[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 43

Chapter 43 3,360 words Public domain Markdown

Verum nihil nominis hæc commutatio, quod scilicet non Dymen, sed Paleam hi versus nominent, quemquam conturbarit. Prisca enim nomina carminibus præ recentioribus apta judicantur, et ea inprimis usurpant Græci poetæ, qui Amphiaraum et Adrastum Phoronidas, Erechthiden Theseum solent appellare. (8) In suburbano Dymes agro ad viæ dexteram Sostrati sepulcrum exstat. Fuit hic indigena adolescentulus, Herculi (ut aiunt) in amoribus, et superstitem illi Herculem ipsum tumulum puero fecisse memorant capillumque inferias misisse. Ætate etiamnum mea imminet terræ aggeri pila cui Herculis signum insistit. Parentare etiam Sostrato populares suos accepi. (9) Habent iidem Dymæi Minervæ ædem et signum valde prisci operis. Aliud etiam apud Dymæos Dindymenæ matri et Attæ dedicatum est fanum. Attes quidem hic quisnam fuerit, de eo nihil omnino arcani invenire potui. Sed Hermesianax elegorum scriptor versibus prodidit, Calai Phrygis filium fuisse et ad sobolem procreandam plane inutilem editum a matre. Quum jam adolevisset, in Lydiam migrasse idem Hermesianax narrat ibique Magnæ Matris cæremonias monstrasse; tanto vero in honore apud Lydos fuisse, ut id moleste ferens Juppiter aprum in Lydorum segetes immiserit; (10) a quo et alii e Lydis et ipse Attes interemptus fuerit. Aliquid quod hinc pendet faciunt Gallogræci Pessinuntis incolæ: sue enim tanquam impura bestia omnino abstinent. Sed hoc non ipsi credunt de Atte, verum alius longe sermo est de eo apud ipsos memoriæ consecratus. Jovem fabulantur per somnum in terram semen profudisse; terram postea absoluto fœturæ tempore genium edidisse qui duplex haberet inguen, alterum maris, alterum feminæ; Agdistin appellatum; deos monstro exterritos virilem ei partem exsecuisse; (11) ex ea amygdalum enatam, cujus quum maturos fructus appetisset Sangarii amnis filia eosque in sinum abdidisset, evanuisse illos quidem, verum puellam gravidam factam puerum enixam; hunc expositum et a capro educatum, quum adolevisset, eximia fuisse et multo quam humana excellentiore pulchritudine: quocirca acri ejus amore captum Agdistin. Quum ad virilem ætatem pervenisset, Pessinuntem eum propinqui sui miserunt, ut regis filiam uxorem duceret. (12) Ibi quum jam nuptiale carmen cantaretur, repente Agdistis interveniens tantum Attæ immisit furorem, ut sibi pudenda præcideret. Hoc item socer ipsius fecit. Agdistin facti in Atten admissi pœnituit. Quare a Jove impetravit ne qua in posterum corporis Attæ pars putresceret aut tabesceret. Hæc de Atte in vulgus prodita. (13) In Dymæorum finibus Œbotæ cursoris ** qui quum primus ex Achæis Olympiæ coronam meruisset neque ullum apud cives suos eo nomine præcipuum honorem esset adeptus, imprecatum Achæis aiunt ne quis ipsorum unquam palmam Olympicam ferret. Exstitit omnino deorum aliquis cui fuit curæ ratam facere eam Œbotæ exsecrationem. Id tum demum resciverunt Achæi, quum se mirantes Olympicarum palmarum compotes fieri nunquam amplius potuisse Delphos ad oraculum miserunt: (14) et tunc quidem, quum et alia in Œbotæ honorem instituissent virique statuam in Olympiam misissent, mox Sostratus Pelleneus in stadio pueros vicit. Et hac etiamnum ætate Achæis athletis solenne, ut priusquam in Olympicum certamen descendant, Œbotæ parentent, ejusque statuæ victores coronam imponant Olympiæ.

CAPUT XVIII.

_ De Piro amne et urbe Oleno — Patrensium urbe et Glauco amne — Patrensium de Baccho narratio — Patrei stemma — urbs Patræ relicta et ab Augusto Imperatore restituta — de memorandis urbis Patrensium, templo et signo Dianæ Laphriæ — sacris anniversariis Dianæ Laphriæ. _

Stadia ferme quadraginta progressis a Dyme Pirus amnis in mare decurrit, in cujus prope ripa Achæorum urbs Olenus olim incolebatur. Et Herculis sane qui vitam ac res gestas versibus commemorarunt, prope omnes non minimam carminum suorum partem consumserunt in Dexameno Oleni rege et quibus muneribus hospitaliter fuerit ab eo acceptus. Ac parvum certe ab initio olim fuisse oppidum testantur elegi, quos in Eurytionem Centaurum fecit Hermesianax. Insequentibus dein temporibus ex Oleno propter civitatis imbecillitatem Piras et Euryteas se incolas recepisse memorant. (2) Ab amne Piro stadia ferme octoginta distat Patrensium urbs; a qua non procul in mare Glaucus amnis erumpit. Qui de Patrensium antiquitate disserunt, eam regionem primum omnium incoluisse indigenam Eumelum tradunt, et paucis hominibus imperasse. Ad eum ex Attica venisse Triptolemum, a quo et fruges acceperit Eumelus et rationem urbis condendæ; et primam quidem urbem sumto nomine de terræ cultu Aroam appellatam; (3) tum Triptolemo consopito Eumeli filium Anthean ad Triptolemi currum dracones jungere ausum et ex eo frumenta serere, de curru vero excussum diem obisse; Eumelum et Triptolemum de pueri nomine communi consilio a se conditam urbem Antheam nuncupasse. (4) Ædificata est etiam tertia urbs inter Aroam et Antheam, Mesatis dicta. Quæ vero Patrenses prædicant de Baccho, quod intra Mesatin oppidum educatus quodque ibidem Titanum insidiis in omne periculi genus fuerit adductus, nihil sermoni Patrensium adversans, ipsismet Mesatis (_Mesatei?_) nomen exponendum relinquo. (5) Ejectis deinde ab Achæis Ionibus, Patreus Preugenis filius, Agenoris nepos, Achæos edicto vetuit Antheam et Mesatin incolere; Aroes vero pomœrio ampliato veterem oppidi ambitum novo inclusit et Aroen de suo nomine Patras vocavit. Agenor fuit Preugenis pater, Arei filius, Ampycis nepos: Ampyx vero Peliæ filius. Is ab Ægineta, Derito, Harpalo, Amycla, Lacedæmone ordinem gentilitatis ducebat. (6) Hi Patreo natales fuere. Patrenses vero privatim aliquando soli ex Achæis omnibus in Ætoliam transmiserunt, quo Ætolis veteribus amicis adversus Gallos auxilium ferrent. Insigni vero clade pluribus prœliis accepta, fortunis prope omnibus eversi Patras longe maxima pars reliquere præter paucos: ceteri per agrum dispersi, quo se ex terræ cultu recolligerent, oppida præter Patras ipsas incolere cœperunt Mesatin, Antheam, Bolinen, Argyram et Arbam (_?_). (7) Augustus deinde, vel quod ad navium appulsum Patras valde esse appositas judicaret, vel alia quacumque de causa, remigrare omnem illam multitudinem ex illis oppidis Patras jussit. Quin eodem, Rhypis Achæorum urbe funditus eversa, ejus multitudinem traduxit. Et Patrensibus solis ex Achæis omnibus ut sua libertate uterentur concessit; atque cetera in eam civitatem beneficia contulit, quibus a se deductas colonias Romani afficere consueverunt. (8) Est Patrensibus in arce Laphriæ Dianæ fanum; peregrinum deæ cognomen, et ipsum deæ signum aliunde huc deportatum. Calydonem enim atque adeo ceteram Ætoliam quum desolavisset Augustus, quo Nicopolin a se conditam urbem ad Actium promontorium frequentaret incolis, Ætolicum hoc Laphriæ simulacrum Patrensibus datum. (9) Nam quum multa quæ Ætolis et Acarnanibus ademerat signa Nicopolin transportanda curasset, de spoliis Calydonis et alia ornamenta Patrensibus, et hoc ipsum Laphriæ Dianæ signum donavit; quod hac ipsa etiam ætate a Patrensibus in arce colitur. Cognomen deæ inditum a Phocensi homine tradunt: Laphrium enini Castalii filium, Delphi nepotem, priscum Dianæ signum apud Calydonios dedicasse. (10) Sunt autem qui ex eo Laphriæ cognomen exstitisse putent, quod temporis longiore spatio facta esset magis _elaphra_, id est levior, in Calydonios Dianæ ira, quam ante gravissimam adversus Œneum exercuerat. Præfert signum venatricis habitum, ex ebore vero et auro est fabricatum; opifices fuere Naupactii Menæchmus et Soidas, quos Canacho Sicyonio et Callone Ægineta non multo ætate fuisse inferiores conjiciunt. (11) Sacrum quoque Dianæ anniversarium, Laphria, patrio ritu Patrenses faciunt. Viridia ligna, sedecim cubitûm longitudine singula, circa aram in orbem disponunt, postquam intra aram aridissima posuerunt. Adscensum ad aram sub festum diem terra in gradus aggesta faciliorem exstruunt; (12) pompam deæ magnificentissimo apparatu transmittunt; in ea virgo quæ sacerdotio fungitur postrema omnium cervorum bijugo curru invehitur; postero die sacra rite celebrantur magno tum publico tum privato omnium studio. Intra aræ septum viventia animalia conjiciunt, esculentas aves et cujusvis generis victimas, apros etiam, cervos, capreas, nonnulli luporum et ursorum catulos, alii prægrandes et adultas jam feras. In aram ponunt etiam pomiferarum cujusvis generis arborum fructus. (13) Immissis ignibus ursos vidi et alias feras in exteriorem aræ partem flammarum impetu ejectas, nonnullas etiam vi erumpentes: et has quidem e fuga reportatas in rogum reponunt, neque omnino unquam ut a fera quisquam ulla læderetur ipsi aiunt contigisse.

CAPUT XIX.

_ De Eurypyli monumento et Diana Triclaria — Comætho et Melanippo — Eurypyli arca. _

Est inter Laphriæ Dianæ ædem et aram exstructum monumentum Eurypyli. Hic quisnam fuerit et quam ob causam huc venerit, jam exponam, si prius tamen sub Eurypyli adventum qui fuerit in his locis hominum status enarravero. Tenentibus Aroen, Antheam et Mesatin Ionibus communis sacra fuit area et ædes Dianæ cognomento Triclariæ. Huic quotannis festos dies agitabant et nocturna sacra faciebant Iones. Sacerdotium penes virginem erat usquedum illa nuberet. (2) Accidisse autem aiunt ut, quum hoc fungeretur sacerdotio virgo eximia admodum specie Comætho nomine, ejus amore Melanippus caperetur adolescens, tum ceteris laudibus, tum vero corporis forma æqualium suorum longe præstantissimus. Hic quum amore sibi mutuo puellam devinxisset, uxorem eam a patre sibi poposcit. Enimvero hoc vitium senectutem comitatur, ut juvenibus plerumque quum aliis in rebus adversentur tum in amoribus eorum nihil doloris sentiant. Unde etiam Melanippus tunc, quum amans amantem ducere cuperet, nihil æquum aut mite vel a suis, vel a puellæ parentibus impetrare potuit. (3) Sed enim quantam tum ad hominum jura confundenda, tum ad numinis honores evertendos vim habeat amor, et alia sæpe rerum eventa et Melanippi casus declaravit. Etenim in ipsa Dianæ æde juvenes congressi cupiditatem suam explerunt, ac templo etiam in posterum æque ac thalamo usuri erant. Sed incolas ejus regionis subita Dianæ ira infestavit, ita ut nec terra fructum ullum redderet et morbi eis insoliti funeraque ex istis morbis longe frequentiora quam ante exsisterent. (4) Quum igitur ad Delphicum oraculum confugissent, Pythia vates Melanippum et Comæthonem mali auctores arguit, jussitque oraculum tum eos ipsos Dianæ immolari, tum singulis annis virginem et puerum qui forma essent elegantissimi eidem numini mactari. Ob hoc sacrificium fluvius qui Triclariæ Dianæ templum præterlabitur, Amilichus (_Immitis_) est appellatus: nam ante illud tempus sine ullo fuit nomine. (5) Pueri quidem et virgines, qui nullo in deam perpetrato scelere ob Melanippi et Comæthûs noxam peribant, et ipsi miserandam adiere sortem et propinquis suis funestissimum attulere luctum: at Melanippus et Comætho mihi quidem extra calamitatis aleam fuisse videntur; prosperi enim in amore successus soli homini animam adæquare suo pretio videntur. (6) Sacri tam immanis hunc memorant finem fuisse: quum ex Delphici Apollinis oraculo jam ante cognovissent, a peregrino aliquando rege peregrinum item deum importatum iri, ac tunc desituros humana hostia Triclariæ facere; Ilio capto in divisione prædæ Eurypylo Euæmonis filio arca obtigit, in qua inclusum fuerat Bacchi signum, quod a Vulcano fabricatum putabant, dono vero a Jove Dardano datum. (7) Ceterum de ea arca duplex sermo proditur. Alii enim ab Ænea in fugam jam se conjiciente relictam, alii a Cassandra abjectam dixere, quum sciret illam magno Græcorum alicui, qui eam forte sustulisset, malo futuram. Aperuit igitur arcam Eurypylus, apertaque statim ut simulacrum conspexit, mentis impos est factus, atque adeo ut, quum perpetua prope agitaretur insania, raro admodum ratione uteretur. Quare quum ita esset affectus, non in Thessaliam suæ cursum navigationis direxit, sed quum Cirrham per Cirrhæum sinum applicuisset, Delphos perrexit, et oraculum, quanam ratione furoris illo morbo liberari posset, consuluit; (8) responsum vero ei redditum, ut quo in loco homines offendisset peregrino ritu sacrum facientes, ibi arcam expositam dedicaret et ipse sedem ibidem suam statueret. Delatus inde ventis Aroen Eurypylus quum in litus exscenderet, forte in illud incidit tempus, quo ad Triclariæ aram puer et virgo jam adducti prope erat ut mactarentur; atque ille quidem haud magno negotio sacrum id animadvertit cum oraculi voce congruere. Rediit etiam incolis in memoriam, quum regem, quem ante nunquam viderant, et arcam simul conspexissent, quod jam pridem et ipsis prædictum fuerat; ac illa arca dei cujuspiam signum contineri suspicati sunt. (9) Hic rei eventus Eurypylum insania, sacro immani oppidanos liberavit; et fluvius mutato nomine, Milichus (_Mitis_) cœptus est appellari. Scripsere nonnulli, non accidisse quæ commemoravimus, Eurypylo Thessalo, sed Eurypylum, Dexameni Oleni regis filium, ab Hercule, cujus in oppugnatione Ili comes fuerit, arcam accepisse: cetera vero eodem quo nos modo etiam ipsi memorant. (10) Sed enim neque Herculem crediderim quid in arca abditum esset ignorasse, vel, id si rescisset, fatale donum belli societate sibi conjuncto homini daturum fuisse. Neque ipsi Patrenses alium Eurypylum memorant quam Euæmonis filium; cui parentalia faciunt anniversaria per festos Baccho dies.

CAPUT XX.

_ De deo Æsymnete dicto ejusque cultu — Minerva Panachaide ac templis signisque deorum in urbe Patrensium — Odeo Patrensium et Atheniensium — templo Dianæ Limnatidis — aliis templis et signis. _

Deo qui in arcam fuerat abditus cognomen est Æsymnetes. Præsunt ejus religioni novem viri ex civitatis principibus electi, et feminæ primariæ totidem; ac per dies quidem festos nocte una arcam foras effert sacerdos. Ea nox hanc habet quasi prærogativam. Descendunt etiam ad Milichum fluvium oppidanorum liberi omnes cum spiceis coronis, qui est idem ornatus quo ad aram olim Dianæ qui mactandi erant deducebantur. (2) Nostra ætate eas coronas in templo deæ deponunt, ac deinde ubi se flumine abluerint, novis ex hedera impositis coronis recta ad Æsymnetæ fanum procedunt. Hoc ritu sacrum illud peragitur. Intra Laphriæ ambitum Minervæ etiam ædes est cognomento Panachaidis, cujus signum ex auro et ebore. (3) Descendentibus ad inferiorem urbis partem, est Matris Dindymenes delubrum, in quo Attes etiam colitur, etsi nullum ejus monstratur signum; Magnæ Matris ipsius marmoreum est. In foro Jovis Olympii templum est: sedet ipse in solio prope adsistente Minerva. Ultra Olympii, Junonis est simulacrum. Apollini etiam fanum dedicarunt; dei nudum est ex ære signum, pedibus tantum calceatis, quorum altero bovis calvæ insistit. (4) Delectatum vero bobus Apollinem, in hymno quem in Mercurium fecit docet Alcæus, boves surreptas Apollini a Mercurio memorans. Sed etiam ante Alcæum versibus prodidit suis Homerus certa mercede Laomedontis armenta Apollinem pavisse; ita loquentem in Iliade Neptunum fecit:

(5) Ipse ego Trojanam vallabam mœnibus urbem tam latis pulchrisque ut inexpugnabilis esset; at tu, Phœbe, boves camuras tunc pastor agebas.

Hanc ergo figmenti de bovis calva rationem habuisse fictorem conjicere licet. In foro sub divo positum est Minervæ signum, in cujus fronte est Patrei sepulcrum. (6) Cum foro Odeum conjunctum est. In eo Apollinis simulacrum dedicatum est eximia admodum specie. De manubiis illud Patrenses fecere, quum ex Achæis omnibus soli Ætolis contra Gallos auxilium tulere. Exornatum Odeum illud est omnium quæ in Græcia sunt magnificentissime, excepto duntaxat eo quod Athenis est. Illud enim et magnitudine et ornamentorum insignibus facile superat quorumvis operum splendorem; ab Herode vero Attico in mortuæ uxoris memoriam est dedicatum. Ejus operis in commentario de rebus Atticis idcirco nullam fecimus mentionem, quod eam historiam ante quam Herodes Atticus ædificationem illam instituisset perscripseramus. (7) Sed ad Patrenses redeo. E foro abeuntibus qua parte est Apollinis ædes, porta est in eo urbis exitu, et supra portam inauratæ statuæ eminent, Patreus, Preugenes, Atherion, qui, ut ipse Patreus, pueri sunt. In adversa fori regione juxta eundem exitum fanum est cum area sacra Dianæ Limnatidis. (8) Aiunt tenentibus jam tum Lacedæmonem et Argos Doribus Preugenem ex quodam somnio Limnatidis signum Spartanis surripuisse; in ea re servi, cui fidem habebat maximam, opera usum. Servatur hoc ex ligno signum antiquum reliquo tempore Mesoæ, quo a Preugene primum est e Sparta deportatum; verum ipso Limnatidis festo die e sacris servis unus e Mesoa illud transfert Patras in aream deæ. (9) In ea area Patrenses habent alias quoque sacras ædes; non sub dio illas quidem, sed ad eas per porticus est aditus. Ibi Æsculapii signum præter vestem e marmore, Minervæ ex ebore et auro est fabricatum. Ante Minervæ templum Preugenis monumentum est, ad quod anniversaria fit parentatio Preugeni, fit item Patreo, eo ipso tempore quo Limnatidi solennia peraguntur sacra. Non longe a theatro ædes duæ sunt, Nemesis una, Veneris altera. Dearum signa e candido marmore sunt, insigni utrumque magnitudine.

CAPUT XXI.

_ De Baccho Calydonio ac Coresi erga Callirrhoen amore — tribus Bacchi signis eorumque nominibus — Neptuni cognominibus templa et signa in urbe Patrensium porro recensentur — de miro Patrensium oraculo prope fontem — oraculo Apollinis — Thyrxei in Cyaneis et Sarapidis templis Patris — feminis Patrensium. _

In eadem urbis regione templum est Bacchi cui cognomen Calydonio. Est enim et hujus dei signum e Calydone Patras deportatum. Fuit, dum Calydon stetit, inter alios Bacchi sacerdotes Coresus, cui uni omnium hominum ex amore indignissimi casus evenere. Amabat hic Callirrhoen virginem; et quanto erat Coresi amor vehementior, tanto erat puellæ animus ei infestior. (2) Quare quum neque precum, neque munerum ullo genere omnia expertus Coresus virginem flectere potuisset, postremo supplex ad Bacchi signum confugit opem poscens. Deus simul atque audivit sacerdotis precationem, incessit statim Calydoniis ebrietati persimilis quidam furor, ex quo passim populari vesaniæ morbo interibant. In ea lue ad Dodonæ oraculum confugiunt. Erat enim apud ejus oræ incolas, Ætolos et eorum finitimos Acarnanas et Epirotas, columbarum et responsorum qua ex quercu edebantur maxima ut veracissimi oraculi autoritas. (3) Responsum qui missi fuerant tulere, placandum Bacchum, cujus ira tantam apportasset perniciem. Esse vero placandi numinis unam illam rationem, si ad ejus aram Coresus vel Callirrhoen ipsam immolasset vel alium qui se pro illa devovere sustineret. Puella quum frustra deprecando, ne eorum quidem a quibus educata fuerat impetrato auxilio, cædi destinata esset, (4) et iis omnibus comparatis quæ ad sacrum rite peragendum in promptu esse oportere Dodonæi Jovis oraculum monuerat, cum infulis victimæ ornatu ad aram jam deducta fuisset; Coresus ipse, qui sacris præerat, amore victus nihil jam pristinæ in puellam iræ indulgens, se ipsum pro illa occidit, ae re ipsa ostendit se omnium quos novimus hominum minime ficto amore fuisse incensum. (5) Commota rei spectaculo Callirrhoe, animum mutavit; quumque mentem ejus subiisset partim Coresi commiseratio, partim pudor eorum quæ in illum commiserat, et ipsa semet ad fontem, qui non procul abest a Calydonis portu, jugulavit. Eum fontem posteri de puellæ nomine Callirrhoen nuncuparunt. (6) Est apud Patrenses non longe a theatro indigenæ cujusdam feminæ sacrarium, in quo Bacchi signa totidem, quot erant antiqua oppida, et iisdem nominibus, Mesateus, Antheus et Aroeus. Signa hæc festis Baccho diebus in Æsymnetæ templum deportant: quod templum vero Æsymnetæ in maritima urbis parte situm est, ad ejus viæ, qua e foro exitus patet, dexteram. (7) Descendens ab Æsymnetæ aliud conspicias templum et signum e lapide, quod Salutis nuncupatur. Dedicatum aiunt jam tum ab Eurypylo, quum insaniæ morbo liberatus fuit. Proxime ad portum Neptuni ædes est cum signo marmoreo, cujus rectus est status. Neptunum quidem, præter ea cognomina qui a poetis ficta sunt ornandi carminis causa et quæ gentes prope singulæ privatim imponunt, communia fere omnibus et maxime insignia sunt Pelagius (_Marinus_), Asphalius (_quasi Securitatem parans_) et Hippius (_Equester_) (8) Equestrem autem cur appellent hunc deum, alius aliam sibi causam persuaserit. Ego ex eo conjicio quod equitationem primus Neptunus invenisse dicatur. Homerus quidem quo loco certamen equorum describit, Menelaum facit jusjurandum concipientem per hujus ipsius dei numen:

En age equos tangens Neptuni numina jura, fraude meos nulla prudens tardare jugales.

(9) Pamphus vero, vetustissimorum apud Athenienses hymnorum auctor, Neptunum appellat «equorum ac navium erectis vexillis ornatarum largitorem.» Satis itaque probabile, non aliunde eum quam ab equitatione nomen illud adeptum. (10) Patris quidem non procul a Neptuni, Veneris templa sunt. Deæ signum e duobus quæ ibi dedicata sunt alterum e mari piscatores reti extraxerunt una ante me ætate. Sunt et proxime portum signa, et Martis quidem ex ære; Apollini vero et Veneri (quibus prope portum area etiam sacra dedicata est) os, manus et imi pedes e marmore, reliquæ partes e ligno confectæ sunt. (11) Est etiam in ipsa maritima ora lucus, in quo curricula luculenta et stationes æstivo anni tempore valde suaves. In eodem luco Apollinis et Veneris delubra spectantur cum signis marmoreis. Proximum luco est Cereris fanum; dea ipsa et Proserpina stant, Telluris effigies in solio sedet. (12) Pro Cereris æde fons est: is qua parte templum spectat, lapideum habet sepimentum, ab exteriori vero parte descensus ad eum structus est. Ibi oraculum est maxime veridicum. Cognoscuntur tamen ex eo non rerum omnium, sed morborum duntaxat eventa. Speculum tenui suspensum funiculo demittunt, ita librantes ut in fonte omnino non mergatur, sed imo ambitu summam aquam contingat. Exinde ubi odores adoleverint et rite deam precati fuerint, inspiciunt in speculum; et ex ejus imaginibus periturusne an victurus is æger sit, de quo consuluerunt, divinant. (13) Neque latius omnino hujus aquæ divinatio patet. Proxime autem Cyaneas Lyciæ finitimas oraculum est Apollinis Thyrxei: aquæ vero quæ est juxta Cyaneas ea est natura, ut in eam si quis introspiciat, similiter omnia ei quæ vult videre liceat. Sunt etiam Patris juxta lucum duo Sarapidis templa; in quorum altero Ægypti Beli filii monumentum. Ægyptum Aroen confugisse tradunt Patrenses filiorum luctu confectum, quum ipsum Argorum nomen exhorresceret et inprimis a Danao sibi plurimum metueret. (14) Est etiam apud Patrenses Æsculapii templum. Hoc supra arcem, ad eam portam per quam exeunt qui Mesatin iter habent, est conditum. Feminarum Patris quam virorum duplo fere major est numerus; et hæ quidem si quæ aliæ ad Venerem pronæ. Texendis e bysso, quæ in Elide provenit, reticulis et alia veste earum complures victum quæritant.

CAPUT XXII.

_ De Pharis urbe, fluvio Piero et platanis miræ magnitudinis — Mercurio Agoræo ejusque oraculo — lapidibus quadrangulis a Pharensibus cultis et Phararum conditore — Tritæa urbe et monumento picturis Niciæ exornato. — Tritææ conditore — summorum deorum templo — itinere Ægium versus — mira amnis Charadri vi. _