[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 52

Chapter 52 3,347 words Public domain Markdown

Postulat locus hic ut ad Pallantium transeam quæque memoratu illic digna ut oratione persequar; nec omittam quare Imperator Antoninus major urbem ex pago fecerit et incolis libertatem et a tributis immunitatem dederit. (2) Evandrum narrant nympha Ladonis filia et Mercurio genitum consilio et bellica virtute Arcadas ceteros antecelluisse. Hunc in coloniam missum deducta e Pallantio in locum Tiberi proximum Arcadum manu oppidum condidisse, quod urbis Romæ postea pars fuerit; appellatum vero de Arcadici oppidi nomine ab ipso Evandro et inquilinorum comitatu Pallantium: quod nomen consecuta ætas duabus literis l et n submotis _in Palatium_ mutavit. Hæc ipsa res Imperatorem adduxit ut de Pallantiensibus quamoptime mereretur. (3) Hic Antoninus qui tam benigne Pallantiensibus fecit, nullius omnino belli gerendi Romanis voluntarius auctor fuit; sed Mauros, Libyum suis legibus viventium partem maximam et vagos et errantes, Scythicis gentibus eo minus expugnabiles, quod non plaustris, sed equis cum uxoribus invecti errant; eos ille, quum priores bellum movissent, finibus pulsos suis in ultimas Libyæ solitudines ad Atlantem montem ejusque montis accolas populos expulit. (4) Brigantibus vero qui in Britannia sunt, quod Genunios populi Romani socios armis lacessierant, magnam agri partem ademit. Præterea quum Lyciorum et Carum urbes, Con etiam et Rhodum terræ vehemens motus evertisset, eas Antoninus infinitis prope sumptibus summamque instaurationi earum diligentiam impendens saluti reddidit. Nam quoties et Græcos et Barbaros inopia laborantes pecunia juverit, qua operum magnificentia Græciam, Joniam, Carthaginem et Syriam exornarit, est ab aliis accuratissime scriptum. (5) Idem Imperator aliud sui monumentum reliquit. Sociis qui jure Quiritium donati essent, si eorum liberi cum Græcis censeri se mallent, his ex lege quadam nihil supererat nisi ut bona sua civibus Romanis ad ipsos non pertinentibus legarent, aut in Principis fiscum referrent; licere voluit Antoninus ipsis etiam filios heredes facere, quum satius esse duceret laudem humanitatis mereri, quam appositam illam ad pecuniam accumulandam legem servare. Hunc Romani Pium cognomine appellarunt, quod honorandi numinis divini studiosissimus fuerit; sed opinione mea Cyri etiam majoris cognomen promeruit, ut scilicet communis hominum pater diceretur. (6) Imperii reliquit successorem ejusdem nominis filium. Is Germanos omnium totius Europæ barbarorum pugnacissimos et numero plurimos, Sarmatarum quoque gentem, a quibus injuriis et bello fuerat provocatus, armis domuit.

CAPUT XLIV.

_ Via a Megalopoli Pallantium et Tegeam versus — urbs Hæmoniæ, Oresthasii atque Aseæ urbis reliquiæ — Alphei et Eurotæ fluviorum fontes et conjunctio — mons Boreum et locus Choma dictus — memoranda Pallantii, templum Deorum Purorum — campus Manthyricus, mons Cresium et templum Aphnei in eo — fons Leuconius. _

Sed reliquas jam partes institutæ de Arcadum rebus historiæ persequamur. A Megalopoli Pallantium et Tegeam usque, ad eum locum qui Choma (_Agger_) dicitur, eadem via ducit. In ea suburbani campi sunt, qui Ladocei a Ladoco Echemi filio nominantur. Post hæc priscis temporibus erant Hæmoniæ urbs, cujus fuerat conditor Hæmon Lycaonis filius. Usus obtinuit in hoc usque tempus ut locus ille Hæmoniæ nominetur. (2) Ab Hæmoniis discedenti ad dexteram viæ Oresthasii urbis et aliæ exstant reliquiæ et e Dianæ templo columnæ. Dianæ illi cognomentum fuit Hieria (_Sacrificula_). Hæmoniis recta pergenti vici sunt Aphrodisium primo ac deinde Athenæum. In læva hujus parte est Minervæ delubrum cum signo lapideo. (3) Ab Athenæo stadia ferme viginti Aseæ ruinæ distant, et ubi arx olim fuit, tumulus; arcis adhuc exstant murorum vestigia. Ab Asea stadia non amplius quinque non longe a via Alphei, deinde juxta ipsam viam Eurotæ fons abest. Alphei fonti Matris Deorum ædes proxima est sine tecto; ibi duo sunt leones e lapide. (4) Admiscetur Alpheo Eurotæ aqua fluuntque ambo amnes communi alveo ad stadia prope viginti, exceptique exinde eodem cuniculo erumpit Eurotas in Laconica terra, Alpheus Pegis in Megalopolitanorum finibus. Ab Asea acclivis est via ad Boreum montem, in cujus summo vertice templi vestigia remanent. Templum ædificasse Ulyssem Minervæ Sospitæ tradunt et Neptuno Ilio in patriam reducem. (5) Eo loco quem Choma vocant, agri fines inter Megalopolitanos, Tegeatas et Pallantienses sunt. Pallantici quidem campi ad lævam a Chomate divertentes excipiunt. In Pallantio delubrum et in eo marmoreæ statuæ Pallantis et Evandri; Proserpinæ præterea Cereris filiæ fanum et modico intervallo ostenditur Polybii statua. Colle qui urbi imminet, pro arce priscis temporibus oppidani utebantur; manet adhuc in collis vertice fanum deorum, (6) qui Cathari (_Puri_) cognomine sunt appellati; per quos de rebus maximis jusjurandum concipere religione sancitum habent. Singulorum certe nomina vel ignorant, vel scientes in vulgus prodenda non putant; sed Catharos ex eo vocari conjiciendum relinquitur, quod illis Pallas non eodem ritu sacrum fecit quo pater ejus Jovi Lycæo. (7) Ad dexteram loci ejus qui Choma dicitur, campi Manthyrici sunt. Patent hi jam intra Tegeatarum fines ad ipsum usque Tegeæ oppidum stadia fere quinquaginta. Ad viæ dexteram surgit mons nomine Cresius non utique magnus; in quo templum ædificarunt Aphnei (_Lacturni, vel Uberis_). Nam quum Aeropæ Cephei filiæ, Alei nepti, vitium Mars (vulgatus hic est Tegeatarum sermo) obtulisset, (8) puella quidem inter pariendum animam efflavit, at puer matrem complexus jam exanimem lactis e mamillis ejus profluentem copiam hausit; id Martis voluntate fiebat; ejus rei gratia Aphneum nuncupant deum (_Martem_); puero ipsi Aeropo nomen fuit. Juxta Tegeaticam viam aqua est cognomento Leuconia, nempe a Leucone puella, quam Aphidantis fuisse filiam tradunt; cujus non procul a Tegeatarum urbe sepulcrum monstratur.

CAPUT XLV.

_ De Tegeatarum regione et urbe — Tegeatarum rebus bello gestis et Ancæi Echemique fortiter factis — templo Minervæ Aleæ — ejus recentioris templi uberior descriptio. _

Et sub Tegeate quidem Lycaonis filio regioni duntaxat ab eo nomen impositum Tegeatæ ferunt; incolas ipsos curiatim habitasse, nimirum Gareatas, Phylacenses, Caryatas, Corythenses, Potachidas, Œatas, Manthyrenses et Echeuethenses. Ad has dum Aphidas regnaret nonam accessisse curiam dicunt, Aphidantes. Hanc vero quæ nunc exstat urbem condidit Aleus. (2) Tegeatis præter communes Arcadum res, in quibus est Trojanum bellum, res contra Medos gestæ et pugna quæ in Dipæensibus cum Lacedæmoniis commissa est, itaque præter commemorata illa seorsum Tegeatis ipsis hæc gloriæ sunt. Aprum Calydonium Ancæus Lycurgi filius accepto etiam vulnere sustinuit; et Atalanta quum prima omnium belluam sagitta transfixisset, virtutis ergo capite et pelle apri donata est. (3) Jam vero redeuntibus in Peloponnesum Heraclidis Echemus, Aeropi filius, e Tegeatis singulari certamine Hyllum superavit. Lacedæmonios etiam armis se invadentes primi omnium Arcadum Tegeatæ fuderunt magnumque captivorum numerum ceperunt.

4. Ac Tegeatis quidem Aleæ Minervæ vetus templum Aleus ædificavit; interjecto dein tempore aliud ipsi cives erexerunt magnum dignumque spectatu. Prius illud subito igne conflagravit, Diophanto Athenis annuum principatum obtinente, anno secundo Olympiadis nonagesimæ sextæ, qua victor e stadio Eleus Eupolemus discessit. (5) Id vero quod nostra ætate exstat, tum magnitudine tum ornatu reliquo facile templa cetera quæ in Peloponneso sunt superat. Primus ei columnarum ordo est Dorici operis, alter Corinthiaci; præterea extra templum Ionicæ columnæ sunt. Architectum fuisse ejus operis accepi Scopam Parium, qui etiam signa in multis veteris Græciæ locis, ut in Ionia et Caria, fecit. (6) In fastigii antica parte expressa est apri Calydonii venatio; mediam ferme urgent feram ab una parte Atalanta, Meleager, Theseus, Telamon, Peleus, Pollux et Iolaus, qui Herculi ærumnarum maxima ex parte socius fuit; præterea Thestii filii, Althææ fratres, Prothous et Cometes; (7) ad alterum belluæ latus Ancæum jam saucium securimque abjicientem Epochus sublevat. Adstant Castor et Œclis filius, Amphiaraus; adsistunt etiam Hippothous Cercyonis filius, Agamedis nepos, Stympheli pronepos; postremus omnium in eo opere est Pirithous. Postica fastigii pars pugnam habet Telephi et Achillis in Caici campis.

CAPUT XLVI.

_ Minervæ Aleæ priscum signum et apri Calydonii dentes ab Imperatore Augusto ablati — plura deorum signa diversis in locis bello ablata memorantur. _

Vetus Minervæ Aleæ signum et simul Calydonii apri dentes asportavit Cæsar Augustus, victo Antonio ejusque partibus, in quibus Arcades omnes fuere præter Mantinenses. (2) Non primus tamen Augustus proditur deorum signa ac donaria devictis gentibus eripuisse, sed fuit hoc ei a priscis jam tum temporibus tralatitium; siquidem exciso Ilio quum inter se Græci spolia dividerent, Sthenelo Capanei filio Hercei Jovis signum obtigit. Multisque post annis quum Dores in Siciliam transmigrarent, Antiphemus, is qui Gelam condidit, Omphace Sicanorum oppido direpto simulacrum a Dædalo fabricatum Gelam deportavit. (3) Persarum vero regem Xerxem Darii filium, præter ea ornamenta quæ ex Athenarum urbe amovit, scimus etiam ex Braurone Brauroniæ Dianæ signum avexisse; eundemque Milesiis criminatum quod illi de industria navali prœlio in Græcia cum Atheniensibus infelicius pugnassent, æneum qui in Branchidis fuerat Apollinem ademisse, quem multis post annis Seleucus iisdem remisit Milesiis. Argivis hac ipsa etiamnum ætate signa quæ ex Tirynthe abstulerunt, alterum in Junonis, in Apollinis Elei (_?_) alterum reposita sunt. (4) Jam Cyziceni quum Proconnesios bello adegissent ut sibi inquilini essent, Dindymeæ matris signum e Proconneso asportarunt; aureum illud fuit, facies non ex ebore, sed e fluvialis equi dentibus est fabricata. Augustus ergo et Græcorum et Barbarorum jam longo usu confirmata est exempla secutus. Ac Aleæ quidem Minervæ signum Romani positum habent in ejus fori aditu quod est ab Augusto dedicatum. (5) Est vero signum id ex ebore totum; Endœus opus fecit. Ex apri dentibus alterum diffractum dicunt admirandis præpositi, alter in Bacchi æde quæ est in Cæsaris hortis, suspensus visitur; nihilo ille quidem passus unius dimidio brevior.

CAPUT XLVII.

_ De recentiori Minervæ Aleæ signo — donaria et memoranda templi Aleæ Minervæ recensentur — de ludis, qui Aleæ et Halotia dicebantur — templo Minervæ Poliatidos et Dianæ Hegemones. _

Aleæ quod nunc Tegeæ signum est e curia Manthyrensium deportatum est, apud quos dea Hippiæ (_Equestris_) cognomento colebatur, quod, secundum Manthyrensium sermonem, in deorum adversus Gigantes pugna dea in Enceladum bigas immisisset. Sed Aleam vocari eam et apud Græcos reliquos et apud Peloponnesios maxime usus obtinuit, Deæ quidem adsistunt hinc Æsculapius, illinc Hygie e Pentelico marmore, Scopæ Parii opera. (3) In templo memoratu dignissima dona sunt: apri Calydonii corium putre jam præ vetustate et setis undique nudatum. Sunt præterea suspensæ compedes illæ, etsi ex illis multas ferrugo abolevit, quibus vincti Lacedæmonii captivi Tegeatis in agro fodiendo opus faciebant. Lectus præterea Minervæ sacer ejusque imago pingendo efficta. Ad hæc Tegeatidis feminæ Cheræ (_Viduæ_) cognomento scutum: sed hujus mulieris posterius mentionem faciemus. (3) Minervæ rem divinam facit puella per temporis spatium nescio quod, antequam pubescat tamen, nec ultra. Erectam a Melampode Amythaonis filio aram deæ tradunt. Insculptæ sunt aræ Rhea et Œnoe nympha parvulum Jovem tenentes, utrinque quaternis adsistentibus Nymphis: ab una parte Glauce, Neda, Thisoa et Anthracia; ab altera, Ida, Hagno, Alcinoe et Phrixa. Musarum etiam ibidem et Mnemosynes effigies elaboratæ sunt. (4) A templo non longe stadium est ex aggesta terra exstructum, in quo ludos agunt, Aleæa de Minervæ nomine, et Halotia, ex eo quod in pugna vivos e Lacedæmoniis multos ceperant. Ad eam templi partem quæ ad Aquilonem spectat, fons est, prope quem vitiatam ab Hercule Augen ferunt; quod tamen ab iis quæ Hecatæus hac de re scripsit discrepat. A fonte stadia ferme tria Mercurii Æpyti cognomento ædes distat. (5) Habent etiam aliud Tegeatæ templum Minervæ Poliatidi dedicatum. Eo singulis annis semel duntaxat ingreditur sacerdos. Propugnaculi templum appellant, ac vulgo proditum est Cepheo Alei filio Minervam Tegeam in omne tempus inexpugnabilem donato ei detonso de Medusæ capite crine præstitisse. (6) De Diana vero, quam Hegemonen (_Ductricem_) appellant, talis propemodum sermo est. In Orchomeniis qui in Arcadia sunt, dominabatur tyrannus Aristomelidas. Is quum Tegeatide virgine quam amabat quoquo modo potitus esset ac custodiam ejus Chronio cuidam commendasset, puella, antequam ad tyrannum perduceretur, præ metu et pudore sibi mortem conscivit; Chronium Diana oblatis nocturnis visis ad opprimendum Aristomelidan incitavit. Interfecto itaque tyranno quum Tegeam Chronius confugisset, Dianæ templum dedicavit.

CAPUT XLVIII.

_ In foro Tegeatarum legislatorum signa pilis sustinentur — de variis coronis victoriæ insignibus — Martis signo Gynæcothœna dicto — Jovis Telii ara et signo quadrangulo — Ilithyia dicta Auge Ingenicula (ἐν γόνασι), ac de Auges partu varia narratio — de reliquis in Tegeatarum foro memorandis. _

In foro, quod laterculi figuram præ se fert, Veneris ædes est, quæ in Plinthio (_Laterculo_) appellatur, cum signo marmoreo. Pilis duabus statuæ impositæ exstant: uni Antiphanes, Crœsus, Tyronidas et Pyrrhias, qui quum Tegeatibus leges tulissent, etiam nunc in honore apud eos sunt; alteri pilæ insistit Iasius læva equum detinens, dextera palmæ ramum ferens. Equo in Olympia dicitur vicisse Iasius quo primum tempore Thebanus Hercules Olympiorum conventum instituit. (2) Qua vero de causa victori in Olympia ex oleastro, Delphis e lauro corona detur, de superiore jamdudum in commemorandis Eleorum rebus exposuimus, de laurea agemus in sequentibus. In Isthmo autem pinum, in Nemea apium ad Palæmonis atque Archemori casus testandos, dari institutum est. Ludis sane plerisque palmæ corona decernitur, victoresque cuncti ubique locorum palmam dextera præferunt. Ejus rei hujusmodi traditur initium fuisse: (3) Theseum aiunt e Creta reducem Deli ludos Apollini fecisse victoresque palma coronasse. Palmæ quidem quæ Deli fuit mentionem fecit etiam Homerus iis versibus, quibus Ulyssis ad Alcinoi filiam misericordiam implorantis orationem exposuit. (4) Est etiam Tegeatarum in foro Martis signum pilæ insculptum, quem Gynæcothœnam (_Mulierum convivam_) nominant. * Laconico bello quum primum Charillus Lacedæmoniorum rex cum exercitu in Arcadum fines invasisset, feminæ arreptis armis sub collem in insidiis se collocarunt, quem ætate nostra Phylactrida (_Præsidiarium_) vocant. Congressis vero ad pugnam exercitibus quum viri utrinque præclara et memoratu dignissima ederent facinora, (5) postremo feminæ subita eruptione facta in fugam Lacedæmonios ipsæ verterunt. Virtute quidem feminas anteisse ceteras prædicant Marpessen, cui Cheræ (_Viduæ_) cognomen fuit. Captum in pugna e Lacedæmoniis etiam ipsum Charillum tradunt; dimissum deinde gratis quum se jurejurando obligasset, bellum nunquam amplius Tegeatibus illaturum: attamen postea minime quod fuerat juratus servasse. Sed tunc feminas aiunt Marti seorsum victoriam gratulatas hostiæ exta cum viris communicare noluisse, ex eoque Marti cognomen, quod jam diximus, impositum. (6) Ara etiam Adulti Jovis erecta est, cum signo quadrangulo. Præcipue enim tali figura delectari mihi Arcades videntur. Ad hæc sepulcra in eodem foro sunt, Tegeatæ Lycaonis filii, et ejus uxoris Mæræ, quam Atlantis fuisse filiam dicunt; cujus mentionem Homerus quoque fecit in iis quos cum Alcinoo Ulysses habuit sermonibus de via ad inferos, quorum animas ibi conspexerit enumerans. (7) Ilithyiam vero Tegeatæ (habent enim ipsius etiam in foro ædem et signum) cognomento Auges En gonasi (_Ingeniculæ_) appellant, quod quum Aleus Nauplio filiam tradidisset ac mandasset ut secum abductam in mare demergeret, illa dum abduceretur in genua prociderit atque ita filium enixa sit eo loco, ubi Ilithyiæ templum dedicarunt. Ab hoc diversus est eorum sermo, qui Augen dicunt clam patre Telephum enixam in Parthenium montem eum exposuisse, ibique puero exposito cervam lac præbuisse. Hanc quoque narrationem iidem Tegeatæ vulgarunt. (8) Prope Ilithyiæ fanum ara est Telluris. Pilæ duæ eminent juxta aram, earum una e candido lapide Polybium Lycortæ filium, Elatum altera, unum de Arcadis filiis, sustinet.

CAPUT XLIX.

_ De Philopœmene ejusque rebus gestis. _

Non longe a foro theatrum est et prope id sedes ænearum statuarum. Statuæ quidem ipsæ non exstant, sed in earum sedium una incisi elegi testantur, statuam illam Philopœmenis fuisse. Hujus viri memoriam, quum ob ejus prudentiam, tum vero ob rerum gestarum magnitudinem quam maxime colunt Græci. (2) Quod ad generis claritatem attinet, pater ei fuit Craugis Megalopoli nulli civium suorum secundus. Is moriens adhuc impuberi Philopœmeni tutorem dedit Cleandrum Mantinensem, qui domo exul Megalopolis inquilinus, Craugidis domo, ut paterno hospitio, in calamitate sua usus est. Præceptoribus tum aliis, tum Megalophani et Ecdelo, Arcesilai Pitanæi discipulis, operam dedisse Philopœmenem tradunt. (3) Corporis quidem magnitudine ac robore nullo Peloponnesiorum inferior fuit, sed facie fœda. Ad coronas e ludis reportandas exercere se contempsit, agro, quem possidebat, colendo deditus; a venatione et feris conficiendis minime alienus. Legisse dicitur eruditorum apud Græcos hominum libros, eos potissimum, quibus vel bellicæ res vel imperatorum consilia mandata essent. Quum vero ita totam instituere vitam conaretur, ut Epaminondæ tum ingenium tum res gestas ceu viva imago exprimeret, non in omnibus illum exæquare potuit. Fuit enim Epaminondas miti prorsus ingenio et animi lenitate summa; quum hic ad iram esset proclivior. (4) Oppressa vero a Cleomene Megalopoli, nihil inopinata clade perculsus militaris ætatis duas ferme partes, feminas præterea et pueros Messenen salvos perduxit. Erant enim Messenii eo tempore Arcadum amici et socii. Quum itaque exulum partem Spartanus rex per caduceatores (quod eorum quæ crudelius in Megalopolitanos admisisset jam pœniteret) sub certis fœderis conditionibus ad reditum adhortaretur, universis civibus suis Philopœmen, ut armis mallent quam icto fœdere patriam recipere, persuasit. (5) In eo vero prœlio, quod Achæi et Arcades ex omnibus urbibus cumque ipsis Antigonus ex Macedonia transportato exercitu contra Cleomenem et Lacedæmonios ad Sellasiam commisere, in equitatu Philopœmen collocatus erat; ubi vero rei summam in peditatu positam vidit, pedes et ipse cum gravi armatura dum periclitatur audacius, utrumque femur tragula ab hoste trajectus est, (6) ac licet hoc pacto impeditus esset, tamen inflexis genibus tanta vi progredi conabatur, ut hastile valido pedum motu frangeretur. Victis deinde hostibus in castra reportato ex altero femore spiculum, ex altero missilis fragmentum a medicis extractum est. Viri ingentem virtutem admiratus Antigonus omni studio, ut se in Macedoniam sequeretur, operam dedit. (7) At ille neglecto Antigoni invitatu, in Cretam, quæ tunc civili bello ardebat, transmisit, ibique mercenariorum ducis munia obiit. Mox Megalopolin reversum equestribus copiis Achæi præfecerunt. Et eos quidem quibus ipse imperavit equites Græcorum longe optimos præstitit. Quam Achæi eorumque socii ad Larisum amnem contra Eleos et Ætolos, cognationis causa opem Eleis ferentes, pugnarent, suamet manu Demophantum hostilis equitatus præfectum interfecit, ac deinde ceteras Ætolorum et Eleorum equestres copias in fugam vertit.

CAPUT L.

_ Philopœmen arma Achæorum cum aliis mutat — in pugna ad Mantineam bene rem gerit — in ludis Nemeis plausu excipitur — ad eum occidendum a Philippo Demetrii filio percussores mittuntur — de Philopœmenis rebus contra Nabin et Lacedæmonios gestis. _

Jam vero quum Achæi in eum unum intuerentur omniaque ad eum unum deferrent, peditatus armaturam immutavit Quum enim ante brevibus hastis uterentur et scutis oblongioribus, proinde ac sunt Gallica et Persica, ut loricis et ocreis corpus tegerent militibus et Argolicis clypeis et hastis longis uterentur persuasi. (2) Præterea quum Lacedæmone tyrannus Machanidas exortus esset eoque duce Spartani jam novum bellum cum Achæis gererent, dux fuit Achaici exercitus Philopœmen. Prœlio apud Mantineam inito Spartanorum expediti milites Achæorum levem armaturam fuderunt fugientesque Machanidas persequebatur. Ibi Philopœmen cum peditum phalange gravem armaturam Spartanorum repulit; Machanidam a persecutione se recipientem, quum in eum incidisset, occidit Lacedæmonii etsi in pugna victi ipsa tamen clade meliorem fortunam nacti sunt, quod scilicet a tyranni dominatu libertatem sunt consecuti. (3) Non multo vero post Nemea celebrantibus Argivis, quum ludis interesset certantibus citharœdis Philopœmen, ac tunc forte Pylades Megalopolitanus, homo magni inter citharœdos nominis et qui Pythicam palmam tulerat, carmen illud Milesii Timothei pronuntiaret, qui Persæ appellantur, canticum exorsus:

Qui libertatis decus affert nobile Grajis:

conjecerunt in Philopœmenem Græci universi oculos et plausu ingenti edito certam significationem dederunt, eum versum maxime ad illum se referre. Talem accepimus Themistocli quoque in Olympia habitum honorem, quum in theatrum intranti spectatores universi assurrexere. (4) Philippus quidem Demetrii filius, Macedonum rex, is qui Aratum veneno peremit, Megalopolin ad Philopœmenem occidendum percussores miserat; verum quum facinus illi perficere nequissent, invidiam sibi Philippus cunctæ Græciæ concitavit. Quum vero Thebani victis acie Megarensibus urbem ipsam jam prope superatis muris expugnassent, oppidanorum astu de Philopœmenis adventu dissipato tantus est hostibus terror injectus, ut confestim reportato domum exercitu eam obsidionem missam fecerint. (5) Jam rursus erat Spartæ exortus tyrannus Nabis. Is præ ceteris Peloponnesiorum populis primos Messenios bello lacessivit; ac nocte quidem inopinantes adortus urbem jam totam præter arcem ceperat. Insequenti vero die præsto fuit cum auxiliis Philopœmen; quo factum ut ille a Messene discedere sub certis conditionibus coactus fuerit. (6) Jam vero quum imperandi finem Philopœmeni tempus attulisset et novi imperatores ab Achæis delecti essent, rursus in Cretam Philopœmen transmisit Gortyniis bello pressis opem laturus. Sed ejus peregrinationem quum Arcades offensiore animo ferrent, reversus ex Creta in ea incidit tempora, quibus contra Nabin arma Romani ceperant; et instructa a Romanis contra Nabidem classe, se Philopœmen, qua erat in bellicis rebus alacritate, expeditionis socium præbuit. Verum ut erat navalium rerum plane expers, triremem forte conscendit rimosam. Quare Romanos et reliquos socios subiit eorum versuum recordatio, quibus Homerus in Copiarum Recensu (_v._ 614) Arcadas navigationis ignaros esse testatur. (8) Paucis diebus post navale prœlium, lunæ silentis opportunitate usus, immissa suorum manu, Lacedæmoniorum ad Gythium castra incendit. Ibi Nabis iniquo loco Philopœmenem et Arcadum qui cum eo erant manum circumvenit. Erant ii sane exigui numero, sed virtute præstantes. (9) Philopœmen vero ordinibus quos in suis retro ducendis instituerat mutatis effecit ut loci munitio non ab hostibus, sed a se staret. Mox prœlio victo Nabi et Lacedæmoniorum quamplurimis nocte illa cæsis, in majore multo fuit apud Græcos nominis celebritate. (10) His ita gestis Nabis inducias cum Romanis pepigit; sed antequam præfinitum tempus exisset, a Calydonio homine, qui societate verbo simulata (fuerat enim ab Ætolis subornatus), re se hostem esse demonstravit, est interemptus.

CAPUT LI.

_ Philopœmenis res gestæ porro enumerantur — de Philopœmenis morte. _