[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 58
Qui Creuside (quod est Thespiensium navale) habitant, nihil illi publice habent memorata dignum. In privati hominis ædibus est Bacchi signum e gypso, pictura illuminatum. Creusin e Peloponneso navigatio est obliqua et omnino parum tranquillo mari minus tuta. Nam excurrentibus in mare promontoriis ita sinuantur littora, ut recti cursus teneri nequeant; ex proximis præterea montibus venti spirant concitatius. (2) A Creuside non aperto mari navigantibus, sed Bœotiæ oram ipsam legentibus, Thisbe urbs occurrit ad dexteram. Ac primum quidem proximus mari mons est; hunc ubi superaveris, planities te excipiet; alius subinde mons et in ejus ima parte urbs est; in ea Herculis templum, in quo signum recto statu e lapide. Herculi ludos, quæ Heraclea appellantur, faciunt. (3) Quod inter montes camporum jacet, nihil, quin defluentium aquarum copia stagnum perpetuum sit, prohibet, nisi valido aggere per medium ducto quotannis aquam in alteram partem avertant et alteram interea campi partem colant. Thisben, a qua urbi nomen, nympham esse indigenam dicunt. (4) Hinc præternavigantibus modicum est oppidum maritimum Tipha. Herculis illic delubrum, in quo sacrum faciunt anniversarium. Tiphæenses præcipuam sibi præ cunctis Bœotis maritimarum rerum peritiam inde ab antiquissimis temporibus vindicant, Tiphyn prædicantes, cui Argus navis gubernacula credita sunt, suum fuisse indigenam. Ostendunt etiam extra oppidum locum quo Argo Colchis reversam applicuisse dicunt. (5) Supra Thespiensium fines interius est Haliartus. Hujus urbis et item Coroneæ quisnam fuerit conditor, seorsum ab Orchomeniorum historia exponere non erat consentaneum. Persico bello quod in Græcorum amicitia perstitisset Haliartus, pars Xerxis copiarum agrum et urbem Haliartiorum igni vastavit. Est Haliarti Lysandri Lacedæmonii monumentum. Quum enim ad muros oppugnandi causæ accessisset, defenderetur autem oppidum Atheniensium et Thebanorum præsidio, eruptione ab hostibus facta in pugna occubuit. (6) Lysandrum quidem summis laudibus ornandum et eundem acriter accusandum censuerim. Nam prudentiam in re bellica tunc maximam ostendit, quum Peloponnesiacæ ipse classis imperator Antiochum Alcibiadis gubernatorem, eo tempore observato quo aberat imperator, in spem adduxit Lacedæmoniis se parem esse posse ad congrediendum navali prœlio, ac deinde eum temere et arroganter in altum provectum non longe a Colophoniorum urbe vicit. (7) Jam vero triremium iterum a Spartanis imperio accepto Cyrum minorem ita delinivit, ut pecuniam ille ad classem tuendam quoties petisset quoque maxime tempore opus esset, perliberaliter suppeditaret.. Quumque Athenienses ad Ægospotamos centum navium stativa haberent, tempus illud speculatus quo navales socii aquatum et ad commeatus sibi e foro curandos profecti fuerant, plerasque earum cepit. (8) Justitiæ etiam tale specimen dedit: Autolyco pancratiastæ, cujus ego imaginem in Prytaneo Athenis vidi, cum Eteonico Spartano homine erat de pecunia nescio qua controversia. Ibi Spartanus, qui jure causæ multo esset disceptando inferior, quod erat tunc Atheniensium civitas in triginta virûm potestate et aderat adhuc Lysander, eo processit insolentiæ, ut adversarium plagis lacesseret eundemque se defendentem ad Lysandrum pertraxerit, confisus nempe ad gratiam illum pronunciaturum. At Lysander Eteonicum injuriarum damnatum cum infamia et convicio dimisit. (9) Et hæc quidem in laudem Lysandri dici possunt; alia vero totidem dedecori ei fuere. Ad Ægospotamos Philoclem Atheniensem, de classis prætoribus unum, et Atheniensium ad quattuor millia dedititiorum occidit ac mortuis terram injici vetuit; quum et Persis qui ad Marathonem ceciderant, Atheniensium, et iis Lacedæmoniis qui ad Thermopylas mortem oppetierant, Xerxis concessu sepultura contigerit. Deinde majorem Lacedæmoniis ex eo invidiam concitavit, quod et decemviratus in sociis civitatibus et Laconicos harmostas constituit. (10) Postremo quum Spartani nullam omnino acquirendæ pecuniæ rationem haberent, quod ex quodam oraculo acceperant, Spartæ solam pecuniæ cupiditatem fatalem fore, hic eos ad pecuniæ stadium vehementer incitavit. Quibus ego rebus adductus et simul Persarum auctoritatem ac legem secutus, Lysandri principatum Spartanis perniciosiorem quam utiliorem exstitisse censuerim.
CAPUT XXXIII.
_ De monte Tilphusio, fonte Tilphusa ac de Tiresia — memorandis Haliartiorum templo dearum Praxidicarum — fluvio Lophi — vico Alalcomenis — Syllæ flagitiose factis ac morte — fluvio Tritone. _
Haliarti et Lysandri monumentum est et Cecropis Pandionis filii sacellum. Mons Tilphusius et Tilphusa fons qui dicitur, ab Haliarto stadia absunt circiter quinquaginta. Traditum etiam est Græcorum monumentis, Argivos, quum Polynicis filios secuti Thebas cepissent, dum ad Delphicum Apollinem cum reliqua præda vatem etiam Tiresiam pertraherent, sitientem illum in via hausta de Tilphusa fonte aqua animam egisse. Est ejus sepulcrum ad ipsum fontem. (2) Vatis filiam Manto ab Argivis Apollini aiunt sacratam; sed transmisisse eam classe, jubente deo, Colophonem in Ioniam, ibique Rhacio Cretensi nuptam. Quæ de Tiresia dicuntur cetera, de annorum scilicet quem vixisse scripserunt numero, et quod vir evaserit ex femina, quodque in Odyssea Homerus eum unum sapientem esse apud inferos dixerit, omnia hæc omnes jam toties audita norunt. (3) Est apud Haliartios sub divo dearum ædes quas vocant Praxidicas (_Vindices_); ad earum aram jusjurandum concipiunt quod non facile temeritatis coarguitur. Est hæc ædes dearum ad montem Tilphusium. Haliarti vero delubra sunt in quibus signa nulla, quum tecto etiam careant; ne id quidem quibus dicata fuerint numinibus percontando cognoscere potui. (4) Perfluit Haliartidem terram Lophis fluvius. Aiunt, quum regio ab initio siccitate laboraret nec ullas haberet aquas, virum eo tempore unum de primoribus Delphos venisse ad consulendum, qua ratione aqua inveniri posset; jussisse Pythiam, ut qui primus Haliartum redeunti obvius factus esset, illum occideret; quare quum reduci primus filius Lophis occurrisset, nihil cunctatum stricto gladio puerum percussisse; illum adhuc spirantem huc illuc cursitasse, ubicunque vero humi fusus esset sanguis, inde aquas e terra erupisse; ex eo fluvium nomen accepisse. (5) Alalcomenæ non magnus est vicus ad radices imas modice editi montis. Loco nomen datum alii ferunt ab Alalcomene homine indigena, a quo fuerit Minerva enutrita; alii dicunt unam ex Ogygi filiabus Alalcomeniam fuisse. Non ita procul a vico plano loco erecta fuit Minervæ ædes; in ea priscum fuit ex ebore signum. (6) Sylla quidem multa in Athenienses crudelia admisit facinora et a Romanorum more aliena; dissimilia non fuerunt quæ in Thebanos et Orchomenios fecit. Quibus addidit, quod illud ipsum quod Alalcomenis fuit Minervæ signum rapuit. Hunc hominem, qui Græcorum civitates et patrios eorum deos tam furenter vexarat, morbus omnium teterrimus oppressit, pediculis e toto corpore erumpentibus; huc pristina hominis felicitas recidit. Templum Alalcomenarum ab eo inde tempore negligi cœptum numine veluti orbatum. (7) Contigit ad ejus eversionem ætate mea alia hujusmodi calamitas: agnata parietibus hedera magnis et prævalidis trunco radicibus ita se intra juncturas et coagmenta serpendo immisit, ut lapides disjunxerit. Hac torrens præterlabitur non magnus quem Tritonem nuncupant, quod Minervam ad amnem Tritonem educatam vulgo proditum est; quasi hic ille Triton sit, non autem qui ex Tritonide palude, quæ in Africa est, in Libycum mare descendit.
CAPUT XXXIV.
_ De templo Minervæ Itoniæ — memorandis Coroneæ, Junonis signo Sirenas manu tenente — monte Libethrio — monte Laphystio, Hercule Charope et fluvio Phalaro — Orchomeno urbe ejusque conditoribus. _
Antequam Coroneam ab Alalcomenis venias, Minervæ Itoniæ templum videas. Cognominis auctor fuit Itonus, Amphictyonis filius. Huc ad commune concilium conveniunt Bœoti. In eo templo Itoniæ Minervæ et Jovis ex ære signa sunt, Agoracriti Phidiæ discipuli, quique ei in amore fuit, opera. Gratiarum etiam ætate mea signa dedicata sunt. (2) Memoriæ proditum est Iodamam deæ sacerdotium gerentem noctu intra sacrum templi septum venisse, atque Minervam ei se obtulisse cum tunica, in qua Medusæ Gorgonis caput inerat; eo conspecto statim Iodamam in lapidem mutatam esse, eamque ob rem mulierem quotidie ad Iodamæ aram ignem apponentem ter Bœotorum voce effari, Iodamen vivere ignemque sibi deposcere. (3) Coronea habuit ad memoriam insignia, Mercurii Epimelii in foro aram, et item Ventorum alteram. Paulo infra eas aras Junonis fanum est cum pervetere signo; Pythodorus illud Thebanus fecit; Sirenas manu præfert. Acheloi enim filias narrant Junonis suasu in cantus certamen Musas provocare ausas; victis Musas pinnas ex alis convellisse deque illis coronas sibi fecisse. (4) Abest a Coronea stadia ferme quadraginta mons Libethrium; signa in eo Musarum et Nympharum sunt cognomine Libethriarum; fontes ibidem (alterum Libethriadem nominant, alter Petra (_?_) est) muliebrium mammarum similitudinem gerunt et aqua inde lacti similis scaturit. (5) Ad Laphystium montem et sacram Jovi Laphystio aream a Coronea viginti circiter sunt stadia. Dei signum e lapide est. Quum esset Athamas hic Phrixum et Hellen immolaturus, missum a Jove pueris aurei velleris arietem dicunt, quo vecti illi aufugerint. Superius est Hercules cognomento Charops. Hac ascendisse Herculem Bœoti dicunt Ditis canem trahentem. Qua a Laphystio ad fanum Itoniæ Minervæ descenditur, est amnis Phalarus, qui in Cephisidem influit paludem. (6) Trans Laphystium montem est Orchomenus, urbs si qua est alia Græcis gloria insignis. Ad opes vero summas et felicitatem maximam evectam idem prope qui Mycenas et Delum rerum exitus perculit. De priscis vero ejus rebus hæc propemodum memoriæ mandata fuere. Consedisse hoc in loco primum omnium tradunt Andrea, Penei fluminis filium, et ab eo Andreidem terram nominatam. (7) Ad eum quum venisset Athamas, concessisse ei agrum qui circa Laphystium est, necnon eam regionem quæ nunc Coronea et Haliartia dicitur. Athamas quum nullam sibi virilem prolem superstitem esse putaret (quod nempe facinus in Learchum et Melicerten ipsemet perpetraverat, et Leuconi morbus vitam ademerat, Phrixum vero adhuc vivere aut liberos ei susceptos omnino ignorabat), ob hanc causam Thersandri Sisypho nati liberos Coronum et Haliartum adoptarat. Nam Sisyphi ipse frater erat. (8) Quum redisset autem e Colchis vel Phrixus ipse, ut quidam dicunt, vel, ut alii malunt, Presbon, quem ex Æetæ filia genuerat Phrixus, censuerunt Thersandri filii, Athamantis opes jure Athamanti et ejus soboli reddendum; accepta itaque ab Athamante agri parte Coroneæ et Haliarti conditores fuere. (9) Sed jam ante horum reditum Andreus Euippen Leuconis filiam, despondente Athamante, uxorem duxerat, ex qua natus est ei Eteocles, etsi pervulgata inter cives fama Cephiso amne genitus est; quocirca etiam poetarum quidam Cephisiaden Eteoclem in carminibus appellarunt. (10) Suscepto Eteocles regno agrum ab Andreo vocari facile sivit, tribus vero duas constituit, quarum unam Cephisiadem, alteram de suo nomine jussit appellari. Venienti autem ad se Almo Sisyphi filio soli non magnam partem concessit; ab Almo itaque vici tunc Almones nuncupati sunt. Iis deinde quæ insecuta sunt temporibus usus obtinuit ut vicus * Olmones appellaretur.
CAPUT XXXV.
_ De Gratiarum vario numero et nominibus — Gratiarum imaginibus et signis. _
Eteoclem sane Bœoti primum omnium Gratiis sacra fecisse memorant; ac tres quidem Gratias religione sanxisse norunt; quæ vero eis nomina indiderit, non meminerunt. Lacedæmonii Gratias duntaxat duas colunt, quas Lacedæmonem Taygetæ filium dedicasse tradunt, easque Cletam et Phaennam nominasse. (2) Consentanea sane Gratiis ista nomina, consentanea etiam quæ Athenienses usurparunt. Nam hi quoque inde ab antiquis temporibus Gratias venerantur, Auxo et Hegemonen. Etenim Carpûs nomen non Gratiæ, sed Horæ est. Horarum alteri communes cum Pandroso honores Athenienses habent; Thallo nominant. (3) Accepto sane ab Orchomenio Eteocle ritu tribus jam Gratiis vota concipimus. Atque Angelio quidem et Tectæus, qui Bacchi (_aureum?_) Apollinem Deliis fecerunt, tres in ejus manibus Gratias posuere. Athenis in arcis vestibulo Gratiæ sunt et ipsæ numero tres, quarum initia vulgo incognita eo ipso in loco peragunt. (4) Pamphos omnium quos ipsi novimus primus carmina in Gratias cecinit; earum tamen neque numerum definivit neque nomina tradidit. Homerus, nam is quoque Gratiarum mentionem fecit, Vulcani uxorem earum unam dixit, quam Gratiam proprio appellavit nomine. Pasitheæ vero amatorem perhibet * *. Idem ubi Somnum loquentem inducit, talem habet versum:
Juncturam mihi te Charitum unam posteriorum.
Ex eo suspicati quidam sunt, quum juniores Gratias nominet, vetustiores illum scisse alias fuisse. (5) Jam vero in eo carmine quo deorum Hesiodus originem explicat (licet enim per me Hesiodo qui volet Theogoniam asserat): in eo igitur carmine Gratias Jovis et Eurynomes filias esse dixit, et nomina protulit Euphrosynen, Algaiam et Thaliam. Eademque nomina suis etiam versibus mandavit Onomacritus. Antimachus neque certum numerum Gratiarum, neque nomina prodidit; Ægles tantum et Solis filias esse dixit. Hermesianacti elegorum scriptori (quod nemo ante eum tradidit) Pitho (_Suadela_) una est de Gratiarum numero. (6) At qui primus Gratias vel finxerit nudas vel pingendo nudas ostenderit, nusquam comperi. Apud priscos enim homines cum vestimento eas tam a fictoribus, quam a pictoribus factas novi; sic apud Smyrnæos quum in Nemesium fano supra Nemesium simulacra ex auro Gratiæ positæ sunt, quas Bupalus fecit; tum vero in Odeo Gratiæ imago Apellis opus est. Pergamenis quoque in Attali thalamo sunt Gratiæ, ejusdem opus Bupali, (7) et apud Pythium, uti ipsi nominant, quas pinxit Pythagoras Parius. Porro Socrates Sophronisci filius ante arcis vestibulum Gratiarum Atheniensibus signa fecit. Ea sane omnia sunt veste velata. Qua vero his posteriores ratione ita Gratiarum ornatum immutaverint, ut nostra ætate omnes plane nudas faciant quibus eas vel fingendo vel pingendo exprimere curæ est, mihi certe compertum non est.
CAPUT XXXVI.
_ De reliquis Orchomeni regibus, Almo, Phlegya — Phlegyarum bello contra Delphos et exitio — Minya et Minyis — Orchomeno et Hyetto. _
Quum vivendi finem fecisset Eteocles, ad Almi posteritatem regnum pervenit. Filiæ Almo fuere Chrysogenia et Chryse. E Chryse fama est Phlegyam Marti genitum. In Eteoclis imperium hic ipse Phlegyas successit, quum ille liberos non reliquisset. (2) Totius tunc regionis immutatum est nomen, ut quæ Andreis prius vocabatur, Phlegyantis diceretur. Fuit ab initio condita urbs Andreis, cui aliam de se appellatam addidit Phlegyas, congregatis in eam bellica virtute præstantissimis quibusque e tota Græcia. Defecerunt vero insequentibus temporibus amentia et audacia impulsi a reliquis Orchomeniis Phlegyæ, finitimorum bona agere et rapere aggressi; postremo vel ad Apollinis Delphici fanum diripiendum arma converterunt. Contra quos quum Philammon Delphis opem ferens lectam Argivorum manum duxisset, ipse una cum Argivis suis prœlio cecidit. (3) Bellicæ vero inprimis rei studia præ cunctis Græciæ populis Phlegyas fuisse consectatos testimonio mihi sunt Homeri versus, quos in Iliade fecit de Marte et Terrore Martis filio:
Illi Ephyros ambo contra tunc arma ferebant, sive acres Phlegyas.
Ephyros ibi (ut mihi quidem videtur) nominat qui Thesproticam Epirum incolunt. At Phlegyarum genus prope omne crebris fulminibus et telluris vehementissimis motibus deus funditus abolevit; qui reliqui fuere, eos pestilentia absumpsit, præter paucos qui in Phocidem effugerunt. (4) Phlegya sine liberis exstincto, imperium excepit Chryses, e Chrysogenia Almi filia et Neptuno natus. Hujus Chrysæ filius fuit Minyas, a quo ii quibus imperavit populi hac etiam ætate Minyæ nominantur. Huic tam ampla fuere vectigalia, ut superiores omnes divitiis vicerit, primusque omnium, de quibus aliquid accepimus, Minyas thesaurum ad pecuniam servandam ædificavit. (5) At Græci exterarum gentium res in majori quam suas ipsorum miraculo ponere solent, quandoquidem clarissimi historiarum scriptores Ægyptiorum pyramidas accuratissime describere aggressi sunt, quum de Minyæ ærario et Tirynthis muris, operibus nihilo minore dignis admiratione, ne brevem quidem fecerint mentionem. (6) Minyæ filius fuit Orchomenus. Eo regnante urbs Orchomenus, et populus Orchomenii appellati. Mansit tamen nihilominus Minyarum etiam cognomen, quo ab iis qui in Arcadia sunt Orchomeniis distinguerentur. Ad hunc Orchomenum regnum jam obtinentem Hyettus venit Argis, fugiens ob Moluri Arisbantis filii cædem, quem in uxoris adulterio deprehensum interfecerat. Ei partem agri Orchomenus concessit eam quæ circa Hyettum vicum est cum tota vicinitate. (7) Hyetti mentionem fecit is etiam qui ea carmina composuit quæ sunt Eœæ magnæ a Græcis appellatæ:
Hyettus casti temerata ob fœdera lecti filium Arisbantis quum stravit cæde Molurum, herbosis longe profugus discessit ab Argis, Orchomenumque adiit Minyeum; excepit amicis ædibus illum heros fortunarumque benigno pectore participem non abnuit esse suarum.
(8) Satis constat primum omnium Hyettum hunc de adulterio pœnam sumpsisse; atque multo post Dracon, quum leges Athenis in magistratu ferret, tum de aliis quibusdam, tum de adulteris libere pœnas sumi posse promulgavit. Eo jam Minyarum nomen dignitatis provectum fuerat, ut etiam Neleus Crethei filius, Pyli rex, ex Orchomeno uxorem Chlorin Amphionis ex Iasio geniti filiam duxerit.
CAPUT XXXVII.
_ Almi genere exstincto, regnum Orchomeni ad Clymenum transit — dein ad Erginum — de Trophonio et Agamede narratio — Ascalapho et Ialmeno regnantibus Minyæ ad Trojam tendunt — Orchomenii a Thebanis ejecti a Philippo Amyntæ filio restituuntur. _
At evenit ut Almi etiam proles interiret. Nam quum liberos Orchomenus non suscepisset, ad Clymenum Presbonis filium, Phrixi nepotem, imperium transiit. Filios hic habuit natu maximum Erginum, minores Stratium, Arrhonem, Pyleum et postremum Azeum. Clymenum, dum festi dies Onchestii Neptuni agitarentur, Thebani homines ex levi causa vehementi ira concitati occiderunt. In regnum successit Erginus, Clymeni filiorum natu maximus. (2) Is mox cum fratribus exercitu comparato Thebas adortus, prœlio primum hostes fudit; icto deinde fœdere pecunia se annua Thebani de Clymeni cæde satisfacturos pacti sunt. Verum quum Hercules Thebis adolevisset, tributo liberati sunt Thebani et Minyarum opes bello magnopere accisæ. (3) Erginus igitur, ut qui confectos jam prope belli calamitatibus cives suos videret, pacem quidem cum Hercule fecit, ad pristinas autem opes et felicitatem redintegrandam conversus ita præ hac una cura omnia contempsit cetera, ut senectus eum cœlibem et orbum oppresserit. Magna demum congesta pecunia liberos suscipere cupiebat. (4) Qua de re quum Delphos consulturus venisset, hujusmodi responsum accepit:
Ergine o Clymeni proles Presbonidæ, ad aram exquirens sobolem venisti sero: sed et nunc temoni vetulo validum prætendito rostrum.
Quum igitur oraculi monitu adolescentulam uxorem duxisset, Trophonius et Agamedes ex eo matrimonio nati sunt; (5) etsi traditum est, Apollinis, non Ergini filium fuisse Trophonium; quod ego ut credam facile adducor, et facile sibi id persuasum habeat quicunque ad Trophonii oraculum accesserit. Ii quum ad virilem ætatem pervenissent, sollertia in deorum templis et hominum regalibus tectis ædificandis excelluisse dicuntur. Etenim Delphis Apollini templum erexerunt et Hyrieo thesaurum. In hoc lapidem unum ita collocarant, ut extrorsum eum eximere possent. Quoties itaque libitum esset, clam introeuntes aliquid repositæ pecuniæ auferebant. Hyrieum autem ea res vehementer sollicitum habebat, præsertim quum et claves et signa cetera incorrupta cerneret, pecuniæ tamen numerum quotidie comminui animadverteret. (6) Super vasis igitur in quibus aurum et argentum erant reposita, laqueos disposuit, vel aliud quid ejusmodi, quo simulac pecuniam quis esset attingere conatus, captus teneretur. Ingressus itaque Agamedes in vinculis hæsit; Trophonius vero fratris caput præcidit, veritus nempe ne, quum illuxisset, ille ad tormenta adigeretur, et ipse ab illo, quod furti fuisset socius, indicaretur. (7) Idem Trophonius terræ haustus est hiatu eo ipso in loco, quo exstat in luco, qui est Lebadeæ, fovea quæ Agamedis dicitur, columna supereminente. Orchomeniorum post hæc regnum obtinuere Ascalaphus et Ialmenus, quos Marti Astyoche Actoris filia, Azei neptis, Clymeni proneptis, peperisse dicitur. Hos ad Trojam duces Orchomenii secuti sunt. (8) Ejus etiam coloniæ, quam in Ioniam Codri filii deduxerunt, consortes Orchomenii fuere. Suis vero a Thebanis ejectos sedibus Orchomenum Philippus Amyntæ filius reduxit. Sed eorum res adversa fortuna gravius semper afflixit.
CAPUT XXXVIII.
_ Memoranda apud Orchomenios — Minyæ thesaurus — Minyæ et Hesiodi sepulcra — de Actæonis cultu — Melane et Cephisso fluviis — Orchomeniorum divitiis et urbe Aspledone. _
Apud Orchomenios Bacchi quoque templum exstat; sed antiquissimum omnium est Gratiarum. Saxa earum præcipua colunt veneratione, quæ excepisse Eteoclem e cœlo delapsa ferunt; nam quæ expolitius fabricata sunt signa, et ipsa e lapide, ætate mea dedicata fuere. (2) Fons etiam illic est spectatu dignus; in eum descendunt qui aquatum veniunt. Minyæ vero thesaurus unum est de Græciæ miraculis, nulli omnino eorum quæ uspiam alibi sunt operum secundum. Ad hunc autem modum exstructus est: lapidei sunt omnes parietes, rotunda operis forma, non valde in acutum se attollente fastigio; supremum lapidem toti ædificio coagmentationem esse dicunt. Sepulcra visuntur Minyæ et Hesiodi. (3) Hesiodi quidem ossa hoc se modo recepisse narrant. Sæviente in homines et pecudes pestilentia, missis ad oraculum legatis Pythiam jussisse ut ex Naupactio agro in Orchomenium Hesiodi ossa deportarent; nam aliam mali levationem fore nullam. Percontatos rursus eos in qua tandem Naupactii agri parte essent illa reperturi, respondisse Pythiam, locum cornicem monstraturam. (4) Quum itaque in terram e navi exscendissent qui sciscitatum missi fuerant, non longe a via cornicem conspexisse saxo insidentem, ibique Hesiodi ossa inventa in ejus saxi latebra. Hi elegi sepulcro ejus inscripti sunt:
Hesiodi patria est frumenti fertilis Ascra, sed bello insignes ossa tenent Minyæ: hujus in Argolicis excellit gloria terris, judicium quibus est ingeniumque sagax.
(5) Jam vero de Actæone vulgatum inter Orchomenios fuit, vexari agrum a larva quæ saxo insideret. Ea de re consulto oraculo Delphico jussi sunt, si quas reperissent Actæonis reliquias, eas ut terra tegerent; præterea ut larvæ simulacrum ex ære factum ad saxum ferro adligarent: quod ipse adligatum vidi. Actæoni quidem quotannis parentant. (6) Abest ab Orchomeno stadia septem Herculis templum, in quo non magnum utique signum. Sunt ibi Melanis fluvii fontes, qui ipse quoque in Cephisidem paludem influit. Magnam sane partem Orchomenii agri ea palus semper occupat, hieme vero Austro plerumque flante multo latius stagnat aqua. (7) Narrant Thebani ab Hercule Cephisum amnem in Orchomeniorum campos aversum, quum antea per montanos cuniculos in mare exiret; eos meatus occlusisse Herculem. Sed novit sane Homerus fuisse paludem Cephisidem absque Herculis opera; dicit enim:
Paludi acclinis Cephisidi.
(8) Neque satis est verisimile, non fuisse Orchomenios apertis cuniculis et Herculis obice disjecto pristinum exitum flumini reddituros, quando ne Troicis quidem temporibus opes illi desiderarunt. Testis est idem Homerus eo loco quo Agamemnonis legatis respondentem Achillem facit:
Non ea quæ Orchomenum portantur cuncta.