[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 40
Non multis post annis quum Medon et Neleus Codri filii de regno dissiderent, negaretque Neleus regnum se Medontis ferre posse qui pede altero claudicaret, rei cognitione Delphico oraculo permissa, respondit vates, deberi Medonti Atheniensium regnum. Dimissi itaque in coloniam Neleus et reliqui Codri filii, tum ex Atheniensibus quicunque nomina dedissent, tam multo maximam Ionum manum abduxerunt. (2) Tertia fuit hæc colonia, quæ extero duce et extera multitudine deducta est e Græcia. Multis enim ante ætatibus Herculis fratris filius Iolaus Thebanus Athenienses ac Thespienses in Sardiniam deduxit. Una vero ætate priusquam Iones Athenis proficiscerentur, Lacedæmonios et Minyas e Lemno a Pelasgis ejectos Theras Thebanus, Autesionis filius, in eam insulam deduxit quæ, quum antea Calliste appellaretur, post ab eo Thera vocata est. (3) Tertiam hinc deduxere coloniam Codri filii, Ionibus imperantes quum nulla ipsis esset cum illis propinquitas, paterno siquidem genere et avito a Codro et Melantho e Pylo Messenii, materno Athenienses fuere. Contribuerunt in eam se coloniam Ionibus e Græciæ populis Thebani primum Philotam secuti, Penelei nepotem; ex Orchomeniis Minyæ ob Codri liberûm cognationem: Phocenses præterea, exceptis Delphis; Abantes etiam ex Eubœa. (4) Phocensibus naves ad transmittendum dederunt et ipsi classis duces exstiterunt Philogenes et Damon Athenienses, Euctemonis filii. Hi omnes quum in Asiam appulissent, alios alii fines occuparunt. Neleus cum sua manu Miletum tenuit. (5) Milesii autem ipsi de suis originibus hæc commemorant. Per duas ætates Anactoriam fuisse totam eam regionem nominatam, sub rege Anacte indigena et Asterio Anactis filio. Cretensium vero classe Mileto duce in eam oram appulsa urbi, et agro ab eo nomen immutatum. Venisse e Creta Miletum cum factione sua, quum Minoem regem Europæ filium fugeret. Incolebant Cares eam Asiæ partem; ab iis Cretenses in domicilii societatem recepti. (6) Occupata vero ab Ionibus Mileto mares omnes interfecti, præter eos qui capta urbe fuga sibi salutem quæsiere. Illorum conjuges et filias victores uxores duxerunt. Nelei quidem sepulcrum non longe a portis est, ad lævam ejus viæ qua Didymos itur. Apollinis quod Didymis templum est et oraculum, antiquius est Ionum commigratione; multo vero etiam antiquius Ionum temporibus Ephesiæ Dianæ fanum. (7) Neque tamen Pindaro nota de eo templo fuisse omnia existimo, quum versibus prodidit, ab Amazonibus bellum Theseo Atheniensium duci inferentibus conditum. Nam a Thermodonte profectæ mulieres istæ sacrificarunt quidem Ephesiæ deæ et tum, quippe quæ templum illud jam olim nossent, et quum eo tempore quo Herculem ac multo ante Bacchum fugiebant, supplices eo se recepissent; ipsæ tamen ejus operis auctores neutiquam fuere: verum Coressus homo indigena et Ephesus, quem Caystri fluminis filium fuisse censent, hi templum illud condiderunt. Et ab Epheso quidem ipsa etiam urbs nomen accepit. (8) Incolebant tunc eam oram Leleges Carici nominis et Lydorum pars magna. Habitabant vero circum templum supplicandi ac deprecandi causa tum alii, tum et Amazonici generis mulieres. Androclus quidem Codri filius, Ionum qui Ephesum venerant dux creatus, Lelegas et Lydos in superiore urbis parte habitantes ejecit, sacræ vero areæ inquilini fœdere cum Ionibus icto omni belli metu caruerunt. Samiis etiam Samum Androclus ademit, eamque insulam ad quoddam tempus possederunt Ephesii, cum reliqua etiam contiguarum insularum vicinia. (9) At enim quum pristinas recepissent Samii sedes, Prienensibus contra Caras auxilium tulit Androclus; et Græci e prœlio victores discedunt, ipse autem in pugna cecidit. Ejus cadaver sublatum Ephesii sepulturæ intra fines suos mandarunt. Monstratur Androcli sepulcrum hac ætate in via quæ est inter Dianæ et Olympii Jovis media, ad portam Magnetidem. Insigne sepulcri est vir armatus. (10) Iones qui Myuntem et Prienen colonis deductis frequentarunt, Caras et ipsi his finibus exegerunt; et Myuntem quidem Cyaretus Codri filius condidit: Prienes deducendæ Ionibus permisti Thebani Philotan Penelei nepotem et Æpytum Nelei filium duces et conditores habuerunt. Et Prienenses sane a Tabalo prius homine Persa, deinde ab Hierone cive suo maximis affecti calamitatibus Ionico tamen adhuc nomine censentur. (11) At Myuntem oppidani eo quem jam exponam casu, urbem deserere coacti sunt. Parvus fuit in agro Myusio ad mare sinus, quem Mæander fluvius oblimato ostio stagnum reddidit. Stagnantibus vero marinis aquis tanta repente coorta est e palude culicum vis, ut ea lue victi homines, urbem relinquere cogerentur. Rebus omnibus suis, quæ auferri poterant, deorum etiam signis asportatis, Miletum migrarunt. Mea certe ætate Myunte nihil exstat præter Bacchi templum e candido lapide. Similis vero calamitas Atarnitis etiam, qui infra Pergamum sunt, exitio fuit.
CAPUT III.
_ De Claro et Colophoniis — Lebediis — Teo ejusque incolis — Erythræis — Clazomeniis et Phocæensibus. _
Colophonii quod Clari est Apollinis templum et oraculum antiquitate sua sanctissimum ducunt. Tenentibus enim terram Caribus venisse primos e Græcia Cretenses memorant, Rhacium et quæ illum sequeretur multitudinem, oram occupantem navibusque pollentem: plurimam vero terræ partem Cares adhuc incolebant. Thebas vero quum Thersander Polynicis filius et Argivi cepissent, inter captivos ad Apollinem Delphos abducta est Manto; et Tiresias quidem ejus pater in via ad Haliartum diem obiit suum. (2) Ii captivi, quum jussisset oraculum coloniam capessere, navibus in Asiam transmisere. Ad Claron appulsis Cretenses armati occurrere, a quibus ad Rhacium deducti illi sunt. Is quum ex Mantûs oratione, et qui essent et quæ fuisset in Asiam veniendi causa, cognovisset, Tiresiæ filiam, in domicilii societatem ejus comitatu recepto, uxorem duxit. Rhacii satu e Mantone ortus Mopsus Cares omnes e ditionis suæ finibus ejecit. (3) At Iones icto cum Græcis qui Colophone consederant fœdere, æquabili cum illis jure civitate eadem fruebantur. Regnum Ionum penes duces Damasichthonem et Promethum, Codri filios, fuit. Promethus autem post hæc Damasichthone fratre occiso in Naxum insulam effugit, ibique diem suum obiit. Ejus cadaver Damasichthonis filii domum reportatum recepere; exstat in vico cui Polytichides nomen, Promethi sepulcrum. (4) De Colophoniorum vero excidio tunc egimus quum Lysimachi res gestas persequeremur. Ex iis autem, qui Ephesum in coloniam deducti fuerunt, cum Lysimacho et Macecedonibus bellaverant soli Colophonii. Exstat commune Colophoniorum et Smyrnæorum qui in prœlio ceciderunt sepulcrum, ad viæ lævam qua Claron iter est. (5) Lebediorum urbem evertit Lysimachus non aliam ob causam, quam ut profugorum accessione cresceret Ephesiorum civitas. Est vero ager ille quum cetera insigni fœcunditate, tum calidarum in eo sunt aquarum balneæ et plurimæ et suavissimæ. Lebedon quoque initio Cares tenuerunt; quos postea Andræmon Codri filius Ionum dux expulit. Est Andræmonis sepulcrum ad militaris viæ lævam Colophone discedentibus, in ulteriore Calaontis (_Alentis?_) amnis ripa. (6) Teon coloniam deduxere Orchomenii Minyæ, duce Athamante in ea loca profecti. Fuisse hic Athamas dicitur Athamantis ejus nepos, quem Æolus genuit. In hac etiam civitate permisti Græcis Cares constitere. Ionas vero Teon in coloniam deduxit Apœcus Melanthi abnepos; neque gravius omnino quicquam in Orchomenios et Teios consuluit. Non multis post annis eodem inquilini deducti sunt Athenis et ex Bœotia. Atticæ coloniæ Damasus et Naoclus Codri filii, Bœoticæ Geres Bœotius duces fuere. Utramque gentem Apœcus atque Teii haud gravate acceperunt. (7) Erythræi origines suas ad Erythrum referunt Rhadamanthi filiam; a quo se e Creta deductos memorant et urbi a duce nomen impositum. Quum illam urbem una cum Cretensibus Lycii, Cares et Pamphylii tenerent (Lycii quidem ob Cretensium consanguinitatem; oriundi enim e Creta Lycii fuere, ab iis scilicet qui cum Sarpedone profugerunt: Cares vero propter veterem cum Minoe amicitiam; et Pamphylii quod genere Græcos attingerent; ex eo namque hominum numero fuere qui exciso Ilio cum Calchante errarunt): quum omnes hi quos enumeravi populi Erythras incolerent, Cleopus (_Cnopus?_) Codri filius congregata ex Ioniæ urbibus eorum manu qui nomina in coloniam dedissent, cum Erythræis eos mœnium communione conjunxit. (8) Clazomenii et Phocæenses ante Ionum in Asiam adventum urbem plane nullam habuere: sed Ionum adventu pars eorum post diutinos errores accepto a Colophoniis Parphoro [_Parato?_] duce oppidum ad Idam montem condiderunt; quo postea relicto in Ioniam reversi Scyppium [_vel Scypium_) in Colophoniorum finibus condiderunt; (9) mox et inde migrantes in ea quam nunc colunt regione consederunt, oppidumque in continenti Clazomenas munierunt. Postea Persarum terrore in insulam e regione sitam transmiserunt. Post Alexander Philippi filius Clazomenas ducto a continenti solo ad insulam aggere in peninsulæ formam redigere cogitabat. Fuerunt autem magna Clazomeniorum pars non Iones, sed Cleonæi et Phliasii, quotcunque scilicet Doribus postliminio in Peloponnesum reversis ultro solum vertere. (10) Phocæenses ab ea Phocide genus ducunt quæ sub Parnasso monte etiamnum hoc nomine est. Philogenem hi et Damonem secuti, Athenienses duces, in Asiam trajecerunt, agro non armis, sed Cumæorum concessu certis conditionibus potiti. Eos quum Iones in concilii sui communionem, quod Panionium appellant, non admitterent nisi reges e Codri genere creassent, ab Erythris et e Teo Deœten, Periclum et Abartum accersiverunt.
CAPUT IV.
_ De Ionum urbibus in insulis Samo et Chio — Sami et Samiæ stemma — de Sami incolis et Samothracia — de Junone Samia — Dædalo — Chii nominis origine et incolis. _
In insulis civitates Ionum sunt Samus supra Mycalen et Chius ex adverso Mimantis, Asius filius Amphiptolemi Samius carminibus mandavit, Phœnici ex Perimeda Œnei filia genitas Astypalæam et Europen; Neptuni satu ex Astypalæa natum filium Ancæum; hunc populis qui Leleges dicebantur imperasse, et amnis Mæandri filiam Samiam uxorem duxisse, quæ ei Perilaum, Enudum, Samum, Halithersen et insuper Parthenopen filiam peperit. E Parthenope Ancæi filia Apollini Lycomedem genitum. (2) Hæc versibus testatus est Asius. Atque eo quidem tempore qui insulam incolebant, vi potius coacti quam benevolentia adducti, in penatium suorum societatem Ionas receperunt. Erat Ionum dux Procles Pityrei filius, et ipse Epidaurius et magnum Epidauriorum numerum deducebat, ejectos nempe ex Epidauria terra a Deiphonte et Argivis. Genus Procles ducebat ab Ione Xuthi filio. Hujus filio Leogoro (_Leogora?_), quum patri in Samiorum regnum successisset, bellum intulerunt Ephesii duce Androclo; et prœlio quidem victos extra insulam Samios expulerunt, crimini illud dantes quod cum Caribus de bello Ionibus inferendo consilia agitassent. (3) Profugorum e Samo pars in Thraciæ insulam, quæ olim Dardania, post ab ipsis est Samothrace nuncupata, coloniam deduxere. At qui Leogorum (_Leogoran?_) secuti sunt, ii ad Anæam in adversa continenti terra castellum permunierunt; unde decimo post anno Samum adorti, pulsis Ephesiis insulam receperunt. (4) Fanum Junonis, quod Sami est, sunt qui dicant Argonautas dedicasse, secum illuc signo deæ Argis devecto. Enimvero Samii ipsi natam in insula sua Junonem tradunt ad flumen Imbrasum, sub vitice quæ hac ipsa etiamnum ætate in Junonis sacro solo exstat. Esse vero templum maxime priscum, ex ipso simulacro facile conjici possit. Est enim Smilidis Æginetæ, Euclidis filii, opus. Fuit autem hic Smilis Dædalo æqualis ætate, gloria inferior. (5) Nam Dædalus, quum e regia stirpe ejus gentis qui Metionidæ sunt appellati Athenis ortum duceret, non magis artis præstantia quam erroribus et casuum varietate, majore fuit apud omnes gentes nominis celebritate. Is enim quum occiso sororis filio quam patriis legibus noxam meruisset probe nosset, ultro in Cretam ad Minoem confugit; ubi et regi ipsi et ejus filiabus miri operis signa fecit, sicuti Homerus quoque in Iliade memoriæ prodidit. (6) Verum postea a Minoe fraudis damnatus et in vincula cum filio conjectus, elapsus Inycum (ea Siciliæ urbs erat) evasit ad regem Cocalum. Et ea fuit Siculis cum Minoe bellandi causa, quod poscente Minoe Dædalum sibi dedi Cocalus recusasset. In tanto vero ob artis excellentiam apud Cocali filias honore fuit, ut in Dædali gratiam de nece Minoi inferenda consilium inierint. (7) Neque quicquam fuit Dædali fama vel in tota Sicilia, vel in majore Italiæ parte illis temporibus clarius. At Smilis nusquam apud alias gentes quam Samios et Eleos peregrinatus est, quod sit memoriæ proditum. Ad hos vero pervenit et Samiis Junonis signum fecit.
8. ** Ion vero tragœdiarum scriptor, historiarum monumentis mandavit, Neptunum in desertam aliquando insulam _Chium_ venisse; in ea cognitam ab ipso Nympham quandam et ea parturiente e cœlo nivem (_Græcis_ chiona) effusam; a quo rei eventu nomen filio Chio imposuisse Neptunum. Eundem ex alia quadam Nympha filios Agelum et Melanem suscepisse. Œnopionem postea e Creta in Chion insulam appulisse et cum eo una filios Talum, Euanthem, Melanem, Salagum et Athamantem (_Staphylum et Thoantem?_). (9) Œnopione regnante Caras eodem venisse et Abantas ex Eubœa: successisse deinde in regnum Œnopioni et filiis Amphiclum, advenam hominem ab Histiæa Eubœæ, ex Apollinis Delphici oraculo. Quarta post Amphiclum ætate Hector (nam et hic rex fuit) cum Caribus et Abantibus insulæ inquilinis bellavit, et eorum parte justo prœlio fusa, reliquos in deditionem acceptos e sedibus suis expulit. (10) Compositis demum Chii rebus in memoriam Hectori rediit commune sacrum fieri a suis oportere cum universo Ionum conventu; et ab eo conventu tripodem illi, ut idem refert, virtutis præmium delatum. Hæc de Chiis Ionem tradidisse comperi, quum causam tamen ille non exposuerit quamobrem cum Ionibus cœpti fuerint Chii censeri.
CAPUT V.
_ De Smyrnæ recentioris conditore Alexandro M. et Nemesum cultu — Ionum regionis cœli clementia et claris templis — Herculis templo Erythris — Minervæ Poliadis templo Erythris — Ioniæ urbium variis memorandis ac balneis — antro Homeri. _
Jam vero Smyrnam, unam de duodecim Æolensium urbibus, ea regione sitam quam mea adhuc ætate urbem vederem appellant, Iones e Colophone profecti Æolensibus ademptam tenuerunt. Insequentibus deinde temporibus concilii sui jus cum Smyrnæis Iones communicarunt. Hujus vero quæ nunc exstat urbis conditor exstitit Alexander, Philippi filius, per visum in quiete ut id faceret monitus. (2) Venationibus enim intentum Alexandrum in Pago monte, eo ipso quo erat ornatu venatorio, ad Nemesium fanum accessisse tradunt; quum vero ad fontem sub platano proximis aquis irrigua pro templo somnum caperet, obversatas in somniis Nemeses mandasse, ut eo in loco urbem conderet atque ut eo Smyrnæos ex priore urbe deduceret; (3) missos tunc Claron consultores a Smyrnæis de summa rerum, quibus talis a deo fuerit reddita vox:
Terque quaterque viris aderit fors læta beatis, quos Pagus accipiet trans sacra fluenta Meletis.
Facile itaque se deduci Smyrnæi passi sunt. Ac Nemeses quidem jam duas, non unam tantum, venerantur, et earum matrem Noctem perhibent, quum Athenienses ejus quam Rhamnunte eodem nomine colunt deæ, Oceanum patrem esse dicant.
4. Ionum terra cœli clementia fruitur plurima. Templa in ea spectantur qualia non facile alibi. Præstat magnitudine et opulentia Dianæ Ephesiæ; proxima duo non perfecta illa quidem, Apollinis alterum in Milesiorum finibus apud Branchidas, alterum Clari in Colophoniorum territorio. Duo alia Persarum furor in eadem Ionia exussit; Sami Junonis, ad Phocæam Minervæ; utrumque fanum vel igni corruptum cum admiratione tamen spectatur. (5) Erythris præterea Herculis, et Priene Minervæ delubra magna cum voluptate visas; hoc quidem propter deæ signum, Herculis illud Erythris ob vetustatem. Ipsum sane simulacrum non iis quæ Æginæa vocantur, neque iis quæ inter Attica sunt vetustissima, consimile est: sed si ullum aliud, exquisite est Ægyptium. In lignorum rate insistit deus, uti e Tyro Phœnices mari delatus est; qua tamen causa id acciderit, non memorant Erythræi. (6) Narrant eam ratem in Ionicum pelagus delatam primum appulisse ad promontorium quod Mesate (_Media_) appellatur, quod continentis quidem est, iis autem qui e portu Erythræorum Chion navigant, plane medium. Quum jam promontorium ratis attigisset, conspecto signo summis viribus et Erythræos et Chios certatim ad se illud pertrahere conatos. (7) Erythræus postremo quidam, cui e mari et piscatu victus fuerat, sed ex morbo erat oculis captus (nomen ei viro Phormio fuit), quod per somnum moneri sibi visus fuerat exposuit, oportere Erythræorum feminas comas tondere; e capillo earum, si viri funem contexuissent, eam ratem ad se esse pertracturos. (8) Ei somnio ut obtemperarent quum cives feminæ in animum sibi non inducerent, e Thracia mulieres, et quæ serviebant et quæ ex ea gente ingenuæ ibi degebant, se tondendas præbuerunt. Quare jam rate potiti Erythræi edixerunt solis e Thracia mulieribus in Herculis fanum introire ut liceret. Servant autem funiculum illum e comis hac etiam ætate diligenter; et piscatorem illum oculorum calamitate liberatum in reliquum omne vitæ tempus oculis probe usum affirmant. (9) Est etiam Erythris ædes Poliadis Minervæ; cujus e ligno simulacrum eximia magnitudine in solio sedens utraque manu colum tenet, capite pileum gestat. Opus hoc fuisse Endœi et aliis argumentis conjecimus, tum ex toto simulacri opificio, tum vero maxime ex Gratiarum et Horarum signis quæ ante templi portam e candido lapide sub divo posita fuerant. Smyrnæi Æsculapii delubrum exædificatum ætate mea habuerunt inter montem quem Coryphen (_Verticem_) nuncupant, et alienæ aquæ impermistum mare. (10) Ionia ipsa præter templorum magnificentiam ac cœli salubritatem multa habet alia quæ literis mandentur dignissima; et Ephesius quidem ager Cenchrium amnem, Prionis (_Serræ_) montis fertilitatem, et fontem Halitæam. In Milesiorum finibus est Biblis fons, ad quem ea contigerunt quæ de Biblidis amore decantantur. Apud Colophonios lucus visitur Apollinis fraxinis condensus. Ab eo non longe fluvius Ales, Ionicorum amnium frigidissimus. (11) Lebediorum balneæ hominibus admirandæ æque ac salubres. Sua sunt et Teiis lavacra in monte Macria, partim in cavernoso saxo ad ipsa maris litora, partim ad opum ostentationem exornata. (12) Habent et Clazomenii lavacra. Ad ea Agamemnon colitur; ibidemque antrum est Nymphæ quæ Pyrrhi mater dicitur. Vulgatus est apud eos de Pyrrho pastore sermo. In Erythræis est Chalcis regio, a qua tertia ipsorum tribus nominatur. Porrigit se ex hac Chalcide in pelagus promontorium, in quo marinarum aquarum scatebræ balneas edunt, omnium quæ in Ionia sunt ægris maxime utiles. Apud Smyrnæos longe pulcherrimus est amnis Meles; ad ejus caput antrum, in quo Homerum tradunt carmina sua fecisse. (13) In Chiis est Œnopionis sepulcrum et opere ipso et ob rerum ab Œnopione gestarum prædicationem spectandum. Sami in via quæ ad Junonis ducit, Rhadines est et Leontichi sepulcrum, ad quod vota nuncupare solenne est iis qui acri se amore affectos senserint. Sunt sane rerum miracula in Ionia quamplurima, et haud multo inferiora quam in ipsa Græcia.
CAPUT VI.
_ Post Ionum discessum in Asiam Achæi illorum regionem sortiuntur, et duodecim urbes incolunt — de Achæorum principibus et urbe Patris — bellis, quibus interfuerunt Achæi — Chilone palæstrita et Adrasto Lydo — rerum Græcarum conditione post Gallorum abitum in Asiam. _
Post Ionum profectionem Achæi fines eorum sorte inter se diviserunt urbesque occuparunt; quarum duodecim apud universos Græcos illustres hæ sunt: prima omnium Dyme ab Elide venientibus, tum Olenos, Pharæ, Tritæa, Rhypes, Ægium, Cerynia, Bura; post has Helice, Ægæ, Ægira, et Pellene quæ ad Sicyoniorum fines omnium postrema. In his domicilia sua constituerunt Achæi et eorum reges, quum ante Iones eas incolerent. (2) Primæ Achæorum imperii partes fuere penes Tisameni filios, Daimenem, Spartonem, Tellin et Leontomenem. Nam eorum natu maximus Cometes multo ante in Asiam cum classe transmiserat. Hi quos nempe enumeravi, et præterea Damasias Penthilo Orestis filio genitus, Tisameni liberûm patruelis, summæ rerum apud Achæos præfuerunt. Æquo tamen in regno jure fuere a Lacedæmone profecti et ipsi Achaici nominis, Preugenes et ejus filius, cui nomen Patreus. His urbem Achæi assignarunt, quæ ab hoc rege postea Patræ nominata est. (3) De rebus bellicis Achæorum hæc memorari possunt. Troicis temporibus Achæi, quum adhuc essent eorum in potestate Lacedæmon et Argos, Græci nominis pars maxima fuere. Persis vero cum Xerxe in Græciam invadentibus neque Leonidæ in Thermopylas, neque Themistocli Atheniensium imperatori ad Eubœam et Salaminem classe prœlianti præsto fuisse Achæos apparet, neque ulla vel in Atheniensium vel in Lacedæmoniorum delectu est eorum facta mentio. (4) Quin et ad Platæas pugnæ tempus prætermiserant: nam aliter in Græcorum communi donario, quod Olympiæ dedicatum est, Achæorum nomen esset cum ceteris inscriptum. Eos ego existimo patriam suam quosque tutari voluisse domi manentes; simul etiam Troica victoria elati Lacedæmoniis, qui Dores essent, se parere indignum ducebant; quod aperte longo post tempore declararunt. Armis enim quum decernerent Lacedæmonii et Athenienses, alacriter tulere auxilium Patrensibus Achæi; iidemque animo fuere et sententia in Athenienses multo propensiore. (5) Communes vero Græcorum expeditiones posteriores quod attinet, ad Chæroneam contra Philippum in acie stetere. Fatentur tamen idcirco se in Thessaliam non movisse et prœlio ad Lamiam inito non interfuisse, quod nondum e Bœotica clade se recollegissent. At antiquitatis inter Patrenses interpretem mihi narrare memini, ex omnibus Achæis unum Chilonem palæstritam ad Lamiam in certamen prodisse; (6) sicut et ipse satis scio Lydum hominem Adrastum privatis opibus et consilio Græcos juvisse. Huic Adrasto statuam ex ære posuere Lydi ante Dianæ Persicæ ædem, addita inscriptione, oppetiisse mortem Adrastum pro Græcis contra Leonnatum prœliantem. (7) Thermopylarum autem saltum jam superantibus Gallis non Achæi soli, sed universi Peloponnesii occurrendum sibi non putarunt. Nam quum nullam omnino classem haberent Barbari, satis adversus eos magnum se præsidium habituros sperarunt, modo ut Corinthiacum Isthmum quantum inter utrumque mare a Lechæo promontorio ad Cenchreas interest, permunissent. Fuit hæc tunc communis omnium Peloponnesiorum sententia. (8) Postea vero quam Galli navigiis undecunque contractis in Asiam transierunt, eo in loco erant Græcorum res, ut nulla sibi civitas posset alium imperium vindicare. Lacedæmoniis enim tum Leuctrica clades, tum Arcadum in unicam civitatem Megalopolin conventus, et Messeniorum vicinitas, quominus pristinas vires reciperent, obstiterunt. (9) Thebanos adeo urbe ipsa eversa afflixerat Alexander, ut annis non multis post a Cassandro reducti ne sua quidem ipsorum satis tutari potuerint. Atheniensibus denique benevolentia quidem Græcorum ob res post gestas minime defuit; sed nondum eis tum a Macedonico bello requiescere licuerat.
CAPUT VII.
_ De Achæorum potentia et concilio Achaico — Lacedæmoniorum bello contra Achæos suscepto — Philippi, Demetrii filii, sceleribus — ejus bello cum Atheniensibus gesto et Romanis Atheniensibus opem ferentibus. _