[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 55

Chapter 55 3,287 words Public domain Markdown

(2) Hæc igitur ibi Thebani scripta fuisse dicunt. Ostendunt etiam Herculis ex Megara liberorum sepulcrum; de eorum morte iis omni ex parte assentiuntur quæ sunt ab Himeræo Stesichoro et Panyasi in versus relata. Addunt vero Thebani Herculem præ insania ipsum etiam Amphitryonem occisurum fuisse, nisi lapide ictus somno se dedisset; eum lapidem Minervam jecisse; Sophronistera (_resipiscendi auctorem_) nominant. (3) Sunt eodem in loco feminarum jam fere evanidæ imagines extra aream exstantes. Pharmacidas (_Veneficas_) vocant Thebani; missas vero a Junone aiunt quo parturienti Alcmenæ impedimento essent. Sed eas, dum Alcmenæ partum inhiberent, Tiresiæ filiam Historidem tali astu elusisse. Ex eo namque loco unde ipsæ facile audire possent, alta voce jubilavit quasi peperisset Alcmena; illas ea voce deceptas abisse, Alcmenam vero puerum enixam. (4) Herculis illic templum cum signis, quorum alterum e candido lapide Promachum (_propugnatorem_) vocant, Xenocriti et Eubii Thebanorum opus; alterum, ligneum simulacrum, prisci operis Dædali fuisse arbitrantur; quod ut credam ipse quoque facile adducor. Dedicasse ipse Dædalus fertur ut bene de se merito gratias referret. Quum enim e Creta fugiens sibi et Icaro filio non magna ædificasset navigia primusque omnium velificationem adinvenisset, quo Minois classem, quæ remis tantum utebatur, secundo impulsi vento anteverterent, tunc ipse quidem incolumis evasit; (5) Icari vero navem imperitia gubernantis eversam tradunt; sub undis enectum maris æstu delatum esse in insulam supra Samum sitam atque nomine adhuc carentem; Herculem, quum forte in illa loca venisset, agnitum cadaver sepelisse, ubi hac etiam ætate non magnus terræ agger exstat in promontorio quod Ægæo mari imminet; et ab Icaro hoc insulam et quod eam incingit mare nomen accepisse. (6) Thebanis in templi fastigiis plurima ex duodecim Herculis laboribus fecit Praxiteles. Quæ prætermisit sunt Stympheli aves et Eleæ terræ purgatio; pro illis est cum Antæo lucta. Thrasybulus quidem Lyci filius totaque illa Atheniensium exulum manus, quod Thebis moventes expulsis triginta tyrannis patriam recepissent, in Herculis fano Minervam et Herculem colossos, formis a fundo elevatis, e Pentelico lapide, Alcamenis opus, posuerunt. Jam vero gymnasium et stadium, utrumque de Herculis nomine appellatum, cum templo conjuncta sunt. (7) Supra lapidem Sophronistera est Apollinis ara cognomento Spodii e victimarum cineribus congesta. Ominum ibi divinatio observatur, qua præ ceteris maxime Græcis uti Smyrnæos novi. Est enim apud illos quoque extra mœnia supra urbem ad omina captanda sacrata ædes.

CAPUT XII.

_ Apollinis Polii cultus apud Thebanos — de Cadmo Phœnice, non Ægyptio, et Minervæ Phœnicio et Ægyptio nomme — varia quæ de Harmoniæ nuptiis ac de Semele narrantur — de Pronomo tibicine et variis modorum generibus. _

Apollini vero cognomine Spodio lauros priscis temporibus immolabant Thebani; sed quum ita accidisset ut stato festoque die hostiam cædendi tempus instaret, qui vero ut taurum adducerent missi fuerant non venirent, de plaustro prætereunte bovem alterum arreptum mactarunt; ex quo institutum operario bove facere. Vulgatus est præterea inter Thebanos sermo, Cadmum Delphis Phocensi via Thebas ducente venientem ducem itineris bovem habuisse, emptam illam de Pelagontis bubulcis et in utroque latere insignem fuisse candida nota in lunæ speciem jam plenæ. (2) Oportebat autem Cadmum cum sociis et exercitu ex oraculi responso ibi consistere, quo loco bos fessa procubuisset. Illum ipsum locum hodie quoque ostendunt. In eo sub divo ara est Minervæ cum signo quod a Cadmo dedicatum perhibent. Refellitur facile eorum error, qui in Thebanorum fines Ægyptium, non Phœnicem Cadmum venisse putant, vel ipso hujus Minervæ nomine; Onga enim Phœnicum, non Sais Ægyptiorum lingua dicitur. (3) Tradunt præterea Thebani, quo loco est arcis nunc forum, Cadmi olim domum fuisse; thalamorum quoque ruinas ostendunt, quorum unum Harmoniæ, alterum Semeles fuisse dicunt, quem ætate etiam nostra ab hominum accessu custodiunt. Porro ab iis Græcis, qui Musas in Harmoniæ nuptiis cecinisse credunt, locus in foro monstratur ubi deas cantasse ajunt. (4) Est etiam memoriæ proditum, cum eo fulmine quo icta est Semele de cœlo lignum decidisse in ejus thalamum; quod quum ære Polydorus exornasset, Bacchum Cadmeum appellasse. Prope est Bacchi signum quod Onasimedes e solido ære fecit. Aram vero Praxitelis filii elaborarunt. (5) Posita illic etiam statua est Pronomi tibicinis, qui unus maxime apposite omnium ad aures multitudinis permulcendas tibiis cecinit; ante id tempus tres tibiarum species tibicinibus erant comparatæ; aliæ namque Doricis modis fabricatæ, aliis Phrygiam harmoniam exprimebant, et diversæ ab his ad Lydios adhibebantur modos. At Pronomus ejusmodi primus excogitavit tibias, quæ ad omnia harmoniæ genera essent accommodatæ, primusque tam diversos generibus modos iisdem tibiis effinxit. (6) Idem etiam vultus habitu et insuper totius corporis motu mirifice dicitur spectatores in theatris delectasse. Exstat ejus cantilena quam Chalcidensibus ad Euripum fecit, ut eo carmine Delum venientes loci numina salutarent. Huic itaque Thebani et Epaminondæ Polymnidis filio in quo diximus loco statuas posuere.

CAPUT XIII.

_ De Epaminonda ejusque rebus bello gestis — bello Lacedæmoniorum cum Thebanis — Scedaso ejusque filiabus — pugna apud Leuctra cum Lacedæmoniis commissa. _

Epaminondæ majores quidem illustres generis claritate fuere, ejus vero pater tenuiore fuit inter Thebanos re familiari quam alius mediocris quivis; filium tamen patriis disciplinis accuratissime erudiendum curavit; ipse ab ineunte adolescentia ad Lysin Tarentinum se discendi causa contulit; hominem Pythagoræ Samii præceptis instructum. Bello quod gessere cum Mantinensibus Lacedæmonii, missus esse dicitur cum aliis Thebanis in Lacedæmoniorum auxilium Epaminondas. Is Pelopidam saucium magno suo periculo in pugna servavit. (2) Ac deinde quum legatus venisset Spartam quo tempore Lacedæmonii pacem eam quæ Antalcidæ vocatur sancire decreverant, et Epaminondam rogasset Agesilaus, numquid singulas Bœotiæ urbes in pacem jurare situri essent Thebani; respondit ille: Non utique, Spartane, priusquam apud vos videamus singularum circa Spartam urbium incolas jurasse. (3) Jam vero quum bellum inter Lacedæmonios et Thebanos cœptum esset geri et Lacedæmonii quum suis tum sociorum opibus freti Thebanos urgerent, ipse cum exercitus parte supra Cephisidem paludem, qua Peloponnesii irruptionem facturi videbantur, castra posuit. At Cleombrotus Lacedæmoniorum rex ad Ambrossum in Phocenses agmen vertit: mox Chærea et iis quibus fuerat ejus aditus custodia commissa interfectis, ad Leuctra in Bœotiam penetravit. (4) Eo in loco quum ipsi Cleombroto, tum universis Lacedæmoniorum copiis ostenta divinitus evenerunt. Mos fuit regibus Spartanis ad bellum proficiscentibus ovium greges in extremo agmine habere, ut inde quum hostias diis mactarent, tum ante certamina rimarentur, an lætos exta successus portenderent. Earum pecudum duces itineris erant capræ, quas Catœadas nominant pastores. Tunc quidem gregem invadentes lupi ovibus nullam sane noxam intulerunt, solas vero Catœadas necarunt. (5) Dicuntur etiam Lacedæmonii filiarum Scedasi diris obnoxii fuisse. Scedaso enim Leuctris domicilium habenti filiæ fuere Molpia et Hippo. Eas jam nubiles Lacedæmonii homines jura divina violantes Phrurarchidas et Parthenius per vim vitiarunt. Puellæ contumeliam minime ferendam ratæ laqueo vitam continuo finierunt. Ipse Scedasus, quum Spartæ judicium postulanti datum non fuisset, Leuctra reversus manum sibi intulit. (6) Huic Scedaso tunc Epaminondas ejusque filiabus parentavit, votaque nuncupavit professus prœlium non magis pro Thebanorum salute, quam eam injuriam ulciscendi causa commissum iri. Sed Bœotii nominis ducum non eædem erant, verum vehementer discrepantes sententiæ. Nam Epaminondæ, Malgidi et Xenocrati placebat quam celerrime pugnam capessere; Damoclidas vero et Damophilus et Simangelus congrediendum neutiquam censebant, sed conjugibus et liberis in Atticam amandatis ad obsidionem sustinendam quæ pertinerent esse omnia comparanda. (7) Atque horum quidem sex in hunc modum consilia variarunt. Ubi vero septimi, qui ad Cithæronis angustias præsidio fuerat præfectus, Bacchylides ei nomen fuit, ad exercitum reversi suffragio est eorum qui Epaminondæ assensi fuerant sententia comprobata, decreverunt omnes prœlio belli fortunam experiri. (8) Erant quum alii ex Bœotis Epaminondæ suspecti, sed præ ceteris Thespienses. Veritus igitur ne dum manus consererentur partes proderent, potestatem fecit omnibus qui vellent e castris domum concedendi. Quare quum Thespienses, tum reliqui Bœoti qui a Thebanis erant alieniores, discessere. (9) Quum vero ad manus ventum esset, Lacedæmoniorum socii conceptum in illos jam ante animo odium aperte declararunt, nempe qui neque locum tenuerint et in quam partem hostis impressionem fecisset, terga dederint. Æquavit inter duas acies certamen quod pristina rei militaris scientia et patriæ gloriæ retinendæ cura Spartanos incitabat; Thebani sibi pro patria, pro conjugibus et liberis propositum certamen videbant. (10) Postea vero quam et alii de Lacedæmoniorum primoribus et rex ipse Cleombrotus occubuit, ibi Spartanos tametsi graviter affectos adegit necessitas, ut locum pugnando tuerentur suum. Erat enim magno apud Lacedæmonios dedecori regis cadaver sinere in hostium esse potestate. (11) Thebani certe victoriam adepti sunt omnium præclarissimam quas de Græcis Græci unquam reportaverint. Postero die Lacedæmonii suorum cadavera ad sepulturam misso ad Thebanos caduceatore poposcerunt. Epaminondas vero quum sciret maxime in dissimulandis calamitatibus suis callidos esse Spartanos, sociis se prius eorum cadavera tollendi facultatem daturum respondit; ac deinde se facile suos a Lacedæmoniis humari passurum. (12) Quod quum ita constitutum esset, sociorum aliis suos non fuit omnino quod tollerent, quum neminem amisissent; alii quam paucissimos desiderarunt; tum demum Lacedæmonii suos sustulerunt, et Spartanis confiteri necesse fuit suorum illam stragem fuisse maxime. De Thebanorum quidem et eorum qui permanserant Bœotorum numero septem duntaxat et quadraginta desiderati fuere, quum e Lacedæmoniis ipsis plures quam mille cecidissent.

CAPUT XIV.

_ De iis, quæ Leuctricam pugnam consecuta sunt — Epaminondas Thespienses, qui Ceressum confugerant, ejicit — Epaminondas ab Arcadibus arcessitur, Megalopolin condit et Messenen restituit — Epaminondas Iphicratem fugat — capitis arcessitur. _

Post pugnam edicto permisit ceteris Peloponnesiis ut domos quique suas redirent; solos Lacedæmonios ad Leuctra interclusos tenuit. Verum quum certior factus esset Spartanos ex urbe effusos suis in auxilium universos venire, hostibus quo vellent abeundi sub certis conditionibus potestatem dedit, suis asserens multo esse optabilius ex Bœotia bellum in Laconiam propulsare. (2) Thespiensibus, quod et vetera in se Thebanorum odia et recentem eorum felicitatem suspectam haberent, visum est urbe relicta Ceressum confugere. Est Ceressus castellum in Thespiensi agro, quo jam olim multo cum exercitu invadentibus Thessalis, se receperant. Quo tempore quum Ceressi expugnandi spes post longos conatus Thessalos frustrata esset, Delphos dei consulendi causa miserunt, (3) a quo hujusmodi oraculum est redditum:

Leuctra mihi umbrosa est curæ, est et Alesia tellus et Scedasi soboles geminæ miseranda puellæ. Pugna illic atrox miscebitur; haud erit ullus qui sciat hoc hominum, lumen juvenile priusquam perdiderint Dores, fatalis ubi ingruet hora. Tunc quoque non alio capietur Marte Ceressus.

(4) Epaminondas expugnato Ceresso ac Thespiensibus qui illuc confugerant ejectis ad Peloponnesi res ordinandas maturavit, magno studio accersentibus Arcadibus, ac primo statim adventu Argivos ipsius amicitiam expetentes socios adscivit, Mantinenses in vicos ab Agesipolide dispersos in veterem urbem reduxit; Arcadibus ut parva oppida, quibus ad se tuendum deerant vires, delerent ab eo persuasis, communem patriam condidit urbem, quæ ad nostra usque tempora Megalopolis (_magna urbs_) nominatur. (5) Exacto imperii tempore quum lex capitis pœnam ei qui imperium continuasset, irrogaret, alienissimo reipublicae tempore non esse existimans legis rationem habendam, imperium retinuit, profectusque cum exercitu Spartam, quum Agesilaus ad pugnam suos non eduxisset ad Messenen restituendam cogitationem convertit suam. Eos enim qui nunc nomen servant Messenios ipse restituit Epaminondas; qua de re in exponendis Messeniorum rebus quæ opus fuere a me sunt explicata. (6) Interea quum Thebanorum socii dissipati fines Laconici agri excursionibus et direptionibus infestos reddidissent, adduxit ea res Epaminondam ut in Bœotiam exercitum reportaret; quumque jam ad Lechæum accederet ac prope esset ut ex locorum angustiis et difficultatibus evaderet, occurrit Iphicrates Timothei filius cum cetratis et aliis Atheniensium copiis quas contra Thebanos ducebat. (7) Ibi Epaminondas invadentes in fugam vertit, et ad ipsa Athenarum mœnia persecutus, quum egredi ad pugnam suos vetaret Iphicrates, Thebas agmen retro egit. Jam vero capitis accusatus quod exacto imperii tempore Bœoticam præturam continuasset, condemnationem effugit; atque ii quibus judicandi sors obtigerat, ne suffragium quidem iniisse dicuntur.

CAPUT XV.

_ Thebani Alexandro, Thessalorum tyranno, Pelopidam in vinculis tenenti bellum inferunt — Orchomenios expellunt — Epaminondas ad Mantineam a Gryllo Atheniensi occiditur — quæ signo Epaminondæ inscripta fuerunt, memorantur. _

Postea vero quum Alexander Thessaliæ tyrannus Pelopidam ad se quum privata tum publica fretum amicitia venientem in vincula conjecisset, ut eam hominis perfidiam et contumeliam ulciscerentur Thebani, contra illum statim exercitum compararunt, ducesque ejus expeditionis Cleomenem declararunt et Hypatum, qui tum temporis Bœotarcharum munere fungebantur. Epaminondas inter ordinarios milites locum habebat. (2) Angustias Thermopylarum jam superaverant, quum Alexander ex insidiis inter aspreta erumpens hosti negotium cœpit facessere. Universus itaque exercitus quum spem salutis in dubium vocari animadverteret, Epaminondæ, ipsis Bœotiæ præfectis summa voluntate assentientibus, imperium decrevit. Alexander simulac ad Epaminondam imperium translatum intellexit, prœlium committere non est ausus ac Pelopidam ultro dimisit. (3) Dum aberat Epaminondas, Orchomenios Thebani suis sedibus expulerant; quod ille pro infortunio habendum esse censuit; quin etiam affirmavit, si adfuisset, nullo pacto tantum se a Thebanis facinus committi passurum fuisse. (4) Deinde quum ipsi iterum imperium decerneretur, cum exercitu rursus in Peloponnesum veniens Lacedæmonios ad Lechæum prœlio fudit, cumque iis ex Achæis Pellenenses et ex Atheniensibus eos quos duxerat Chabrias. Erat a Thebanis constitutum, ut quoscunque ex aliis populis captivos haberent, pretio dimitterent; Bœotici vero nominis exules capitis damnatos occiderent. At Epaminondas quum Sicyoniorum oppidum Phœbiam, expugnasset, in quo maxima pars erat Bœotorum exulum, eos qui comprehensi fuerant,... dimisit, alienæ singulos patriæ nominibus, ut ei in mentem venit, recensos. (5) Jam vero quum ad Mantineam victoriam esset adeptus, ab Atheniensi milite est interfectus; et Athenis ubi equestris pugna picta est, miles ille, Gryllus Xenophontis filius, Epaminondam occidens ostenditur. Ejus pater Xenophon nempe is fuit qui se Cyro contra regem Artaxerxen comitem præbuit, et redeuntibus ad mare Græcis dux fuit.

6. Ad Epaminondæ statuam elegi adscripti sunt, quibus et alia de eo prædicantur et quod per ipsum fuerit Messene restituta et Græcis parta libertas. Elegi hujusmodi sunt:

Consiliis nostris laus est attrita Laconum, Messenen tandem pulsa redit soboles, jam Thebes circa cincta est Megalepolis armis, legibus et fruitur Græcia tota suis.

Atque hæc quidem ad viri gloriam pertinent.

CAPUT XVI.

_ Reliqua Thebarum memoranda, Ammonis delubrum a Pindaro dedicatum — de tribus Veneris cognominibus ab Harmonia inditis — Cereris Θεσμοφόρου templum et signum — Bacchi Lysii delubrum. _

Proxime abest Ammonis delubrum, cui signum Calamidis opus Pindarus dedicavit. Idem etiam ad Ammonios in Libyam Ammoni hymnum misit. Mea adhuc ætate in triangula pila hymnus iste Pindari exstabat, ad aram quam Lagi filius Ptolemæus Ammoni statuit. Secundum Ammonis fanum apud Thebanos Tiresiæ est, quod Auguraculum appellatur. Proxime Fortunæ ædes; (2) fert dea Plutum infantem. Tradunt Thebani, manus et os ejus signi fabricasse Xenophontem Atheniensem, reliqua Callistonicum civem suum. Callidum sane fuit commentum, in manus Fortunæ tanquam vel matris vel nutricis Plutum ponere. Neque minus prudenter Cephisodotus, qui Pacem Atheniensibus fecit Plutum in sinu habentem. (3) Sunt etiam Thebanis Veneris signa lignea tam antiqua, ut dedicata dicantur ab Harmonia, fabricata vero de rostris, quæ Cadmi naves habebant lignea. Tres Veneres sunt, quarum unam Cœlestem, Popularem alteram, tertiam Apostrophiam nominant; (4) cognomina imposuit Harmonia, Cælestis purum significans et corporum cupiditate vacantem amorem; Popularis ob Venerios congressus; Apostrophiæ (_Aversatricis_), quo ab exlege cupiditate et incestis stupris hominum genus averteret. Multa enim apud Barbaros, multa apud Græcos sciebat Harmonia per nefarios concubitus turpiter commissa, qualia postea de Adonidis matre, de Phædra Minois filia deque Tereo Thraciæ rege decantata sunt. (5) Cereris quidem Legiferæ fanum Cadmi et ejus posterorum domum aliquando fuisse dicunt. Deæ simulacrum supra pectus duntaxat in aperto est. Fixa eo in loco sunt ænea scuta; fuisse illa procerum Lacedæmoniorum aiunt, qui ad Leuctra ceciderant. (6) Ad eas portas quæ Prœtides dicuntur theatrum surgit. Theatro proxima est Bacchi ædes cognomento Lysii. Cognominis causa, quod quum olim captivos complures ex Thebanis vinctos Thraces abducerent, eos, quum ad Haliartiorum fines ventum esset, vinculis solutos deus dimisit illisque Thracas somno oppressos occidendos præbuit. Alterum quod in ea æde signum est, Semeles esse dicunt Thebani; ac semel tantum statis diebus quotannis templum aperiri referunt. (7) Sunt ibidem Lyci domus ruinæ et sepulcrum Semeles; nam Alcmenæ sepulcrum non est; sed eam post mortem in lapidem conversam memorant, neque omnino de ea idem est Thebanis qui Megarensibus sermo. Dissentiunt enim plerumque inter se aliis item de rebus plerisque omnibus Græci. Erecta etiam ibi sunt a Thebanis Amphionis liberis monumenta seorsum maribus a puellis.

CAPUT XVII.

_ De aliis Thebarum memorandis, Dianæ Eucleæ delubro et Antipœni filiabus pro patria mortem sponte oppetentibus — Minervæ Zosteriæ signis — Zethi et Amphionis sepulcro — de Phoco et Antiope narratio — de saxis quæ Amphionis cantum secuta sunt. _

Prope est Dianæ delubrum Eucleæ (_Gloriosæ_). Signum Scopæ opus est. Sepultas in templo Antipœni filias dicunt Androcleam et Alcidem. Quum enim Thebani duce Hercule cum Orchomeniis prœlium commissuri essent, oraculum redditum est, ejus belli victoriam penes eos fore quorum civis qui generis. claritate præstaret sibi ipse mortem ultro conscisceret. Erat Antipœnus natalium dignitate omnium suorum civium facile princeps, sed adduci is non poterat ut libenter mortem pro populi salute oppeteret; at ejus filiæ alacriter se devoverunt. Necem itaque quum sibi ipsæ conscissent, publicos promeritæ sunt honores. (2) Ante ædem Eucleæ Dianæ leo e lapide factus collocatus est. Dedicasse dicitur Hercules victis in pugna Orchomeniis et eorum rege Ergino Clymeni filio. Proxime abest Apollo Boedromius et qui Agoræus (_Forensis_) vocatur Mercurius; fuit hoc quoque Pindari donum. Distat liberorum Amphionis rogus a sepulcris dimidium stadii. Permanet adhuc hujus rogi cinis. (3) Prope duo sunt Minervæ lapidea signa Zosteriæ cognomento, ab Amphitryone, ut perhibent, dedicata; illic enim dicitur arma induisse cum Eubœensibus et Chalcodonte congressurus: ipsum vero arma induere veteres Cingere (ζώσασθαι) dixerunt. Homerum quoque quum Agamemnonem Marti, similem zona fecisset, de armorum ornatu id intelligi voluisse putant. (4) Exstat Zethi et Amphionis commune monumentum terræ non sane magnus tumulus; ex eo qui Tithoream Phocensium incolunt terram, surripere magnopere student; eo vero id agunt tempore quum sol taurum permeat. Tunc enim si amotam ex eo tumulo terram ad Antiopes monumentum (adjecerint), ager suus Tithorensibus fœcundior redditur, Thebanis longe secus: quare per eos dies diligenter sepulcrum custodiunt Thebani. (5) Id ita esse ex Bacidis oraculis persuasum est utrique urbi. Sunt enim in oraculis istis etiam hæc:

Inferias quando a Tithorensi plebe precesque et vota accipiet cum fratre Amphione Zethus, Phœbus Agenoreum irradiat quum lumine Taurum; tum noxam ingentem vitato quæ ingruit urbi. Nam fruges in agris pereunt, si siveris illos demere de terra Phocique apponere busto.

(6) Phoci monumentum Bacis dixit hac de causa: Lyci uxor præ ceteris diis Baccho honorem habebat; quum vero passa esset quæ vulgo prodita sunt, Bacchus Antiopæ vehementer succensuit; invidia vero deorum esse solet, unde immanes excitentur pœnæ; narrant itaque Antiopen insaniisse et mente captam totam pererrasse Græciam; Phocum vero Ornytione Sisyphi filio genitum, quum in eam incidisset (_?_), insaniæ morbo liberasse et uxorem duxisse; quocirca commune Antiopiæ et Phoco monumentum positum fuit. (7) At eos lapides qui Amphionis tumulo subjacent nulla cura aut arte elaborati, ea tradunt esse saxa quæ Amphionis cantum secuta fuerant. Etiam de Orpheo proditum est feras fidibus canentem secutas.

CAPUT XVIII.

_ Memoranda sepulcra in via a Thebis Chalcidem versus, Menalippi — Tydei — sepulcra Œdipi filiorum et sacra, quæ ibi fiunt — sepulcrum Hectoris et Œdipodius fons. _

Thebis Chalcidem ab his Prœtidibus portis iter est. In ipsa militari via Melanippi sepulcrum ostenditur, viri bellicis laudibus Thebanorum longe præstantissimi, qui quum Thebas Argivi oppugnatum venissent, Tydeum et Mecisteum Adrasti fratrem occidit; interfectus vero et ipse ab Amphiarao dicitur. (2) Huic tumulo proximi sunt rudes lapides tres. Qui Thebanorum vetustas res commemorant, ibi Tydeum situm esse autumant et a Mæone sepultum. Homeri vero ex Iliade versum in hujus rei testimonium proferunt:

Tydeos, alta tegit Thebis quem terra sepultum.

(3) Exin proxima sunt Œdipi filiorum sepulcra. Ad ea quæ fiunt sacra etsi ipse non spectavi, narrantibus tamen fidem habui. Aiunt enim Thebani et aliis ex iis qui heroes vocantur, et Œdipi filiis inferias a se mitti. His vero dum addent, quum flammam, tum emissum ex ea fumum in partes duas discedere. (4) Id ego ut crederem me adduxit quod in Mysia, quæ supra Caicum est, vidi. Est ibi modica urbs Pioniæ appellata, cujus conditorem Pionin de posteris Herculis unum incolæ perhibent. Huic dum parentant, sponte fumus e sepulcro exsilit. Hoc ipse dum accideret vidi. Tiresiæ etiam monumentum, quod abest a sepulcro filiorum Œdipi stadia ferme quindecim, ostendunt Thebani. Verum quum et ipsi fateantur Tiresiam in Haliartia e vita excessisse, cenotaphium esse qui apud se est tumulum credunt. (8) Est etiam ad eam quæ Œdipodia appellatur aquam Hectoris Priami filii apud Thebanos monumentum. Ejus enim ossa ex hujusmodi oraculo ab Ilio se deportasse tradunt:

Excelsa incolitis Cadmi qui mœnia Thebas, si patriam optatis nunquam non esse beatam, ex Asia transferte domum magni Hectoris ossa; hic Jovis imperio heroem sua justa manebunt.