[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 41
Quare iis temporibus quum non in commune consulerent Græci, sed suum quique negotium agerent, non erant qui opibus cum Achæis conferri possent. Eorum enim omnes civitates, una excepta Pellene, nullo a multis retro annis devinctæ fuerant tyrannorum dominatu. Porro levius etiam multo quam alias Græciæ partes vel bellorum impetus, vel pestilentiæ acerbitas Achaiam vexarat. Itaque in concilium quod Achaicum vocant itabatur, communique consilio de rebus Achaiæ deliberabatur. (2) Ac tunc quidem conventum Ægium edici placuit, quod deleta eluvionibus Helice jam olim ceteris Achaicis civitatibus hæc dignatione et tum opibus præstabat. Ex aliis vero Græcis primi omnium in ejus concilii censum venere Sicyonii; post eos et alii e Peloponneso vel statim, vel certe aliquandiu cunctati se Achivis contribuerunt. Multos etiam ex iis qui extra Isthmum erant, in concilii societatem acciverunt secundi Achæorum progressus, quum eos in dies viderent meliore uti fortuna. (3) Soli Græcorum Lacedæmonii et offensioribus semper animis in Achæos fuerunt, et postremo aperte etiam contra eos arma ceperunt. Sed enim quum Pellenen Achæorum urbem Agis Eudamidæ filius rex Spartæ vi cepisset, mox inde ab Arato Sicyoniorum duce ejectus est. Cleomenes deinde Leonida Cleonymi filio genitus, ex altera quam fuit Agis regia stirpe, Aratum et Achæos collatis ad Dymen signis magno prœlio fudit; pacem deinde Antigono et Achæis dedit. (4) Antigonus tunc, Philippi adhuc impuberis tutor, Macedonum imperium regebat. Fuit Philippus Demetrii filius; ejus erat Antigonus et patruelis et vitricus. Cum hoc igitur Antigono et Achæis inducias pactus Cleomenes, fide mox violata, Arcadum urbem Megalopolin diripuit; et sane noxæ piaculum accepta ad Sellasiam ab Achæis et Antigono clade Lacedæmonii et eorum dux Cleomenes luisse judicari merito possunt. Sed in libro de Arcadum rebus ad Cleomenem redibit oratio. (5) Philippus autem Demetrii filius quum ad virilem ætatem pervenisset, accepto regno ab Antigono non sane invito, magnum universis Græcis terrorem incussit, quum ipso Philippi superioris nomine (a quo tamen oriundus non erat; nam Amyntæ filius Philippus dominus plane hujus gentilibus fuit), tum vero quod Philippi ipsius facinora æmulabatur. Fuit utrique commune pecunia sibi civitatum principes conciliare, quos intelligerent privati sui lucri quam patriæ libertatis majorem rationem habere: hoc autem minori Philippo peculiare, in conviviis, dum mutuis de more poculis poscerent, mortiferas potiones propinare: quod Amyntæ filio, nisi fallor, ne in mentem quidem unquam venit: at huic Demetrii filio Philippo familiare hoc fuit scelus, et in levissimis ducebat noxis veneno hominem tollere. (6) Urbes hic tres, quibus adversus Græciam pro militum suorum receptaculis uteretur, præsidiis firmavit: eas in Græcorum contumeliam multa suffultus confidentia Græciæ claves [_compedes?_] nuncupabat. Contra Peloponnesum erat Corinthus, cujus etiam arcem munivit accuratius. Alterum fuit ei contra Eubœam, Bœotos et Phocenses propugnaculum Chalcis ad Euripum. Tertium opposuit Thessalis et Ætolorum nationi Magnesiam sub Pelio monte. Præ ceteris vero tum justis exercituum aggressionibus, tum repentinis latronum more excursionibus, Atheniensibus et Ætolis infestus erat. (7) Ceterum in Atticarum rerum descriptione jam exposui quæ a Græcis vel barbaris missa fuerint Atheniensibus contra Philippum auxilia, et quemadmodum ob horum imbecillitatem sociorum Athenienses ad Romanorum opem confugere coacti fuerint. Miserant et paulo ante Romani verbo quidem Ætolis contra Philippum auxilia, re vero Macedonicarum rerum speculatores: (8) verum tunc Atheniensibus exercitum mittendum censuerunt. Decretum ejus imperium erat Otilio: nam hoc nomen ei viro maxime insigne fuit. Non enim Romani Græcorum ritu unico a patribus accepto nomine appellantur, sed tria fere singulis ut plurimum, atque etiam plura imponuntur nomina. Id negotii duntaxat ab Romanis Otilio datum, ut Athenienses et Ætolos contra Philippi arma tueretur. (9) At ille e mandatorum præscripto reliqua, hoc vero non ex Romanorum sententia gessit, quod Eubœensium Histiæam et Anticyram in Phocide, quæ oppida Philippi imperata facere coacta fuerant, expugnavit et evertit. Quæ res ad senatum delata, mea quidem sententia, effecit ut Otilio Flaminius successor mitteretur.
CAPUT VIII.
_ Romani, duce Flaminio, cum Achæis Corinthum expugnant — Achæi Romanorum socii — Achæi Spartæ muros demoliuntur et Lacedæmoniis graviter imperant — Lacedæmonii ad Metellum et legatos Romanos confugiunt — de Macedonum rebus a Romanis eversis et Sibyllæ oraculo illud significante. _
Flaminius primo adventu superato Macedonum præsidio Eretriam diripuit; deinde profectus Corinthum, cui rex præsidium imposuerat, suis ipse copiis circumsedit et ab Achæis ad eam obsidendam per legatos, si Romanorum amici esse vellent, tum vero etiam pro ea quam in Græcos omnes præ se ferebant benevolentia, auxilia postulavit. (2) Sed illi quod ante in Otilio indigne tulerant Flaminio etiamnum crimini dabant, quod scilicet priscas Græciæ urbes, quæ nihil in Romanos commiserant quæque Macedoni invitæ paruerant, eas armis adorti crudelius tractassent. Providebant autem facile jam Romanos illud agere, ut pro Philippo et Macedonibus Achaiæ et universæ Græciæ ipsi imperarent. Causa hæc in Achæorum concilio magna inter dissidentes sententias contentione acta; evicere postremo qui partis Romanorum fuere, ut ab Achæis ad oppugnandam obsidione Corinthum auxilia mitterentur. (3) Corinthii quum in Macedonum potestate esse desiissent, ad Achæorum se concilium statim aggregarunt, in quo et prius locum habuerant, postquam Aratus Sicyoniorum dux e Corinthi arce Macedonum præsidium ejecerat, Persæo, quem Antigonus præsidio præfecerat occiso. In posterum dehinc omne tempus Romanorum socii Achæi appellati sunt, nempe qui ad omnia rerum momenta se promptos et alacres præstitere. Nam et in Macedoniam cum Romanis contra Philippum penetrarunt, et susceptæ in Ætolos expeditionis comites fuere, tertio contra Antiochum et Syros cum Romanis dimicarunt. (4) Et Macedonico quidem atque Antiochi bello interfuerunt unam Romanorum amicitiam secuti, cum Ætolis vero jam pridem simultates proprias exercuerant. Deinde Nabidis tyrannide, cujus intolerabilis fuerat crudelitas, sublata Spartam Achæi in ordinem statim redactam Achaico concilio subjecerunt, (5) rebusque per severissima judicia repetitis mox urbis muros demoliti sunt. Spartæ quidem muri Demetrio ac deinde Pyrrho oppugnantibus olim tumultuario opere exstructi fuerant; Nabis postea tyrannus tales faciundos curavit, ut nihil omnino ad eorum firmitatem desideraretur. Eos itaque muros tunc Achæi dejecerunt, et Spartanorum liberis interdicta quam legibus Lycurgus sanxerat disciplina, eadem qua Achæorum puberes uti jusserunt. (6) Verum hæc a me plenius exponuntur in eo qui Arcadum rebus attributus est libro. Lacedæmonii quum Achæorum imperata graviter ferrent, Metellum Romanorum legatum et ejus collegas appellarunt. Missi hi fuerant non ut Philippo bellum indicerent, cum quo rite fuerat pax perpetrata, sed ut de criminibus quæ a Thessalis et quibusdam Epirotis Philippo objiciebantur cognoscerent. (7) Revera autem Philippus cum ipso Macedonum robore a Romanis jam dejectus fuerat. Pugnans enim ad Cynoscephalas non omnino quidem victus a Flaminio et Romanis erat; at tamen pro viribus dimicans ipse ille Philippus ita prœlio inferior fuit, ut et exercitus sui majorem partem amitteret et ex urbibus quas bello ad deditionem in Græcia compulerat, præsidia educere pro fœdere cum Romanis adigeretur. (8) Pacem quidem non tam eventu utilem, quam nomine decoram precibus atque etiam pretio ab Romanis impetravit. Macedonum certe bellicam gloriam et imperii magnitudinem Philippo Amyntæ filio regnante partam, alterius Philippi temporibus pessum ituram divinitus his versibus prædixerat Sibylla:
(9) Emathiæ populi, Argeadæ quis gloria reges, commoda nunc pariet regnans, nunc damna Philippus, Namque duces major populis atque urbibus amplis, imponet; sed enim Hesperiis domitus minor armis mox etiam Eois illustres perdet honores.
Romani enim, qui ad occasum Europæ inhabitant, Macedonum regnum everterunt, et sociorum Attalus * ex Mysia exercitus: ad ortum autem solis magis vergit Mysia.
CAPUT IX.
_ Metellus de Achæis dicto non audientibus querelas ad senatum defert — Lacedæmonii in senatu Achæos criminantur — Romani mittunt qui inter Achæos et Lacedæmonios disceptent — muri Spartæ reficiuntur — Romani Lacedæmoniis faventes Achæis varie adversantur. _
Metellus tunc ceterique legati non esse Achæorum et Lacedæmoniorum querelas contemnendas censuerunt. Quare ab Achæorum magistratibus dari sibi concilium postularunt, quo scilicet pro concione jure æquiore cum Lacedæmoniis agendum Achæis persuaderent. At enim illi pernegare aut illis, aut aliis quibusvis concilium se daturos, qui de qua re missi essent senatus Romani decretum non attulissent. Metellus et collegæ, quod Achæi se dicto audientes non præbuerant, durius accepere, ac Romam reversi multa de illis neque omnino vera omnia ad senatum detulerunt. (2) Sed invidiosius multo Achæos criminati sunt Areus et Alcibiadas, Lacedæmonii illi quidem apud suos existimatione summa, sed in Achæos iniquissimi. Nam quum eos Nabis ejecisset, apud Achæos exularant; moxque ab iisdem, Nabide mortuo, in patriam contra populare Lacedæmoniorum decretum reducti fuerant. Verum ii ipsi tunc in senatum Romanum intromissi in magnam invidiam Achæos vocarunt. Quare illis Achæi simulatque Romam abierant, in concilio capitis mulctam irrogant. (3) Romani Appium [Claudium] et alios legatos miserunt, qui inter Achæos et Lacedæmonios disceptarent. Sed minime futurus erat eorum adventus Achæis gratus. Secum enim illi Areum et Alcibiadan, quos hostes Achæi judicaverant, habebant. Illud autem homines multo gravius offendit, quod in Achæorum conventu Romani iracundius et minime ad persuadendum accommodate verba fecerunt. (4) In eo conventu erat Lycortas Megalopolitanus, Arcadum facile princeps, et qui amicitia Philopœmenis fretus animum paulo elatiorem ad sententiam dicendam afferebat. Is causam Achæorum summa libertate dixit et Romanos etiam oratione sua nonnihil pupugit. Legati Lycortæ dicta quasi illudentes pro nihilo habere; quin Areum et Alcibiadan sententia sua nihil grave in Achæos commisisse declararunt; et Lacedæmoniis ut Romam legatos mitterent concesserunt, contra quam inter Achæos et Romanos convenerat. Decretum enim fuerat publice ab Achæorum concilio legatos ad senatum Romanum esse mittendos, atque interdictum ne qua ex Achæorum consessu civitas privatam legationem moliretur. (5) Missa etiam ab Achæis contraria legatio est. Quum multis utrinque disceptationibus in senatu res agitata fuisset, eosdem iterum legatos Romani misere ejusque legationis principem eundem Appium cum liberis mandatis de Achæis et Lacedæmoniis, quod visum esset, statuendi. Hi et quos Achæi exilio multaverant Spartam reduxerunt, mulctamque remiserunt iis qui, quod ante causæ cognitionem discessissent, ab Achæis injuriarum erant damnati. Ac Lacedæmonios quidem ab Achaico concilio non liberant, sed capitis judicia penes exteros illis esse volunt, de ceteris criminibus et accusare illos et accusari in Achaico concilio posse. Novo denique murorum ambitu Spartanum oppidum muniendum curarunt. (6) Recepta exules Lacedæmonii patria consilia sua ad Achæos exagitandos omnia contulerunt: quocirca hoc se illos pacto probe ulcisci posse sperantes, Messeniis iis, qui ejus conjurationis, qua Philopœmen occisus fuerat, participes fuisse judicati fuerant eamque ob causam exilio ab Achæis mulctati erant, iis, inquam, et Achæorum præterea exulibus persuasere, ut Romam querelas ad senatum deferrent: quibuscum et ipsi profecti reditum iis pararunt. Favente enim summo studio Lacedæmoniis Appio, Achæorum vero causam acriter impugnante, ea facile decreturus erat senatus quæ maxime voluerunt Messenii et Achæi exules. Missæ itaque Athenas et in Ætoliam literæ, quibus imperabant Romani, ut Messenios et Achæos exules in suas quosque patrias restituerent. (7) Vehementer hæc res animos Achæorum commovit, præsertim quum se et ante injuriosius a Romanis tractatos intelligerent, et sua in Romanos pristina merita non fuisse qua sperarant gratia excepta viderent, quum, qui contra Philippum, Ætolos, Antiochum egregiam Romanis operam navassent, jam exulibus et iis hominibus qui incestas manus haberent postponerentur; imperata tamen nihilominus sibi facienda ac tempori parendum duxerunt.
CAPUT X.
_ Proditionis patriæ varia exempla apud plures gentes enumerantur — Achæi per Callicratem proditi Romanis obnoxii redduntur. _
Atque ea quidem perditissimorum hominum perversitas, qui patriam et cives suos hostibus vendere nihil verentur, Achæis quoque erat exitio futura. Neque vero scelus hoc, ut semel in Græcia usurpari cœptum est, ullum finem reperit. Dario primum Hystaspis filio in Persis regnante Ionum res afflictæ prope sunt, classe prodita ab omnibus Samiarum triremium præfectis, undecim duntaxat exceptis. (2) Post oppressos Ionas subegerunt Eretriam Persæ, quum civitatis ejus principes Philagrus Cyneæ filius et Alcimachi Euphorbus, patriam suam hostibus prodidissent. Xerxi in Græciam irruenti Thessaliam Aleuadæ, Thebas Attaginus et Timagenidas Thebanorum primores prodiderunt. Peloponnesiaco bello, quod inter Athenienses et Spartanos gestum est, Agidi Lacedæmoniorum duci Xenias Eleus Elin ipsam tradere est aggressus. (3) Lysandro dehinc qui hospites appellabantur, donec patrias proderent Lysandro suas, quiescere nunquam potuerunt. Philippo vero Amyntæ filio ad Græciæ imperium adspirante unam invenias proditionis immunem Spartam, ceteras Græcorum urbes non magis pestilentia superiorum temporum, quam proditiones deleverunt. Alexandri felicitas effecit ut nullum magnopere insigne proditionis exemplum, quo res ejus adjutæ fuerint, possit commemorari. (4) Post Græcorum ad Lamiam cladem quum Antipater festinaret in Asiam transmittere, conversisque ad illud bellum opibus facile videretur Atheniensibus pacem daturus, quod rationibus suis minime alienum putabat si Athenas ipsas atque adeo universam Græciam liberam esse sineret, Demades et alii consiliorum socii homini a sententia oratione sua deducto nihil mite aut benignum in Græcos cogitandum persuaserunt; quin quum Atheniensem populum vehementer perterrefactum viderent, et Athenis et aliis urbibus ut Macedonum imponerentur præsidia auctores fuere. (5) Confirmat orationem meam rerum eventus. Athenienses enim etsi magnam acceperant in Bœotiis finibus cladem, bis mille ex acie sua captis, mille occisis, non continuo tamen Philippi imperata fecerunt: ad Lamiam vero ducentis ferme ac nihilo pluribus militibus amissis, Macedonibus succubuere. Atque ita nullis temporibus hæc proditionum pestis Græciæ desiit negotium facessere. Achæos quidem tum Callicratis Achæi hominis perfidia Romanis parere coegit. Initia tamen malorum omnium Achæis Persei regis et Macedonici imperii exitium importarunt. (6) Nam quum Perseus ictum cum Romanis a Philippo patre fœdus violasset et * * regem Sapæorum (quorum facit in iambicis carminibus mentionem Archilochus) Abrupolim exercitu adortus populi Romani socios sedibus expulisset suis, (7) et Romani ulti Sapæorum injurias Perseum ipsum totumque ejus regnum in potestatem suam redegissent, missi a Romano senatu sunt decem legati ad Macedoniæ res, uti in rem suam foret maxime, ordinandas. Eos, quum in Græciam venissent, omni obsequii et ad assentationem appositæ orationis genere Callicrates circumvenire aggressus, ex illis etiam unum ad justitiam tuendam minime propensum sibi prorsus conciliavit et in Achæorum consilium pertraxit. (8) Is in conventu criminose queri cœpit, a potentioribus Achæis pecunia et aliis studiorum significationibus contra Romanos Perseum adjutum; postulare ut capitalis rei damnarentur; se damnatos demum suo quemque nomine indicaturum. Id enimvero periniquum universæ concioni videri; contendere, ut quos diceret Perseo favisse palam nominaret; jus omnino non esse quemquam condemnari cujus nondum esset nomen delatum. (9) Ibi Romanus, quum ab omnibus ejus postulatio coargueretur, ex composito nominare non dubitavit omnes qui prætores Achæorum exercitus duxissent; et omnes affirmare eam noxam commisisse, quod Macedonum Persei partes fovissent. Hæc ille dixit a Callicrate subornatus. Tunc Xenon non minimæ inter Achæos auctoritatis vir: «Quod ad hoc, inquit, crimen attinet, ipse etiam Achæorum copiis præfui; sed neque ulla unquam Romanos in re læsi, neque ulla mihi omnino fuit cum Perseo amicitia; atque hujus quidem criminis vel in Achæorum conventu, vel inter ipsos Romanos non dubitarim judicium sustinere.» (10) Hoc a Xenone dictum ex innocentiæ conscientia statim arripuit Romanus tanquam accommodatum fraudi suæ consilium. Quare quoscunque studii in Perseum Callicrates accusarat, eos omnes Romam ad causam dicendam mitti imperat. Novum id fuit et inusitatum Græcis. Neque enim vel potentissimi Macedonum reges, Philippus Amyntæ filius, aut Alexander, adversarios unquam suos e Græcia in Macedoniam disceptandi causa mitti postularunt; sed facile passi sunt, quibus de rebus ambigeretur ab Amphictyonibus cognosci. (11) At Romani tunc Achæorum quemcunque, cujus modo nomen Callicrates detulisset, nocentem innocentemve, Romam edicto suo deduci imperarunt. Fuerunt qui deducti sunt plures fere quam mille: quos Romani quasi Achæorum præjudicio damnatos in publicas custodias per Hetruriæ oppida diviserunt. Alios deinde super alios ab Achæis missos legatos et deprecatores nihili omnino fecerunt. (12) Post septimum ac decimum demum annum trecentos ferme viros vel eo etiam pauciores, qui ex omni Achæorum numero reliqui erant in Italia, dimiserunt, satis jam eos pœnarum dedisse rati. At eos qui effugere conati sunt vel ex ipso itinere antequam Romam perducerentur, vel ex iis in quas relegati fuerant urbibus, a fuga retractos nulla accepta excusatione capitali supplicio affecerunt.
CAPUT XI.
_ Gallus a Romanis judex in Græciam missus plures civitates a conventu Achæorum disjungit — de Atheniensium et Oropiorum contentionibus — Achæi Oropiis opem ferre decernunt. _
Miserunt rursus Romani senatorium virum in Græciam: nomen ei erat [Sulpicius] Gallus; missus autem erat ad dirimendas inter Lacedæmonios et. Argivos de finibus controversias. Is multa in Græcum nomen et dixit et fecit insolenter et plane utramque civitatem ludibrio habuit. (2) Nam quæ rerum gestarum gloria aliquando floruerant urbes, quæque de agrorum finibus magno et diutino bello certaverant, eas hic dignas non putavit, quarum causam cognosceret, quum et Philippum antea Amyntæ filium disceptatorem habuissent; sed eam Gallus cognitionem ad Callicratem impurissimum hominem cunctæque Græciæ perniciem rejecit. (3) Præterea quum Ætoli e Pleurone ad eum venientes sejungi se ab Achæorum concilio postulassent, eis permisit ut suis propriis auspiciis legatos Romam mitterent. Est vero senatus auctoritate eorum ab Achæis defectio comprobata; et [Sulpicio] Gallo ante erat mandatum, ut quam posset plurimas civitates ab Achæorum conventu disjungeret; quod ille impigre effectum reddidit. (4) Interea quum Athenienses egestate potius, quam libera voluntate impulsi sociam civitatem Oropum diripuissent, nempe qui Macedonico bello rebus accisis Græcorum jam prope omnium essent egentissimi, ad senatum Romanorum confugiunt Oropii. Qui quum injuriam factam illis censuisset, Sicyonios jussit ab Atheniensibus multam petere, quanti scilicet illatam Oropiis injuriam ipsi æstimassent. (5) Sicyonii, quum diem judicii non obissent Athenienses, multam illis talentûm quingentorum irrogarunt. Athenienses ad senatum Romanum provocarunt; cujus decreto omnis ea multa ad centum duntaxat talenta redacta est; quod ipsum etiam non est persolutum. Quin Oropios tum promissis, tum muneribus delinitos ad tale fœdus adduxerunt Athenienses, ut obsidibus datis præsidium intra oppidum acciperent; ea tamen lege, ut si novæ de Atheniensibus inciderent querelæ, hi et præsidium quod imposuissent ultro deducerent, et obsides redderent. (6) Non ita multo post a præsidiariis nonnullis in oppidanos injuriæ factæ. Quocirca legatis Athenas missis contendebant Oropii, ut ex pacto convento et præsidium deduceretur et obsides redderentur. Neutrum se facturos esse Athenienses responderunt: non enim esse publicas illas populi injurias, sed paucorum qui in præsidio eo fuissent; et illos quam commeruissent pœnam suscepturos. (7) At Oropii Achæorum auxilium implorarunt. Quod quum illi ferendum non censerent, amicitiam quæ sibi cum Atheniensibus intercedebat veriti, Menalcidæ, homini Spartano quidem, sed qui tunc copiis Achæorum imperabat, decem talenta se daturos pollicentur, si Achæorum sibi auxilium præsto ut esset effecisset. Menalcidas quum sciret, magnas esse propter Romanorum amicitiam inter Achæos Callicratis opes, cum illo æqua parte precium communicare pollicetur. (8) Ita conjunctis studiis efficiunt, ut Oropiis adversus Athenienses auxilium decernatur. ld quum renuntiatum Atheniensibus a quopiam esset, quanta maxime potuerunt celeritate Oropum adorti prædæ superioris reliquiis, si quæ forte supererant, asportatis, præsidium deducunt. Achæis, quum serius quam oportuerat auxilium misissent, persuadent Menalcidas et Callicrates, ut Atticam terram hostiliter invadant. Verum quum et ex aliis Graciæ partibus et e Lacedæmone ad hostem repellendum auxilia convenissent, exercitum Achæi suum domum reportarunt.
CAPUT XII.
_ Menalcidas Lacedæmonius perfidia superat Callicratem — Diæi fraude bellum inter Lacedæmonios et Achæos conflatur, ad quod componendum senatus Romanorum legatos mittit. _