[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 56

Chapter 56 3,393 words Public domain Markdown

(6) Œdipodia vero aqua idcirco est nuncupata, quod in ea paternæ cædis cruorem Œdipus abluerit. Proxime ad fontem est Amphidici sepulcrum. Hic Amphidicus, sicuti narrant Thebani, Parthenopæum Talai filium, dum pugna cum Argivis committeretur, occidit. Nam Thebaidis versus qui sunt de Parthenopæi cæde, Periclymenum ejus interfectorem fuisse testantur.

CAPUT XIX.

_ De loco Teumeso et Minervæ Telchiniæ templo — Glisantis reliquiis et loco Serpentis Caput dicto — monte et Jove Hypato — Harmatis et Mycalessi urbium reliquiis ac Cereris Mycalessiæ templo — Aulide et memorandis ibi. _

In hac eadem militari via vicus est Teumesus, ubi occultatam a Jove Europam ferunt. Est alius quoque de Teumesia vulpe sermo, Bacchum scilicet iratum ad Thebanorum perniciem eam feram ali voluisse; quæ quum jam prope ab eo cane quem Procridi Erechthei filiæ Diana dono dedit caperetur, et vulpes et canis in lapidem sunt conversi. Est Teumesi etiam Minervæ Telchiniæ ædes, in qua nullum exstat signum. Quod cognomen deæ attinet, licet suspicari partem Telchinum, qui in Cypro olim habitabant, in Bœotiam profectam templum dedicasse Minervæ Telchiniæ. (2) A Teumeso stadia ad lævam septem progressis Glisantis ruinas se ostendunt, et ante illas ad viæ dexteram tumulus non magnus quum agresti silva, tum consitis arboribus opacus. Illic humati sunt qui Ægialeum Adrasti filium sunt ad bellum Thebanum secuti Argivorum proceres, et inter eos Promachus, Parthenopæi filius. Ægialeo vero ipsi Pagis monumentum erectum esse jam ante, dum Megarensium res persequerer, exposui. (3) Qua Thebis recta Glisantem iter est, locum videas rudibus lapidibus circumseptum: Serpentis Caput Thebani vocant. Serpentem enim, quocunque ille fuerit nomine appellandus, e lustro suo caput ibi exserentem gladio a Tiresia, quum forte illuc venisset, percussum tradunt, atque ex eo nomen inditum loco. Supra Glisantem mons est cui nomen Hypati (_Supremi_); et in eo Jovis Hypati est templum cum signo. Torrentem fluvium præterlabentem Thermodontem nuncupant. Teumesum versus et in viam quæ Chalcidem ducit regressis in conspectu est Chalcodontis monumentum; qui, quum prœlium inter Thebanos et Eubœenses fieret, ab Amphitryone est occisus. (4) Cernuntur exinde urbium Harmatis et Mycalessi ruinæ; illi nomen, quod eo in loco, non autem ubi Thebani dicunt, Amphiaraum cum curru in terræ voraginem descendisse Tanagræi memorant. Mycalessum vero appellatam est utriusque populi consensus, quod bos ea, quæ ad Thebas Cadmo et ejus sociis dux fuit, illic immugierit. Quemadmodum vero Mycalessus fuerit ad vastitatem redacta, est a me in ea quæ ad Atheniensium res pertinet historia expositum. (5) In ea quæ ad mare spectat Mycalessi parte est Cereris Mycalessiæ fanum; occludi illud singulis noctibus et aperiri ab Hercule ferunt; Herculem vero ipsum de iis unum esse qui sunt Idæi Dactyli appellati. Ostenditur eodem in loco hujusmodi miraculum: ad simulacri pedes poma omnia quæ ferre solet autumnus exponunt; ea quam recentissima totum annum perdurant. (6) Ad Euripi, qua parte is Eubœam a Bœotiorum finibus dividit, et Mycalessiæ Cereris dexteram paulo longius progressis est Aulis. Nuncupatam credunt ab Ogygis filia. Est ibi Dianæ ædes et duo in ea e candido marmore signa; faces altera præfert, jaculanti est altera similis. Ad ejus templi aram quum ex Calchantis vaticinio essent Græci Iphigeniam immolaturi, pro puella cervam mactandam submisisse deam perhibent. (7) Platani vero ejus cujus in Iliade mentionem facit Homerus, nunc etiam in templo reliquam e trunco partem servant. Proditum memoriæ est, quum Aulide per malaciam Græci detinerentur, ubi repente secundi venti flare cœperunt, mactasse statim eos Dianæ quascumque vel feminas vel mares habuit quisque in promptu hostias; mansisse dehinc ritum ut quavis hostia Aulide litari possit. Ostenditur etiam fons ad quem platanus enata est: et prope in colle Agamemnonis tabernaculi æneum limen. (8) Palmæ vero ante ædem surgunt fructum ferentes, qui non est omnino suavis edentibus uti palmulæ ex Palæstina; mitiorem tamen iis quæ in Ionia leguntur. Homines non sane multi Aulidem incolunt, et ii omnes figulinam exercent. Agrum istum et totam Mycalessi atque Harmotis viciniam colunt Tanagræi.

CAPUT XX.

_ De Delio, Apollinis templo — Tanagræ conditore, denominatione et memorandis — de Tritone et Baccho narratio. _

In Tanagræorum finibus ad mare est quod Delium vocatur. In eo sunt Dianæ et Latonæ signa. Urbis suæ primordia Tanagræi Pœmandro Chæresilai filio, Iasii nepoti, Eleutheris pronepoti, accepta referunt; et Eleutherem quidem ex Apolline et Æthusa Neptuni filia genitum dicunt, Pœmandrum ipsum in matrimonio habuisse Tanagram Æoli filiam; Corinna tamen versibus mandavit Asopi illam fuisse. (2) Hanc eo ætatis vivendo processisse, ut vicini dempto ei hoc nomine quum mulierem ipsam tum progressu temporis urbem quoque Græam (_anum_) appellarint, ac nomen istud eousque permansisse, ut Homerus quo loco Græcorum populos recenset hoc utatur versu:

Thespiam Græamque et latam arvis Mycalessum.

(3) Sed interjecto dein tempore pristinum nomen recepit. Est etiam Tanagræ Orionis monumentum et Cerycius mons, in quo editum in lucem Mercurium tradunt; Polus præterea qui dicitur vicus. In eo Atlantem consedisse ferunt, et quæ sub terra sunt et res cœlestes diligenter investigantem. Quod ab Homero etiam dictum norunt:

Filia magnanimi Atlantis, qui cærula ponti, qui cœlum ac terras prospectat, quique columnis proceris gemini dirimit confinia mundi.

(4) Est in Bacchi æde dignum quod spectetur simulacrum ex Pario marmore, Calamidis opus. Admirationem intuentibus majorem Triton affert; de quo dignitatis plenior sermo hic est: Tanagræorum matronas, antequam Bacchi arcana celebrarent ad mare, quo expiationis causa lavarent, descendisse; in eas natantes Tritonem impetum fecisse; implorantibus numinis opem Bacchum præsto fuisse, et ab eo pugna Tritonem superatum. (5) Alter vero est sermo non ille quidem superiori par dignitate, sed a fide hominum minus abhorrens: quæcunque ad mare agerentur pecora dicit ex insidiis Tritonem adoriri et rapere, invadere etiam leviora navigia solitum. Tandem Tarnagræi vini craterem exponunt; ad eum quum accurrisset Triton odore allectus, potum et somno correptum in litore se prostravisse; mox a Tanagræo homine bipenni caput ei a cervice abscissum; eo factum ut et nunc sine capite cernatur. Quoniam vero tunc eum temulentum cepit, a Baccho occisum crediderunt hominem.

CAPUT XXI.

_ Tritonum forma describitur — de tauris Æthiopicis — alce — martichora seu androphago, et serpentibus volucribus. _

Vidi ego et alium Tritonem Romanorum in thesauris rerum admirabilium, sed hoc qui apud Tanagræos est magnitudine inferiorem. Hanc præ se ferunt Tritones figuram: capitis coma persimilis est ranunculis colore, et capillum omnino nullum ab aliis possis discernere; reliquum corpus squama inhorrescit minuta, quali squatus piscis: branchias infra aures habent, nares hominis, rictum oris latiorem et dentes belluæ; oculi glauci mihi esse visi sunt; manus etiam illis sunt digitique et ungues ea forma qua superiores conchyliorum testæ; sub pectore et ventre pro pedibus cauda uti delphinis. (2) Vidi etiam Æthiopicos tauros, quos ex re ipsa Rhinocerotas nominant; quod illis e nare extrema cornu prominet, et paulo superius alterum non sane magnum; in capite vero nullum prorsus habent. Præterea et Pæonios tauros spectavi, hirto corpore quum omni ex parte tum præcipue pectoribus et mentis; nec minus Indicos camelos, qui eodem prope quo pardi sunt colore. (3) Est etiam fera quam alcen dicunt, media quadam inter cervum et camelum specie; gignitur in terra Celtica: belluarum hanc unam nequeunt homines aut investigare au prævidere; sed alias indagantibus feras hanc fortuito nanciscuntur. Præsentit hominem olfactu ex longo intervallo, uti narrant, et in retrusos anfractus et speluncas profundissimas confugit. Venatores ubi campestres vel montanos saltus mille minimum stadiorum in orbem continenti indagine cinxerint, ita ut constanter omnes quem quisque ceperit in eo ambitu locum obtineant, ad intimos eadem agminis forma recessus progressi feras omnes in medio comprehendunt et inter eas alcen; quæ si forte lustrum in ea regione non habuerit, nulla utique reliqua est ad capiendum sollertia. (4) Jam vero eam belluam, quam Ctesias in historia de Indis martichoram ab illis scribit appellari, a Græcis androphagum, non aliam a tigride esse crediderim. Dentium illi in maxilla altera triplicem ordinem esse et in extrema cauda aculeos habere quibus et se cominus tueatur et venatores eminus tanquam sagittis petat, hanc ego famam, quæ veluti per manus tradita inter Indos increbuit, minime veram esse arbitror, sed præ nimio terrore fuisse homines hallucinatos. (5) In colore etiam decepti sunt, quod videlicet si quando tigrin in sole viderint, ob splendorem ruber et concolor esse videbatur; aut explicandus error ex cursu celeritate, aut, ubi non currit, ex continuis illis bestiæ conversionibus; idque eo facilius accidere potuit, quod non ex propinquo conspici solet. Equidem existimo, si quis vel Africæ vel Indiæ aut Arabiæ extremos fines peragret, ut cognoscat num sint illis in locis quotcunque sunt apud Græcos animalium formæ, primum eorum multas omnino non inventurum, deinde quæ sunt ejusdem generis feras alia longe esse specie ei visum iri. (6) Neque enim homines tantum ex cœli terræque varietate diversam obtinent formam, sed idem etiam reliquis accidit animantibus. Nam quum Libycæ aspides alio sint atque Ægyptiacæ colore, in Æthiopia haud minus quam homines nigras terra alit. Quocirca neque ad assentiendum proclivior quisquam esse debet, neque se omnino incredulum ad ea quæ sint rariora præbere. Volucres ego serpentes nusquam spectavi; ut reperiri tamen credam eo maxime adducor, quod homo Phryx scorpium locustis simillimas pinnas habentem in Ioniam attulit.

CAPUT XXII.

_ De templis et signis, qui Tanagræ sunt — Mercurio Criophoro et Promacho — Corinnæ monumento — gallinaceorum duobus generibus — monte Messapio, urbe Anthedone ejusque memorandis, Cabirorum templo — loco, qui Glauci saltus appellatur. _

Sunt Tanagræ juxta Bacchi, delubra tria; Themidis unum, alterum Veneris, Apollinis tertium, in quo cum Apollinis etiam Dianæ et Latonæ signa posita sunt. Quod vero ad Mercurii templa duo attinet, quorum alterum Criophori (_Arietem portantis_), Promachi (_Propugnatoris_) alterum nuncupant, superioris quidem cognominis eam esse causam dicunt, quod pestilentiam Mercurius averterit circumlato in murorum ambitu ariete; ob eamque rem Mercurium Tanagræis Calamis fecit arietem humeris portantem. Qui puberibus ceteris forma præstare judicatus fuerit, is festo Mercurii die agnum humeris portans muros circumambulat. (2) Propugnatorem vero Mercurium idcirco vocari aiunt, quod invadentibus aliquando classe ex Eubœa Tanagræum agrum Eretriensibus, ephebos in pugnam eduxerit; et ipse etiam velut ephebus strigili armatus præ ceteris Eubœenses in fugam verterit. In Promachi fano portulacæ arboris, quod plantæ ejus fructu nutritum Mercurium prodidere (_?_), reliquiæ dedicatæ sunt. Non procul theatrum et prope id porticum erexerunt. In eo sane Tanagræi præcipuam quandam præ cunctis Græcis religionis rationem mihi habuisse videntur, quod seorsum a profanis ædibus deorum templa ædificanda curarunt, in pura scilicet area et ab hominum negotiationibus sejuncta. (3) Corinnæ, quæ sola apud Tanagræos cantica fecit, in celebri urbis loco est monumentum; in gymnasio ipsa picta est tænia redimita, victoriæ illud insigne quod Thebis carmine Pindarum vicerit. Vicisse eam arbitror et linguæ causa (neque enim Dorica, uti Pindarus, cecinit, sed ea quam essent facile Æolenses percepturi). et quod fuerit ea sui temporis feminarum formosissima, si qua ex imagine petenda est conjectura. (4) Sunt Tanagræ gallinaceorum genera duo, pugnaces et qui cossyphi (_merulæ_) dicuntur. Hi eadem sunt qua Lydorum aves magnitudine, colore corvo similes, palearia et crista ad anemones similitudinem; notas habent candidas in rostri et caudæ extrema parte non utique magnas. Hæc propemodum eorum forma est. (5) In ea Bœotiæ parte quæ ad lævam Euripo est, Messapius mons se attollit. Infra eum est maritima Bœotiorum urbs Anthedon. Nomen ei contigisse tradunt vel ab Anthedone nympha, vel ab Antha Neptuni filio ex Alcyone Atlantis filia, quod is hujus loci dominatu fuerit aliquando potitus. Est apud Anthedonios medio maxime urbis loco Cabirorum templum cum sacro luco; ab eo proxime abest Cereris et Proserpinæ ædes. Signa dearum e candido marmore. (6) Bacchi vero templum cum simulacro fecerunt ante urbis mœnia, qua ad mediterranea iter est. Sunt eo in loco Iphimedeæ et Aloei filiorum sepulcra. Fuisse ab Apolline interemptos, cum Homero convenit Pindaro, qui in Naxo quæ supra Parum est vitam eos finiisse dicit. Horum sunt Anthedone monumenta. Est præterea ad mare locus, quem Glauci Saltum nuncupant. (7) Piscatorem fuisse Glaucum et repente herba quadam gustata inter maris deos receptum et futura etiamnum prædicere quum alii credidere, tum præcipue navigatores multa quotannis de ejus divinatione memorant. Quæ quum ab Anthedoniis Pindarus et Æschylus accepissent, illi quidem curæ non fuit multa de Glauco versibus suis mandare, quum Æschylus totius fabulæ argumentum a Glauco deduxisset.

CAPUT XXIII.

_ Memoranda ad Thebarum portas Prœtides — Pindari monumentum et varia de Pindaro — de urbe Acræphnio et monte Ptoo — urbe Larymna. _

Apud Thebanos ad Prœtides portas est quod Iolai vocatur gymnasium, et item stadium quale in Olympia et apud Epidaurios, terræ scilicet agger. Ostenditur etiam eo in loco Iolai sacellum. E vita vero illum in Sardinia excessisse simulque ex Atheniensibus et Thespiensibus qui cum eo illuc transmiserant, ipsi etiam Thebani confitentur. (2) Superata dextra stadii parte est hippodromus et in eo Pindari monumentum. Pindarum, quum esset adhuc adolescentulus, Thespias proficiscentem, per æstatem meridiano calore fessum somnus corripuit. Is igitur quo erat habitu paululum supra viam decumbit. Apes ad dormientem advolant et ad labia favos ei affingunt. Hoc fuit carmina pangendi Pindaro initium. (3) Quum vero jam late per totam Græciam magna esset famæ celebritate, ad summum gloriæ fastigium eundem evexit Pythia, quæ Delphos jussit æquam omnium quæ Apollini deferrentur primitiarum partem Pindaro tribuere. Exacta jam ætate in somnis videre visus est adsistere Persephonen, et queri unam se ex omnibus diis non fuisse ipsius carminibus exornatam; verum ubi ad eam venisset, suum etiam ipsi hymnum esse facturum. (4) Paulo post, atque adeo ante decimum ab eo somnio diem, vita est defunctus. Erat Thebis anus quædam Pindaro genere conjuncta et in plerisque ejus canticis decantandis valde exercitata. Ei Pindarus se per quietem ostendens hymnum in Persephonen cecinit. Illa experrecta statim conscripsit omnia, quæ cantantem Pindarum per visum in quiete audierat. In eo sane cantico inter alia Ditis cognomina est Chrysenius (_aureas tenens habenas_), quod ad Proserpinæ raptum pertinere patet. (5) A Pindari monumento ad Acræphnium itur via magna ex parte plana. Fuisse ab initio eam urbem tradunt in Thebani agri parte, et compertum habeo confugisse illuc postea profugos e Thebanis homines, quo tempore Thebas Alexander evertit. Illi enim præ corporis imbecillitate et senectute quum ne in Atticam quidem recipere se potuissent, hoc loco considerunt. Situm est oppidum in Ptoo monte. Quæ spectentur illic digna, Bacchi ædes et signum. (6) Progressus stadia ferme quindecim ab urbe ad dexteram Apollinis Ptoi templum videas. Athamantis et Themistûs filium fuisse Ptoum (a quo Apollini cognomen et monti nomen datum) Asius versibus suis prodidit. Ante Macedonum expeditionem et excisas ab Alexandro Thebas fuit eo in loco oraculum minime fallax. Venisse aliquando narrant Europensem hominem Myn nomine, a Mardonio missum; ei roganti suæ linguæ verbis, respondisse deum non Græca, sed ipsum etiam Carica lingua. (7) Superato jam Ptoo monte est ad mare Bœotorum urbs Larymna; nomen inditum ferunt a Larymna Cyni filia. Ejus natales altius repetam in exponendis Locrorum rebus. Cum Opunte olim censebatur Larymna; auctis deinde Thebanorum opibus, ultro se ad Bœotos adjunxerunt. Est illic Bacchi delubrum, et recto statu simulacrum. Portum habent profundum, et qui supra urbem sunt montes luculentam præbent venatoribus. aprorum copiam.

CAPUT XXIV.

_ Lacus Cephisis seu Copais et campus Athamantius — urbs Copæ — Olmones et Hyettus urbes — urbs Cyrtones vel Cyrtone — Corsea et Halæ urbes. _

Acræphnio recta ad lacum cui Cephisis nomen (Copaidem alii nominant) pergentibus campi sunt Athamantii dicti. Habitasse eo in loco Athamantem ferunt. Influit in lacum Cephisus amnis a Lilæa Phocensium ortus; ab hoc loco lacum trajiciens venit Copas. (2) Sunt Copæ parvum oppidum ad lacum sitæ; ejus in recensenda classe mentionem fecit Homerus. Cereris ibi sunt, Bacchi et Sarapidis delubra. Aiunt Bœoti ad eum lacum etiam alia quondam oppida, Athenas et Eleusinem, habitata, quæ per hibernos dies lacus eluvione fuerint deleta. Cephisidis pisces reliqui nihil ab aliorum lacuum piscibus præcipuum habent, anguillæ vero ex eo sunt maximæ et esu suavissimæ. (3) Copis ad lævam stadia prope duodecim progresso sunt Olmones. Ab Olmonibus septem ferme stadia distat Hyettus. Vici nunc sunt uti ab initio semper fuerunt; et mea quidem opinione ad Orchomeniorum fines pertinent cum Athamantiis campis. De Hyetto vero homine Argiyo quæ accepi, et Olmo Sisyphi filio, in Orchomeniorum historiam conferam. Olmonibus ne minima quidem res ulla satis digna quæ spectetur exstat. Hyetti Herculis delubrum visitur, et ex eo morborum remedia expetuntur. Signum non est arte elaboratum, sed rudis prisco more lapis. (4) Ab Hyetto absunt Cyrtones stadia circiter viginti. Modico olim oppido priscum fuisse nomen Cyrtonen dicunt. Conditum est in summo monte; et Apollinis illic est templum et lucus; Apollinis recto statu et Dianæ sunt signa. Frigida emanat e saxo aqua. Proximum fonti est Nympharum sacellum et exiguus lucus, in quo omnes arbores consititiæ sunt. (5) A Cyrtonibus monte jam superato est oppidum Corsia, infra lucus silvestrium arborum, ilicum magna ex parte. In aprica luci regione sub divo est Mercurii signum haud magnum. Abest a Corsia lucus stadii fere dimidium. Ubi in planitiem descensum fuerit, Platanius amnis illic in mare exit. Ad fluminis dexteram sunt Bœotorum extremi, qui Halas tenent, accolæ ejus maris, quod Locrorum continentem agrum ab Eubœa dividit.

CAPUT XXV.

_ Prope Thebarum portas Neistas monumentum Menœcei — locus, ubi Œdipi filii singulari certamine ceciderunt, et locus Syrma Antigones dictus — trans fluvium Dircen Pindari domus reliquiæ et matris Dindymenes templum — Themidis templum et signum — lucus Cereris Cabiriæ et Cabirorum templum — de origine arcanorum sacrorum apud Thebanos et de Cabiræis — de Cabirorum sacris violatis. _

Sed ut Thebas revertamur, ad Neistas portas est Menœcei Creontis filii monumentum, qui se ipsum ultro occidit ex oraculo Delphici Apollinis, quo tempore Polynices cum Argivorum exercitu Thebas oppugnatum venit. Ad ejus tumulum malus Punica enata est, cujus poma, quum maturuerint, rupto exteriore cortice sanguinis nescio quid simile ostendunt. Hæc quidem arbor adhuc virens est. At vitem Thebani quum apud se primum e terra prodisse dicant, ejus tamen rei indicium quod hoc tempore monstrent nullum habent. (2) Non longe a Menœcei sepulcro Œdipi filios aiunt singulari certamine pugnantes mutuis vulneribus concidisse. Pugnæ ejus documentum pila erecta cum lapideo scuto. Ostenditur etiam locus in quo Junonem Herculi infanti mammam præbuisse quodam Jovis dolo tradunt. Hæc universa regio Syrma (_Tractus_) Antigones nuncupatur, quod Antigone, quum Polynicis cadaver nullo conatu tollere quivisset, trahere illud aggressa eo pertraxit usquedum in accensum jam Eteoclis rogum conjecit. (3) Trans amnem cui a Lyci uxore Dirce nomen (ab ea vero Antiopen fama est injuriosius tractatam et ob eam causam ab Antiopes filiis interfectam), hoc igitur amne Dirce transmisso, videas Pindari domus ruinas et Dindymenæ matris sacellum a Pindaro dedicatum. Signum deæ Aristomedis et Socratis Thebanorum opus. Die unico anni cujusque sacellum aperire solenne habent. Eo ipso die mihi ut adessem contigit, quare signum id fuit mihi spectandi copia: est autem e Pentelico marmore, sicuti etiam solium. (4) Circa viam a portis Neistis Themidis fanum est cum signo e candido lapide, Parcarum quoque et Jovis Forensis. Marmoreus est Juppiter, Parcis nulla sunt signa. Modico loci intervallo stat sub divo Hercules cognomine Rhinocolustes, quod caduceatoribus iis qui ab Orchomeniis ad tributum poscendum missi fuerant (sicuti narrant Thebani) ad contumeliam nares præcidisset. (5) Stadia progressus quinque et viginti Cabiriæ Cereris et Proserpinæ lucum videas, quo intrare initiatis duntaxat fas est. Ab hoc luco distat stadia fere septem Cabirorum ædes. Qui vero sint Cabiri et quo ritu ipsis et matri (_Cereri?_) sacra fiant, reticenti mihi ab iis hominibus, quos hæc audiendi studium tenet, esto venia. (6) Hoc unum me nulla prohibet religio vel in vulgus efferre, quale fuisse sacrorum initium a Thebanis traditur. Civitatem enim quondam in hoc loco et homines fuisse memorant, qui Cabiri sint nominati: eorum uni Prometheo ejusque filio Ætnæo, hospitibus suis, Cererem depositi nescio quid commisisse. Quid vero fuerit depositum illud et quæ ad id pertineant, literis mandare fas mihi non duxi. Initia certe fuere Cabiris Cereris donum. (7) Quo tempore Argivorum exercitus, qui sunt Epigoni appellati, Thebas expugnarunt ejectis e sedibus suis Cabiris, intermissa per aliquod tempus initia fuerunt, donec Pelarge Potnei filia cum Isthmiade viro suo mysteriorum ritum restituit; extra fines tamen, in eum locum quem Alexiarun vocant, initia transtulerunt, (8) Illo igitur tempore extra antiquos fines Pelarge celebravit initia, Telondes vero et qui reliqui fuerunt de Cabirorum gente in Cabiræam terram redierunt; Pelargæ ipsi ex Dodones responso et alii sunt honores decreti et ut fœta hostia ei fieret institutum. Cabirorum religiones qui violassent inexpiabilis sceleris pœnam effugere non potuisse, certissimis rerum eventis sæpius compertum est. (9) Nam quæ Thebis fierent sacra quum essent Naupacti profani homines ausi usurpare, non multo post pœnam luerunt. Ex illis etiam de Xerxis copiis, qui duce Mardonio in Bœotia relicti sunt, qua pars in Cabirorum fanum introire non dubitavit, vel ingentis prædæ allecti cupiditate, vel potius (uti ego arbitror) ad numinis contemptum, subita omnes insania correpti partim se in mare abjecere, partim de præruptis rupibus præcipites dedere. (10) Quumque Alexander superatis prœlio Thebanis urbem et agrum igni pervastasset, qui e Macedonibus intra Cabirorum fanum, utpote in hostico, irruperunt, omnes fulminibus et e cœlo missis ignibus exanimati sunt. Tanta fuit inde ab initio ejus templi religio.

CAPUT XXVI.

_ Campus Teneri et templum Herculis Hippodetæ — de Sphinge varia narratio — Onchesti reliquiæ — urbs Thespia — signum Jovis Saotæ et alia deorum signa Thespiæ posita. _