[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 60
Decimo anno post quam templum occupatum est, bello huic, quod idem Phocicum et Sacrum appellarunt, finem Philippus imposuit, principatum apud Athenienses obtinente Theophilo, octavæ et centesimæ Olympiadis, qua stadio vicit Polycles Cyrenæus, anno primo. Phocensium urbes expugnatæ et solo æquatæ sunt, quas jam enumeramus: Lilæa, Hyampolis, Anticyra, Parapotamii, Panopeus, Daulis. (2) Harum nomina jam antiquitus, et ex Homeri plurimum versibus erant celebrata. Alias illud, quod a Xerxis militibus concrematæ essent, Græcis notiores reddiderat, Erochum, Charadran, Amphicleam, Neones, Tithronium et Drymæam. Ceteræ, præter Elateam, antea minime illustres erant, Trachis scilicet Phocica, Medeon Phocicus, Echedamia, Ambrossus, Ledon et Phlygonium, amplius etiam Stiris. Omnes quas percensuimus, deletæ et ad formam vicorum redactæ, præter Abas, Nam Abæi sacrilegii expertes fuerant, et non modo a templi direptione manus abstinuerant, sed a belli etiam societate abhorruerant. (3) Est autem Phocensibus et templi Delphici et publici Græcorum conventus communione interdictum; jus vero suffragii, quod penes ipsos fuerat, ad Macedonas Amphictyones transtulerunt. Interjecto deinde tempore ex vicis in suas quique patrias restituti urbes instaurarunt, præter eas tamen quæ ob pristinam tenuitatem et præsentem pecuniæ inopiam refici non potuerunt. Restitutionis ejus duces et auctores Athenienses et Thebani fuerunt, antequam clade ad Chæroneam accepta Græcorum vires accisæ essent. (4) Steterunt in acie ad Chæroneam ipsi etiam Phocenses, et postea ad Lamiam et Crannonem contra Antipatrum et Macedonas pugnarunt. Gallorum iidem exercitum omnium Græcorum acerrime persecuti sunt; simul ut dei Delphici injuriam ulciscerentur, simul vero, puto, ut veterem infamiam abolerent. Atque hæc sunt quæ memoria digna Phocenses gesserunt.
CAPUT IV.
_ De Panopeo urbe — Thyiadibus feminis — reliquiis luti, ex quo Prometheus homines confecit — de Tityo — urbe Daulide — memorandis Daulidis — regione Tronis dicta. _
A Chæronea stadiûm viginti via Panopeum ducit, urbem Phocensium, si modo urbem eam appellare par fuerit, in qua cives non prætorium, non gymnasium, non theatrum, non forum ullum habent, non denique ullum perennis aquæ conceptaculum, sed humiles habitant casas, qualia sunt montana tuguria, ad profunde cavatum torrentis alveum; suis tamen limitibus a finitimis dividuntur, mittuntque qui sibi attributum sedendi locum in Phocensium conventu teneant. Nomen urbi ab Epei patre ductum aiunt; ipsi tamen ab initio se Phlegyas fuisse, non Phocenses, et in Phocidem ex Orchomeniorum finibus profugos transisse dicunt. (2) Veterem Panopei ambitum vidimus, quem septem circiter stadiorum fuisse conjicimus. Subiit Homeri versuum recordatio de Tityo, quibus Panopeum urbem χαλλίχορον (choris decoram) nominat. Et in dimicatione de Patrocli cadavere Schedium Iphiti filium, Phocensium regem, qui ab Hectore occisus est, idem Homerus Panopei domicilium dicit habuisse. Hujus quidem rei fuisse causam Bœotorum metum arbitror. Nam quum his ex partibus Bœoticæ genti valde esset pervia Phocis, Panopei rex habitavit, ut eo loco veluti pro arce uteretur. (3) Alterum vero illud, quamobrem Panopeum choris decoram vocaverit, non potui conjectura assequi priusquam a Thyiadibus, quas Athenienses vocant, id didicerim. Sunt vero Thyiades Atticæ feminæ, quæ in Parnassum quotannis venientes una cum Delphicis mulieribus orgia agunt Baccho. His inter vias et alibi et apud Panopenses choros instituere solennis ritus est. Quare videtur Homerus, quum eo nomine Panopeum ornat, Thyiadum chorum significare voluisse. (4) Est Panopensibus in ipsa via e crudo laterculo sacellum et in eo signum e lapide Pentelico; quidam Æsculapium, alii Prometheum esse dicunt. Ejus rei testimonia se habere putant, quod ad ripas torrentis saxa jacent duo magnitudine nihilo minore quam ut plaustrum onerare queant singula. Color illis luti est non terreni, sed arenosi, quale in profunde excavatis alveis et torrentibus cernitur. Odorem etiam humani prope corporis referunt; reliquias esse aiunt has luti illius, e quo universum hominum genus Prometheus finxerit. (5) Ad eundem torrentis alveum est Tityi sepulcrum, aggeris ambitus nihilo major unius stadii triente. De Tityo vero versus est in Odyssea,
Porrectumque novem Tityum per jugera terræ.
Hoc non de Tityi magnitudine dictum existimant, sed illam qua situs est Tityus regionem Plethra ennea (_i. e._ Jugera novem) appellari. (6) At Cleon Magnes (ex iis Magnesiis qui Hermi sunt accolæ) eos maxime homines rerum miraculis fidem habere non consuesse dicebat, quibus in tota vita non contigisset ipsis quicquam intueri quod esset communi hominum opinione majus; se certe adduci posse ut crederet et Tityum et alios ea magnitudine, quam fama prodidit, fuisse. Venisse enim forte se aliquando Gades, et ab ea insula cum tota sui comitatus turba Herculis jussu enavigasse; mox iterum Gades reversum, marinum hominem in litus ejectum invenisse nihilo breviorem jugerum quinque spatio, qui a deo fulmine ictus incensus erat. Atque hæc quidem ille. (7) Distat a Panopeo stadia ferme septem (_?_) Daulis. Oppidani in ea numero non multi sane sunt; proceritate vero et robore Phocensium hac ipsa etiam ætate longe præstantissimi. Nomen oppido a Daulide nympha, Cephisi filia, impositum tradunt. Tradiderunt alii locum in quo urbs condita est, condensum olim arboribus fuisse; a veteribus vero consepta silvis loca _daula_ appellata; et ex eo Æschylum Glauci Anthedonii mentum _daulum_ dixisse. (8) In hac urbe Tereo filium epulandum apposuisse feminæ dicuntur; quod fuit pollutarum mensarum hominibus exordium. Upupa vero, in quam mutatum Tereum fama vulgavit, avis est paulo coturnice major, surgentibus e vertice in cristæ modum pinnulis. (9) Dignum illud admiratione quod in hac regione hirundines neque pariunt neque ex ovis pullos excludunt, nec omnino tectorum laquearibus ullos affigunt nidos. Philomelæ vero Phocenses dicunt etiam avi factæ Tereum ejusque patriam esse terrori. Est apud Daulienses Minervæ fanum vetusque signum. Quod vero e ligno simulacrum est, illo adhuc vetustius, deportasse Procnen Athenis ferunt. (10) Dauliæ terræ pars est Tronis, in qua est sacellum heroi dicatum auctori gentis. Hunc sunt qui dicant Xanthippum heroem bello clarum; alii Phocum Ornytionis filium, Sisyphi nepotem fuisse. Ei quotidianos habent honores, et hostiis mactatis sanguinem per cavernulam in sepulcrum infundunt; carnes eodem in loco consumere patrium illis est. E Daulide quoque ad Parnassi juga ascendi potest, via illa quidem longiore, minus tamen quam ea est, quæ Delphis eodem ducit, difficili.
CAPUT V.
_ Memoranda in via Delphos versus, ædes Phocicum dicta — via Schiste dicta et Œdipi fata — de Delphis et oraculo Delphico — Phemonoe, prima Apollinis sacerdote; et Bœo poetria — Apollinis Delphici quinque templis paulatim exstructis. _
Reversis ad eam viam quæ recta Delphos e Daulide fert, atque inde progressis, ad viæ lævam ædificium est quod Phocicum vocant. Eo e singulis urbibus Phocenses conveniunt. (2) Eximia est ædificii magnitudo, intus vero columnarum ordines juxta longitudinem ædificii positi sunt. Gradus a columnis ad utrumque parietem attolluntur; in illis gradibus congressi Phocensium legati sedere solent. In extremo ædificio neque columnæ neque gradus ulli sunt, sed Jovis illic signum et Minervæ et Junonis; ac Jovis quidem in solio, ab utraque vero parte Juno ad dexteram, ad lævam Minerva adstant. (3) Hinc progressus ad viam pervenies, quam Schisten (_scissam_) nuncupant; in ea patris cædem Œdipus patravit. Ei sane Œdipi casuum per omnem Græciam aliqua relicta memoria est. Nam recens natum, cui malleoli pedum fibulis transfixi, in Cithærone Platæidis terræ monte exponunt. Eum Corinthus et quæ ad Isthmum jacet regio aluit. Phocidis illud trivium paternæ cædis est scelere pollutum. Thebanis incestarum Œdipi nuptiarum et Eteoclis injustitiæ perpetua fuit infamia sustinenda. (4) Sed Œdipo trivium hoc et quod in trivio commisit facinus omnium exstitit malorum initium. Laii certe et servuli qui eum sequebatur sepulcra in medio ibi adhuc exstant trivio, congestis in tumulum collectis lapidibus. Damasistratum Platæis regnantem in cadavera incidisse eaque sepulturæ mandasse narrant. (5) Militaris hinc via, acclivis illa et vel expedito homini difficilior, Delphos ducit. De ipsis quidem Delphis multa ac diversa traduntur atque in primis de oraculo Apollinis. Aiunt enim fuisse ab initio Telluris eam oraculorum sedem, et ab ipsa Tellure Daphnidem quæ præsideret vaticiniis delectam; e Nymphis, quæ montem incolerent, Daphnidem unam fuisse. (6) Poesin Græci habent quæ Eumolpia appellantur, cujus auctorem Musæum perhibent, Antiophemi filium. In ea proditum est memoriæ, commune Telluri et Neptuno oraculum illud fuisse; ipsam quidem Tellurem ore suo responsa dedisse, Neptunum interpretem habuisse Pyrconem. Versus hujusmodi sunt:
Vestra statim, Tellus, canitis sapientia verba, prælustrisque simul Neptuni Pyrco minister.
Postea Tellurem dicunt suam oraculi partem Themidi dedisse, Themidem vero eam donasse Apollini, qui Neptuno pro altera oraculi parte dederit Calauriam, quæ ante Trœzenem sita est insula. (7) Audivi etiam qui dicerent, pastores quosdam, dum pecus illac agerent, quum prope ad eum locum ubi oraculum est accessissent, terræ halitu divinitus afflatos Apollinis impulsu vaticinari cœpisse. Maxima vero inter plurimos fuit nominis celebritate Phemonoe, ut quæ dei interpres prima fuerit, prima etiam hexametro oracula decantarit. Bœo tamen indigena mulier hymno composito Delphis advenas ab Hyperboreis profectos oraculum Apollini dedicasse tradidit tum alios, tum Olenem, qui primus vaticinatus eo in loco fuerit, primusque hexametrum repererit. (8) Hi sunt quos Bœo fecit versus:
Hic posuere tibi juvenes penetralia, Phœbe, olim ab Hyperboreis Pagasusque et dius Agyieus.
Enumeratis aliis Hyperboreis in ipso hymni fine Olenem nominavit:
Atque Olen, primus cecinit qui oracula Phœbi et veterum primus modulari carmina cœpit.
Communis tamen hominum opinio priscæ memoriæ auctoritatem secuta nullum præter hunc virum, sed solas agnoscit mulieres oraculorum interpretes. (9) Antiquissimam dei ædem e lauro factam tradunt; et lauri quidem ramos ex ea arbore decerptos quæ ad Tempe est. Fuit ædis ejus forma quasi tugurium quoddam. Alteram Delphi narrant ab apibus e cera et pinnulis compactam, quam ad Hyperboreos Apollo miserit. (10) Alius etiam est ea de re sermo; ædem fabricasse hominem Delphum cui nomen fuerit Pteras, eamque ob rem templo quoque nomen ab opifice inditum fuisse. Ab eodem Ptera Creticam etiam civitatem una litera addita Apteræos appellatam. Quod vero ex ea herba, quæ in montibus crescens _pteris_ (_i. e._ filix) dicitur, adhuc viridi fuerit ædicula illa contexta, omnino ut credam non adducor. (11) Tertiam ædem ex ære ædificatam fuisse, quod fama prodidit, mirum videri non debet, siquidem Acrisius filiæ quoque thalamum ex ære fecit, apud Lacedæmonios vero Minervæ Chalciœci fanum hac etiamnum ætate exstat, Romæ denique forum, quod magnitudine et ornatu reliquo spectantibus est admirationi, æneo contegitur lacunari. Quare non omnino a vero alienum videri possit, æneum fuisse Apollinis templum. (12) Nam cetera fabulosa mihi videntur, vel a Vulcano ædem illam exædificatam, vel aureas in eo templo virgines cantasse, quod Pindarus commentus est, quum cecinit:
Aureæ cantabant e laquearibus Celedones (_Sirenes_).
In quo Homerum videtur imitari voluisse de Sirenibus fabulantem. Sed neque quo casu templum deletum sit ab omnibus ad eundem modum rem expositam comperi. Sunt qui terræ hiatu haustum; alii qui igne colliquefactum dicant. (13) Quartum templum Trophonius et Agamedes ædificarunt, e lapide vero exstructum memorant. Conflagravit hoc archontis magistratum obtinente Athenis Erxiclide, octavæ et quinquagesimæ Olympiadis anno primo, qua palmam tulit Diognetus Crotoniates. Quod hac ætate exstat, deo erexerunt de sacra pecunia Amphictyones. Ejus operis architectus fuit Spintharus Corinthius.
CAPUT VI.
_ De vetustissimæ urbis Delphorum conditore Parnasso — de urbis Lycoreæ nomine varia narratio et de Delpho — cur Delphi Pytho appellati fuerint, varie narratur. _
Vetusissimam urbem olim eodem in loco a Parnasso conditam tradunt; Cleodoræ nymphæ hunc filium fuisse, cui sicuti aliis quoque heroibus, e diis patrem Neptunum, ex hominibus Cleopompum attribuunt; et ab eo montem Parnassum, ab hoc saltum Parnassium nominatum. Ab eodem præterea Parnasso inventam affirmant ex avium volatu futurorum prædictionem. (2) Urbem quidem hanc imbribus qui sub Deucalione acciderunt, submersam esse dicunt; homines vero, quot effugere tempestatem potuerant, luporum ululatum secuti, feris viæ ducibus ad Parnassi juga confugerunt; quare quam illic urbem condiderunt vocarunt Lycoream. (3) Sed ab hoc etiam diversus vulgatus est sermo, Apollini ex Corycia nympha genitum Lycorum, et ab eo Lycoream urbem dictam, antrum vero Corycium de nymphæ nomine appellatum. Narrant etiam hæc: Hyamo Lycori filio Celæno filiam fuisse, e qua Delphum Apollo susceperit; unde nomen quod etiamnum nostra ætate usurpatur urbs acceperit. (4) Alii Castalium, hominem indigenam, filiam habuisse volunt Thyiam nomine, quæ prima Bacchi sacerdos fuerit orgiaque deo celebraverit; et ab hac etiam postea quæ furore impulsæ sacra Baccho faciant, ab hominibus Thyiadas esse nuncupatas; Apollinis vero filium et Thyiæ Delphum fuisse autumant; sed alii matrem ejus Melænen perhibent, Cephisi filiam. (5) Interjecto dein tempore urbem non solum Delphos, sed etiam Pytho nominarunt finitimi, uti Homerus quoque in Phocensium catalogo. Ii vero qui ad genealogias omnia reducere student, Delphi existimant filium fuisse Pythen et ab eo dum regnaret urbi nomen impositum. Fama vero, quæ inter plurimos percrebuit, ab Apolline sagittis confixum ibi computruisse narrat eaque de causa urbem Pytho appellatam esse, quia ejus temporis homines si qua putrescerent ea dicebant πύθεσθαι. Quare Homerus Sirenum insulam plenam ossium finxit, quod in ea putrescerent eorum cadavera qui Sirenum cantilenis aures præbuissent. (6) Interemptum ab Apolline poetæ quidem draconem fuisse dicunt, cui custodiam Tellus oraculi mandasset; narratur vero etiam, Crii cujusdam potentis in Eubœa hominis filium fuisse injuriosum, qui Apollinis templum violasset et hominum quoque locupletium domos diripuisset. Jam quum denuo expeditionem pararet, tum vero Delphi supplices Apollinem rogarunt, ut avertere ab ipsis vellet imminens periculum, (7) atque Phemonoe, tunc temporis oraculi antistes, hæc iis hexametro versu vaticinata est:
Phœbi missa manu sternet letalis arundo Parnassi vastatorem. Tunc cæde piabunt hunc Cretes, facti nec fama abolebitur unquam.
CAPUT VII.
_ Templi Delphici spoliatores varii memorantur — de antiquissimi certaminis Pythici ratione et victoribus — tempore et ratione certaminum ab Amphictyonibus institutorum — corona laurea victoriæ Pythicæ præmio. _
Res certe ita tulit, ut inde ab initio templum Delphicum plurimorum insidiis sit appetitum. Post Eubœensem enim de quo jam diximus latronem, et Phlegyarum natio et Pyrrhus Achillis filius illud spoliare aggressi sunt; copiarum dehinc Xerxis pars, et (qui omnium maxime ac diutissime in dei pecunias involarunt) Phocensium principes, tum vero Gallorum exercitus. Neque denique Neronis omnium rerum contemptum non experiri debebat, qui ex templo Apollinis quingentas æneas partim deorum partim vero hominum imagines abstulit.
2. Antiquissimum certaminis genus et in quo primum præmia sint proposita, fuisse memorant cantum hymni in honorem Apollinis; et _primum quidem omnium_ psallentem vicisse Chrysothemin e Creta, cujus pater Carmanor Apollinem de cæde purgasse dicitur. Post Chrysothemin Philammonem cantu vicisse memorant; post hunc Philammonis filium Thamyrin. Nam Orpheum mysteriorum scientia et reliqua vitæ dignitate elatum, tum etiam Musæum, quod Orpheum sibi quem æmularetur proposuisset, negant in musicum illud certamen descendere voluisse. (3) Tulisse narrant etiam Eleutherem Pythicam palmam propter vocis vim et suavitatem, quum alioqui cantilenam non suam decantasset. Hesiodum tradunt repulsam tulisse, quod carmina sua ad lyram canere non didicisset. Homerus Delphos quidem venit consulendi quod opus fuit causa; Sed ei, etiam si fidibus didicisset, propter oculorum calamitatem nulli usui ars esse potuisset. (4) Quadragesimæ demum et octavæ Olympiadis, qua vicit Glaucias Crotoniata, anno tertio certamina instituerunt Amphictyones, cantus ad citharam, ut pridem; addiderunt tamen cantus ad tibiam, ipsarumque per se tibiarum certamen. Renunciati victores sunt de citharœdis Cephallen Melampus, de aulœdis Echembrotus Arcas, tibiis Sacades Argivus. (5) Idem vero Sacadas binis, qui subsecuti sunt, Pythicis ludis vicit. Proposuerunt etiam tum primum præmia athletis, Olympica certamina imitantes exceptis quadrigis, et ipsi instituentes puerorum dolichi diaulique cursum. Altera vero Pythiade submotis præmiis coronarium dehinc certamen ut esset statuerunt; aulœdiamque tunc repudiarunt, quod minime læti ominis esset: erant enim tibiarum modi tristissimi et elegi [et funebres modi] qui tibiis accinebantur. (6) Testimonio mihi fuerit Echembroti donum; æneus tripus Herculi Thebano dedicatus, cum hujusmodi inscriptione:
ECHEMBROTUS ARCAS DEDICAVIT HERCULI, HOC SIMULACRUM, QUUM PRÆMIUM LUDIS AMPHICTYONUM MERUISSET DECANTATIS INTER GRÆCOS MODULIS ET ELEGIS.
Hanc igitur ob causam aulodiæ certamen abrogatum est. Addiderunt deinde etiam cursum equorum, et victor curru renunciatus est Clisthenes, qui Sicyoniorum tyrannus erat. (7) Octava Pythiade addita hæc lex est, ut assis fidibus canerent; coronam cepit Tegeates Agelaus. Vicesima demum tertia accessit armatorum cursus; de quo lauream reportavit Timænetus Phliasius, Olympiadibus quinque postea quam vicerat Damaretus Heræensis. Octava post hæc et quadragesima Pythiade bigis certari cœptum; vicere Phocensis Execestidæ jugales. Quinta ab ea pullis ad currum junctis decursum est; antevertit Orphondæ Thebani quadriga. (8) Pancratium vero inter pueros et bigam pullorum et pullum desultorium multis serius quam Elei annis admiserunt; pancratium scilicet prima et sexagesima Pythiade, qua Thebanus Olaidas vicit, una post hanc interjecta pullum induxerunt desultorium; nona vero et sexagesima pullorum bigas. Singulari pullo Lycormas Larissæus, bigis victor renunciatus Macedo Ptolemæus. Ægyptiorum enim reges Macedonas dici se (sicuti sane fuerunt) facillime passi sunt. Lauream quidem Pythicis ludis victoribus dari nulla alia de causa existimo, quam quod Daphnen Ladonis filiam adamatam ab Apolline fama vulgavit.
CAPUT VIII.
_ De Amphictyonum consessus origine et denominatione — populis ab Amphictyone in commune consilium vocatis, et de Nicopolitanis ab Augusto adjectis — triginta Amphictyonibus, qui Pausaniæ tempore fuerunt — memorandis urbis Delphorum, templo Minervæ Pronœæ et Massaliotarum gente — fluvio Plisto et aqua Castaliæ — sacro Apollinis septo. _
Conventum hoc in loco Græcis constitutum plurimi putant ab Amphictyone Deucalionis filio et ab eo convenientibus nomen Amphictyonum inditum; Androtio vero in Attica historia scribit, in Delphicum consessum initio e circumvicinis convenisse consiliarios, eosque qui eo convenire solerent ἀμφιχτίονας (circumvicinos) nominatos fuisse; postmodum vero id obtinuisse nomen quo nunc appellantur (Ἀμφιχτυόνες). (2) Ab ipso quidem Amphictyone in commune consilium vocatos tradunt hos Græci nominis populos, Ionas, Dolopas, Thessalos, Ænianas, Magnetas, Malienses, Phthiotas, Dores, Phocenses et Locros Phocidi finitimos Cnemidis montis accolas. Postea vero quam Phocenses templum diripuere, decennali jam bello confecto, mutationem etiam sensit Amphictyonum curia, siquidem Macedones locum in ea sunt adepti, Phocensium vero natio et ex Dorico nomine Lacedæmonii sunt ordine moti; illi ob admissum sacrilegium, hi quod opem Phocensibus tulissent, multa affecti. (3) Verum quum Galli duce Brenno Delphos adorti fuissent, præ cunctis Græcis Phocenses strenue rem gessere; quare Amphictyoniæ denuo socios esse atque in reliquis pristinam iis contigit recuperare dignitatem. Augustus deinde Imperator Nicopolitanis etiam qui ad Actium sunt, locum esse inter Amphictyones voluit; Magnetas igitur, Malienses, Ænianes et Phthiotas contribuere se Thessalis, suffragia vero quæ illorum et Dolopum fuerant (interierat enim jam Dolopum gens), ad Nicopolitanos transferri jussit. (4) Fuerunt ætate mea Amphictyones numero triginta. A Nicopoli, Macedonia et Thessalis seni; ex Bœotis vero (nam et hi priscis temporibus Thessaliæ partem tenuerunt Æolenses appellati), ex Phocensibus item et Delphis bini; (5) unus ex vetere Dorica terra. Mittunt præterea Locri qui Ozolæ appellantur, et qui e regione Eubœæ sunt, unum utrique. Unus Eubœensis; e Peloponneso ab Argis, Sicyone, Corintho et Megaris unus, et item unus Atheniensis accedit. Athenæ quidem, Delphi et Nicopolis omnes obeunt Amphictyonum conventus; ex ceteris autem quos enumeravimus populis per vices et stato temporis intervallo singulæ urbes in Amphictyonum consessum conveniunt.
6. In primo urbis ingressu continentes sunt sacræ ædes quattuor; earum una ruinosa est; vacua est altera signis et statuis; tertia Romanorum imperatorum non sane multorum habet imagines; quarta Minervæ vocatur Pronœæ (_Pronææ_). Signorum quod in primo templi aditu conspicitur donum Massiliensium est, magnitudine alterum, quod intus positum, superans. Massilienses Phocæensium in Ionia sunt coloni, eorum nempe hominum pars qui ex Phocæa Harpagum Medum fugere. Hi quum navali pugna Carthaginienses vicissent, occupata ea quam nunc incolunt regione ad luculentam fortunam sunt provecti. (7) Et Massiliensium quidem æneum est donum; aureum vero scutum a Crœso Lydorum rege dedicatum Minervæ. Pronœæ (_Pronææ_) aiebant Delphi Philomelum eripuisse. Adjunctum est Pronœæ (_Pronææ_) templo Phylaci sacellum herois. Hunc Phylacum inter Delphos fama proditum est auxilium ipsis tulisse Persis irruentibus. (8) In ea gymnasii parte, quæ sub dio est, densam aliquando silvam fuisse tradunt, ibique Ulyssem, quum ad Autolycum venisset, una cum Autolyci filiis venantem a sue vulnus supra genu accepisse. Flectentibus ad lævam a gymnasio ac nihilo ferme longius quam stadia tria descendentibus fluvius est Plistus nomine. Is ad Cirrham Delphorum navalem stationem et proximum mare defluit. (9) Rursus a gymnasio sursum ad templum tendenti ad viæ dexteram Castaliæ aqua præterfluit, suavis illa quidem potu. Fonti nomen indigenam quandam mulierem dedisse ferunt; virum alii Castalium. Panyasis autem, Polyarchi filius, in eo carmine quod de Hercule fecit, Acheloi filiam fuisse Castaliam perhibet. Sic enim de Hercule loquens scripsit:
Parnassi ut celeri pede saxa nivalia liquit, Castaliæ tetigit juges Acheloidos undas.
Audivi etiam qui dicerent aquam illam Castaliæ Cephisi amnis donum esse. Hoc Alcæus quoque versibus mandavit in proœmio in Apollinem, et haud minimum confirmant Lilæenses, qui quum in Cephisi fontem patria quædam bellaria et alia quæ sunt more majorum tradita statis quibusdam diebus porriciant, eadem in Castalia rursus emergentia conspici dicunt. Urbs ipsa Delphis quavis ex parte in clivum resupinatur. Et eodem sane est quo oppidum situ sacrum Apollinis septum; spatio illud quidem peramplum in suprema urbis parte eminet; scindunt se illinc multifidi exitus.
CAPUT IX.
_ Donaria inprimis memoranda Delphis posita enumerantur — tauri æneum signum et de eo narratio — Tegeatarum donaria — Lacedæmoniorum donaria — cladem Atheniensium ad Ægospotamos ducum proditione accidisse, oraculis firmatur — equi Durii signum æneum ab Argivis dedicatum. _