[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 53

Chapter 53 3,343 words Public domain Markdown

Opportuno hoc tempore Philopœmen facta in Spartam irruptione Lacedæmonios, ut se in Achæorum concilium contribuerent, adegit. Non multo post Titus (_Quinctius Flamininus_), cui bellum in Græcia decretum fuerat, et Diophanes Diæi filius Megalopolitanus, quem tunc sibi ducem Achæi delegerant, ad Lacedæmonem cum infesto exercitu accesserunt, id nempe Lacedæmoniis crimini dantes quod novas res contra Romanos moliti essent. At Philopœmen, etsi privatus tunc erat, portas tamen occludendas irruentibus hostibus curavit. (2) Ob hæc merita et ob res in utrumque tyrannum gestas Lacedæmonii domum Nabidis talentis centum et eo pluris æstimatam, ei dare volebant: at ille pecuniam eam rejecit; jussit autem eum, qui in Achaico conventu plurimum auctoritate apud multitudinem valeret, ea largitione conciliari; in quo Timolaum ab eo significatum fuerunt qui crederent. (3) Jam vero rursus ei ab Achæis imperio decreto, quum Lacedæmonii jam civile bellum capesserent, trecentos ille homines seditionum auctores e Peloponneso ejecit et Helotum prope tria millia vendidit, urbisque muros demolitus puberibus omnibus iis exercitationibus, in quibus ex Lycurgi lege versabantur, interdixit; contra vero ut eas Achæorum puberes susciperent, edixit. Sed patria postea instituta Spartanorum pueris Romani restituerunt. (4) Jam Antiocho ad Seleucum, cui Nicator cognomen fuit, genus referente, Syrorumque auxiliis a Romanis Manii ductu ad Thermopylas [victis], quum Aristænus Megalopolitanus Achæos hortaretur, ut Romanorum imperata omni ex parte facerent neque ulla omnino in re ipsis adversarentur, turbato illum præ ira vultu aspiciens accelerare dixit Græciæ fatum. Manio deinde Lacedæmoniorum exules restituere contendenti acriter pro concione restitit. Post ilius vero profectionem exules Philopœmenis permissu Spartam redierunt. (5) Sed enim et ipsum aliquando justa manebat ob nimiam animi elationem pœna. Nam quum Achæorum imperator jam octavum renunciatus fuisset, homini cuidam haudquaquam obscuro, quod vivus in hostium potestatem venisset, objecit; neque ita multo post coortis inter Messenios et Achæos inimicitiarum causis Lycortam cum exercitu misit Philopœmen ad Messeniorum agrum depopulandum, ipse triduo post, etsi vehementi febri laborabat ac jam annum impleverat septuagesimum quin tamen ejus excursionis particeps esset, se continere non potuit. Secutus igitur Lycortam est cum equitibus et peltatis circiter sexaginta. (6) Lycortas totaque ejus manus quum neque hostes ullo damno affecissent, neque ipsi quicquam grave passi essent, tum jam domum rediere. Philopœmen vero inter dimicandum accepto in capite vulnere quum ex equo concidisset, vivus Messenen pertractus est, ubi advocata statim concione quum sententiæ non eædem ab omnibus, sed diversissimæ ferrentur, (7) Dinocrates et Messeniorum locupletissimi quique occidendum omnino Philopœmenem censebant; at plebs vitæ ejus parcendum esse maximo studio contendebant, Græci nominis parentem, eo insignioribus etiam titulis appellantes. Sed Dinocrates Messeniis invitis veneno misso hominem de medio tollendum curavit. (8) Verum non multo post, ubi Lycortas ex Arcadia et Achaia comparatum exercitum contra Messenem duxit, populus Messeniorum dedit se Arcadibus, atque omnes qui Philopœmeni necis auctores fuerant præter Dinocratem (is enim sibi ipsi manus conscivit) comprehensi pœnas dederunt. Ossa Philopœmenis Arcades Megalopolin reportarunt.

CAPUT LII.

_ De fortium virorum Græciæ proventu in Philopœmene exstincto — viri fortes Græciæ breviter recensentur — versus Philopœmenis signo inscripti memorantur. _

In quo sane viro bonorum et fortium virorum est in Græcia consumpta progenies. Primus etenim Miltiades Cimonis filius vincens ad Marathonem Barbaros et classem Persarum reprimens, cunctæ Græciæ salutem attulit; postremus Craugidis filius Philopœmen. Nam qui ante Miltiadem præclara suæ virtutis documenta dederunt, Codrus Melanthi filius, Spartanus Polydorus, Messenius Aristomenes, et si qui possunt alii cum his enumerari, patriam quisque suam jure videri possint, non universam Græciam servasse. (2) Post Miltiadem vero, et Leonidas Anaxandridæ et Neoclis filius Themistocles Xerxem e Græcia expulerunt, duobus hic navalibus prœliis, ille nobili ad Thermopylas pugna. Aristidi Lysimachi et Pausaniæ Cleombroti filio, qui ad Platæas Græcis duces præfuerunt, huic quæ postea commisit crimina, illi imposita insulis vectigalia, quum antea omnes Græci nominis populi a tributis immunes fuissent, servatæ Græciæ gloriam eripuerunt. (3) Xanthippus quidem Ariphronis et Cimon, ille deleta Persarum classe ad Mycalen Leotychide Spartanorum rege adjuvante, hic multis et æmulatione dignissimis facinoribus de Græcis optime meriti sunt. At qui bello Peloponnesiaco, quod est contra Athenienses gestum, exercitibus præfuerunt atque ex iis gloria præstantissimum quemque jure quis Græciæ parricidas et prope (ut ita dicam) demersores appellarit. (4) Græcorum autem imperium jam graviter perculsum Conon Timothei et Polymnidis filius Epaminondas ad spem salutis revocarunt; quum uterque, ex insulis ille et maritimis locis, ex urbibus hic mediterraneis præsidia et Lacedæmoniorum præfectos ejecissent decurionesque in singulis civitatibus in ordinem coegissent. Epaminondas ad hæc duarum minime obscurarum urbium, Messenes et Arcadicæ Megalopolis, accessione Græciam illustriorem reddidit. (5) Adnumerandi Græciæ parentibus jure etiam fuerint Leosthenes et Aratus. Ille enim Græcos conductitios qui Persis stipendia fecerant, ad quinquaginta prope millia, in naves impositos invito etiam Alexandro in Græciam incolumes reportavit. Arati vero merita ex iis cognosci possunt, quæ de Sicyoniorum rebus gestis supra jam conscripsimus. (6) Ad Philopœmenis quidem statuam Tegeæ talis legitur inscriptio:

Cujus virtutem mirata est Græcia, quique multa manu gessit multaque consilio, Arcados invicti Philopœmenis hæc monumenta, quem belli ornavit gloria clara ducem. Huic duo de geminis excelsa tropæa tyrannis erexit Sparte libera servitio. Grata etiam Tegea pro libertate recepta Craugidis hæc gnato magnanimo posuit.

Ac talis quidem illic exstat inscriptio.

CAPUT LIII.

_ Cur Tegeatæ Apollini Agyieo signa dedicaverint, enarratur — de Cydone, Gortyne et Catreo Tegeatarum et Cretensium diversa narratio — de Rhadamantho — quattuor signis Apollinis Agyiei et aliis templis ac signis Tegeæ — cultu Jovis Clarii — reliquis Tegeæ memorandis. _

Apollini vero Agyieo signa ob hujusmodi causam Tegeatæ dedicasse feruntur: Apollinem et Dianam aiunt ubique gentium de iis hominibus sumpsisse pœnas, qui Latonam dum uterum ferret errabundam in terras ipsorum venientem contempsissent. (2) Quare quum ii quos nominavimus dii in Tegeatarum quoque terram venissent, Scephrum Tegeatæ filium clam cum Apolline collocutum esse. Ibi Limon (erat hic quoque de Tegeatæ liberis) in suspicionem venit, fuisse clandestinum illum sermonem aliud nihil quam sui criminationem; impetu itaque facto fratrem occidit; (3) sed mox Dianæ sagittis confixus justas ejus cædis pœnas dedit; tum Tegeates et Mæra ex tempore sacrum quidem utrique deo fecerunt; verum postea quum atrox soli sterilitas incesseret, consulentibus e Delphici Apollinis penetralibus responsum allatum est, lugendum esse Scephrum. Quamobrem in Agyiei sacris et alia in Scephri honorem faciunt, et virgo Dianæ sacerdos unum quempiam insectatur, Dianam dum Limonem persequeretur simulans. (4) Aiunt etiam de Tegeatæ liberis qui reliqui erant ultro in Cretam migrasse, Cydonem, Archedium [_Catreum?_), Gortynem; a quibus urbes nominatæ fuerint, Cydonia, Gortyn, Catreus. Cretenses tamen neutiquam huic Tegeatarum sermoni assentientes Cydonem Acacallide Minois filia et Mercurio genitum dicunt; at Catreum Minois, Rhadamanthi Gortynem filios fuisse. (5) De Rhadamantho quidem Homerus prodidit in Protei et Menelai colloquio, in Elysios campos Menelaum esse venturum, quo multo prius Rhadamanthus jam venerit. Cinæthon vero versibus mandavit Rhadamanthum Vulcani, Vulcanum Tali, Talum Cretis filium fuisse. Sunt sane Græcorum narrationes quum in plerisque, tum in iis maxime quæ ad gentilitates pertinent, inter se dissidentes. (6) Agyieo apud Tegeatas signa quattuor; singula a singulis tribubus posita sunt. Tribuum ipsarum nomina perhibentur, Clareotis, Hippothoitis, Apolloneatis, Athaneatis; sic appellatæ ab agri sorte quam liberis Arcas proposuit suis, et simul ab Hippothoo Cercyonis filio. (7) Est præterea Tegeæ Cereris et Proserpinæ fanum, quas Carpophoros (_Frugiferas_) nominant. Prope Veneri cognomine Paphiæ templum dedicavit Laodice, cui Agapenor pater, is qui bello Trojano Arcadum dux fuit; Paphi tamen illa vixit, uti alio est a nobis loco prius explicatum. Ab eo templo non longe absunt Bacchi delubra duo, Proserpinæ ara, Apollinis ædes cum inaurato simulacro. (8) Ea omnia Chirisophus fecit, Cretensis patria, de cujus ætate et magistro comperti nihil habemus. Longior certe Gnosi apud Minoem Dædali commoratio Cretenses in signorum etiam opificio nobilitavit. Adsistit Apollini ipse Chirisophus e marmore. (9) Habent Tegeatæ quoque aram, quam vocant communem Arcadum. Est ibi Herculis simulacrum; in femore vulnus cernitur, quod in prima cum Hippocoontis filiis dimicatione accepit. Excelsior quidam locus, in quo complures illas Tegeatæ aras habent, Clarii dicitur Jovis; cognomen manifestum est a sortitione Arcadis filiorum ductum. (10) Festos dies quotannis eo in loco agitant Tegeatæ; ac Lacedæmonios quidem, eo se sacro occupatis, cum exercitu fines aliquando invasisse memorant; multa vero quum se effunderet e cœlo nix, præ frigore hostes graviter sub armis laborasse; interea se clam illis ignes accendisse; moxque frigoris incommodo liberatos armis arreptis hosti occurrisse et superiores prœlio discessisse. Conspicatus et alia Tegeæ sum, Alei domum, Echemi sepulcrum et in pila incisam Echemi cum Hyllo pugnam. (11) A Tegea in Laconicum agrum pergentibus ad lævam viæ est Panis ara, est etiam Jovis Lycæi. Restant adhuc templorum fundamenta. Aræ quidem hæ a muris absunt stadia duo. Progressi stadia ferme septem ad Limnatidis Dianæ pervenient. In ea æde ex ebeno signum est. Operis forma cujusmodi quæ a Græcis Æginæa appellatur. Absunt hinc stadia circiter decem Dianæ Cnaceatidis templi ruinæ.

CAPUT LIV.

_ De Alpheo flumine Lacedæmoniorum et Tegeatarum fines constituente — Alphei singulari cursu — Orestis sepulcro et fluvio Garate — memorandis in via quæ a Tegea Argos ducit, templo Bacchi Mystæ — monte Parthenio. _

Lacedæmoniis et Tegeatis agri fines Alpheus est amnis. Ejus caput ad Phylacen, unde non procul influit in eum aqua e fontibus orta non utique magnis, sed numero pluribus, et idcirco Symbola (_confluentes_) est ei loco nomen. (2) Alpheus ipse longe alia quam ceteri amnes est præditus natura. Abdit enim se infra terram sæpe et rursus exoritur. E Phylace primum et e Symbolis emanans mergit se in Tegeatico agro; mox in Asea erumpens et Eurotæ aquas permiscens suas, cuniculo iterum absorptus, (3) emergit quo loco Pegas (_Fontes_) Arcades nominant, ac Pisæum agrum et Olympiam præterlapsus, supra Cyllenen Eleorum navale in mare prorumpit. Neque potest cursum ejus Adriaticum mare inhibere, quominus et hoc, tam magnum et violentum, internatans pelagus, ad Ortygiam pro Syracusis insulam se Alpheum esse ostendat et Arethusæ fonti permisceatur. (4) Recta sane via ad Thyream et vicos qui intra Thyreatarum fines sunt, habet quæ merito in hujus historiæ commentarios referantur: Orestis Agamemnonis filii sepulcrum, ex quo revulsa a Spartano homine ejus ossa memorant Tegeatæ. Nostra quidem ætate sepulcrum ejus non erat amplius intra muros. Præterfluit viam Garates amnis; quem ubi transieris, stadia prope decem progressus Panis fanum offendas, et juxta illud quercum deo sacram. (5) Jam quæ a Tegea Argos ducit via, vehiculis pervia et populari trita est itinere. Adjacent ipsi viæ primum quidem ædes Æsculapii cum suo signo: deinde devertentibus ad lævam unum ferme stadium est Apollinis cognomento Pythii eversa ædes, cujus ipsa duntaxat exstant rudera. Secundum rectam viam locus est quercu plurima condensus. In eo querceto templum est Cereris cognomine Corythensis. Proxima alia ædes Bacchi Mystæ (_Arcani_). (6) Inde Parthenius mons incipit. In eo sacra Telephi area ostenditur, in qua altum a cerva Telephum puerum dicunt. Paululum abest Panis fanum, ubi Phidippidi occurrisse Panem, et quæ ei opus erant monuisse tam Athenienses quam Tegeatæ prædicant. (7) Præbet saltus Parthenius testudines ad lyras compingendas quam accommodatissimas: sed eas accolæ capere verentur, neque a peregrinis capi sinunt, quod Pani sacras putant. Ubi jugum superaveris ac jam in subjacentia arva descenderis, illic fines inter Tegeatas et Argivos sunt, ad Hysias in Argivo agro. Ηæ quidem Peloponnesi regiones sunt et urbes in singulis regionibus, et quæ in singulis urbibus commemoratione dignissima.

PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ BŒOTICA SEU LIB. IX.

CAPUT I.

_ Bœotia Atticæ finitima a Bœoto nomen accepit — de Platæensibus eorumque regibus ac rebus contra Xerxem gestis — Platæenses bis ejecti et restituti. _

Atheniensibus vero Bœotia quum ex aliis partibus Atticæ finitima est, tum eos ad Eleutheras contingunt Platæenses. Bœoti quidem tota in universum gens a Bœoto nomen accepere, quem Itoni et Melanippes nymphæ, Itonum ipsum Amphictyonis fuisse filium dicunt. Oppidatim nomina multa a viris, sed a feminis plura nacti sunt. Platæenses quidem opinione mea origine sunt indigenæ. Nomen ilis inditum putant a Platæa (Asopi) amnis filia. (2) In regum et hos fuisse priscis temporibus imperio satis omnibus constat; tota enim Græcia olim regibus paruit, quum nondum respublicæ institutæ fuissent. Alium tamen e suis regibus neminem quam Asopum, et eo superiorem Cithæronem norunt; a quorum altero flumini, ab altero monti nomen fuerit. Et ipsam sane Platæam, a qua urbs nomen acceperit, facile ut credam adducor fuisse regis Asopi, non amnis filiam. (3) Hujus civitatis ante Marathoniam pugnam nullum exstat memorabile facinus. In eo prœlio quum Athenienses adjuvissent, post Xerxis in Græciam irruptionem cum iisdem Atheniensibus alacriter naves conscenderunt; et intra suosmet deinde fines contra Mardonium Gobryæ filium, Xerxis copiarum præfectum, pugnarunt. Bis autem evenit ut sedibus suis pellerentur et rursus in Bœotiam restituerentur. (4) Bello enim Peloponnesiaco Lacedæmonii Platæam obsessam expugnarunt. Jam vero restituta per eam pacem, quam Græcis a Persarum rege Antalcidas homo Spartanus confecit, quum ii qui Athenas confugerant in patriam redissent, nova iterum clade afflicta est. Nam quum nullum omnino propalam bellum Thebanis indixissent, ac sibi cum illis pacem mansuram putarent, quod dum Cadmea a Lacedæmoniis occuparetur, neque consilii neque operis ejus participes fuissent, (5) Thebani tamen prætendebant, Lacedæmonios eam pacem fecisse, quam quum deinde violassent, eidem culpæ affines esse interpretabantur omnes quibus communi fœdere cautum fuisset. Quum itaque Platæensibus suspecta esset Thebanorum voluntas, urbem firmissimo præsidio tuebantur. Qui vero agros a mœnibus longinquiores habebant, non quavis diei hora in eos veniebant, sed observatis concionum temporibus (quas sciebant Thebanos toto populo simulque per magnam diei partem habere solere), dum illi in concione erant, ipsi sua, vel qui extremum agrum colerent, quiete curabant. (6) At Neocles Thebanus, qui summum tunc in Bœotis magistratum gerebat, quum Platæensium astum deprehendisset, suis imperavit ut in concionem quilibet cum armis veniret. Quo facto, statim omnes Platæas duxit, non sane recta per campestrem agri partem, sed Hysias versus, qua ab Eleutheris et ex Attica acceditur, ubi ne speculator quidem a Platæensibus positus erat, et qua meridiana fere hora ad Platæarum muros erat adventurus. (7) Oppidani itaque concione occupatos Thebanos rati in agros effusi urbe exclusi sunt; cum iis qui intra muros deprehensi sunt pepigere Thebani, ut cum singulis viri, mulieres cum binis vestimentis ante solis occasum exirent. Diverso autem longe casu oppressi tunc sunt Platæenses quam olim a Lacedæmoniis duce Archidamo. Tunc enim quum obsiderentur duplici muro interclusi sunt; at Thebani mœnibus eos excluserunt. (8) Accidit hæc altera oppressio Platæensibus anno tertio ante Leuctricam pugnam, Athenis Asteo principatum obtinente. Urbs tota a Thebanis præter deorum templa excisa est. Modus quo capta urbs est civibus æque omnibus saluti fuit: ejecti enim primum ab Atheniensibus iterum recepti fuere. Deinde Philippus victoria apud Chæroneam parta quum Thebanis præsidium imposuisset ac omnia ad eorum perniciem moliretur, ipsos etiam tunc Platæenses in pristinas sedes reduxit.

CAPUT II.

_ Hysiarum et Erythrarum urbium reliquiæ — Mardonii sepulcrum — Actæonis petra et de Actæone narratio — tumuli occisorum in pugna Platæensi et ludi Eleutheria dicti — de memorandis urbis Platææ, Junonis Τελείας templo et signo. _

Agri quidem Plataici sub Cithærone paululum a recta digressis ad dextram, Hysiarum et Erythrarum rudera sunt. Urbes olim Bœotorum fuere, ac nunc etiam inter Hysiarum ruinas Apollinis templum est dimidiata sui parte perfectum. Sacer præterea puteus est, de quo, ut Bœoti ipsi sermone suo vulgarunt, bibentes olim vaticinabantur. (2) Hinc in militarem viam reversi offendant ad dexteram Mardonii quod esse aiunt sepulcrum. Cadaver quidem Mardonii statim a prœlio e conspectu sublatum fuisse consentiente ab omnibus voce proditum est, sed in eo qui sepelierit non item consentiunt. Satis illud constat, Artonten Mardonii filium luculenta dona Dionysophani homini Ephesio et aliis quibusdam Ionici nominis dedisse, ut nec illis Mardonii sepeliendi curam negligentibus. Atque hæc quidem via ab Eleutheris Platæeam ducit. (3) Eodem vero Megaris contendentibus ad dexteram fons et paulo progressis longius saxum est; Actæonis cubile nuncupant. Nam super eo dormire Actæonem solitum dicunt a venatione fatigatum, atque inde Dianam in fonte _proximo_ lavantem aspexisse. Stesichorus Himeræus Actæonem cervi pelle circumdatum scripsit a Diana necem canibus inferendam ei parante, ne Semelen uxorem duceret. (4) Ego vero sine deæ instinctu Actæonis canes rabie correptos credo, eosque, quum in furore neminem internoscerent, obvium quemque fuisse discerpturos. Qua in parte Cithæronis Pentheo Echionis filio pernicies evenerit, aut recens natus Œdipus ubinam expositus fuerit, nemo novit sicuti novimus Bivium Phocensis regionis, in quo patrem Œdipus occidit: [Est Cithæron Cithæronio Jovi sacer] de quo tunc agemus copiosius quum eo pervenerit oratio. (5) Circa ipsum prope ad Platæam aditum sepulcra eorum spectantur, qui cum Persis pugnantes ceciderunt. Ac reliquis Græcis unum est et commune conditorium, sed Lacedæmoniis et Atheniensibus eo prœlio peremptis sui separatim sunt tumuli et in illis inscripti Simonidis elegi. A communi illo Græcorum monumento non procul ara dicata fuit Jovi Eleutherio. Sepulcra quidem ex ære facta, Jovis ara et signum e candido lapide. (6) Etiamnum ludos quinto quoque anno Eleutheria faciunt, maximis de cursu propositis præmiis. Armati ante aram decurrunt. Tropæum quod a Platæensi pugna victores Græci erexere, quindecim circiter stadia ab urbe distat.

7. Intra urbem ipsam ab ara et signo Jovis Eleutherii progredientibus Platææ est heroum. De ea jam ante et quæ narrentur et quæ ipse opiner exposui. Habent Platæenses Junonis ædem spectatu dignissimam tam magnitudine quam signorum ornatu. In primo ingressu Rhea saxum fasciis involutum pro puero quem pepererat, ad Saturnum defert, Junonem Teleam (_Adultam_) vocant, Recto statu fabricatum signum utrumque e Pentelico lapide Praxiteles fecit. Sedentem vero Junonem eodem in templo fecit Callimachus. Nynmpheuomenen (_Desponsatam_) nominant ob hujusmodi rei eventum.

CAPUT III.

_ De Junone Nympheuomene dicta narratio — quænam signa antiquitus Dædala dicta, et inde Dædalum artificem nomen accepisse asseritur — de festi Dædalorum ratione — de festis Dædalorum minorum et majorum — antrum Nympharum Cithæronidum, Sphragidium dictum. _

Junonem aiunt iratam Jovi, incertum qua de causa, in Eubœam secesisse; Jovem, quum placare eam non potuisset, ad Cithæronem qui tunc Platæensibus imperabat venisse; fuisse vero Cithæronem nemini calliditate secundum. Is igitur jubet Jovem simulacrum e ligno fabricatum, bovum plaustro vehere velatum, in vulgus vero prodere Platæam eam esse Asopi filiam quæ sibi esset desponsa. Fecit Juppiter quod jusserat Cithæron. (2) Id ubi ad Junonis aures pervasit, accurrit illico, et ad plaustrum accedens veste conscissa ligneam esse effigiem comperit, quam novam esse nuptam putarat. Falsam se itaque lætanti animo ferens in gratiam cum Jove rediit. In ejus rei memoriam festos celebrant dies quæ Dædala nuncupantur, quod prisci lignea signa Dædala vocitabant. Quod sane nominis ante natum Athenis Dædalum Palamaonis filium usurpatum crediderim; Dædalo autem postea demum a dædalis (ligneis scilicet simulacris), non autem inde a natalibus nomen hoc impositum fuisse arbitror. (3) Celebrantur Dædala septimo quoque anno, sicuti mihi narrabat interpres patriæ suæ antiquitatum; re autem vera breviore temporis ambitu. Verum quum accuratissime numerare vellemus media tempora a Dædalis ad altera Dædala, neutiquam id consequi potuimus. (4) Festa tali peraguntur ritu. Quercetum est non longe ab Alalcomenis; ibi caudices quercuum in Bœotia maximi sunt. In eum lucum venientes Platæenses carnium frusta elixarum exponunt. Jam cum reliquis avibus aliis nihil est eis negotii, corvos vero, qui in exta involant, quam diligentissime observant. Quorum si quis carnem abripuerit, in quanam is arbore consideat speculantur; in qua vero consederit, eam cædunt, ex eaque faciunt dædalum: dædalum scilicet ipsum nominant signum. (5) Atque hæc quidem festa, quæ Dædala parva vocant, Platæenses agunt privatim: sed magnorum solemnia Dædalorum etiam reliqui Bœoti una cum ipsis celebrant, sexagesimo quoque anno. Tamdiu enim solennia intermissa tradunt, illo tempore, quo Platæenses exules fuerint. Signa autem quoque annorum (_sexaginta_) periodo iis præsto sunt quattuordecim Dædalis parvis confecta. (6) Hæc sorte inter se distribuunt Platæenses, Coronæi, Thespienses, Tanagræi, Chæronenses, Orchomenii, Lebadenses, Thebani: nam hi quoque cum Platæensibus in gratiam redeuntes communem cum ceteris conventum frequentare et victimam ad Dædala concelebranda mittere instituerunt, post restitutas nempe a Cassandro Antipatri filio Thebas. Qui vero oppida minore sunt dignatione, ea societates inter se ineunt ad Dædala communibus sumptibus concelebranda. (7) Ad Asopi ripas suum quique simulacrum deportant eique in currum imposito addunt mulierem pronubam. Tum rursus sortiti quo quisque populus loco pompam ipsam ducat, plaustra a flumine in summum Cithæronis verticem agunt. Ara ibi in ipso jugo parata est; eam aram hoc exædificant modo: quadrata ligna eadem ratione inter se componunt ac si e lapide ædificium structuri essent; sarmenta eo congesta in fastigium erigunt. (8) Et civitates quidem et oppidulorum communiones singulæ vaccam Junoni, taurum Jovi mactant, atque hostias vino et odoribus refertas una cum dædalis in ara concremant. Homines privati ditiores immolant quidquid est; quibus vero minus est copiarum, e minoribus tantum immolare gregibus, concremare autem hostias eodem modo omnes solent; simul vero cum his ipsam etiam aram corripiens ignis consumit, atque ingentem, quæ inde se attollit, flammam e maxime longinquo conspici posse novimus. (9) Sub jugum illud in quo aram exstruunt, ubi stadia ferme quindecim descenderis, antrum videas Cithæronidum nympharum; Sphragidium (_Sphragitides?_) nominant. Vaticinatas ibi priscis temporibus nymphas sermo hominum vulgavit.

CAPUT IV.

_ De templo et signo Minervæ Areæ — reliquis Platææ memorandis — fluvio Oeroe et de Scoli reliquiis. _