[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 57

Chapter 57 3,231 words Public domain Markdown

Ad dextram Cabirii campus est, a Tenero vate Tener dictus, quem Apollinis et Meliæ filium fuisse putant; porro est et magnum Herculis templum cognomento Hippodetæ. Herculem enim aiunt, quum ab Orchomeno exercitus in hunc locum venisset, Orchomeniorum equos qui ad currus erant noctu apprehensos vinculis impedisse. (2) Paululum hinc abest mons unde Sphingem fama est ex insidiis erumpere solitam in perniciem eorum, quos abriperet, ænigma decantantem; etsi dicunt alii eam cum navalibus copiis prædonum more palantem ad Anthedonem e mari applicuisse, deinde hoc monte occupato latrocinia exercuisse, usquedum eam Œdipus interfecit numeroso exercitu, quem Corintho eduxerat, superatam. (3) Traditum etiam est Laii notham fuisse filiam, quam pater oraculum, quod Delphis Cadmus acceperat, pro sua in illam benevolentia edocuisset. Præter reges enim neminem hoc oraculum cognovisse. Quoties itaque de regno aliquis contendens ad Sphingem venisset (fuisse scilicet Laio aliquot e pallacis filios, oraculum vero Delphis editum ad solam Epicasten ac liberos ex ea natos pertinuisse), (4) Sphingem callido in fratres istos astu usam quæsivisse num datum Cadmo responsum, si Laii filii essent, cognitum ipsis esset; et quum non haberent quod responderent, eos morte multasse, quippe qui de genere et imperio controversiam nullo jure movissent. Venisse vero ad illam Œdipum, ex quodam somnio de oraculo edoctum. (5) A monte, de quo jam diximus, quindecim absunt stadia Onchesti urbis ruinæ; ubi quondam habitasse dicunt Onchestum Neptuni filium. Ætate quidem mea delubrum et signum exstat Neptuni Onchestii, et lucus quem suis Homerus carminibus ornavit. (6) Qui deflexerint a Cabirio, ad sinistram progressi stadia circiter quinquaginta, Thespiam pervenient. Urbs ea infra Heliconem montem condita fuit. A Thespia Asopi filia vocatam aiunt. Sunt qui dicant Thespium Athenis profectum urbi nomen dedisse, genus autem illum ab Erechtheo duxisse. (7) Est in oppido æneum Saotæ (_Servatoris_) Jovis signum. Tradunt vero, quum in cives insigni feritate draco sæviret, deum imperasse ut ephebos quotannis singulos sorte ductos feræ exponerent. Et ceterorum quidem qui periere nomina exoleverunt; (8) eorum uni Cleostrato amatorem Menestratum loricam æneam faciundam curasse, resupinatis extrorsum hamis consertam; eam loricam puer indutus quum ultro draconi occurrisset, mortem quidem oppetiit, sed ipsam etiam feram exanimavit. Ex eo rei eventu Jovi Servatori cognomen exstitit. Bacchi signum, Fortunæ deinceps, et alio loco Salubritatis ** Minervam præterea cognomento Erganen et ei adsistentem Plutum fecit **.

CAPUT XXVII.

_ De præcipuo Cupidinis cultu apud Thespienses — de Cupidinis natalibus varia narratio — de Cupidinis signis a Lysippo et Praxitele confectis ejusque recentiore signo — Venere et Phryne Praxitelis, aliisque memorandis Thespiæ — Herculis templum et de Thestii filiabus narratio. _

Venerantur Thespienses inde ab initio maxime deorum omnium Cupidinem, cujus est signum vetustissimum rude quoddam saxum. Qui primus tantos apud Thespienses præ ceteris diis honores Cupidini habendos instituerit compertum non habeo. Non minore vero cultu Pariani qui circa Hellespontum sunt, ex Ionia oriundi (Erythris nempe huc colonia deducta, at nostra ætate Romanis parent) eundem prosequuntur deum. (2) Cupidinem certe vulgus hominum natu deorum minimum et Veneris filium putant. Lycius vero Olen, qui antiquissimos Græcis fecit hymnos, in Ilithyiæ hymno, matrem esse Cupidinis Ilithyiam dicit. Et qui post Olenem carmina fecerunt, Pamphos et Orpheus, uterque hymnos in Amorem composuere, ut hos quoque Lycomidæ in initiis celebrandis cantarent. Ego sane illos legi, ** quum in colloquium venissem cum homine qui sacras deæ lampadas præferebat; sed prolixiorem de his non faciam mentionem. Hesiodum quidem, vel quicunque is fuerit qui a se scriptum de origine deorum carmen Hesiodi nomine ediderit, satis scio prodidisse Chaos primum, Terram deinde, Tartarum et Cupidinem genitos. (3) At Lesbia Sappho multa de Cupidine et ea non satis inter se consentanea cecinit. Thespiensibus post ex ære Cupidinem elaboravit Lysippus, et ante eum e marmore Pentelico Praxiteles. De Phrynes in Praxitelem dolo alio jam loco res est a me exposita. Primum omnium e sede sua Cupidinem hunc amotum a Caio Romano Imperatore tradunt; Thespiensibus deinde remissum a Claudio Nero iterum Romam reportavit; ibi est igni consumptus. (4) Eorum vero, qui ejus numen violaverant, alter militem, cui tesseram obscœnam eandem semper per ludibrium dare solebat, tantopere exacerbavit, ut ab eo sit occisus; Nero deinde in matrem et nuptas scelerata et ab amore longe aliena est ausus facinora. Qui ætate nostra Thespiis est Cupido, eum fecit Menodorus Atheniensis, Praxitelis opus imitatus. (5) Est eo ipso in loco Venus et Phrynes effigies, utraque e marmore; utramque Praxiteles fecit. In alia urbis parte est Melænidis Veneris ædes, forum præterea et theatrum quæ spectentur digna. Ibi posita est Hesiodi ex ære statua, et non longe a foro Victoria ex ære et Musarum delubrum non utique magnum; signa in eo e lapide parva. (6) Habent Herculis etiam Thespienses templum; sacerdotio fungitur virgo ad extremum usque vitæ tempus. Ejus rei causam talem afferunt. Herculem tradunt Thestii filias quinquaginta (tot enim erant) eadem nocte compressisse, una excepta; eam solam obsequi recusasse, ** sacerdotem sibi perpetuæ virginitatis lege data legisse. (7) Audivi tamen alios, qui omnes plane Thestii quinquaginta filias ab Hercule eadem una nocte vitiatas et ei singulas mares filios peperisse narrarent, et quidem geminos natu maximam et minimam. Ego vero adduci nunquam possim ut credam, Herculem in amici hominis filiam ira tam acri incitari potuisse. Præterea qui, dum inter homines esset, aliorum injurias et in deos inprimis impietatem est severe ultus, quî sibi ipse aut templum ædificandum curasset, aut sacerdotio demandato se pro deo haberi voluisset? (8) Sed omnino hoc mihi templum multo vetustius esse visum est, quam ut Herculis, qui Amphitryonis fuit, ætate dedicatum existimari possit; et haud scio an Herculi potius qui de Idæis Dactylis unus fuit, templi ejus dedicatio sit tribuenda, quum et Erythræos in Ionia, et Tyrios sua illi templa erexisse noverim. Neque vero Bœoti istius Herculis nomen ignorarunt, quum Cereris Mycalessiæ dicant ædem Idæo Herculi commissam.

CAPUT XXVIII.

_ De monte Helicone — serpentum veneni varia natura. _

Helicon montium qui in Græcia sunt omnium præstat soli bonitate et arborum frugiferarum crebritate. In eo portulacæ frutices passim fructum ferunt longe suavissimum capris pabulum. Aiunt incolæ earum quæ ibi gignuntur herbarum aut radicum nullas omnino esse homini mortiferas, quin et serpentum virus loci ejus pastionibus infirmari; atque adeo, ut si quem serpens ulla momorderit, is ubi vel de genere Psyllorum qui in Africa sunt quenquam, aut aliquod ad id effectum medicamentum nancisci potuerit, facile periculo liberetur. (2) Est alioqui teterrimæ cujusque serpentis venenum et homini et ceteris æque animantibus per se letale, fit vero illud ex pabuli natura ad perniciem valentius, siquidem audivi Phœnicem hominem, quum diceret, in montana Phœnices parte radicum quarundam pastu viperas magis efferari. Quin etiam se vidisse affirmabat hominem, qui ut insequentis viperæ impetum declinaret, in arborem quandam celeri se fuga receperit, viperamque paulo post, quum assequi hominem non posset, venenum arbori afflasse et hominem mox vivere desiisse. Hæc ille. (3) De viperis vero iis quæ in Arabia inter balsami arbores versantur, diversum quiddam accepi; id hujusmodi est. Sunt balsami arbores ea qua myrti stirpes magnitudine; folia illis qualia herbæ amaraco. Habent sua sub unaquaque arbore cubilia viperæ, plures uno, alio pauciores loco; est enim eis balsami liquor cibus multo suavissimus, ipsa etiam fruticis umbra maxime delectantur. (4) Ubi sua fuerit legendo humori tempestivitas, Arabes binos ligneolos bacillos singuli contra viperas afferunt, quorum complosu bestias fugant, occidi vero magna est religio, quod sacras et genios veluti quosdam esse balsami putant. Quodsi quem morsu appetierint, plaga est qualis e ferri vulnere, sed veneni omnino expers, quod scilicet balsami pastu, liquoris unius omnium odore præstantissimi, veneni acerbitas illa pristina mitescit. Et hæc quidem ita se habent.

CAPUT XXIX.

_ De Ephialte, Oto et urbe Ascra — Musis, earum nominibus numeroque, ac de Piero — memorandis Heliconis, fonte Aganippe, Eupheme Musarum nutrice, et de Lino. _

In Helicone primos omnium sacra Musis fecisse et Musis eum montem consecrasse Ephialten et Otum tradunt; eosdem etiam Ascram condidisse; quod Hegesinus in eo quod de Attica scripsit poemate, his versibus indicavit:

Ast Ascræ optato potitur Neptunus amore: mox illi quæ progenuit volventibus annis Œoclum, natis olim qui junctus Aloei udi ad radices Heliconis condidit Ascram

(2) Hanc Hegesini poesin ego nunquam legi, quando ante me natum prorsus evanuerat; sed Callippus Corinthius in historia quam de Orchomeniorum rebus conscripsit, eorum Hegesini versuum testimonio utitur; idem nos quoque facimus a Callippo edocti. Ascræ ætate mea turris unica reliqua fuit et præterea nihil quod posset memoriæ prodi. Aloei quidem filii Musas numero tres religione sanxerunt, nomina vero illis imposuerunt, Meleten, Mnemen et Aœden (_meditationem, memoriam et cantionem_). (3) Tempore posteriore Pierum Macedonem ferunt, a quo uni de Macedoniæ montibus nomen, quum Thespias venisset, ut novem Musæ hisce quibus nunc appellantur nominibus colerentur instituisse, aut quod rectius id duxisset, aut quod ex oraculo quopiam id ei imperatum fuisset, aut postremo quod ea in re Thracum esset disciplinam secutus; Thracia enim gens olim Macedonicam dexteritate quum aliis in rebus antecellere videbatur, tum in rebus divinis haud pari atque Macedones erat incuria. (4) Sunt qui Pierum ipsum filias novem habuisse dicant iisque eadem quæ Musis nomina indidisse; et quotquot a Græcis Musarum filii sunt appellati, eos Pieri e filiabus nepotes fuisse. At Mimnermus, qui elegis pugnam Smyrnæorum contra Gygen et Lydos conscripsit, in ipsa operis ingressione antiquiores Musas Cœli, alias illis nata posteriores Jovis filias memorat. (5) In Helicone qua iter ad Musarum lucum, ad lævam fons est Aganippe; filiam Aganippen Termesi fuisse dicunt; circumfluit autem hic Termesus Heliconem. Recta ad lucum Musarum pergentibus est Euphemes effigies in lapide sculpta. Fuisse Euphemen tradunt Musarum nutricem. (6) Est illi proxima Lini statua e parvo saxo in speluncæ modum cavato prominens; huic parentant quotannis antequam sacra Musis faciant. Genitum Linum Amphimaro Neptuni filio ex Urania vulgo proditum est; musices eum gloria superiores ætate et æquales omnes anteisse et ab Apolline, cui se cantu conferebat, occisum. (7) De Lini quidem morte ad barbaras etiam gentes omnes luctus pervenit; siquidem apud Ægyptios carmen usurpatum est, quod Linum Græci dixerunt, appellarunt ipsi tamen Ægyptii id patria voce Maneron. Sed Græci poetæ, Homerus certe ejus cantilenæ tanquam Græcæ mentionem fecit. Quum enim Lini casus cognitos haberet, in Achillis scuto Vulcanum inter alia cælasse commentus est puerum fidibus canentem Linum:

Quos inter medios juvenis testudine dulci suave Linum arguto cecinit modulamine pulchrum.

(8) At Pamphos, qui Atheniensibus hymnos antiquissimos fecit, increbrescente ob Lini mortem luctu, Œtolinum (_Flebilem Linum_) dixit; Sappho deinde Lesbia sumpto e Pamphi versibus Œtolini nomine Adonin ipsa simul et Œtolinum cecinit. Thebani vero sepultum apud se Linum fuisse autumant, addentes Philippum Amyntæ filium profligatis ad Chæroneam Græcis somnii cujusdam monitu Lini eruta ossa in Macedoniam transportasse; (9) mox itidem alio commotum somnio Thebas reportanda curasse. Sepulcri vero omnem superficiem ac plane vestigia omnia temporis diuturnitate abolita. Narrant etiam Thebani fuisse alterum minorem Linum qui sit Ismenii dictus, quem Hercules puer dum ab eo musicam doceretur occiderit. Carmina certe neque superior ille Amphimari, neque hic posterior ulla fecere; vel quæ fortassis fecerunt, ad posteritatis memoriam non pervenere.

CAPUT XXX.

_ De Musarum aliorumque signis in Helicone — poetarum musicæ laude celebratorum signis — de Orpheo varia narratio — de fluvio Helicone — urbe Libethra et Orphei monumento — Lycomidis. _

Musarum ibi signa sunt omnium Cephisodoti opus. Paulo hinc longius Cephisodoti aliæ sunt Musæ tres; Strongylionis totidem, hominis qui boves et equos unus omnium optime expressit; reliquas tres fecit Olympiosthenes. Est præterea in Helicone Apollo æneus et Mercurius de lyra inter se litigantes, et Bacchus; illi quidem opus Lysippi; Bacchi vero erecto statu simulacrum dedicavit Sylla, omnium Myronis operum (Erechtheo qui Athenis est excepto) longe quod spectetur dignissimum. Neque vero de suo Sylla donum dedit, sed illud Orchomeniis Minyis eripuit. Hoc illud est Græcis usurpatum verbum, deos alienis suffimentis venerari. (2) Poetarum etiam et aliorum musicæ laude insignium virorum illic statuas videas, inter eos Thamyrin jam cæcum fractam lyram attrectantem: Arion Methymnæus delphino insidet; Sacadæ vero Argivi qui effigiem finxit, quod Pindari de eo carminis exordium non intellexit, corporis magnitudine nihilo tibicinem tibiis grandiorem fecit. (3) Sedet ibidem Hesiodus citharam genibus sustinens, quod tamen non fuit ejus gestamen, quum, sicuti licet ex ipsis ejus carminibus colligere, ad lauri virgam caneret. De Hesiodi vero et Homeri ætate etsi mihi sunt omnia diligentius conquisita, non est tamen libitum meam ea de re sententiam explicare, quum sciam et alios et eos inprimis qui nostro tempore ad poesin epicam se applicant, contentiosos esse. (4) Thracio quidem Orpheo Teletæ simulacrum adsistit; circumstant canentem feræ in marmore et ære expressæ. Græci alia multa quæ nunquam evenerunt pro veris habent, et illud inter cetera, Orpheum Calliopes filium fuisse, Musæ scilicet, non ejus quæ Pieri filia fuerit; allicere solitum cantu feras, eundem ad inferos vivum descendisse, quo exoratis inferûm diis uxorem reciperet. At enim opinione mea Orpheus carminis concinnitate omnes qui ante ipsum fuerunt, superavit magnamque est auctoritatem consecutus, ut qui crederetur et deorum initia et nefariorum facinorum expiationes invenisse, morborum etiam remedia et iratorum numinum placationes. (5) Thracum vero feminas mortem ei inferre molitas esse aiunt, quod secum viros quacunque errans huc illuc traheret, virorum tamen metu non statim ausas facinus perpetrare; deinde autem mero largius hausto quod cogitaverant perfecisse. Ex eo institutum ut viri non nisi temulenti ad prœlia exirent. Sunt qui dicant fulmine ictum Orpheum vitam finiisse, hoc mortis genere peremptum quod initiorum arcana profanis et rudibus hominibus tradidisset. (6) Est illud præterea memoriæ proditum, uxore mortua venisse illum ad Aornum Thesprotiæ, quod ibi pervetus esset per umbrarum evocationem oraculum; ibi quum Eurydices animam sequi se putasset et sua se opinione falsum respiciens animadvertisset, ultro sibi ipsi mœrore confectum manus conscivisse. Addunt Thraces, luscinias quæ circa Orphei sepulcrum nidos habeant, suaviores quam ceteras et vocaliores cantus edere. (7) Macedones vero qui subjectam Pieriæ monti terram incolunt et urbem Dium, eo ipso in loco a feminis occisum Orpheum autumant. A Dio montem versus stadia viginti progressis columna est ad dexteram; superimposita columnæ est lapidea urna; in ea Orphei ossa condita esse regionis ejus incolæ dicunt. (8) Præterfluit hunc locum Helicon amnis. Is septuaginta quinque stadia progressus infra terram se abdit; occulto dein meatu stadia viginti duo elapsus se denuo ostendit, et Baphyræ nomine pro Helicone sumpto in mare se navigabilis infert. Hunc amnem Diastæ aperto quondam alveo decurrisse aiunt; ab eo vero primum tempore, quia mulieres illæ quæ Orpheum occiderant, sanguinem eo abluere conatæ sunt, terram subiisse, ne ad expiandum scelus aquas præberet suas. (9) Ab hoc diversum Larisæ sermonem audivi: urbem olim in Olympo celebrem, Libethra nomine, fuisse, quo mons in Macedoniam se immittit; ab ea urbe non longe Orphei monumentum abesse; Libethriis olim ex Thracia a Bacchi oraculo responsum allatum, a sue urbem deletum iri quum primum Orphei ossa sol aspexisset; de hoc illos oraculo sollicitos esse oportere se nihil putasse, quod nullam omnino feram vel tantam vel tantis præditam viribus exsistere posse, quæ urbem valeret exscindere, suem vero magis fiducia quadam quam suo robore niti crederent. (10) Atqui ubi diis visum est, hæc acciderunt. Pastor quidam meridie recubuit ad Orphei tumulum. Is quum forte somno se dedisset, in somnis cœpit Orphei versus magna et suavi voce decantare. Ea voce qui proximis locis vel pascebant, vel forte arabant, commoti, intermisso opere ad illam dormientis pastoris cantilenam accurrerunt. Ibi quum alterum alter trudentes impellerent, dum proxime quisque ad pastorem certant accedere, columnam evertunt; ea ruente fracta est urna, quo factam ut Orphei ossa, quot eorum reliqua erant, sol aspiceret. (11) Ea deinde quæ insecuta est nocte ingenti aquæ vi de cœlo effusa Sus amnis (unus hic est de Olympi torrentibus) Libethriorum muros dejecit, sacras et profanas ædes evertit, homines ipsos et animalia cuncta quæ intra mœnia fuerunt exstinxit. Deletis jam Libethriis Macedones qui Dium tenebant (uti mihi Larisæus hospes narrabat) Orphei ossa Dium transtulerunt. (12) Jam vero qui sunt in poetarum scriptis non indiligenter versati, satis norunt in Orphei hymnis singulis brevitatem summam quæsitam, neque omnino multos numero esse; Lycomidæ eos qui sint sciunt, et initiis suis concinunt; ac sunt illi quidem carminis elegantia et ornatu primi secundum Homeri hymnos; honor vero eis major quam illis divinitus obtigit.

CAPUT XXXI.

_ Arsinoes signum in Helicone — Priapi signum et cultus — tripodes in Helicone positi, festum Musea dictum, Hippocrene — de Hesiodi carminibus — Hesiodi morte — fluvio Lamo, Narcissi fonte et de ipso Narcisso varia narratio. _

Arsinoes etiam in Helicone statua est, quam Ptolemæus etsi germanus frater erat uxorem tamen duxit. Ea statua æneo insidet passeri (struthocamelo) ex involucrum genere. Habent hi quidem alas uti alites ceteri, sed præ corporis mole humo se in sublime nequeunt attollere. (2) Est ibidem cerva Telepho Herculis filio infanti mammam præbens, et prope eam bos Priapi Signum quod spectetur dignum. Huic deo et alibi honorem habent quibus capellarum et ovium greges vel apum alvearia curæ sunt, sed eum præ diis cunctis venerantur Lampsaceni, Baccho et Venere genitum dictitantes. (3) Sunt in Helicone et alii tripodes dedicati et unus inter hos antiquissimus, quem Chalcide ad Euripum Eubœæ de carminibus præmium tulisse Hesiodum tradunt. Lucum circumquaque accolunt finitimi. Thespienses dies festos ibi agitant et ludos Musea. Cupidinis etiam ludos faciunt, quibus non solum musicis, sed athletis etiam sua proposita præmia. Supra lucum stadia fere viginti ascendentibus est Hippocrene (_Equi fons_) quæ dicitur. Elicuisse fontem ungula terram fodientem Bellerophontis equum tradunt; ob eam rem Hippocrenen nominatum. (4) Bœotiorum quidem populi qui circa Heliconem domicilia habent, ex opinione quadam a majoribus accepta Hesiodum negant aliud quiquam præter illud poema, quæ Opera appellantur, scriptum reliquisse, quin etiam ex eo Musarum invocationem quæ in exordio est removent, principium statuentes carminis eum locum fuisse qui de Contentionibus est. Atque plumbeam mihi tabulam ostenderunt juxta fontem positam, sed vetustate magna ex parte vitiatam: in ea scriptum est carmen illud ipsum quæ Opera inscribuntur. (5) Est etiam altera a priore separata de magno carminum numero, quæ scripserit Hesiodus, ea videlicet quæ in mulieres decantata sunt, [et] quas magnas Eœas nominant, Deorum gentilitatem (Theogoniam), in Melampodem vatem carmen, Thesei cum Pirithoo ad inferos descensum, Chironis præceptiones ad Achillem scilicet instituendum, et quæ Operibus et Diebus subnecti solent. Didicisse iidem Hesiodum divinandi artem tradunt ab Acarnanibus, et exstant sane ejus de divinatione carmina, quæ ipsi legimus, ac præterea ostentorum enarrationes. (6) Contraria etiam quædam de Hesiodi morte narrantur. Nam Ganyctoris filios ob Hesiodi necem, Ctimenum et Antiphum, ex Naupacto Molycriam confugisse, et quod illic ob violatum Neptuni numen pœnam susceperint, omnium hæc eadem sunt sermonibus vulgata; sed adolescentum sororem quum alius vitiasset, in stupri suspicionem falso Hesiodum vocatum alii dixere, alii vero illum culpa non vacasse. Ac de iis quidem quæ de Hesiodo ejusque carminibus inter se dissidentia memorantur, satis dictum hactenus fuerit. (7) In summo Heliconis jugo fluvius est Lamus non magnus ille quidem. In Thespiensium vero finibus vicus est, qui Donacon dicitur. In eo fons Narcissi appellatus, quod in ea se aqua Narcissus aspexisse dicatur, donec suam illam esse umbram non intelligens sui ipsius imprudens amore caperetur atque ex eo ad eundem fontem extabesceret. Absurdum vero hominem jam eo ætatis provectum ut capiatur amore, ne dignoscere quidem quid sit homo et quid hominis umbra. (8) Alius etiam de Narcisso sermo proditus est minus quam superior vulgatus, auctores tamen et hic suos habet; sororem ei geminam fuisse quum oris specie omni ex parte similem, tum vero coma et vestitu nihil differenti; solitos simul venari; a puero sororem amatam; ea quum forte diem suum obisset, ventitare illum ad fontem solitum, in quo quum suam intueretur umbram ac suam omnino esse non ignoraret, ob similitudinem tamen quæ inter ipsos fuerat tanquam si non suam, sed sororis imaginem præ oculis haberet, desiderii ex eo sui solatium aliquod capere consuesse. (9) Nareissum vero florem et ante multo e terra editum puto, quantum ex Pamphi versibus licet conjicere. Multis enim ante Thespiensem Narcissum annis Proserpinam Cereris filiam a Dite raptam scripsit, dum luderet et flores legeret; neque violis illam, sed narcissis deceptam.

CAPUT XXXII.

_ De Creuside navali Thespiensium — urbe Thisbe — urbe Tipha — urbe Haliarto — Lysandri præclare factis — de Lysandri flagitiose factis. _