem quidem heroem Neptuni et indigenæ Nymphæ filium fuisse dicunt; ab eo vero nomen impositum et urbi et flumini. Eodem enim fluvius quo urbs nomine vocatur Taras.
CAPUT XI.
_ De Sicyoniorum thesauro Delphis et Cnidiorum donariis — Siphniorum thesauro — de Liparæis — Thebanorum, Atheniensium et Potidæatarum thesauris — porticu ab Atheniensibus exstructa et aliis donariis. _
Proximum est Tarentinorum dono Sicyoniorum thesaurus, verum pecunia neque in eo, neque in thesauro alio quoquam Delphici templi ulla est. Cnidii etiam signa Delphos attulerunt, Triopan Cnidi conditorem, equo adstantem; Latonam, Apollinem et Dianam sagittis Tityum petentes, saucio illum jam corpore. Hæc juxta Sicyoniorum thesaurum sunt. (2) A Siphniis etiam factus est thesaurus ob causam hujuscemodi. Siphniorum insula aurifodinas habebat, de quarum proventu jussit Apollo sibi decimam offerri. Illi autem thesauro condito decimam aliquamdiu offerebant; postea vero quum præ avaritia tributum solvere omisissent, maris alluvie metalla prorsus abolita sunt. (3) Statuas etiam Liparæi Tyrrhenis navali prœlio victis dedicarunt. Liparæi ipsi Cnidiorum colonia fuerunt, cujus ducem hominem Cnidium Pentathlum nomine fuisse Antiochus Syracusanus Xenophanis filius in Siciliensi historia scriptum reliquit. Addit, Cnidios ex ea urbe, quam ad Pachynum Siciliæ promontorium condiderant, ab Elymis et Phœnicibus bello pulsos insulas illas occupasse sive desertas adhuc, sive ejectis prioribus colonis, quæ secundum Homerica carmina nostra etiamnum ætate Æoli nuncupantur. (4) Earum unam, cui Lipara nomen, urbe condita incoluerunt; Hieram vero et Strongylen et Didymas ad arationes reservarunt navibus in eas _agri colendi causa_ transmittentes. In Strongyle cernere est ignem e terra prorumpentem; in Hiera quoque ignis e summo insulæ promontorio sponte sua accensus evomitur; ibidem ad mare balnea sunt ad usum idonea, si quidem mitioris aquam temperaturæ nancisceris; nam alias ea præ nimio fervore incommodior in eam descendentibus esse solet. (5) Dedicarunt Thebani etiam et Athenienses ob res in prœliis bene gestas thesauros. De Cnidiis non habeo dicere num propter victoriam aliquam, an vero suas opes ostentandi causa thesaurum ædificarint. Nam Thebani Leuctricæ pugnæ, Athenienses victoriæ de iis, qui ad Marathonem una cum Datide escenderunt, reportatæ thesauris dedicatis memoriam exstare voluerunt. Cleonæi quum pestilentia nihil minus quam Athenienses laborassent, oraculi Delphici monitu Soli adhuc orienti caprum immolarunt, ac deinde quum invenissent mali liberationem, æneum caprum Apollini miserunt. Sunt pone Potidæatarum Thraciæ et Syracusanorum thesauri; hi cladem Atheniensium insignem, illi pietatem in deum suam thesauris collocandis testificati sunt. (6) Porticum etiam Athenienses de manubiis, quas tum Peloponnesiis, tum vero eorum sociis Græci nominis eripuerant, dedicarunt. Affixa etiam sunt extrema navium ornamenta et scuta ænea. Inscriptio vero, quæ in iis legitur, civitates enumerat de quibus manubiarum primitias misere Athenienses, Eleos, Lacedæmonios, Sicyonem, Megara, Pellenenses Achæorum, Ambraciam, Leucadem, ipsam denique Corinthum. De navalibus hisce prœliis sacrificatum etiam esse dicit Theseo et Neptuno in Rhio quod vocant. Ceterum inscriptio hæc spectare mihi videtur Phormionem, Asopichi filium, ejusque res gestas.
CAPUT XII.
_ De Herophile Sibylla ejusque carminibus et oraculis — Marpesso urbe — continuatur de Herophile narratio — de Sibylla Cumana, Demo dicta — Hebræorum femina fatidica, Sabba, et Phaenni ac Peleadibus fatidicis — viris fatidicis. _
Saxum illic eminet, in quo narrant Delphi stetisse et oracula cecinisse Herophilen nomine, cognomine Sibyllam * priorem. Hanc vetustissimam omnium fuisse comperi, quam Græci e Jove et Lamia Neptuni filia natam ferunt primamque omnium mulierum oracula cecinisse et ab Afris Sibyllam (_?_) nominatam fuisse. (2) Herophile vero altera priore quidem recentior, videtur tamen et ipsa vixisse ante bellum Trojanum. Prædixit enim oraculis suis ad Asiæ et Europæ perniciem Spartæ Helenam educatum iri, propter quam futurum esset ut Ilium everteretur a Græcis. Ejus feminæ hymni in Apollinem Delii mentionem faciunt; ipsa vero se non Herophilen solum, sed Dianam etiam suis versibus vocat: est ubi uxorem se, et ubi vel sororem, vel filiam Apollinis esse dicit. (3) Sed hæc scilicet furens et divino afflatu perculsa cecinit. Alibi vero immortali matre (Idæarum scilicet Nympharum una), patre homine se natam dixit, hisce versibus:
Inter utrumque sequor medium divasque hominesque, Nympha immortali sata, cetophago genitore. Ida meæ matri patria est, mihi patria rubra Marpessus, matri quæ sacra, amnisque Aidoneus.
(4) Exstant autem adhuc in Ida Troica Marpessi urbis vestigia, in iisque incolæ circiter sexaginta. Tota est circa Marpessum terra subrufa et mire torrida. Quocirca quod Aidoneus amnis modo se subter terram abdat, modo rursus emergat, ac ejusmodi sæpius repetitis vicibus postremo penitus occultetur, ad Idæ montis naturam arbitror referendum, quod rarum est ac pertenue solum et multis cuniculis cavernosum. Abest ab Alexandria quæ est in Troade, Marpessus stadia ducenta et quadraginta. (5) Et Herophilen quidem qui Alexandriæ degunt Apollinis aiunt Sminthei ibi fuisse ædituam; de Hecubæ autem somnio vaticinatam esse ea quæ scimus evenisse. (6) Magnam vitæ partem egit hæc Sibylla Sami; sed Clarum etiam, quæ Colophoniorum urbs est, venit, et Delum et Delphos; ac Delphis quidem in eo de quo diximus saxo stans vaticinia edebat sua. Mors ei in Troade contigit; ejus est sepulcrum in Sminthei luco incisis columnæ elegis:
Illa ego sum Phœbi interpres non vana Sibylla, hic quæ marmoreo contineor tumulo, vocalis quondam, æternum nunc muta puella, heu nimis hac fati compede pressa gravi. Mercurio tamen et Nymphis sociat a quiesco, Phœbo quod fuerim grata, ferens pretium.
Juxta sepulcrum erectus est Mercurius e lapide figura quadrangula. Ad lævam aqua in conceptaculum delabitur, ubi Nympharum signa sunt. (7) Erythræi (de Herophile enim hi acerrime Græcorum omnium certant) Corycum montem et in eo antrum ostendunt, in quo natam Herophilen dicunt. Parentes ejus fuisse Theodorum pastorem indigenam et Nympham, cui fuerit cognomen Idææ. Cognominis non esse aliam rationem, quam quod condensa arboribus loca _idas_ tunc homines appellarint. Versum quidem de Marpesso deque Aidoneo flumine eximunt Erythræi ex Herophiles carmine. (8) Eam vero quæ post hanc similiter oracula edidit, Cumanam ex Opicis fuisse ac Demo nominatam, Hyperochus vir Cumanus scripsit. Ejus tamen feminæ prædictionem omnino nullam Cumani quam cuiquam ostenderent habuere; ostendunt tantum urnulam in Apollinis templo lapideam, in qua Sibyllæ ossa condita referunt. (9) Post hanc Demo fatidica femina inclaruit apud Hebræos qui supra Palæstinam sunt, Sabba nomine, quam Berosso patre, matre Erymanthe genitam tradunt. Hanc alii Babyloniam, Ægyptiam alii Sibyllam vocant. (10) Phaennis vero hominis in Chaonibus regnantis filia, et Peleæ (_columbæ_) apud Dodonæos vaticinia quidem ex deo ediderunt et ipsæ Sibyllæ tamen non fuerunt ab hominibus vocitatæ. Phaennidis certe ætatem inquirere et vaticinia colligere * iisdem enim temporibus exstitit quibus regnum Antiochus (_I, Soter_) capto Demetrio occupavit. Peleades vero Phemonoe fuisse dicunt ætate superiores et mulierum omnium primas versus illos decantasse:
Juppiter est, fuit, atque erit; o bone Juppiter alme. Tellus dat fruges, Tellurem dicite matrem.
(11) Inter viros autem vates numerantur Euclus Cyprius, Athenienses Musæus Antiophemi filius, Lycus Pandionis, et ex Bœotia Bacis, quem Nympharum instinctu divinasse credunt. Horum omnium vaticinia, præterquam Lyci, perlegi. Et hæc quidem de feminis et viris quibus ad hunc usque diem divinandi scientia divinitus contigit, memoriæ prodita sunt. Insequentibus dehinc seculis credi facile potest alios ejusmodi homines non defuturos.
CAPUT XIII.
_ Donaria Delphis posita porro enumerantur — de bisontum, Pæonicorum taurorum, venatione — de Andriorum, Phocensium, Pharsaliorum, Macedonum, Corinthiorum, Thebanorum et Phliasiorum donariis — Mantinensium donarium et de Herculis cum Apolline pugna de Tripode narratio — de Græcorum ob pugnam Platæensem et Tarentinorum donario. _
Bisontis vero Pæonici tauri caput ex ære fabricatum Dropion Deontis (_Audoleontis_) filius, Pæoniorum rex, Delphos misit. Bisontes belluarum omnium vivi difficillime capiuntur; nullæ enim sunt adeo valide plagæ quæ irruentis feræ impetum sustineant. Ejus venatio ita comparatur: supinum deligunt locum et in convallem declivem; eum prævalido septo undique muniunt; clivum deinde et proximam clivo planitiem recentibus boum coriis insternunt; recentium si non suppeditarit copia, arida aspersione olei lubricant. (2) Deinde in equis exercitatissimi homines bisontes intra illum ambitum cogunt; qui in primis statim coriis lapsi de clivo in præceps ad imam usque planitiem devolvuntur, illic initio neglecti relinquuntur; quarto vero vel quinto ad summum die, ubi plurimum ferociæ fames et fatigatio abstulit, (3) qui eos mansuefaciendi artem callent, jacentibus adhuc pineas nuces, dempto antea cortice, apponunt; alium enim cibum nullum bellua tunc appeteret; postremo vinculis districtos abigunt. Et ad hunc bisontes modum capiuntur. (4) Ex adverso bisontis capiti æneo statua est loricam induta et supra loricam chlamydem; positam aiunt Delphi ab Andriis Andreo suæ gentis auctori. Apollinis, Minervæ et Dianæ signa Phocensium dona sunt de victis Thessalis sempiternis hostibus suis, et finitimis illis quidem præterquam ex ea parte qua a Phocide dirimuntur, Locris Epicnemidiis interjectis. (5) Dedicarunt etiam Thessali qui ad Pharsalum sunt, et Macedones qui sub Pieria Dion urbem incolunt, tum vero Cyrenæi Græci nominis in Libya; currum hi et in curru signum Ammonis; Macedones vero ex Dio Apollinem cervam prensantem; Pharsalii Achillem equo insidentem, et Patroclus cursu equum comitatur. Corinthii quoque Dores thesaurum ædificarunt, et in eo aurum a Lydis acceptum repositum est. (6) Herculis signum donum est Thebanorum de bello quod cum Phocensibus gestum Sacrum appellant. Sunt etiam æneæ effigies, quas iidem posuerunt Phocenses, fuso altero congressu Thessalorum equitatu. Phliasii Delphos portarunt æneum Jovem et cum Jove Æginæ simulacrum. Ex Arcadum Mantinea Apollo æneus est non procul a Cyrenæorum thesauro. (7) Hercules et Apollo tripodem prensitant, ac de eo jam sunt pugnam commissuri; sed Latona et Diana Apollinis, Minerva Herculis iram leniunt. Hoc ipsum etiam fuit Phocensium donum ejus temporis quo ipsos contra Thessalos Tellias Eleus duxit. Signa cetera Diyllus et Amyclæus communi opera fecerunt; Minervam et Dianam Chionis elaboravit. Fuisse hos opifices dicunt Corinthios. (8) Tradunt Delphi venienti ad oraculum Herculi Amphitryonis filio, Xenocleam dei interpretem responsum dare recusasse, quod cæde Iphiti erat pollutus. Ibi sublatum e templo tripodem Herculem foras asportasse, antistitem vero tum dixisse:
Heracles alius Tirynthius, haudque Canobeus.
Nam prius jam Ægyptius Hercules Delphos venerat. Tum vero Amphitryonis filius tripodem Apollini reddidit, et quicquid voluit a Xenoclea didicit. Hinc poetæ sumpto argumento canunt Herculis cum Apolline de tripode pugnam. (9) Commune fuit Græcorum de Platæensi prœlio donum aureus tripos draconi impositus æneo; æs adhuc manet ex eo donario integrum, non item tamen etiam aurum Phocensium duces intactum reliquerunt. (10) Tarentini etiam de Peucetiis barbaris decimam Delphos miserunt. Signa elaborarunt Onatas Ægineta et Calynthus (_?_) ..... equestres et pedestres sunt imagines, Opis rex Iapygum Peuceliis auxilium ferens; atque hic quidem in pugna interempto persimilis, qui vero jacenti adstant, Taras heros est et Phalanthus Lacedæmonius, et haud procul a Phalantho delphinus. Ante enim quam in Italiam perveniret, naufragium in Crisæo mari passum Phalanthum et a delphino in litus evectum esse tradunt.
CAPUT XIV.
_ Bipennes Delphis dedicatæ — de Cycno et Tene narratio — de Græcorum, qui contra Persas pugnarunt, donariis ac de Themistoclis donariis a Pythia repudiatis — Delphorum donario — Phrynes signo. _
At bipennes Periclytus Euthymachi filius, Tenedius, ob veterem dedicavit traditionem. Cycnum aiunt Neptuni fuisse filium et regnasse Colonis; oppidum hoc Troadis fuit e regione Leucophryis insulæ. (2) Filiam is habuit Hemitheam et Tenen filium ex Proclea Clytii filia, Caletoris illius germana sorore, quem ab Ajace in Iliade interfectum memorat Homerus, quum faces in Protesilai navem immitteret. Proclea mortua alteram Cycnus uxorem duxit Phylonomen, Cragasi filiam. Ea quum in privigni incidisset amorem, repulsam ægre ferens Tenen ficta calumnia apud virum criminata est suum, quod ille invitam constuprare conatus esset. Mendacio captus Cycnus juvenem cum sorore in arcam inclusos in mare abjicit. (3) Incolumes illi in insulam exponuntur, cui quum ante Leucophrys nomen fuisset, de Tenæ nomine nunc Tenedus est appellata. Sed Cycnus, qui non in omne tempus fraudem ignoravit, ad filium navigavit, ut suam veri ignorantiam confessus veniam peccati posceret. Quum itaque ad insulam appulisset et ad saxum sive arboris truncum navem religasset, Tenus ira impulsus bipenni retinacula abscidit. Ex eo in proverbii consuetudinem venit, ut quicquid quivis præfracte negarit, id Tenedia bipenni præcidisse dicatur. Tenen ipsum pro patria propugnantem ab Achille occisum esse Græci dicunt. Tenedii insequentibus dein seculis ob virium imbecillitatem se Alexandrinis, qui in Troade continenti sunt, contribuerunt. (5) Jam Græci qui contra Persarum regem bellarunt, Jovem in Olympia æneum, Apollinem Delphis de victoria navali ad Artemisium et Salaminem dedicarunt. Aiunt etiam Themistoclem Delphos profectum Apollini Medorum exuvias attulisse; percontantem vero nunquid intra templum ea dona locaret, jussisse Pythiam ut eas omnino extra fani limen auferret. Versus responsi hanc rem spectantes hi sunt:
In templo pulchras nostro ne figite Persei exuvias, subito sed vestras mittite in ædes
(6) Cum admiratione certe causa quæri potest, cur ab uno Themistocle oblata dona de Medis accepta deus non habuerit. Sunt enimvero qui Persica omnia spolia itidem repudiaturum fuisse credant, si ut a Themistocle, sic a ceteris, antequam dedicarentur, nunquid sibi ea vellet offerri, quæsitum esset. Non desunt qui dicant Apollinem, quum præsciret supplicem ad regem Persarum iturum Themistoclem, idcirco sibi dona illa dedicari prohibuisse, ne dedicanti odium, quo in eum Persæ flagrabant, perpetuum redderetur. Hanc Barbarorum in Græciam irruptionem prædictam Bacidis oraculis invenias; ante etiam ab Euclo ea de re carmina edita sunt. (7) Delphorum est ipsorum prope aram maximam donum lupus æneus. Hominem quendam aiunt se cum sacra pecunia quam compilasset abdidisse in ea Parnassi parte, quæ maxime esset silvestribus arboribus condensa; lupum vero in dormientem impetu facto illum occidisse, ac deinde quotidie cum ululatu solitum urbi appropinquare. Id quum nonnisi divinitus fieri existimare homines cœpissent, feram secuti aurum sacrilegio ereptum repererunt et lupum ex ære dedicarunt. Phrynes inauratam statuam elaboravit Praxiteles, unus et ipse de mulieris amatoribus; dedicata vero ab ipsa Phryne est statua.
CAPUT XV.
_ Varia donaria Delphis dedicata porro enumerantur — oraculum, quod Phaennis de Gallorum expeditione protulit — Atheniensium donarium — Cyrenæorum donarium, et de Batto loquelam recuperante. _