[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 42
Ab Oropiis autem, etsi nulla ex parte ad eorum salutem quicquam profecerat Achæorum societas, promissum tamen Menalcidas pretium exegit. Quo ille accepto alienum omnino rationibus suis putavit, quæstus participem Callicratem facere. Quare hominem primum exspectationibus eludere, mox dolo circumvenire; postremo aperte etiam fraudare aggressus est. (2) Quæ res vetus illud verum esse declaravit: Et ignis est alio magis qui urat igne, lupisque sævior lupus est aliis, et accipiter ocius accipitre volat, si Callicratem ipsum immaniorem ante alios sui temporis omnes superavit perfidia Menalcidas. Callicrates, uti homo erat cujusvis lucri cupidus, quum gratis habere se susceptas cum Atheniensibus inimicitias permoleste ferret, Menalcidan jam abeuntem magistratu capitis apud Achæos arcessivit; crimini dabat, legatione apud Romanos contra Achæos functum ac operam enixe dedisse, ut Spartanos ab Achæis abduceret. (3) Ibi Menalcidas quum se in fortunarum omnium discrimen deductum videret, Diæo homini Megalopolitano successori suo in magistratu Achaico, ex Oropica illa pecunia talenta elargitur tria. Hoc ille devinctus munere invitissimis etiam Achæis Menalcidan capitis periculo erat exempturus. Ea res quum Diæo apud Achæos publice ac privatim magno esset probro, avertendæ ille invidiæ causa ad majorum negotiorum cogitationes et secundarum rerum spem Achæorum animos erigit. Quare talem fraudem est commentus. (4) Lacedæmonii suas de finibus agrorum controversias ad Romanum senatum detulerant; senatus omnia omnium rerum præterquam capitis judicia ad Achæorum conventum rejecerat. At Diæus gratioso mendacio multitudinis animos mulcens judicio Achæorum capitis etiam crimina de Spartanis permissa comminiscitur. (5) Et Achæi quidem quum ei fidem habuissent, de Spartanorum capitalibus causis judicia fere facere aggressi sunt. Recusabant Lacedæmonii, et mendacii Diæum arguentes rursus Romanum senatum ea de re per legatos consulturi erant. At Achæi hoc ipsum arripere et in crimen vocare, quum dicerent, earum urbium quæ secum facerent nullam omnino sui esse juris, aut posse earum aliquam privatim sine publico universi concilii decreto Romam legatos mittere. (6) Ex his concertationibus belli causæ inter Achæos et Lacedæmonios exstitere. Satis intelligebant Lacedæmonii multo se esse Achæis opibus inferiores. Quare dimissis per urbes quæ Achaicæ ditionis erant, ad ipsum etiam Diæum privatim legatis, bellum deprecabantur. A civitatibus idem omnibus responsum tulere, quum jam prætor suus ut juventutem armatam educerent denunciarit, oportere se dicte audientes esse; prætor ipse Diæus non Spartæ aiebat se, sed iis qui ejus civitatis otium turbarent bellum illaturum. (7) Ac rogante senatu quotnam esse putaret otii et tranquillitatis hostes, optimatum ille Spartanorum viginti quattuor nomina edidit. In ea rerum trepidatione probata est Agasisthenis sententia, hominis clari etiam prius et honorati, sed ad cujus laudes ex hoc ipso civibus suis dato consilio magnus accessit cumulus. Persuasit illis ipsis primoribus quos Diæus Achæis dedi postularet, ut voluntario exilio belli in patriam suam conflati incendium restinguerent; futurum enim ut, si Romam confugerent, primo quoque tempore a Romanis restituerentur. (8) Quum itaque exilii causa solum illi vertissent, per speciem a Spartanis in judicium vocati sunt et capitis damnati. Miserunt et Achæi Romam Callicratem et Diæum, qui in senatu contra Spartanos exules causam dicerent; et Callicrates quidem in itinere morbo interiit; nec scio fueritne, si Romam pervenisset, emolumenti aliquid Achæis allaturus, an nova inter illos majorum malorum semina sparsurus. Diæus vero et Menalcidas ubi Romam pervenerunt, quum multa ultro citroque per altercationem contumeliosius inter se jactata dixissent audissentque, (9) postremo respondit senatus, legatos in Græciam venturos qui de quibus inter se dissiderent Lacedæmonii et Achæi rebus cognoscerent. Legati ex urbe otiosius iter fecerunt. Quocirca tantum interfuit spatii, ut interea Diæus Achæos, Menalcidas Spartanos dolo circumvenire potuerint. Ille Achæis persuasit, Romanorum decreto Spartanos in Achæorum officio ac potestate fore: contra Lacedæmonios in eam sententiam adduxit Menalcidas, ut crederent a concilio se jam Achæorum sejunctos atque liberatos Romanorum decreto esse.
CAPUT XIII.
_ Achæi exercitum conscribunt contra Spartam Damocrito duce — Lacedæmonii pugnam conserunt cum Achæis et fugantur — Damocritus proditionis accusatus aufugit — Diæi, ducis Achæorum, callidum facinus in Lacedæmonios — Menalcidas, dux Lacedæmoniorum, urbe Iaso capta, odium civium incurrit et vitam veneno finit. _
Hæ controversiæ in causa fuerunt, ut renunciato novo jam prætore Damocrito Achæi exercitum conscriberent et contra Lacedæmonios arma caperent. Eodem ferme tempore Metellus consul Romanorum exercitum in Macedoniam transportavit. Bellum enim ei decretum fuerat contra Andriscum Persei filium novas in Romanos res molientem. Ac Macedonicum quidem bellum facile prosperos ex Romanorum sententia successus erat inventurum, (2) Metellus autem iis, quos miserat senatus Romanus, in Asiam cum imperio, persuadet ut, priusquam transmittant, cum ducibus Achæorum congressi edicant, ne bellum contra Lacedæmonios susciperent, atque ut omnino exspectarent legatos eos qui a senatu mitterentur arbitri inter Achæos et Lacedæmonios futuri. (3) Mandata illi quidem ad Damocritum et Achæos detulerunt, quum jam illi contra Lacedæmonios exercitum ducerent; quare quum nihil sane se ulla oratione contra Achæorum pervicaciam profecturos intelligerent, in Asiam perrexerunt. Ipsi quoque Lacedæmonii animi elatione magis quam viribus subnisi cum suis copiis hosti occurrerunt, satis illi quidem habituri suos si fines defendere possent. Prœlio mox superati quum circiter mille et ætate et viribus florentes milites occubuissent, intra mœnia se reliqui effusissima fuga recepere. (4) Quodsi hostem persequi maturasset Damocritus, eodem tempore Achæi quo fugientes Lacedæmonii apertis introrumpere potuissent portis Spartæ: verum ille et tunc canere jussit receptui et exinde se ad excursiones et agri populationes convertit, non circumsedit urbem. (5) Is reportato domum exercitu majestatis damnatus est ab Achæis, multa quinquaginta talentûm irrogata. Eam quum unde solveret non haberet, clanculum e Peloponneso aufugit. In Damocriti locum prætor renunciatus est iterum Achæorum suffragiis Diæus. Ad eum quum legatos rursus misisset Metellus, res ita convenit, induciæ ut inter Achæos et Spartanos essent usquedum adessent qui disceptandi causa a Romanis missi fuerant. (6) Callidum interea aggreditur in Lacedæmonios Achaicus prætor facinus. Oppida omnia, quæ in orbem Spartæ finitima erant, ad Achæorum amicitiam pellicit et ea præsidiis firmat, ut unde erumperent quove se reciperent contra Spartanos castella haberent Achæi. (7) Decreverant et Lacedæmonii imperium Menalcidæ, qui etsi Lacedæmonios ad extremam tum reliquarum copiarum, tum vero pecuniæ inopiam redactos intelligebat, præsertim vero quum neque coli neque seri ager potuisset, educto tamen violata induciarum fide exercitu, Iasum oppidum, quod intra Laconiæ quidem fines erat, sed ad Achæorum ditionem pertinebat, subito impetu captum diripit. (8) Sic Menalcidas, conflato rursum inter Lacedæmonios et Achæos bello, quum se partim civium criminationibus expositum videret, partim nullam eis a se in præsenti periculo afferri salutem posse animadverteret, epoto pharmaco ipse sibi mortem conscivit. Hunc Menalcidas vitæ exitum habuit, vir ut in Lacedæmoniorum tunc imperio minime omnium prudens, sic dum Achæorum rebus præfuit, singulari perfidia.
CAPUT XIV.
_ Ex legatis Romanis Orestes Achæis senatus mandata denuntiat — Achæi his permoti Spartanos Corinthi degentes hostiliter comprehendunt — Critolaus, Achæorum dux, Romanis bellum inferre cupiens eorum legatos eludit — Critolaus et Pytheas sollicitant Achæos ad bellum contra Spartam et Romanos suscipiendum — Romani Mummium consulem contra Achæos mittunt. _
In Græciam tandem pervenere Roma simultatum inter Lacedæmonios et Achæos disceptatores, quorum princeps Orestes fuit. * * et magistratus Achaiæ civitatum singularum ad se vocavit et inprimis Diæum. Qui quum convenissent ubi deverterat Orestes, renuntiavit senatum censere, neque Lacedæmonios neque Corinthum ipsam Achæis contribuere se debere; Argos præterea, Heracleam quæ ad Œtam est, Orchomenios Arcadici nominis, ab Achæorum concilio sejungendos: neque enim his esse populis ullam cum Achæis cognationem, et eas civitates cœpisse cum illis serius facere. (2) Hæc dum Orestes exponeret, Achaici magistratus prius etiam quam ille perorat e deversorio Orestis exsiluerunt, et convocarunt ad concionem Achæos. Hi, cognita Romani senatus sententia, repente in Spartanos eos qui forte Corinthi erant impetum fecerunt; ac corripuit quemcunque vel certo nossent esse Lacedæmonium, vel ex tonsura, calceatura, veste aut nomine Lacedæmonium esse suspicarentur, quosdam etiam qui se in Orestis deversorium fuga jam proripuerant, etiam inde summa vi extrahere nitebantur. (3) Legati furorem illum compescere conati monere identidem et queri, ab ipsis prioribus injuria se et contumelia lacessitos. Paucis post diebus Lacedæmonii omnes, qui deprehensi captique fuerant, in carcerem ab Achæis conjecti, dimissis iis quos non esse Laconici nominis constitisset. Missi deinde Romam et alii primores Achæorum et Thearidas legationis princeps. Ii quum in via aliis legatis a Romanis eadem de causa post illam Orestis legationem missis obvii facti essent, pedem retulerunt. (4) Jam Diæus imperii sui tempus expleverat; in ejus locum ab Achæis creatus est Critolaus. Huic acris et inconsiderata incesserat cupiditas cum Romanis bellandi. Quocirca quum novi jam adessent a Romanis missi arbitri, occurrit illis quidem ad Tegeam Arcadiæ urbem; ne vero in publico Achæorum concilio mandata exponerent, arte cavit. Nam legatis quidem audientibus per nuntios edici concilium jussit, clam vero per literas conciliariis denuntiavit: concilii diem ne obirent. (5) Conventu in diem dictam frustra exspectato se plane elusos esse a Critolao Romani intellexerunt, præsertim vero quum aliud ille juberet legatos certum et statum concilium in mensem sextum exspectare: ad se quod attineat, se de rebus Achæorum publicis privata cum illis colloquia habiturum esse negavit. Legati igitur quum elusos se cognovissent, domum redierunt. Critolaus deinde edicto Corinthum concilio Achæis pro concione persuadet, Spartanis bellum inferant atque ut aperte contra Romanos arma capiant. (6) Regem quidem vel civitatem quampiam suscepto bello male rem gerere, genii cujuspiam invidia magis quam belligerantium culpa contigit: audacia vero cum imbecillitate conjuncta est furor potius quam infortunium nominanda; id quod Critolao etiam atque Achæis obfuit. Præterea incitavit vehementer Achæos Pytheas Bœotorum magistratus, Thebanis ultro profitentibus belli se contra Romanos gerendi socios fore. (7) Pecuniam autem ut primum Phocensibus penderent Metellus Thebanis imperarat, quod in eorum fines armati excurrerant; alteram item multam Eubœensibus, quod agrum eorundem Eubœensium populationibus evastassent; tertiam Amphissensibus debere Thebanos pronunciarat, quod eorum sub messis tempus frumenta desecuissent.
Romani et ex legatorum quos in Græciam miserant oratione et Metelli ex literis edocti quæ egissent Achæi, eorum injurias esse persequendas censuerant. Creatus tum jam consul fuerat Mummius; huic igitur ad bellum Achæis inferendum classis et pedestres copiæ sunt decretæ.
CAPUT XV.
_ Metellus Achæis veniæ et pacis conditiones fert — Critolaus et Achæi, illis repudiatis, bellum capessunt — Achæi prœlio superantur et Critolaus perit — Diæus, Achæorum dux, bellum continuat — Metellus Thebas et Megaram capit. _
Metellus ubi rescierat Mummium et cum eo exercitum adversus Achæos profectum adventare, omni studio contendebat bello finem imponere ante Mummii in Græciam adventum. (2) Per nuntios itaque Achæis edicit, ut Lacedæmonios et alias omnes civitates quas Romani dixissent, ab Achaici consessus officio discedere æquo animo ferrent; id si facere non recusassent, pristinæ in Romanos contumaciæ veniam pollicebatur. Eodem tempore ex Macedonia per Thessaliam præter Lamiacum sinum exercitum ducit. At Critolaus tantum abfuit ut ullam orationem, quæ ad concordiam spectaret, admitteret, ut Heracleam recusantem cum Achæis censeri circumsessam tenere ausus fuerit. (3) Quum audisset tamen de speculatoribus Metellum exercitu Sperchium amnem transisse, Scarpheam (Locrorum ea urbs est) confugit, neque, quum posset in iis quæ sunt inter Heracleam et Thermopylas angustiis consistere, Metellum ausus est exspectare, sed tanto pavore consternatus est, ut ne ex ipsa quidem loci commoditate in meliorem se spem erigere potuerit; quum ex eo tamen loco Lacedæmonii contra Persas, et contra Gallos Athenienses præclara dedissent virtutis documenta. (4) Fugientes priusquam Scarpheam se reciperent Metellus assecutus, maximum eorum numerum cecidit; vivi haud minus mille capti: at Critolaus neque vivus uspiam post pugnam, neque inter cadavera est repertus. Quodsi forte in cœnosam maris sub Œta monte paludem se demisit, mirum nihil fuit cæca et profunda voragine absorptum prorsus evanuisse. (5) Sed alia etiam de ejus morte conjici possunt. Interim Arcadum cohors lectissimorum hominum circiter mille, qui cum Critolao ad bellum exierant, Elateam in Phocidem contenderunt. In eam urbem quum propter veterem nescio quam cognationem recepti fuissent, paulo post, Critolai et Achæorum clade cognita, eos inde Phocenses excedere jusserunt. (8) In Peloponnesum retrocedentes in Metelli et Romanorum exercitum ad Chæroneam inciderunt. Ibi ad internecionem cæsi divinitus scelere suo dignas dedisse pœnas videri possunt, eo potissimum loco a Romanis oppressi quo Græcos cum Philippo Macedonum rege acie dimicantes deseruerant. (7) Tum Achæorum imperium ad Diæum rediit; qui quod Miltiades Atheniensis ante pugnam Marathoniam fecerat imitatus, vocatis ad libertatem servis et ad arma omni militari ætate Achæorum et Arcadum conscripta, exercitum contraxit ex collectitia ingenuorum pariter et servitiorum turba, equitum ferme sexcentorum, gravis armaturæ peditum quattuordecim millium. (8) Ibi jam ad ultimam vecordiam Diæus processit; qui quum ante oculos prope haberet omnem Achæorum superiorem apparatum adversus Metellum et infelicem Critolai pugnam, ex illo tamen delectu ad quattuor millia hominum selegit, eosque duce Alcamene Megaram misit, quo et urbi præsidio essent et Metello in Peloponnesum jam invadenti obsisterent. (9) Metellus vero quum lectissimam Arcadum cohortem ad Chæroneam stravisset, motis castris Thebas contendit. Thebani enim cum Achæis Heracleam copiis obsederant eorumque in prœlio ad Scarpheam fuerant socii. Metello jam appropinquante Thebanæ mulieres et cujusvis ætatis viri urbe relicta partim per Bœotiæ agros et oppida palantes sunt dilapsi, partim in montium juga confugere. (10) Vacuam urbem ingressus imperator Romanus neque deûm templa exuri, neque domos everti passus est; edicto etiam cavit, ne quis e ceteris Thebanis vel occideretur, vel fugiens caperetur, at Pytheam, si captus fuisset, ad se duci jussit. Et is quidem statim inventus et ad Metellum perductus, merito affectus est supplicio. Quum jam prope ad Megaræ mœnia Romanus accederet, non sustinuit Alcamenes, sed cum præsidiariorum manu ilico Corinthum in Achæorum castra confugit. (11) Megarenses urbem suam sine certamine Romanis dediderunt. Metellus ubi primum Isthmum attigit, etsi prospere ei omnia evenerant, ad pacis tamen conditiones ultro Achæos invitabat. Vehementius enim sollicitabat eum utriusque belli, tam Macedonici quam Achaici, conficiendi spes. Hujus quominus fieret voti compos, Diæi stultitiæ plenum consilium obstitit.
CAPUT XVI.
_ Mummii cum Oreste adventus ad Isthmum — Achæi Romanos aggressi fugantur — Diæi factum dissimile facto Callistrati — Diæus se veneno conficit — Mummius Corinthum capit et evertit — civitatum Græcarum magistratus constituit — illis Romani postea pristinum statum reddunt et Achaiæ præsidem mittunt. _
Dum hæc aguntur, Mummius Orestem, qui ante inter Achæos et Lacedæmonios arbiter fuerat, secum habens mane ad exercitum Romanum pervenit. Et Metello quidem cum suis copiis in Macedoniam amandato ad Isthmum ipse substitit, donec universum agmen coegisset. Fuit militum numerus equites ter mille et quingenti, peditum viginti tria millia. Præsto fuerunt Cretenses sagittarii, et e Pergamo quæ supra Caicum est ab Attalo missam manum adduxit Philopœmen. (2) Sociorum quosdam ex Italia et auxilia Mummius duodecim ante castra stadiis collocavit ad excubias ibi agendas. Achæi, quum Romani præ nimia fiducia custodias minus diligenter agerent, adoriuntur hos circa primam vigiliam eorumque multos occidunt, plures loco pulsos usque in castra persequuntur, scuta fere quingenta ceperunt. Hoc elati successu Achæi priores pugnam poscere sunt ausi. (3) Verum ubi Mummius in hostem aciem direxit, Achæorum equitatus ad primam Romanorum equitum contra quos steterat impressionem in fugam se dedit. Sustinuit gravis armatura primum Romani peditatus congressum, etsi animos non mediocriter fregerat subita illa equitum fuga; et sola quidem audacia longe impares numero, et jam dimicando fatigati restiterunt tamen, quousque mille hominum lectissimorum globus e transverso in latera invaserunt; tunc enim ex omni parte effusissimam fugam fecere. Quodsi Diæus ab adverso prœlio Corinthum se recepisset eodemque dispersas suorum reliquias coegisset, potuissent fortasse Achæi a Mummio, præsertim si ad obsidionem res devenisset belloque mora fuisset injecta, mitius aliquid impetrare. At ille ut primum sui terga hosti vertere cœperunt, recta Megalopolin evasit; in Achæis servandis haudquaquam ea usus animi magnitudine, qua Callistratus Empedi filius olim Atheniensium saluti consuluerat. (5) Is enim in Sicilia ad Asinarum amnem, Atheniensium et eorum qui ejus expeditionis socii fuerant copiis prope ad internecionem deletis, per medios hostes equitibus, quorum ipse dux erat, audacter viam fecit; ac deinde Catinam cum magna suorum parte incolumis elapsus, mox eadem via Syracusas pergens eos opprimere est conatus, qui castra Atheniensium diripiebant. Ibi quinque ex hostium numero cæsis ipse, equo saucio, aliquot letalibus vulneribus acceptis, animam efflavit. (6) Hic igitur, parta et Atheniensibus et sibi insigni gloria, servatisque quibus imperarat equitibus mortem sponte oppetiit. At Diæus, illius virtutem minime æmulatus, amissis Achæorum copiis Megalopolitanis imminentis calamitatis nuntium ipse attulit; ac postremo manu sua uxore, ne captiva in hostium potestatem veniret, occisa, hausto ipse veneno occubuit; et sane uti pecuniæ cupiditate Menalcidæ par fuit, sic propemodum vitæ exitum habuit mortis turpitudine consimilem. (7) Achæi, qui Corinthum post pugnam confugerant, intendentibus se noctis tenebris clam abiere, et cum illis Corinthiorum longe maximus numerus. Mummius etsi apertas videbat Corinthi portas, intrare tamen urbem cunctabatur, quod ne intra muros insidiæ comparatæ fuissent metuebat. (8) Tertio demum post pugnam die Corinthum vi cepit cremavitque; viri omnes trucidati, feminæ et pueri Mummii jussu sub corona venditi; venditi etiam servi quicunque manumissi in Achæorum acie steterant, neque in prœlio ceciderant. Ornamenta et signa admiratione quæque dignissima Romam asportata; quæ vero minoris erant pretii, Attali auxiliorum duci Philopœmeni donata; et hac ipsa etiam ætate apud Pergamenos Corinthiorum spolia visuntur. (9) Aliarum urbium, quæ contra Romanos bellum susceperant, muros Mummius dejecit, arma civibus ademit, priusquam Roma mitterentur quorum consilio in Græciæ rebus ordinandis uteretur. Ubi vero adfuerunt illi, statim omnem e civitatibus popularem administrationem sustulit; magistratus ex censu instituti, tributa Græciæ imposita, locupletibus extra fines suos agri possessione interdictum, concilia singularum nationum, Achaicum, Phocicum, Bœoticum, itidemque in aliis Græciæ partibus, pariter omnia abolita. (10) Non multis post annis Romanos Græcorum misericordia cepit. Quare et prisca concilia sua cuique genti restituta et agros extra fines habere permissum; remissæ etiam quas Mummius civitatibus constituerat multæ. Bœotos enim ille et Eubœenses Heracleotis talenta centum, Achæos Lacedæmoniis ducenta pendere jusserat. Hæc illis civitatibus pecunia omnis a Romanis condonata. Sed mittitur etiamnum in Græciam prætor Romanus; quem Achaiæ, non Græciæ prætorem appellant, quod scilicet Græci subacti erant principatum obtinentibus Achæis. (11) Confectum est Achaicum bellum archontis magistratum Athenis gerente Antitheo, Olympiade sexagesima supra centesimam, qua (de stadio) victor est renunciatus Diodorus Sicyonius.
CAPUT XVII.
_ Græcia tunc temporis ad summam inopiam redacta — Græciæ sors sub Nerone et Vespasiano — Achaiæ finium et urbium descriptio, primum Dymes — de memorandis Dymes — Atte dæmone — Œbota cursore. _
Atque his quidem temporibus Græcia, jam pridem multis particulatim lacerata et vexata adversis rerum casibus, ad summam inopiam depressa est. Argos, quæ heroicis olim temporibus admodum potens et opulenta fuerat civitas, translato ad Dores regno acerbiorem experiri fortunam cœpit. (2) Atheniensium rempublicam post Peloponnesiaci belli et pestilentiæ cladem respirantem et quasi emergentem rursus, Macedonum potentia paucis post annis erat oppressura. Bœotiis Thebis itidem ex Macedonia Alexandri iracundia exitio fuit. Lacedæmonios Thebani Epaminondæ virtus ac deinde Achæorum arma perculere. Sero tandem et ægre Achæorum imperium quum, quasi ex truncata et majori ex parte arida arbore, surgere conaretur, quominus invalesceret, imperatorum suorum obstitit improbitas. (3) Multis post ætatibus quum ad Neronem Romanorum imperium pervenisset, is Græciæ sine populi Romani detrimento suam reddidit libertatem. Pro ea enim Sardiniam prædivitem insulam ei attribuit. In hoc Neronis factum quum intueor, rectissime mihi videtur Plato Aristonis filius dixisse, gravissima quæque et maxime insignia peccata non esse leviorum aut mediocrium ingeniorum offensiones; sed ab animi præclara quadam indole, vitiosa educatione depravata, proficisci consuevisse. (4) Sed enim non fuit hoc beneficium Græcis ad diuturnitatem stabile. Nam quum imperii gubernacula post Neronem Vespasianus teneret, Græci ad interna bella processerunt; quare eos Vespasianus annuo vectigali imposito Romanis magistratibus iterum parere jussit, quod diceret libertate uti Græcos jam dedidicisse. Et hæc quidem de Achæorum rebus quæ commemorarem habui.
5. Agri fines inter Achæos et Eleos Larisus amnis est; et in ipsa fere fluminis ripa Larisææ Minervæ templum. Abest a Lariso Achæorum urbs Dyme stadia ferme triginta. Hanc Philippus, Demetrii filius, unam ex omnibus Achæorum urbibus dicto audientem habuit; et hanc unam ob culpam Sulpicius (hic quoque dux Romanus) exercitui Dymen diripiendam dedit; Augustus eam postea Patrensibus attribuit. (6) Priscis temporibus Palea est appellata. Hoc quod nunc habet nominis tunc accepit, quum in Ionum adhuc ditione esset. Neque vero satis mihi liquet, utrum a Dyme femina indigena, an a Dymante Ægimii filio sit nuncupata. Quodsi quis forte elegos legerit, qui in Œbotæ statua Olympiæ inscripti sunt, non facile tamen de hujus urbis nomine ambigere possit. Œbotæ enim Dymæo palma de stadio data Olympiade sexta; statua vero in Olympia ex Delphico quodam responso octogesima demum Olympiade est erecta. Ad eum hi versus inscripti:
(7) Œniæ Œbotas stadium superavit Achivus, per quem Palea clarius enituit.