[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 54
Minervæ etiam Areæ (_Martiæ_) apud Platæenses fanum est; de manubiis erectum fuit quas e pugna Marathonia cum Platæensibus Athenienses communicarunt. Signum e ligno est inauratum; ejus os, summæ manus et pedes e Pentelico lapide; magnitudine prope pari cum ea Minerva quam Athenienses in arce ex ære item de Marathonia præda ceu primitias dedicarunt. Phidias vero erat qui etiam hanc Platæensium Minervam fecit. (2) Picturæ in æde sunt Polygnoti, Ulysses patrata procorum cæde; Onasiæ, Argivorum prior ad Thebas expeditio. Atque hæ quidem picturæ in parietibus primi aditus cernuntur. Ad pedes deæ est Arimnesti imago. Dux hic Platæensium fuit in pugna contra Mardonium et ante etiam ad Marathonem. (3) Est Cereris quoque cognomento Eleusiniæ Platæis fanum et Leiti sepulcrum. Unus hic ex omnibus Bœotorum ducibus e belio Trojano domum rediit. Gargaphiæ fontem Mardonii equitatus corrupit, quod Græcorum copiæ quæ contra se stabant illa aqua utebantur. Est tamen fons ille post a Platæensibus restitutus. (4) In via quæ a Platæa Thebas ducit fluvius est Oeroe. Filiam fuisse Asopi Oeroen dicunt. In citeriore Asopi ripa juxta fluvium ad inferiora flectentibus stadiûm intervallo prope quadraginta, Scoli ruinæ sunt, inter quas exstat imperfecta ædes Cereris et Proserpinæ cum dearum signis item ad dimidias tantum partes perfectis. Dividit adhuc a Thebano Platæensem agrum Asopus.
CAPUT V.
_ De primis Thebaidis incolis et regibus, Ogygo, Cadmo — Polydoro, Pentheo — Amphione et Zetho — de Amphionis musica arte varia narratio — de Laio et Œdipode — Polynice et Eteocle — Thebis ab Argivis captis et de Thersandro — de Tisameno et reliquis Thebanorum regibus. _
Qui primi Thebaidem terram tenuerint, Enctenas fuisse tradunt, quorum rex fuerit Ogygus, homo indigena. Ab eo nempe poetarum plurimis Thebas Ogygias cognomine appellant. Periisse hunc populum ferunt pestilentia. Successisse in eas sedes Hyantes et Aones, Bœoticas, opinor, non alienigenas gentes. Jam vero quum in ea loca Cadmus Phœnicum copias adduxisset, prœlio fusi Hyantes postera nocte profugere; Aones Cadmus supplices manere et cum Phœnicibus permisceri facile passus est. (2) Aones quidem vicatim adhuc habitabant, Cadmus vero oppidum, cui et nunc idem est nomen, Cadmeam condidit. Sed aucta postea urbe inferioribus Thebis pro arce Cadmea fuit. Illustres omnino Cadmi nuptiæ fuere, si, quod Græcorum sermone proditum est, Martis et Veneris filiam uxorem duxit. Ipsius quoque filiæ magnam celebritatem nactæ sunt, quod Semele ex Jove pepererit, Ino in marinas deas relata sit. (3) Eodem Cadmo regnante maximæ post ipsum Cadmum opes fuere Spartorum: quorum nomina Chthonius, Hyperenor, Pelorus et Udæus; nam Echionem virtutis ergo quem sibi generum adscisceret dignum Cadmus duxit. Hos sane viros, quod nihil amplius comperti habeam, fabulæ assentiens Spartos a satu quo dicuntur editi appellatos crediderim. Postquam Cadmus ad Illyrios, ad Encheleas scilicet Illyricum populum, commigraverat, Polydorus ejus filius paternum imperium tenuit. (4) Pentheus quidem Echionis filius et generis dignitate et regis amicitia plurimum pollebat; verum quum esset insolentior et plane impius, Baccho violati numinis pœnas dedit. Polydoro Labdacus filius fuit. Hunc pater, quum e vita decederet, puerum adhuc relicturus erat; quare filium una cum regno Nycteo in tutelam tradidit. (5) Quæ huc pertinent reliqua mihi in Sicyoniarum rerum commentario exposita sunt; cujusmodi scilicet mors Nyctei fuerit et quemadmodum ad Lycum ejus fratrem pueri tutela et Thebanorum principatus pervenerit. Et Lycus quidem Labdaco jam adulto regnum restituit. Sed quum non ita multo post ipse quoque Labdacus diem suum obiisset, rursus Lycus Labdaci filium Laium in tutelam suam recepit, (6) Lyco jam tutelam gerente iterum Amphion et Zethus collecta militum manu agrum invadunt; et Laium quidem periculo subtraxerunt ii quibus curæ fuit providere, ne Cadmei generis nomen in posterum aboleretur; Lycum vero Antiopes filii prœlio vicerunt. Iidem regno potiti oppidum inferius cum Cadmea conjunxerunt; urbem totam Thebas ob cognationem quæ cum Thebe ipsis fuit, nuncuparunt. (7) Hujus rei testimonio mihi sunt Homeri in Odyssea versus:
Qui portis septemgeminis et turribus altis cinxerunt Thebas: neque enim sine turribus ausi incolere, invicti quanquam illi viribus essent.
De Amphionis vero cantu et quod muros ad lyram erexerit, nullam prorsus in carminibus suis fecit mentionem. Hanc in musicis famam idcirco est Amphion consecutus, quod a Lydis ob Tantali affinitatem Lydios modos didicit primusque chordas tres ad quattuor a superioribus inventas addidit. (8) Is qui carmina in Europam fecit, memoriæ prodidit, Amphionem Mercurio magistro lyræ primum usum didicisse, cantu vero saxa et feras duxisse. At Mœro Byzantia, quæ heroica carmina et elegos scripsit, Amphionem tradit primum omnium Mercurio aram dedicasse et idcirco lyram ab eo accepisse. Aiunt etiam apud inferos Amphionem ob eas contumelias plecti, quas in Latonam et ejus filios jecerat. (9) De pœna ejus in carmine mentio est cui Minyas nomen spectat vero Amphionis æque ac Thamyridis Thracis pœnam. Posteaquam vero Amphionis domus pestilentia deleta est, et Zethus, quum genitum ex se puerum ipsa ob certam noxam mater peremisset, ipse quoque animi ægritudine contabuit; (10) ibi Laio Thebani regnum detulerunt. Laio regi, qui Iocastam uxorem duxerat, Delphis venit oraculum, a filio, si quis ei ex Iocasta nasceretur, ipsum interfectum iri. Quare Œdipum exposuit. At ille quum adolevisset, et patrem occidit et matrem uxorem duxit. Filios vero ex ea nullos ei natos esse testimonio mihi sunt qui in Odyssea leguntur Homeri versus:
(11)
Vidi etiam Œdipodis matrem, formosam Epicasten quæ fœdo imprudens temeravit crimine vitam gnati juncta toro; genitorem occiderat ille. Mox tamen in lucem visum hoc proferre deis est.
Quî igitur cogitari potest, deos hoc mox patefecisse, si nimirum quattuor liberi nati erant Œdipo ex Epicasta? Verum Eurygania illos Hyperphantis filia peperit; quod is qui carmina illa condidit quæ Œdipodia nominant, declarat; Onasias etiam Platæensibus tristem demisso vultu ob filiorum dimicationem pinxit Euryganiam. (12) Polynices enimvero vivente adhuc et imperante Œdipo Thebis discessit, metuens ne diris quibus ipsos pater devoverat esset obnoxius. Quum autem Argos confugisset et jam filiam ei nuptum dedisset Adrastus, ab Eteocle fratre accersitus post Œdipi mortem Thebas revertit. Orto vero cum fratre dissidio, urbe pulsus iterum exulavit. Petitis deinde ab Adrasto copiis quibus reditum in patriam pararet, exercitum perdit, ipse vero singulare cum fratre certamen init ex provocatione. (13) Certantes quum periissent, regnum devenit ad Eteoclis filium Laodamantem, cujus pueri tutorem agens Creon imperabat, filius Menœcei. Adoleverat jam Laodamas ac penes ipsum regnum erat, quum iterum Argivi Thebas oppugnatum exercitum misere. Iis cum exercitu Thebani occurrerunt ad Glisantem, quumque ad manus ventum esset, Ægialeum Adrasti filium Laodamas occidit. Ab Argivis vero prœlio superatus, cum ea Thebanorum manu quæ illum ultro secuta est, insequenti nocte fuga se in Illyrios recepit. (14) Hostes captas Thebas Thersandro Polynicis filio tradidere. Jam vero quum Agamemnonis copiarum pars, dum ad Trojanum bellum contenderet, ab instituto navigationis cursu aberrasset et in Mysia cladem accepisset, fors ita tulit ut Thersander quoque, cujus in ea pugna præ ceteris Græcis virtus enituerat, a Telepho occideretur; est vero ei monumentum erectum circa Caici campos in Elæa urbe, lapis in subdiali fori parte, quo in loco ei parentant, ut ipsi dicunt; incolæ. (15) Thersandro mortuo, altera jam classe contra Paridem et Trojanos comparata, Peneleum sibi ducem delegere, quod Tisamenus Thersandri filius nondum per ætatem erat imperio capessendo idoneus. Interfecto ab Eurypylo Telephi filio Peneleo, regem Tisamenum declarant, Thersandro et Demonassa Amphiarai filia genitum. Furiarum Laii et Œdipi Tisamenus quidem non est expertus iram, (16) verum filius Tisameni Autesion, adeo ut ad Dores transmigrarit, jussu oraculi. Eo jam profecto regem crearunt Damasichthonem, Opheltæ filium, nepotem Penelei. Damasichthoni Ptolemæus filius fuit; Ptolemæo Xanthus, quem Andropompus in singulari certamine non virtute, sed dolo interfecit. Placuit in postremum Thebanis non uni amplius, sed pluribus reipublicæ summam committere.
CAPUT VI.
_ De Thebanorum rebus bello gestis — calamitatibus quibusdam divinitus significatis. _
Inter ea autem quæ ipsis vel prospera vel secus in belli certaminibus evenere, hæc ego maxime memoratu digna comperi. Victi ab Atheniensibus prœlio sunt quum illi eo bello quod de agri finibus gerebatur, Platæensibus opem tulissent. Alteram etiam cladem accepere ad Platæam cum iisdem Atheniensibus acie congressi, quo tempore Xerxis amicitiam Græcorum saluti anteponere visi sunt. (2) Verumtamen hujus rei culpa non fuit penes universum populum; tunc enim paucorum principatus, non patria reipublicæ administratio vigebat. At profecto si Pisistratus vel ejus filii Barbaris in Græciam invadentibus adhuc Athenis dominati essent, dubitari non potest quin ipsi quoque Athenienses, quod in Persarum studia propensiores essent, crimine vacaturi non fuissent. (3) Posteriore vero tempore etiam Athenienses ad Delium in Tanagræis victi sunt a Thebanis, et Hippocrates Ariphronis filius imperator cum majore militum parte cecidit. Lacedæmoniis statim post Persarum discessum usque ad id bellum quod Peloponnesii Atheniensibus intulerunt, cum Thebanis optime convenit. Bello autem confecto et exarmata jam Atheniensium classe non ita multo post Thebani una eum Corinthiis arma contra Lacedæmonios moverunt. (4) Quum vero pugna ad Corinthum et Coroneam superati fuissent, mox ad Leuctra omnium quas de Græcis Græcos unquam reportasse noverimus maxime illustrem sunt victoriam adepti. Tunc et decurionatus quos in civitatibus constituerant Lacedæmonii, sustulerunt; et harmostas Spartanorum ejecerunt. Phocicum deinde bellum, quod Sacrum Græci appellarunt, annos perpetuos decem gesserunt. (8) In rerum Atticarum historia jam ante conscripsimus cladem illam ad Chæroneam universis Græcis calamitosam fuisse; Thebanorum tamen inprimis res vehementer attrivit: sunt enim illi præsidium coacti intra urbis mœnia recipere, quod post Philippi demum mortem regnante jam Alexandro ejicere conati sunt. Quo facto futura eis pernicies illico est divinitus significata. Atque in Cereris fano Legiferæ prorsus alia quam ante Leuctricam pugnam signa iis exstiterunt: (6) tum enim albis, aggrediente vero Alexandri et Macedonum exercitu nigris araneæ valvas fani telis obduxerunt. Proditum etiam est annalibus in Attica terra cinere pluisse anno uno antequam Syllæ arma ingens Atheniensibus exitium importassent.
CAPUT VII.
_ Thebani ejecti a Cassandro restituuntur — de Cassandri odio in Alexandri domum ejusque morte — Cassandri liberorum factis — Thebanis in bello Mithridatico a Sylla multatis. _
Thebani ab Alexandro expulsi quum Athenas profugi se recepissent, post a Cassandro Antipatri filio restituti sunt. Ad instaurandas Thebas egregiam præ ceteris operam navarunt Athenienses, rem adjuvarunt tamen etiam Messenii et Megalopolitani. (2) Restituisse vero Thebas Cassandrum crediderim Alexandri maxime odio. Ejus enim domum totam funditus evertere contendit. Nam et Olympiadem Alexandri matrem iis Macedonum qui in eam acerrimis flagrabant odiis, lapidibus obruendam tradidit, et Alexandri filios Herculem ex Barsine, Alexandrum ex Rhoxane susceptos venenis peremit. Neque ipse tamen fortunatus e vita discessit. Ex morbo enim aquæ subter cutem fusæ vivens etiamnum erumpentibus undique vermibus extabuit. (3) Ex ejus vero liberis Philippum natu maximum, ubi non multo post regnum susceperat, tabida corporis lues sustulit. Post hunc Antipater Thessalonicen matrem interfecit, Philippo Amyntæ filio et Nicasipolide genitam. Parricidii ea fuit causa, quod ea plus benevolentiæ Alexandro, qui erat Cassandri liberûm minimus, impertiret. At Alexander, accito in auxilium Demetrio Antigoni filio, interempto fratre Antipatro matris quidem cædem ultus est; verum intellexit percussorem paratum quem sibi socium adsciverat. (4) A Cassandro itaque deorum aliquis quisquis ille fuerit meritam pœnam exegit. Thebanis Cassandri auspiciis vetus omnis murorum ambitus est restitutus. Sed oportuit etiam in posterum magnorum eos malorum minime expertes esse. Quum enim Mithridati cum Romanis bellanti se adjunxissent, nulla, opinor, alia ratione quam publica Atheniensium amicitia adducti, Sylla cum exercitu in Bœotiam ingresso periculi terrore studia statim sua, mutata sententia, ad Romanos converterunt. (5) Non tamen Sylla propterea quicquam de sua in illos ira remisit. Nam et alia ad Thebanorum fortunas comminuendas excogitavit et dimidia agri eos parte multavit. Factum vero suum hujusmodi prætexuit causa. Quum primum bellum contra Mithridatem gerere cœpit, ob pecuniæ inopiam donaria omnia conflavit ex Olympia, ex Epidauro, ex Delphici etiam Apollinis templo quæ Phocenses reliqua fecerant. (6) Hæc igitur militi divisit: diis vero pro opibus illis dimidiam agri Thebani partem adjudicavit. Sed Romanorum liberalitate ereptum agrum postea Thebani receperunt. Ceteroquin ex eo tempore ad summam reducti sunt imbecillitatem. Ætate mea inferior urbs tota, delubris deorum exceptis, deserta est; arx tantum habitatur, Thebarum, non Cadmeæ amplius nomine.
CAPUT VIII.
_ De Potniarum reliquiis, memorandis et templo Bacchi Ægoboli — loco, ubi Amphiaraus terræ hiatu absorptus — septem Thebarum portis, earumque nominibus. _
Ubi Asopum transieris, ab urbe ipsa decem stadiorum intervallo Potniarum ruinæ sunt, et inter ipsas Cereris et Proserpinæ lucus. Signa ad fluvium Potnias præterlabentem Potniadas deas appellant. Iis stato tempore et alia patrio ritu faciunt sacra et in locum quæ Megara vocant lactentes sues mittunt; eosdemque sues proxima anni tempestate apud Dodonam aiunt. *** Id ut credat sibi qui volet in animum inducat. Est ibidem et Bacchi ædes, cognomine Ægoboli (_Capram jaculantis_) (2) Ita enim aliquando accidit, ut dum sacrificarent, per temulentiam eo vecordiæ processerint, ut ipsum Bacchi sacerdotem occiderint. Quod piaculum quum atrox pestilentia consecuta esset, ex Delphici Apollinis responso puerum Baccho jam pubescentem mactandum acceperunt. Sed non multis post annis deum ipsum capellam pro puero supposuisse tradunt. Potniis etiam puteus monstratur, e quo potantes equas in furorem agi tradunt. (3) Qua est a Potniis Thebas iter, ad viæ dexteram circumsepta est area non utique magna in eaque columnæ positæ. Ibi terram Amphiarao se diffidisse credunt. Addunt ad fabulam, neque aves illis columnis insidere, neque ejus areæ herbam ullum vel mansuetum vel ferum animal attingere. (4) Thebani in veterum murorum ambitu portas septem habuere, quæ adhuc manent. Sumpsisse audivi nomina, Electridem ab Electra Cadmi sorore; Prœtides a Prœto homine indigena. Qua vero hic ætate vixerit et unde genus duxerit, perdifficile erat inventu. Neistas nominarunt quod in cithara chordarum unam, cui Nete nomen, Amphion ante hanc portam invenisse dicitur. Audivi etiam Zethi, qui frater Amphionis fuit, filio Neis nomen fuisse, et ab isto Neide portæ nomen datum. (5) Jam Crenæas portas a fonte denominant. Hypsistas (_Altissimas_) vero ex eo nominant quod ** Ad eas portas Jovis Hypsisti cognomine sacellum. Præter eas quas connumeravimus portas est quæ Ogygiæ nominantur, et omnium postremæ Homoloides; harum etiam portarum nomen novissimum esse mihi videbatur, Ogygiarum vero antiquissimum. (6) Homoloides vero nominatas esse dicunt ex eo, quod in pugna cum Argivis ad Glisantem accepta clade, quum plurimi Laodamantem Eteoclis filium secuti ex urbe profugissent, eorum pars una ab itinere in Illyrios capessendo abhorruisset, conversi autem in Thessalos Homolen occupassent, omnium qui in Thessalia sunt montium maxime fertilem et aquis irriguum. (7) Illinc a Thersandro Polynicis filio postliminio revocatos portas, quibus redeuntes urbem introierunt, ab Homole nuncupasse Homoloides. A Platæa quidem venientes Electræ portæ excipiunt. Ad eas Capaneum Hipponoi filium, dum vehementiore impetu muros ascendere conatur, fulmine ictum memorant.
CAPUT IX.
_ De Argivorum primo bello contra Thebas suscepto — Thersandri et Epigonorum bello contra Thebanos — carmine de hoc bello composito. _
Atque hoc quidem bellum quod Argivi gesserunt, eorum omnium quæ heroicis temporibus inter Græcos gesta fuere, longe dignissimum quod hominum memoriæ proderetur fuisse existimo. Est enim ab Eleusiniis cum reliquis Attici nominis populis, et a Thebanis cum Minyis ita pugnatum, ut brevi exercituum incursione et unico conflictu debellatum fuerit, conversis mox ad concordiam et fœdera hominum animis. (2) At Argivorum exercitus in mediam Bœotiam ex media venit Peloponneso, et Adrastus ex Arcadia et a Messeniis auxilia coegit; quum interea Thebanis auxilio copiæ a Phocensibus missæ venirent et ex Minyade terra Phlegyæ. Prœlio vero ad Ismenum inito in ipso congressu Thebani superati et in fugam versi intra mœnia se recepere; (3) verum quum muros oppugnare Peloponnesii nescirent, atque animorum audacia magis quam arte freti impetum facerent, eorum multos de muris deturbantes Thebani occiderunt; et facta deinceps in turbatos ordines eruptione etiam reliquos prostravere, adeo ut totus exercitus uno Adrasto excepto perierit. Sed ea Thebanis victoria magna stetit clade. Ex eo usurpatum, ut si qua victores pernicies opprimat, Cadmea victoria dicatur. (4) Non multis post annis Thersandro duce Thebas adorti ilii sunt quos Epigonos Græci vocant. Satis autem constat, eorum signa secutos non tantum Argivos, Messenios et Arcadas, sed in auxilium accitos Corinthios etiam et Megarenses. Thebanis rursus opem finitimi tulere. Acriter utrinque est ad Glisantem dimicatum. (5) E Thebanis multi statim post cladem acceptam cum Laodamante effugerunt, reliqui per obsidionem subacti sunt. Et hoc quidem bellum est carmine perscriptum, cui Thebaidis nomen est inditum. Cujus Callinus mentionem faciens ab Homero factum esse censet, cui multi et ii non ignobiles auctores assentiuntur. Ego certe poesin illam secundum Homeri sane Iliadem et Odysseam plurimi facio. Et hactenus de bello quod cum Thebanis Œdipi filiorum causa gesserunt Argivi.
CAPUT X.
_ De memorandis prope Thebas — Apolline Ismenio, Minerva ac Mercurio Pronais — Mantûs sella — Apollinis Ismenii annuo sacerdote — Marlis fonte et Caantho. _
Non longe a portis commune sepulcrum exstat eorum qui in acie cum Alexandro Macedone confligentes mortem oppetiere. Monstrant proximo loco campum, in quo occisi a Cadmo ad vicinum fontem draconis dentium facta semente (si fabulæ est fides habenda) terra homines edidit. (2) Ad portæ dexteram collis est Apollini sacer; et collis et deus eodem nomine Ismenius dicitur Ismeno fluvio præterfluente. In ipso ad ædem aditu Minervæ et Mercurii marmorea signa sunt; Pronai (_Vestibulares_) appellantur; Mercurium Phidias, Minervam Scopas fecisse dicitur. Templum proxime erectum est; in eo signum magnitudine ei quod in Branchidis est, par, specie etiam ipsa ab illo nihil differt. Eorum signorum si quis alterum viderit et a quo factum fuerit cognoverit, nimirum ille haud magno negotio, quum alterum intueatur, item Canachi opus esse cognoscat; tantum interest quod ille in Branchidis Apollo ex ære, Ismenius hic e cedro est. (3) Est eodem in loco saxum super quo Manto Tiresiæ filiam sedisse tradunt; jacet ante ipsum templi vestibulum; nostra etiamnum ætate Mantûs sellam vocant. Ad templi dexteram effigies e marmore sunt; eas esse dicunt Heniochæ et Pyrrhæ filiarum Creontis, qui dum Laodamanti Eteoclis filio tutor esset, imperium tenuit. (4) Apollini Ismenio hac etiam ætate Thebani puerum claris natalibus, forma et robore præstantem, annuum sacerdotem deligunt. Daphnaphorus (_Lauriger_) ei cognomen est, quod serta e lauri foliis gestant pueri. Non habeo satis compertum an omnes qui Daphnaphori munus obierint ex patrio instituto æneum Apollini tripodem dedicent; existimo certe nulla lege illos teneri: paucos enim illic tripodes vidi; igitur e ditissimis orti parentibus pueri dedicare videntur. Eorum tripodum est maxime insignis tum operis vetustate, tum hominis dignitate, quem Amphitryo dedicavit Hercule laurum gestante. (5) Supra Ismenii, fontem videas quem Marti sacrum dictitant, et a Marte fontis custodiam draconi demandatam. Prope est Caanthi tumulus; Meliæ fratrem, Oceani fuisse filium Caanthum dicunt, missum vero a patre sororem raptam quæsitum. Quum in Apollinis eam esse potestate comperisset neque omnino abducere puellam potuisset, ignem in lucum, quem Ismenium vocant, injicere ausum, ob eam rem (uti narrant Thebani) sagittis ab Apolline confixum. (6) Est illic quidem Caanthi sepulcrum; e Melia vero Apollinem aiunt filios duos suscepisse, Tenerum et Ismenium; illi divinationem dedisse, ab Ismenio fluvium nomen accepisse. Neque tamen hic ante nomine caruit; nam priusquam Ismenius Apollini nasceretur, Ladon amnis nuncupabatur.
CAPUT XI.
_ Memoranda Thebarum, Amphitryonis domus — imagines mulierum, quæ Pharmacides dicuntur, et Herculis templum — de Dædalo et Icaro — signis et ornamentis templi Herculis — ara Apollinis Spodii. _
Ad lævam ejus portæ cui Electræ nomen, domus rudera sunt, quam inhabitasse Amphitryonem memorant quum e Tirynthe ob Electryonis cædem fugisset. Visitur adhuc inter ea rudera Alcmenæ thalamus. Eum a Trophonio et Agamede Amphitryoni exædificatum Thebani dicunt, atque inscriptionem in eo positam fuisse hanc:
Uxorem Alcmenen olim quum huc ducere vellet Amphitryon, thalamum hunc sibi legit, quem fabricarunt Anchasius docta arte Trophonius atque Agamedes.