[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 59

Chapter 59 3,319 words Public domain Markdown

Ex quo plane colligi potest, magnam Orchomeniis tunc quoque pecuniam suppeditasse. (9) Aspledonem quidem ob aquarum penuriam desertam tradunt; nomen vero urbi contigisse ab Aspledone, quem Midea nympha Neptuno pepererit. Id confirmant versus a Chersia facti, viro Orchomenio:

Neptunoque tridentifero insignique Midea Aspledon satus est, ampla spectandus in urbe.

(10) Ætate quidem mea Chersiæ hujus carmina jam vetustas aboleverat; hos tamen ipsos versus Callippus retulit in libro de Orchomeniis. Eidem sane Chersiæ epigramma Orchomenii attribuunt, quod Hesiodi sepulcro inscriptum fuit.

CAPUT XXXIX.

_ De Lebadia, olim Midea dicta — Hercyna puella et fluvio ejusque antro — Trophonii templo ac signo aliisque memorandis — Trophonii oraculum consulendi ratione — Trophonii oraculo. _

Qua montes consurgunt, Phocenses supra Orchomenios habitant, in campestri vero planitie Lebadea illis est finitima. Hæc olim et ipsa in edita regionis parte habitabatur, Mideæ nomine, ab Aspledonis nempe matre. Lebado vero Athenis in ea loca profecto, in plana incolæ descenderunt, et Lebadea a Lebado ipso nomen accepit; cujus neque pater quis fuerit norunt, neque quam ob causam illuc venerit; tantum illud sciunt, uxorem ei Laonicen fuisse. (2) Exornata urbs est operibus haud minus quam alia quævis maxime florentium Græciæ urbium. Separat ab ea (_fluvius Hercyna?_) * Trophonii lucum. Aiunt autem ibi Hercynam cum Cereris filia ludentem anserem e manibus invitam dimisisse; volitantem illum subisse cavernosum antrum ibique se sub lapide occultasse; Proserpinam subingressam, avem sub lapide jacentem retraxisse; quo loco lapidem submoverat, aquam erupisse; qui postea fuerit Hercyna amnis appellatus. (3) Manet ad fluminis ripas Hercynæ fanum, et signum in eo, virgo anserem manibus præferens. Fluvii fontes intra speluncam sunt, et stantia simulacra, quorum sceptris dracones circumvoluti sunt. Conjiciat quis esse illa Æsculapii et Hygieæ; sed fuerint potius Trophonii et Hercynæ, quum non magis Æsculapio quam Trophonio dracones consecratos censeant. Prope amnem est Arcesilai monumentum. Reportasse e Troja Arcesilai ossa Leitum dicunt. (4) In luco maxime insignia sunt, Trophonii templum et signum ad Æsculapii similitudinem et hoc factum; Praxiteles illud fecit. Est ibidem Cereris cognomento Europæ fanum, et sub divo Juppiter Hyetius (_Pluvius_). Ad oraculum ascendentibus atque inde ad ulteriora montis pergentibus occurrit Proserpinæ quæ Thera (_?_) vocatur et Jovis Regis templum; quod propter magnitudinem, vel propter continuata bella dimidia tantum ex parte perfectum reliquerunt. In alio templo, Saturni, Junonis et Jovis simulacra sunt. Apollinis etiam illic est fanum. (5) Quod ad oraculum pertinet, observatur ritus hujusmodi. Ubi statuerit quis in Trophonii descendere, primum dierum certum numerum est ei in ædicula quadam commorandum; est illa Bono Genio et Bonæ Fortunæ sacra. Illic degens et alia suscipit expiationum genera et calidis abstinet aquis; Hercyna fluvio se abluit. Carnes ei de victimis large suppeditant. Immolat enim qui huc descendit, Trophonio et filiis, Apollini præterea, Saturno, Jovi cui Regi cognomen, Junoni Heniochæ et Cereri, quam Europen nominant ac fuisse Trophonii nutricem perhibent. (6) Adest singulis sacrificiis aruspex, qui cæsarum hostiarum viscera inspectat; ex ea inspectione vaticinatur, numquid Trophonius placatus et propitius consultorem sit accepturus. Cetera tamen exta non tam perspicue Trophonii mentem denunciant, verum ea qua quis nocte descendit, arietem mactat ad ipsam foveam, invocato Agamedis numine. Exta priora pro nihilo ducuntur, etiamsi fuerint læta, nisi hujus quoque arietis exta idem portendant. Id ubi ita evenerit, ut extorum consentiat significatio, bona cum spe descendit consultor; atque hoc maxime modo descendit. (7) Deducunt sacrificuli eum noctu ad Hercynam fluvium, ibi hominem oleo perungunt et abluunt pueri duo ex oppidanorum liberis annos ferme tredecim nati; Hermas (_Mercurios_) illos nuncupant. Hi sunt qui descendentem abluunt, quique ministrant quæ sunt opus omnia, utpote ministri. Hinc non statim ad oraculum a sacrificulis, sed prius ad aquæ fontes ducitur; sunt vero duo inter se proximi. (8) Bibenda illic est Lethes quæ dicitur aqua, quo cunctorum ei, quæ antea illi erant curæ, oblivio contingat; Mnemosynes deinde aquas potat, ut quæ infra viderit omnia memoria contineat. Jam simulacrum, quod fecisse Dædalum autumant, contemplatus (nemini prorsus id ostendunt sacerdotes, præterquam iis qui ad Trophonium sunt accessuri): eo signo conspecto et cum multa religione votis nuncupatis, ad oraculum progreditur tunicam indutus lineam ac tæniis incinctus, soleis popularibus in pedes inductis. (9) Est vero oraculum supra lucum in monte; crepido in orbem candido saxo circumducta. Crepidinis ambitus est instar areæ minimæ, altitudine minore quam cubitum duum. Erecti sunt super crepidine obelisci, tam ipsi quam zonæ, quibus continentur, ænei. Inter eos media sunt ostia. Intra ambitum specus est, non natura, sed arte et certo proportionis modulo quam solertissime exstructus. (10) Ejus subterraneæ cellulæ forma furno persimilis, cujus latitudo dimensa per rectam lineam ab imo ambitu ad summum, cubita æquarit ferme quattuor; in altum subsidit hiatus haud amplius octo fere cubitûm. Nulli vero gradus constructi sunt, qui ingressos ad imum solum demittant, sed ad Trophonium descensuri scalas admovent angustas æque atque habiles. Ubi descensum fuerit, medium inter solum et antri testudinem cavernula est latitudine duarum spithamarum, altitudo vero unius esse spithamæ videbatur. (11) Qui eo penetrarit, humi procumbens, melle subactas offas tenens, pedes prius in cavernulam illam immittit; mox toto ipse cum corpore sequens genua in cavernam inserere nititur; ibi statim reliquum corpus veluti attractum genua sequitur, non aliter ac si maximus et velocissimus amnis vorticibus correptum hominem ex oculis subducat. Jam vero qui intra penetrale descenderint, futura non uno et eodem cognoscunt modo; ex visis alius, ex auditis alius id consequitur. Per easdem fauces patet omnibus reditus; pedes vero præeunt. (12) Neminem omnino ex iis, qui eo descenderint, periisse affirmant, uno excepto, qui de spiculatoribus Demetrii fuit; illum vero neque eorum quicquam sacrorum, quæ fieri ad fanum illud religione sancitum est, fecisse, nec sciscitandi causa, sed quod argentum et aurum se asportaturum sperarat, introisse aiunt. Ejus cadaver alio loco in conspectum editum esse aiunt, et non per sacrum hiatus illius ostium ejectum. De quo quidem homine quum dicantur etiam alia, ea ipse quæ narratu duxi dignissima exposui. (13) Consultorem a Trophonio reversum sacrificuli in solio collocant, quod Mnemosynes vocant; positum illud est non procul ab adyto. A sedente ibi percontantur, quæcunque vel visa vel audita reportarit. Ea ubi accepere, suis illum reddunt. Hi sublatum hominem in cellam Bonæ Fortunæ et Boni Genii, in qua veniens primum commoratus fuerat, reducunt, multo illum quidem adhuc terrore attonitum, et suimet atque omnium adsistentium oblitum. Resipiscit tamen paulo post, et pristina ei mens et risus redit. (14) Scribo autem non solum audita, sed quæ et aliis accidisse vidi et egomet sum expertus, quum ad Trophonium consulendi causa ipse etiam venerim. Coguntur sane omnes qui a Trophonio redeunt, quæcunque vel audierunt vel viderunt, tabulæ inscripta illic suspendere. Servatur illic Aristomenis scutum in hanc usque diem; de quo jam ante, quæ dicenda fuerunt, a me sunt exposita.

CAPUT XL.

_ Unde Bœotiis oraculum Trophonii innotuerit, memoratur — de Dædali operibus — urbe Chæronea, olim Arne dicta — binis tropæis in regione Chæronensium ac de Macedonibus tropæa non admittentibus — polyandrio Thebanorum prope urbem Chæroneam — Chæronensium cultu sceptri Agamemnonis, quod hastam vocant. _

Hoc oraculum quum antea prorsus ignoraretur, ex hujusmodi casu ad Bœotos ejus pervenit notitia. Quum unum et alterum jam annum nullis terra imbribus irrigaretur, e singulis civitatibus Delphos missi sunt qui opem implorarent. His siccitatis remedium exposcentibus Pythius Apollo imperavit, ut Lebadeam euntes a Trophonio mali auxilium quærerent. (2) Lebadeam itaque profecti quum oraculum reperire non possent, Saon quidam Acræphniensis, collegarum natu maximus, quum apum examen conspexisset, ** quocunque illæ divertissent sequi. Ubi igitur eas ad specum advolantes vidit, et ipse subiit in oraculum. Saonem hunc sacrorum omnem ritum et quæ inter consulendum fieri fas est edoctum a Trophonio memorant. (3) Ex Dædali operibus in Bœotia duo exstant, Hercules Thebis, et apud Lebadenses Trophonius; totidem in Creta e ligno, Britomartis ad Oluntem et apud Gnosios Minerva. Habent iidem et Ariadnæ chorum, cujus in Iliade Homerus mentionem fecit, in candido lapide. Est etiam apud Delios Venus ejusdem artificis opus, non magnum sane signum e ligno et exesa vetastate manu dextera; pedum loco in quadrangulam figuram desinit. (4) Crediderim signum hoc a Dædalo Ariadnam accepisse secumque illud abeuntem cum Theseo asportasse; Theseum certe Delii tradunt Ariadna ei adempta Apollini Delio dedicasse, ne scilicet sibi, si illud retinuisset, jam domum reverso Ariadnæ desiderium commoveret, atque ita ex ea recordatione amoris mala renovarentur. Præter hæc nulla (quod sciam) jam reliqua sunt Dædali opera. Nam quæ in Junonis templo dedicarunt Argivi, et quæ in Sicilia ab Omphace Gelam deportata fuere, cuncta temporis abolevit diuturnitas. (5) Lebadensibus proximi sunt Chæronenses. Eorum urbs olim Arne est appellata; filiam Æoli Arnen fuisse dicunt, a qua urbs altera etiam in Thessalia Arne fuerit nuncupata. Hoc autem quod nunc urbs habet nominis, contigisse ei a Chærone, quem Apollinis fuisse filium arbitrantur ex Thero Phylantis filia. (6) Testatur hoc qui magnas fecit Eœas his versibus:

Illustri Phylas junxit sibi natam Iolao Lipephilam (?), divas quæ formæ æquabat honore: Hac illi Hippotes præcelsa est editus aula; Et Thero formosa, oculis æquanda Dianæ. Thero dein Phœbi sacro dignata cubili, Chæronem generavit equos clarum arte domandi.

Mea quidem sententia norat Homerus jam Chæroneam et Lebadeam appellari; sed maluit priscis uti earum urbium nominibus, sicuti et flumen Ægyptum potius quam Nilum dixit. (7) In Chæronensium agro duo sunt tropæa; ea dux Romanorum Sylla erexit Taxilo fuso Mithridatis copiarum duce. Amyntæ quidem filius Philippus neque ad Chæroneam, neque uspiam vel de Barbaris, vel de Græcis a se victis ullum erexit tropæum; nec fuit omnino patrius Macedonibus mos, victorias suas tropæis ullis testatas relinquere. (8) Est a Macedonibus ipsis traditum, Caranum regem suum victo in pugna Cisseo, qui finitimis imperabat, Argivorum ritu tropæum constituisse. Irrumpentem autem ex Olympo leonem illud subvertisse, ** evanuisse, [intellexisse Macedones]; (9) Caranum autem haud prudenter fecisse, quod advena barbaros vicinos ad inimicitiam implacabilem eo monumento irritasset; neque enim ab ipso Carano neque ab iis, qui postea regnaturi essent in Macedonia, tropæum erigi debuisse; quod nempe sibi ad reditum in gratiam cum hostibus loci aliquid relictum voluerunt. Argumentum rei est quod Alexander neque de Dario neque de Indicis victoriis tropæum ullum erigendum curavit. (10) Proximo urbi loco est commune Thebanis sepulcrum, iis qui in acie contra Philippum stantes ceciderunt. Nulla est apposita inscriptio. Insigne tumuli leo est ad eorum virorum animi magnitudinem significandam. Inscriptum, ut opinor, propterea nihil est, quod illorum hominum virtutem dii non fortunassent. (11) Deorum omnium maxime colunt Chæronenses sceptrum illud, quod Jovi fabricasse Vulcanum cecinit Homerus, a Jove acceptum Mercurium dedisse Pelopi, Pelopem Atreo reliquisse, Atreum Thyesti; a Thyeste per manus traditum tenuisse Agamemnonem. Hoc præcipue sceptrum venerantur Hastam nominantes. Divinitatis ei nescio quid inesse declarat id, quod ex ipso ad homines illos illustris quidam splendor pervenit. (12) In suo et Phocensium Panopeorum confinio illud repertum Chæronenses dicunt; aurum etiam cum eo: sed facile a Phocensibus aurum retineri passos, modo ut ipsi sceptrum haberent. Ab Electra Agamemnonis filia in Phocidem exportatum putarim. Templum ei nullum est publice dedicatum, sed quotannis sacri ejus curator in suis ædibus sceptrum statuit. Ei res divina quotidie fit, mensa apposita cujusvis generis carnibus et bellariis referta.

CAPUT XLI.

_ De Vulcani artis operibus — Eriphyles monili — præcipitio supra Chæroneam, quod Petrachus appellatur. _

Omnium vero Vulcani operum, quæ et poetarum carmina et assentiens hominum fama celebravit, aliud sane nullum, qua sceptrum hoc, magna dignandum æstimatione est fide hominum receptum. Lycii quidem Pataris in Apollinis templo æneum ostentant craterem, Telephi donum esse dictitantes et Vulcani opus; ignorant scilicet illi (ut par est) primos, qui æs fuderint, Theodorum et Rhœcum Samios fuisse. (2) Patrenses in Achæis Vulcani, verbo duntaxat, opus esse dicunt arcam eam, quam Eurypylus ab Ilio exportarit; re nullam in conspectu ponunt. Est in Cypro urbs Amathus; in ea Adonidis et Veneris fanum vetustissimum, in quo positum tradunt monile Harmoniæ ab initio datum; quod Eriphyles tamen vocatur, quia hoc illa dono accepto virum suum prodiderit. Id Phegei filii Delphis dedicarunt. Ad eos vero quemadmodum pervenerit, ubi de Arcadum rebus egimus expositum est. Illud postea Phocensium tyranni templo spoliato abstulerunt. (3) Neque vero est quantum scio apud Amathusios in Adonidis fano illud, quod Eriphyles fuit; quum hoc Amathusiorum monile sit e lapidibus viridibus auro revinctum, Homerus vero id quod Eriphylæ donatum fuit in Odyssea aureum dicat fuisse:

Dura, viri sacro vitam quæ vendidit auro:

quum non ignoraret tamen poeta variorum etiam monilium opificium. (4) Quo enim loco cum Ulysse loquitur Eumæus, priusquam e Pylo Telemachus veniens ad stabula divertisset, versus ibi ejus hujusmodi sunt:

Namque mei sollers subiens vir tecta parentis, attulit electro fulgens auroque monile.

(5) Inter ea etiam dona, quæ Penelope a procis accipit, ab Eurymacho monile perbelle distinctum datum memorat:

Ornatum varie Eurymachus torquem attulit auream, lucentem electro, Phœbi velut ignea lampas.

At Eriphylen non distinctum auro et lapidibus monile dicit accepisse. Eo fit ut unicum hoc superesse sceptrum statui possit ex omnibus Vulcani operibus.

6. Supra Chæronem urbem est prærupta montis crepido, qui Petrachus appellatur. Eo loco deceptum a Rhea Saturnum credi volunt oblato lapide pro Jove. In montis vertice non magnum est Jovis simulacrum. Unguenta e floribus coquendo conficiunt Chæronenses, lilio, rosa, narcisso, iride, præsens contra hominum dolores remedium. Rosaceo autem si lignea simulacra perunxeris, hæc quoque contra tabem materiæ defenderis. Nascitur iris in palustribus locis, lilio par magnitudine, colore minime candida, odore minus quam lilium vehementi.

PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ PHOCICA SEU LIBER X.

CAPUT I.

_ Phocidis nominis origo et situs — Phocensium res contra Thessalos gestæ — Phocensium clades, et Phocica desperatio — Phocensium victoria de Thessalis — Phocensium alia victoria de Thessalis astutia parta — Phocensium a Persarum partibus defectio. _

Phocidis partem eam quæ circa Tithoream et Delphos est, constat inde ab antiquissimis temporibus nomen hoc sumpsisse a Phoco Ornytionis filio, homine Corinthio; non ita multis vero post annis, Æginetis cum Phoco Æaci filio classe in ea loca transgressis, usus obtinuit, ut idem nomen etiam omni, quam nos jam vocamus, Phocidi inderetur. (2) Qua Peloponnesum ex adverso prospectant quaque Bœotiam contingunt Phocenses, ad mare pertinent, hac (_occasum versus_) usque ad Cirrham Delphorum navale, illac (_versus ortum_) usque ad Anticyram urbem: ex ea vero parte qua est sinus Lamiacus, eos maritimos esse prohibent Locri Epicnemidii; hi enim sunt qui ibi supra Phocidem habitant, et Scarphenses quidem trans Elateam, super Hyampolin autem et Abas incolunt ii qui Opuntem et Opuntiorum navale Cynum tenent. (3) Clarissima inter res Phocensibus communi opera gestas sunt hæc. Primum in bello Trojano habuerunt partem; deinde ante Medorum in Græciam irruptionem contra Thessalos bellarunt, quo tempore insigne ad memoriam facinus ediderunt. Ad Hyampolim enim, qua Thessalos exspectabant ipsorum in terram invasuros, urnas fictiles defodere, iisque terra super aggesta opertis, hostilis equitatus impetum sustinuerunt. Hostes, ut qui insidias Phocensium non providerant, citatis equis excursione facta incauti in urnas istas inciderunt. Ibi quum eo casu equi pedibus claudi redderentur, viri partim ex equis prolapsi, partim cæsi sunt. (4) Jam autem Thessali majori quam antea in Phocenses ira inflammati quum copias ex omnibus civitatibus collegissent atque _denuo_ in Phocidem expeditionem pararent: tum vero Phocenses, haud mediocri cum timore perpendentes et reliquum hostis apparatum bellicum et equitatus maxime multitudinem et una cum numero equorum hominumque circa prœlia exercitationem, Delphos mittunt qui quomodo effugere imminens periculum possint deum consulant. Atque hoc iis datum responsum:

Mortalem atque deum committam cernere ferro, vincet uterque horum, sed plus mortalis habebit.

(5) Hoc Phocenses accepto oraculo delectos viros trecentos sub duce Gelone prima nocte in hostes mittunt; mandata vero illis dedere, ut ex occulto quam maxime possent, quid Thessali molirentur, speculatum irent; deinde in castra reverterentur cæco maxime itinere nec manus sponte sua consererent. Hi omnes ad unum cum ipso Gelone duce suo perierunt, partim equorum pedibus conculcati, partim ab hostibus occisi. (6) Tam ingentem ea clades in castra Phocensium pavorem pertulit, ut conjuges, liberos, fortunas ceteras, quas agere quisque aut ferre posset, vestem, aurum, argentum, deorum signa, in unum cogerent. Ibi maximo exstructo rogo, viros triginta numero reliquerunt, (7) quibus imperarunt, si ita accidisset ut prœlio Phocenses hostibus succumberent, primo feminas ac impuberes jugularent et hostiarum instar una cum opibus in rogum conjicerent atque ignem immitterent; post hæc demum et ipsi mortem oppeterent vel mutuis confodientes se vulneribus; vel in hostium equitatum irruentes. Ex eo sæva omnia et immania consilia Græcorum verbo Phocica desperatio appellari cœpta. (8) His ita constitutis contra Thessalos statim copias educunt; duces fuere Rhœus Ambrossensis et Hyampolitanus Daiphantes; hic equitum, peditum ille agmen ducebat. Apud imperatores autem summo loco erat (Tellias) vates Eleus, in quo omnem salutis repositam spem Phocenses habebant. (9) Ubi ad manus ventum est, continuo Phocensibus ante oculos erant quæ de conjugibus et liberis statuerant, salutemque ipsorum ancipiti salo videbant fluctuantem: atque hanc ob causam alacres cujusvis discriminis aleam subibant: quibus quum accederet etiam numinis voluntas propitia, factum est ut victoriam reportarent omnium, quæ ante evenissent, maxime insignem. (10) Ac tunc responsum quod Phocensibus Apollo dederat, omnibus Græcis innotuit. Tesseræ namque a ducibus eædem dabantur in conflictu, Thessalis quidem Itonia Minerva, Phocensibus autem gentis auctor Phocus. Missa post pugnam Delphos dona Apollini Telliæ vatis et ceterorum qui in prœlio duces ipsis fuerant, statuæ, cumque iis heroum gentilium; Aristomedon eas Argivus fecit. (11) Invenerunt etiam postea Phocenses quod prudentia non inferius erat prioribus. Constiterant aliquando in primo Phocidis aditu adversa castra. Ibi lecti homines e Phocensibus quingenti, observato eo tempore quo suum luna orbem explerat, Thessalos noctu adoriuntur, oblitis gypso corporibus et insuper dealbatis instructi armis. Ingentem memorant Thessalorum factam cædem, quod immissa divinitus per noctem sibi visa, non hostium illud astu evenisse interpretabantur. Idem erat Eleus Tellias, qui hoc quoque Phocensibus in Thessalos excogitaverat. Jam vero quum in Europam Persæ exercitum trajecissent, Phocenses necessitate coacti in Xerxis partibus fuisse, sed mox a Barbaris desciscentes cum Græcis Platæensi prœlio in acie stetisse dicuntur.

CAPUT II.

_ Phocensibus, mulcta ab Amphictyonibus irrogata, Philomelus, ut Delphici Apollinis templum occupent, suadet — Phocenses Delphici Apollinis templum spoliant, et per decem annos cum Thebanis bellum gerunt ducibus Philomelo — Onomarcho — Phayllo — Phalæco. _

Insequenti dehinc tempore accidit ut multa iis ab Amphictyonibus irrogaretur. Neque vero habeo satis veram ejus rei causam compertam, numquid noxam commeritis imposita fuerit, an vero Thessali ob veteres inimicitias hujus Phocensibus calamitatis infligendæ fuerint auctores. (2) Quum dejectis essent animis propter multæ magnitudinem, exstitit Philomelus Theotimi filius, Phocensium nemini dignitate secundus; Ledon ei patria erat urbs Phocica. Is igitur postquam oratione demonstraverat summam pecuniæ nullo pacto posse ab ipsis exsolvi, templum Delphicum occupandum esse censuit, et alia ad persuadendum apposita afferens, et illud inprimis, quod, quum ab Atheniensibus et Lacedæmoniis jampridem sibi pacata essent omnia, facile Thebanos et alios quoscunque, qui se armis lacessissent, tum virtute tum pecuniæ impendiis possent superare. (3) Philomeli oratio multitudinis valde secunda voluntate est accepta, sive quod mentem deus a rectis consiliis avertisset, seu quod is populus suapte natura religioni solitus esset quæstum anteponere. Delphos occupare aggressi sunt Phocenses, principatum Delphis Heraclide, Agathocle Athenis obtinente, Olympiadis quintæ et centesimæ, qua stadii palmam meruit Prorus (_Porus?_) Cyrenæus, anno quarto. (4) Templo potiti statim firmissimas apud Græcos mercenariorum militum cohortes conduxerunt. Thebani quidem aperte contra eos arma moverunt, nempe qui et ante offensiore in illos fuissent animo. Bellatum est continenter annos ipsos decem; quo temporis intervallo modo Phocenses cum suis conductitiis, modo Thebani victores discesserunt. Collatis demum apud Neonem urbem signis Phocenses terga vertere; Philomelus in fuga ex arduo et prærupto saxo quum se præcipitem dedisset, exanimatus est. Idem necis genus etiam alias Amphictyonum decreto in templi spoliatores est constitutum. (5) Post mortem Philomeli imperium Onomarcho Phocenses detulerunt; cum Thebanis vero societatem coivit Philippus Amyntæ filius; qui quum prœlio superior evasisset, Onomarchus ad mare fugiens a suis militibus est jaculis confixus, ipsius ignavia et imperandi inscitia ea se clade affectos interpretantibus. (6) Talem vitæ finem divina quædam sors Onomarcho attulit. Phocenses ejus fratri Phayllo summa cum potestate imperium decreverunt. * Ei vixdum ad imperandum aggresso talem oblatam esse per somnium speciem. Inter Apollinis donaria pervetus effigies quædam fuit ex ære hominis, cui, diuturniore _morbo_*, carne consumta, sola essent reliqua ossa; aiebant Delphi ab Hippocrate medico dedicatam. Huic igitur imagini Phayllus se similem factum videre visus est, ac statim post lenta tabe correptus somnii vaticinium implevit. (7) Phayllo exstincto ad Phalæcum filium patris principatus transiit. Huic, quod sacram pecuniam subripuisse accusatus esset, imperium est abrogatum, ac deinde, quum in Cretam classe transmisisset una cum Phocensium et mercenariorum militum manu, qui videlicet ejus sequi partes volebant, et Cydoniam urbem obsideret, quod imperatam pecuniam illa civitas pendere recusasset, amissa majore parte exercitus, ipse etiam periit.

CAPUT III.

_ Belli Phocici vel Sacri finis — nomina urbium Phocicarum eversarum ac restitutarum — de aliis bellis, quibus Phocenses interfuerunt. _