[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 39
Ab hoc monumento stadium ferme unum progressis reliquiæ templi sunt Dianæ cognomento Cordaces: quod Pelopis comites aiunt, quum deæ huic pro victoria ludos facerent, patriam saltationem cordacem ad Sipylum celebrari solitam usurpasse. Non longe ab eo templo ædes est non utique magna; in qua arca ænea et in ea Pelopis ossa conservantur. Murorum vel aliorum ædificiorum nullæ exstant amplius reliquiæ, sed undique vitibus consitus locus est ubi olim Pisa incolebatur. (2) Ejus urbis conditorem nominant Pisum Perieris filium, Æoli nepotem. Ipsi quidem Pisæi vehementer invisi Eleis, dum sibi Olympicorum ludorum condendi auctoritatem cupidius vindicare student, exitium sibi struxerunt. Olympiade enim octava Phidonem Argivum, impotentem tyrannum et cunctæ Græciæ invidia laborantem, advocarunt, ejusque maxime præsidio subnisi ludos commiserunt. Quarta deinde et tricesima Olympiade Pisæi comparatis undique finitimorum copiis regem suum secuti Pantaleontem Omphalionis filium, submotis Eleis, Olympicis ipsi ludis præfuerunt. (3) Has Olympiadas, et praæterea quartam et centesimam, quam Arcades condidere, Anolympiadas (_ac si dicas_ irritas Olympiadas) vocantes Elei in fastos Olympiadum non referunt. Octava vero supra quadragesimam Olympiade Damophon Pantaleontis filius in suspicionem quasi nova moliretur apud Eleos venit; quum vero armati in Pisæorum fines excurrissent, re infecta precibus et obtestationibus domum ut redirent persuasit. (4) Quum autem in regnum successisset post Damophontem fratrem Pyrrhus Pantaleontis filius, Pisæi ultro arma Eleis intulerunt: quo tempore conjuratione facta ab Eleis defecerunt etiam Macistii et Scilluntii; hi quidem e Triphylia; ex cetera vero vicinitate Dyspontii. His enim cum Pisæis optime conveniebat, nempe qui urbis suæ primordia ad Œnomai filium Dysponteum referebant. Bellum hoc Pisæorum et omnium qui cum ipsis conspiraverant populorum internecione terminatum est. (5) Pyli Eliacæ rudera supersunt in via montana qua ab Olympia in Elidem itur. Abest a Pylo Elis stadia octoginta. Hanc urbem, sicuti superius commemoravi, condidit Megarensis Pylon, Clesonis filius. Excisa vero ab Hercule ac postea ab Eleis restituta, jam pridem infrequens et deserta est. Præter ipsam labitur Ladon amnis in Peneum. (6) Ad hanc Pylum disputant Elei Homeri versus istos pertinere:
Genus deduxit ab amne Alpheo, Pyliûm late qui perfluit arva.
Ac mihi sane id persuaserunt. Hanc enim regionem perlabitur Alpheus, nec ad aliam Pylum referre carmen licet. Nam per Pyliorum fines qui supra Sphacteriam insulam sunt, omnino non decurrit Alpheus; neque vero ullam cognovimus in Arcadia terra urbem eodem hoc nomine fuisse. (7) Distat quinquaginta ferme stadia ab Olympia Eleorum vicus Heraclea. Alluit eum Cytherus fluvius. Fons in fluvium se exonerat; ad quem fontem Nymphis est ædes consecrata. Sua sunt propria Nymphis nomina, Calliphaea, Synallaxis, Pegæa et Iasis. Communi quidem vocabulo Ionides nuncupantur. Saluberrimæ sunt lavantibus aquæ ad lassitudines et quosvis corporis dolores levandos. Appellatas autem Nymphas putant ab Ione Gargetti filio, quum is Athenis profectus in hunc locum coloniam deduxisset.
8. Quodsi per campos Elidem proficisci volueris, stadiis centum et viginti confectis Letrinos pervenies. Inter Letinos vero et Elidem stadia intersunt centum et octoginta. Jam tum ab initio oppidum fuere Letrini, quod a Letreo Pelopis filio conditum erat; mea vero ætate domorum paucarum exstabant reliquæ et Alpheææ Dianæ cum simulacro ædes. (9) Deæ ob causam hujuscemodi cognomen impositum memorant: Alpheum amore captum Dianæ posteaquam ad nuptias ejus conciliandas nihil se aut gratia, aut precibus profecturum intellexit, vim ei offerre conatum. Verum quum illa fugiens insequentem amatorem Letrinos usque ad nocturnos choros pertraxisset (interesse enim Nympharum lusibus consueverat), ibi deam Alphei insidias suspicatam sibi suisque comitibus luto os oblevisse. Quare quum Alpheus, ubi accesserat, a Nymphis Dianam discernere nequisset, elusum infecta re abiisse. (10) Ab hoc Alphei amore Alpheæam Dianam Letrinæos nuncupasse. At Elei, quibus cum Letrinæis pervetus est amicitia, Elaphiææ Dianæ cæremonias accepisse affirmant se a Letrinæis: et Alpheææ quidem nomine religionem primum sancitam, sed temporis longinquitate hoc Alpheææ nomen in Elaphiææ abiisse. (11) A cervorum tamen venatione Elaphiæam (_quasi Cervinam_) appellatam ego ab Eleis existimo. Traditum tamen ab ipsis etiam est, nutricem fuisse Dianæ Elaphion indigenam mulierem, a qua deæ fuerit nomen inditum. A Letrinis nihilo quam stadia sex longius lacus abest perennis aquæ, medium pertranseuntibus stadiorum trium.
CAPUT XXIII.
_ De gymnasio in urbe Elide ejusque septo, Xysto dicto — memorandis in hoc gymnasio — alio minore gymnasii septo — tertio gymnasii septo, Maltho dicto, et memorandis in eo — curia Eleorum, Lalichmio dicta — via Siopes dicta et templo Dianæ Philomiracis. _
In Elide memoratu digna sunt, gymnasium vetus, in quo athletas priusquam in Olympiam descendant omnia facere institutum est, quæ ante certamen fieri mos ritusque majorum postulat. Intra maceriam in ambitum curriculi platani consitæ sunt. Septum illud universum Xystus (_quasi Rasus_) ex eo appellatur, quod Hercules Amphitryonis filius ad laborum patientiam quotidianis exercitationibus se confirmans, sentes omnes qui pullularent eo in loco vellere ac eradere sit solitus. (2) Aliud est ab hoc sejunctum cursorum curriculum; Sacrum incolæ appellant. Seorsum et illud est in quo cursores [et] quinquertiones certamen meditantes decurrunt. In gymnasio locus est quod vocant Plethrium. In eo per ætates aut exercitationum genera ad luctam athletas committunt Hellanodicæ. (3) Sunt et deorum in eo gymnasio aræ, Herculis Idæ, Parastatæ (_Auxiliaris_) cognomento; Amoris, et contrarii numinis, quem eodem Elei quo Athenienses nomine Anterotem nuncupant; Cereris etiam et filiæ. Achilli non ara, sed inane monumentum est ex oraculo dedicatum. Ad illud Eleæ matronæ primis ludorum initiis, die stato, inclinante jam in vesperum sole inter ceteros quos Achilli habent honores solenne ritu pectus plangunt. (4) Est et minor alius gymnasii ambitus majori contiguus, quem ab ipsa figura quadrangulum nominant. Eo pro palæstra utuntur ad exercitationes athletæ. Ibidem athletas eos committunt, qui quum a lucta jam vacationem habeant, loris colludunt mollioribus. Est eo in loco alterum eorum signorum positum, quæ de Sosandri Smyrnæi et Polyctoris Elei multa Jovi dedicata fuere. (5) Est et tertius gymnasii ambitus nomine Maltho, a molli solo fundamenti dictus. Patet hic puberibus per omne ludorum tempus. In ejus angulo signum positum est Herculis exstans humeris tenus; et in palæstrarum una typus in quo Amor et Anteros cælati sunt: Amor palmæ termitem manibus tenet, quem illi Anteros de manibus extorquere conatur. (6) In utraque primi aditus parte ad eum ambitum, quem Maltho diximus appellari, stat effigies pugilis pueri: hunc, qui apud Eleos legibus conservandis præfectus est (Nomophylax dicitur) mihi narravit, patria Alexandrinum fuisse, ab ea scilicet Alexandria quæ supra Pharum insulam est, Sarapionem nomine. Honorem hunc ei habitum, quod in summa annonæ caritate ad ludos veniens frumenti Eleis præbuerit. Hujus in Eleos meriti et acceptæ coronæ Olympicæ tempus numeratur Olympias decima septima supra ducentesimam. (7) In eodem hoc gymnasio curiam suam habent Elei; et hic specimina edunt tum extemporanearum orationum, tum cujusvis generis scriptorum. Lalichmium locus hic de ejus qui dedicavit nomine vocatur. Affixa sunt circumquaque scuta, ad operis ornamentum, non ad belli usum. (8) A gymnasio ad lavacra per viam itur, quæ Siopes (_Silentii_) dicitur, præter Dianæ Philomiracis (_Adolescentulorum amicæ_) templum. Cognomen dea quidem sumsit a gymnasii vicinitate. Viam vero ex eo Silentii appellatam hominum sermo prodidit, quod ab Oxylo de exercitu suo speculatores missi ad exploranda Eleorum consilia, mutuis in itinere cohortationibus usi, quum propius jam ad mœnia accessissent, voce compressa propugnatorum sermones subauscultando excipiendas esse, per hanc ipsam viam intra oppidum clam irrepserunt: cognitis vero et perspectis quæ volebant omnibus, salvi ad Ætolos redierunt. Ab hoc speculatorum silentio viam nomen accepisse affirmant.
CAPUT XXIV.
_ De foro Eleorum, Hippodromo dicto — Hellanodiceone, domicilio præfectorum ludorum — porticu Corcyraica, Pyrrhonis sophistæ signo et monumento — templis et signis in foro, Apollinis Acesii, Solis et Lunæ, Gratiarum, Amoris — Sileni templo et Silenis — prisco templo, quod quernis columnis sustinetur — domo sedecim feminarum. _
Exitus alius ad forum excurrit a gymnasio, et ad domum, quem Hellanodiceonem vocant. Est is supra Achillis tumulum: et illac ludorum præfectos, qui Hellanodicæ dicuntur, in gymnasium venire more majorum traditum est. Et ante solis quidem ortum cursores committunt: dimidiato vero jam die quinquertia et graviora quæ vocant certamina.
2. Forum autem Eleorum non eadem est descriptione, qua Ionum et Ioniæ finitimarum urbium fora, sed antiquiore multo. Porticus modicis intervallis exædificatæ sunt, semitis pluribus intersecantibus. Nostra ætate nomine Hippodromus forum ipsum appellatur. Erudiunt enim hic maxime equos indigenæ. Quæ porticus ad meridiem est, Doricam præ se fert descriptionem. Eam trifariam columnæ dividunt; in ea Hellanodicæ plerumque per totum diem sessitant; (3) ad illas columnas Jovi aras statuunt, quæ in subdiali fori parte sunt non ita multæ; dissolvuntur enim non magno negotio, utpote subito erectæ. Secundum hanc porticum ad forum accedenti, ad lævam circa extremam porticus partem est Hellanodiceon, medio calle a foro divisus. In eo perpetuos decem menses habitant qui ad ludorum præfecturam sunt delecti, totoque eo tempore a legum conservatoribus (Nomophylacas appellant) edocentur de omnibus quæ in ludorum celebratione fieri ab eis convenit. (4) A porticu ea in qua statio diurna est Hellanodicarum, aliam porticum callis unus disjungit: eam porticum Corcyraicam Elei nominant, quod quum Corcyræi ex Eleo agro appulsis navibus prædam egissent, [_ipsi mox Elei-Corcyra populationibus pervastata_] multis partibus plura domnum reportarint, quam quæ erepta fuerant. De prædæ itaque decima porticum erectam prædicant. (5) Est operis Dorica forma, duplici surgente columnarum ordine: eorum unus ad forum, alter ad eas quæ ultra forum sunt partes pertinet. Mediæ porticus lacunar non columnæ, sed continens paries sustinet, cujus utraque pars affixas habet imagines. Ad eam porticus partem, quæ ad forum conversa est, Pyrrhonis Pistocratis filii statua cernitur, sophistæ hominis in omni re atque oratione assensionem retinentis. Est ejusdem sepulcrum non longe ab Eleorum urbe: Petra locus appellatur, et priscus hoc nomine fuisse videtur Eleorum vicus. (6) Habent Elei in fori area sub divo hæc maxime insignia opera: ædes est et signum Apollinis Acesii. Hoc nimirum cognominis nihil diversum ab Averruncatoris, quod Atheniensibus numen est, significare videtur. Alia in parte Solis et Lunæ lapidea posita sunt signa: e Lunæ capite cornua, e Solis radii exsistunt. Suum habent et Gratiæ templum; simulacra lignea sunt, veste inaurata: facies, manus et pedes e candido marmore; earum una rosam, talum altera, myrti frondem exiguam tertia præfert. (7) Quæ sit insignium ratio facile conjiciat qui attenderit, rosam et item myrtum Veneri sacram esse et in fabula de Adonide celebrari; Gratiæ vero Veneri præ ceteris diis attributæ sint. Talus quidem adolescentulorum et virginum lusus est, quibus nihil adhuc ex senio decessit gratiæ. In eadem basi Amor Gratiis adsistit a dextera. (8) Templum ibidem Silenus habet proprium, non, ut multis in locis, cum Baccho commune. Ei Ebrietas vinum e poculo porrigit. Mortales vero ortu Silenos esse ex eo facile conjicias, quod Sileni unius, apud Hebræos, alius apud Pergamenos monstrantur sepulcra. (9) Novam etiam quandam in Eleorum foro templi formam vidi: modicæ est ædes altitudinis, sine parietibus, tectum e quercu dolatis fulcientibus tibicinibus. Monumentum id esse inter omnes populares convenit: quisnam vero in eo sit conditus, non memorant. Quodsi vera senex quidam quem sum percontatus mihi exposuit, Oxyli esse monumentum statuendum fuerit. (10) In ipso etiam foro Sedecim Feminarum quæ appellantur domus est, in qua Junoni peplum contexunt.
CAPUT XXV.
_ De templo Elide Imperatoribus Romanis dedicato — Veneris Cœlestis et Vulgivagæ templo ac signis — Orci (Ἅδου) templo ejusque cultus apud Eleos origine — Fortunæ templo et Sosipolidis cultu atque imagine picta — viri, Satrapæ dicti, signo et cultu. _
Continenti cum foro tractu conjungitur antiqua ædes circumquaque porticibus et columnis incincta; tectum vetustate collapsum corruit, neque inter ruinas reliquum ullum signum est. Romanorum Imperatoribus est hæc ædes dedicata. Est autem ad posticum ejus porticus quæ de manubiis Corcyræorum erecta fuit, Veneris ædes. Area templo sacrata sub divo non longe abest. Quæ ibi colitur Cœlestem Venerem vocant. Ejus ex ebore et auro signum est, Phidiæ opus, altero quidem pede testudinem premit. Area ipsa maceria est circumsepta, intra maceriam crepido, super qua Veneris quam Vulgivagam nominant signum ex ære: capro insidet ex eadem fabricato materia, Scopæ opus. Quæ vel testudinis, vel capri ratio sit, quibus hæc perscrutari curæ est quærendum relinquo. (2) Jam vero Orci ambitum et ædem (utrumque enim Elei Orco dedicarunt) semel quotannis aperiunt, neque vel tunc introire cuiquam præterquam sacrificulo fas est. Soli omnium ex cognitis gentibus Elei Orcum venerantur, ob hujusmodi causam. Quum exercitum ad Pylon, quæ in Elide est, oppugnandam Hercules adduxisset opem ei ferente Minerva, præsto Pyliis ad ferendum auxilium etiam Orcum fuisse dicunt, quod et Herculi esset infensus et singulari a Pyliis afficeretur honore. (3) Testes vero citant hujus rei Homeri quoque ex Iliade versus:
Pertulit et sævus volucris mala vulnera teli Orcus, ubi Alcides magno Jove natus ad alta tecta Pyli miserum cruciatu afflixit acerbo.
Quodsi belli Trojani temporibus, uti ab Homero traditum est, auxilio Græcis venit Neptunus, non alienum a vero videri possit ex ejusdem poetæ sententia Orcum etiam Pylios ope sua adjuvisse. Elei certe huic deo ut de se bene merito, quique esset in Herculem animo infensissimo, ædem erexerunt, quam quotannis idcirco semel (uti mea fert opinio) recludunt, quod ab hominibus quoque semel ad Orci domum fit descensus. (4) Suum est apud Eleos etiam Fortunæ templum. In ejus porticu eximia magnitudine signum dedicarunt, ligneum illud quidem, sed inauratum undique, præter faciem tamen summasque manus et pedes, quæ partes e candido marmore sunt. Ibidem etiam in modica cella ad Fortunæ lævam Sosipolidi honores habentur. Deus iste e viso per somnum oblato pictura est effictus. Ætate puerili est, chlamyde amictus varia et stellata; præ se gerit manu altera copiæ cornu. (5) In celeberrima urbis parte signum ex ære erectum est, juvenis nihilo magno homine procerior, facie impubi, pedibus decussatis, utraque manu hastæ innixus. Lanea eum veste, item lintea et byssina induunt: (6) Neptunum esse autumant, qui quum ante in Samico Triphyliæ coleretur, deportato Elidem signo vel majore multo in honore esse cœperit. Satrapen tamen ipsum, non Neptunum, vocant, accepto scilicet a conditis in agro finitimo Patrensibus Satrapæ nomine. Est vero Corybantis cognomen Satrapes.
CAPUT XXVI.
_ De prisco theatro et Bacchi templo, de festo Thyiis dicto — templo Minervæ in arce Eleorum — Cyllene, Eleorum navali, et Mercurii signo, fascino arrecto — gignentibus Eleorum agri, cultura serici apud Seres et Seria insula — Elidis et Achaiæ finibus. _
Inter forum et Menium est theatrum vetus ac templum Baccho dedicatum; signum fecit Praxiteles. Deorum omnium unum maxime Bacchum venerantur Elei, et eum sacri sui, quod Thyiorum nominant, diem cum ipsis obire dictitant. Abest ab urbe stadia circiter octo locus ubi ejus festum celebrant: appellant Thyia. Quum in sacello lagenas tres inanes sacerdotes deposuerunt præsentibus et civibus et peregrinis si quos forte adesse contigerit, mox vero templi fores vel sacerdotes ipsi, vel alii quibus curæ sit hujus rei periculum facere, suo quisque obsignant annulo; (2) postero vero die agnitis signis ingressi vini plenas reperiunt lagenas. Hæc uti a me commemorata sunt ex Eleis fide spectatissima viri et aliquot item exteri ita se habere mihi sancte dejerarunt. Neque enim res tulit ut ipse adessem, quum solenne illud celebraretur. Ferunt etiam Andrii apud se per festos Bacchi dies vinum quotannis sponte sua e templo manare. Quodsi hæc Græcis ut credamus adduci possumus, nihil jam prohibet quin et quæcunque Æthiopes, qui supra Syenen sunt, de Solis mensa fabulantur vera putemus. (3) In arce Elidis Minervæ fanum est signumque auro et ebore fabricatum; Phidiæ aiunt opus fuisse. Insistit deæ cassidi gallus galinaceus, quod hæc est avis omnium pugnacissima, vel fortasse quod Minervæ cognomento Erganæ sacra est. (4) Ab Elide Cyllenen usque spatium interest stadiûm centum et viginti. Sita est Cyllene contra Siciliam, maritimis navium appulsibus opportuno prædita portu. Navale ea est Eleorum, ab Arcade vero homine sumsit nomen. (5) Et in recensu quidem Eleorum Cyllenen plane prætermisit Homerus, verum in operis progressu non dissimulavit scire se Cyllenen oppidum esse:
Pulydamas Otum misit Cyllenion orco, Phylidæ socium, qui fortes duxit Epeos.
Cyllenæ duo sunt deorum delubra, Æsculapii unum, Veneris alterum. Mercurii vero signum, quem egregie incolæ eorum finium venerantur, erectum est super basi fascinum. (6) Est enimvero Eleorum ager et cetera ferax et byssum educat felicissime. Cannabem quidem, linum et byssum serunt qui idoneum ad hæc ferenda solum colunt. Sed enim quæ fila ad textrinam usurpant Seres, ea nulla e stirpe sunt, sed hunc in modum oriuntur. Nascitur in eorum terra vermis quem Serem Græci, ipsi Seres longe alio appellant nomine. (7) Magnitudine est id insectum dupla maximi scarabæi, cetera simile est araneis quæ sub arboribus texunt; atque etiam pedes habet octo perinde ut araneæ. Hæc animalcula nutriunt Seres in domiciliis æstivo pariter et hiberno tempore ad hanc rem accommodatis, Opus quod faciunt filum est tenuissimum pedibus eorum circumvolutum. (8) Annos ferme quattuor panico alitur, quinto demum (neque enim diutius victurum sciunt) viridem apponunt arundinem, quo pabulo bestiola illa omnium maxime delectatur; eo saturum sagina rumpitur. Educunt inde e visceribus plura staminum volumina. Satis constat Seriam insulam sitam in Rubri maris recessu. (9) Audivi vero qui dicerent, non mare Rubrum, sed Serem amnem insulam illam facere, quomodo et Delta in Ægypto a Nilo, non ab ullo mari circumdari. Talem insulam esse etiam Seriam. Æthiopici generis sunt et hi Seres quos dixi, et quotquot contiguas insulas tenent Abasam et Sacæam; etsi non desunt qui non Æthiopas, sed Scythas Indis permistos esse eos dicant. Sed hæc hactenus.
10. Qua vero in Achaiam ex Elide iter est stadiûm circiter centum et quinquaginta septem, via ad fluvium Larisum ducit. Et hi quidem fines ætate nostra sunt inter Achaicum et Eliacum agrum, Larisus nimirum amnis. Priscis autem temporibus utriusque gentis terminus fuit Araxus promontorium.
PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ ACHAICA SEU LIBER VII.
CAPUT I.
_ De Achaiæ situ et prisco nomine Ægialo — Ægiali primis regibus, Xutho, Ione — Achæi, a Doribus ejecti, Tisameno duce in Ægialum profecti Ionas expellunt — Iones ab Atheniensibus recipiuntur. _
Quæ terra inter Eleos et Sicyonios media ad mare Orientem versus excurrit, Achaia hoc tempore dicitur ab Achæis eam incolentibus; prisco nomine Ægialus (_Litus_) appellabatur, et incolæ Ægialenses, nominati ab Ægialeo Sicyoniæ rege, ut dicunt Sicyonii. Alii nomen ab regionis situ ducunt quæ litoris fere tota formam habet. (2) Postea vero, Hellene mortuo, Xuthum reliqui Hellenis filii e Thessalia ejiciunt, eo nempe crimine quod paternæ pecuniæ partem sibi soli vindicasset. Ιs quum Athenas confugisset, ab Erechtheo dignus est habitus cui filiam desponderet; e qua Achæus et Ion nati. Mox quum e vita discessisset Erechtheus, ejus filiis de regno dissidentibus disceptator Xuthus fuit; qui quum Cecropi natu maximo regnum adjudicasset, eum reliqui Erechthei filii e finibus exegerunt. (3) Quare quum in Ægialum migrasset ibique sedem constituisset suam, ibidem etiam e vita excessit. E filiis Achæus, assumtis ex Ægialo et Athenis auxiliis, in Thessaliam veniens paternum recepit imperium. At Ion quum bellum esset Ægialensibus et eorum regi Selinunti illaturus, per legatos ei Selinus unicam filiam Helicen despondit, et Ionem ipsum in regni successionem filium adoptavit. (4) Quod quum Ioni ex animi sententia evenisset, et Selinunti defuncto in imperium Ægialensium suecessit, et a se conditam in Ægialo urbem uxoris suæ de nomine Helicen nominavit: gentem ipsam a se Ionas nuncupavit. Quamquam istud eis non mutationem nominis attulit, sed additamentum. Vocabantur enim Ægialenses Iones. Magis tamen regioni priscum nomen mansit, quod Homerus in delectu Agamemnonis copiarum versu illo testatum reliquit:
Per totum Ægialon circumque Helicen spatiosam.
(5) Regnante tum Ione Athenienses bellum contra Eleusinios gesserunt. In eos quum ducem sibi arcessivissent Ionem, hunc in Attica fatum assequitur. In Potamiorum pago ejus exstat monumentum. Ac mansit penes Ionis posteros Ionum imperium, usquedum ab Achæis, quos et ipsos Lacedæmone tunc et Argis Dores exegerant, regno spoliati cum universo populo profugerunt. (6) Quæ autem inter Ionas et Achæos gesta sint bella, mox exponam, quum prius docuero quæ res effecerit, ut soli qui Lacedæmonem et Argos colerent, ante Dorum reditum ex omnibus Peloponnesi incolis Achæi sint appellati. Archander et Architeles Achæi filii e Phthiotide Argos commigrarunt. Iis Danaus filias duas nuptum dedit, Architeli Automaten, Scæam Archandro. (7) Et Argos quidem illos mansisse valido argumento esse potest, quod filio Archander nomen imposuit Metanastæ (_i. e. ex patria migranti in terram aliam_). Confirmato autem eorum imperio obtinuit usus, ut ab Achæi liberis communi nomine Achæi tam Lacedæmonii quam Argivi, proprio autem Danai soli Argivi appellarentur. Mox iidem a Doribus Argis et Lacedæmone pulsi misso caduceatore ab Ionibus petierunt, ut sibi et regi Tisameno Orestis filio incolendi jus sine bello concederent. Ibi Ionum reges incessit metus, ne si Achæi permisti Ionibus essent, communi consilio regem sibi tum ob virtutis, tum ob generis claritatem Tisamenum declararent. (8) Quum ergo in ea re Achæis minime assentirentur Iones, res ad arma deducta est; et Tisamenus quidem in prœlio occubuit, Ionas vero Achæi victores Helicen, quo se illi e fuga receperant, persecuti victores, obsessa urbe, tandem impune ex pacto convento siverunt abire. Tisameni sane cadaver quum Achæi Helice sepelissent, Lacedæmonii postea Delphici oraculi monitu ejus ossa Sparten deportarunt; et hoc etiam ipso tempore monstratur Tisameni sepulcrum quo loco epulum celebrant Lacedæmonii, quæ Phiditia nuncupant. Iones quum in Atticam venissent, ab Atheniensibus rege suo Melantho Andropompi filio auctore in civitatem recepti sunt: tantum Ionis et eo duce rerum belli gestarum memoria valuit. Traditum est etiam, Athenienses, quum suspectos haberent Dores, ac metuerent ne illi a se quoque manus abstinere nollent, magis suæ potentiæ studio quam Ionum amore eos in domicilii consortium recepisse.
CAPUT II.
_ Codri filii cum Ionibus et aliis Græcis coloniam in Asiam deducunt — de tribus coloniis e Græcia deductis — Nelei in Miletum adventu et de Milesiis — templo Apollinis Didymis et Diana Ephesia — Androclus, Codri filius, Ephesum venit — de ejus nece et sepulcro — Priene et Myunte ab Ionibus occupatis. _