[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 38
Fatidico cretus Clytidarum e sanguine vates, atque idem soboles dia Melampodidûm.
Melampus enim Amythaonem patrem habuit: filium ipse Mantium genuit, Mantius Œclem. Œclis nascitur satu Amphiaraus: cujus Alcmæon fuit, qui Clytium suscepit e Phegei filia: hic Elin migravit ab avunculis secedens, quod eos cædem sciebat Alcmæoni machinatos. (7) Statuas deinceps non valde illustribus videas permistas donis, Alexinicum Eleum, Sicyonii Canthari opus: tulit hic de puerili palæstra palmam. Tum Leontinum Gorgiam, quem dedicatum tradunt ab Eumolpo Deicratis nepote, cui soror nupserat Gorgiæ. (8) Natus est Gorgias patre Carmantide, et primus neglectam prorsus dicendi ex arte rationem excitasse dicitur et ab hominum oblivione vindicasse. Dedit magnum eloquentiæ specimen Gorgias et in quinquennali Olympiæ celebritate et in ea legatione, qua functus est, Tisiæ collega, apud Athenienses. Quanquam et Tisias quum alia in artem dicendi ornamenta intulit, tum Syracusanæ mulieri pecuniariam litem movit tam gravibus persuasionum momentis, ut omnes sui temporis oratores superarit. (9) Sed enim multo fuit apud Athenienses clarior Gorgias. Et hunc sane Iason, qui in Thessalia tyrannide potitus est, pluris multo fecit, quam Polycratem, qui nulli fuit in Atheniensium scholis eloquentiæ laude inferior. Vixisse autem Gorgiam annos ferunt quinque amplius quam centum. Leontinorum urbs olim deleta a Syracusanis ætate mea restituta est.
CAPUT XVIII.
_ Cratisthenis Cyrenæi currus Olympiæ positus — Anaximenis rhetoris et historici signum, ac de ejus ad Alexandrum Magnum legatione — de ejus cum Theopompo simultate — Sotadæ signum — primorum athletarum signa. _
Spectatur eo in loco et Cratisthenis Cyrenæi currus æreus; in quem ascendit Vicloria, tum ipse etiam Cratisthenes. Ex quo facile conjicias equis illum vicisse. Dicitur vero Mnaseæ cursoris, quem cognomento Libyn Græci appellaverunt, filius fuisse. Hujus Olympici doni Pythagoras Rheginus opifex fuit. (2) Reperi eodem etiam in loco Anaximenis effigiem. Is et priscas Græcorum et Philippi Amyntæ filii et post eum Alexandri res gestas diligenter perscripsit. Hunc ei Olympicæ statuæ honorem Lampsacenorum civitas habuit. Hoc ad memoriam sui meritum reliquit Anaximenes: Alexandrum Philippi filium, minime mitem, sed vehementer iræ indulgentem, hac arte circumvenit. (3) Quum Lampsaceni ad Persarum regem vel jam defecissent vel defectionis essent suspecti, Alexander, ira in eos effervescens, extrema omnia interminabatur. Igitur illi de liberis, uxoribus et universa plane patria solliciti, Anaximenem tum Alexandro tum Philippo etiam ante probe cognitum, deprecatum miserunt. Cognita adventus causa quum Alexander verbis conceptis jurasset, Græcorum deos testatus, facturum se contraria omnia eorum quæ ille rogasset, (4) hac eum est Anaximenes oratione adortus: «Hoc a te, rex, precibus contendo, ut Lampsacenorum conjuges et liberos in servitutem redigas, urbem totam exscindas et deorum templa exuras.» His Alexander ambagibus circumventus quum nec inveniret quibus dicta illa eluderet, et jurisjurandi religione teneretur, Lampsacenis invitus pepercit. (5) Idem etiam Anaximenes inimicum suum non minus erudite, quam invidiose ultus dicitur. Nam qui ingenio sophista esset, quum sophistarum orationem aptissime imitaretur, suscepta cum Theopompo, Damasistrati filio, simultate historiam conscripsit maledictorum in Athenienses, Lacedæmonios et Thebanos plenissimam. Ad unguem vero quum Theopompi stylum expressisset, supposito ejus nomine per Græciæ civitates librum divulgandum curavit; quæ res Theopompo magnam apud omnes plane Græcos invidiam concitavit. (6) Ante eundem Anaximenem nemo subita oratione conatus est dicere. Jam qui in Alexandrum scripti versus ejus nomine circumferuntur, mea quidem sententia falso Anaximeni attribuuntur. Sotades longioris curriculi victor Olympiade nona supra nonagesimam, Cretensis, uti fuit, renunciatus est: qua vero consecuta est Olympiade accepta publice ab Ephesiis pecunia, Ephesium se prodidit. Quo crimine ei exilii pœna est a Cretensibus inflicta. (7) Primæ athletarum omnium Olympiæ statuæ dedicatæ sunt, Praxidamantis Æginetæ qui cæstibus vicit Olympiade undesexagesima; et qui sexagesima prima Olympiade pancratiastas perculit, Rhexibii Opuntii. Positæ sunt non procul ab Œnomai columna. Lignea utraque est, sed Rhexibii e fico, e cupresso Praxidamantis, et multo sane minus quam altera detrimentum est passa.
CAPUT XIX.
_ De thesauris in Alti super crepidine porina exstructis — Sicyoniorum thesauro — Tartessio flumine et urbe — de Carthaginiensium thesauro — Epidamniorum binis thesauris — Sybaritarum thesauro — Libyum in Cyrene ac Selinuntiorum — Metapontinorum — Megarensium — Geloorum thesauro. _
Est in Alti crepido ex lapide porino, ad eam Junonis templi partem quæ ad Aquilonem spectat, a tergo autem se Cronii montis juga extendunt. Super ea crepidine thesauri locati sunt, quales Græci Delphico quoque Apollini fecerunt. Unus quidem eorum qui Olympiæ sunt, Sicyoniorum appellatur. Dedicavit Myron Sicyoniorum tyrannus, (2) ædificatum post partam curulem victoriam Olympiade tertia et trigesima. Thalamos duos intus fecit, Dorico alterum, alterum opere Ionico. Utrumque ex ære fabricatos ipse conspexi. Neque vero e Tartessiaco sint ære, quod Elei affirmant, necne, satis compertum habeo. (3) Tartessium certe fluvium Iberiæ esse tradunt ostiis duobus in mare descendentem: amni cognominem urbem inter utrumque alveum sitam. Eum fluvium omnium Iberiæ fluminum maximum et marini æstus more reciprocantem Bætin recentiores nominant. Sunt et qui prisco nomine Tartessum Carpiam Iberum urbem vocitatam dicant. (4) Quod ad thalamos attinet, pondus indicat minoris inscriptio talentûm quingentorum; dedicatum vero publice a Sicyoniis, et a Myrone. In eo thesauro disci collocati sunt tres, quos ad quinquertii ludicrum promunt. Est etiam ibidem scutum ærea lamina contectum, varia interius exornatum pictura, galea præterea et ocreæ. Testatur armorum inscriptio, Jovi manubias a Myonibus dedicatas. Qui populi sint hi, variat hominum conjectura. (5) Mihi certe in memoriam venit, Thucydidem inter Locros qui Phocidi finitimi sunt et alias enumerare civitates et Myonenses. Quare qui in scuto nominantur Myones, mea quidem sententia non alii sunt, quam Locrensium continentis terræ incolæ illi Myonenses. Literæ inscriptionis illius ipsa vetustate exesæ ac jam prope abolitæ sunt. (6) Sed et alia quæ recenseantur digna eodem posita sunt loco: Pelopis ensis capulo aureo, et ebore elaboratum cornu Amaltheæ, Miltiadis Cimonis filii donum, qui primus ex ea domo in Thraciæ Chersoneso imperium obtinuit. Est in cornu incisa priscis Atticis literis hæc inscriptio:
Me Jovi Olympiaco posuit donum Cheronesus, Miltiadis ductu, quum mœnia cepit Arati.
Simulacrum etiam Apollinis buxeum capite inaurato eodem in loco positum est: significatur dedicatum a Locris, qui sunt ad Zephyrium promontorium; opificem fuisse Patroclem Crotoniaten Catilli filium. (7) Prope Sicyonium thesaurus est Carthaginiensium, Pothæi, Antiphili et Megaclis opus. In eo sunt Juppiter ingenti magnitudine, et linteæ loricæ tres, Gelonis et Syracusanorum dona, victis classe vel pedestri pugna Pœnis. (8) Tertius deinde et quartus thesaurus donum est Epidamniorum. ** In eo est Atlas cœlum sustinens, Hercules et Hesperidum arbor, cujus malum draco spiris involvit. E cedro sunt omnia, Theoclis Hegyli filii opus; simul cum filio eum hæc fecisse aiunt quæ in polo incisæ sunt literæ. Hesperides ipsæ, quum inde fuissent ab Eleis amotæ, in Junonis templo mea ætate sunt. Thesaurum Epidamniis Pyrrhus, et Lacrates et Hermon ejus filii fecere. (9) Ædificarunt et Sybaritæ thesaurum suum, qui proxime ad Byzantiorum thesaurum constitutus est. Ii sane, qui de Italia ejusque civitatibus curiosius sibi investigandum putarunt, Lupiam memoriæ prodiderunt oppidum esse situm inter Brundusium et Hydruntem, quod prisco nomine Sybaris fuerit. Portus in eo exstat manu factus, Adriani Imperatoris opus. (10) Contingit Sybaritarum thesaurum is quem dedicarunt Cyrenæi Libyæ civitas. In eo sunt imagines Romanorum Imperatorum. Selinuntios Siceliotas e sedibus suis expulere Carthaginienses. Ii ante suam calamitatem thesaurum istum Olympio Jovi dedicarunt; in quo est Bacchus, ore, pedibus, et manibus eburnis. (11) At in Metapontinorum thesauro (nam et hi suum juxta Selinuntiorum thesaurum dedicarunt) Endymion est. Signi ejus præter vestem ex ebore sunt omnia. Et Metapontinis quidem quæ fuerit exitii causa, compertum equidem non habeo. Ætate sane mea Metaponti urbis reliquiæ tantum exstant, theatrum et murorum ambitus: reliqua ad solum eversa. (12) Megarenses quoque, Atticæ terræ finitimi, thesaurum ædificandum curarunt. In eo reposuerunt e cedro sigilla superinducto auro, Herculis cum Acheloo pugnam: adsistunt Juppiter et Deianira, Achelous et huic opem ferens Mars; adest etiam Minervæ effigies, utpote sociæ Herculi. Minerva hæc in Junonis ad eum locum ubi Hesperides sunt, translata est. (13) Circa thesauri fastigium gigantum cum diis bellum cernitur: et in superiore fastigii parte scutum affixum est, cum inscriptione, thesaurum hunc Megarenses posuisse de Corinthiorum manubiis. Potitos ea victoria Megarenses conjicio quum Phorbas archon apud Athenienses esset et archon quidem dum vixit. Nondum enim illo tempore annui erant Athenis magistratus, necdum ab Eleis scripto recensebantur Olympiades. (14) Fuisse dicuntur ejus adversum Corinthios expeditionis participes etiam Argivi. Thesaurum certe Olympiæ aliquot post pugnam annis Megarenses faciendum curarunt. Signa quæ in eo sunt par est vetustiora fuisse, quum ea fecerit Donias (_?_) Lacedæmonius, Dipœni et Scyllidis discipulus. (15) Postremus omnium thesaurorum ipsi jam stadio proximus est. Geloorum donum esse et thesaurum et signa quæ in eo sunt indicat inscriptio. A signis tamen nunc vacuus est.
CAPUT XX.
_ De monte Cronio et Saturni sacris in ejus vertice — templo Lucinæ Olympiæ et dæmonis Sosipolidis sacris in eo — Sosipolide ejusque cultus origine — Hippodamio, templo Hippodamiæ, ejusque cultu — occulto in stadium introitu et de ipso stadio — sacerdote Cereris Chamynes et Endymionis monumento — carceribus equorum (ἄφερις), et quæ ad illorum formam et rationem pertinent — ara rotunda, Taraxippo dicta, et variis quæ de eo narrantur — alio Taraxippo in Isthmo et simili petra in Nemea — Hippodamiæ signo ad unam metarum. _
Cronius mons, ut a me jam dictum est, crepidini cui sunt impositi thesauri imminet. In vertice rem divinam Saturno faciunt qui Basilæ appellantur, verno æquinoctio, eo mense qui ab Eleis Elaphius dicitur. (2) Ad Cronii montis radices septentrionem versus, medio inter montem et thesauros spatio, Lucinæ fanum est. In eo Sosipolis, patrius Eleorum genius, certis celebratur honoribus. Ipsam Lucinam Elei Olympiam cognominant; quæque ei sacra faciat, annuam sacerdotem deligunt. Anus etiam ea quæ Sosipolin placat, Eleorum ritu operatur: lavacrum infert et apponit deo melle subactas offas. (3) In antica igitur templi parte (geminum enim est templum) Ilithyiæ ara est, eoque aditus patet hominibus, in interiore vero parte Sosipolidi suus est honor, eoque nulli patet accessus, præterquam uni illi sacrificulæ, quæ capite et facie candido textili velata ad numinis simulacrum accedit. In Lucinæ, virgines et nuptæ remanentes hymnum decantant; odores etiam Sosipolidi quodvis genus adolent, ** vino libandi ritum sacris alienum ducunt. Jusjurandum ad Sosipolidis aram de rebus maximis concipiunt. (4) De eo hæc sunt memoriæ prodita: quum in Eleorum fines hostiliter Arcades invasissent contraque eos aciem Elei direxissent, mulierem aiunt cum pendente ab uberibus infante ad Eleorum duces venisse, ac dixisse, se quidem puerum illum peperisse, sed somnio monitam dare illum Eleis pugnæ socium. Ibi eos qui summæ rei præerant, quod mulieris verbis fidem habendam censuissent, puerum nudum ante signa collocandum curasse. (5) Impressione ab Arcadibus facta puerum in eorum conspectu in anguem mutatum. Eo prodigio hostes exterritos in fugam se protinus dedisse, acriter Eleos institisse. Parta vero insigni victoria deo a servata civitate nomen Sosipolis inditum: quoque loco in cavernam visus fuerat se anguis abdidisse, confecto prœlio fanum erectum. Lucinam vero cum eo coli propterea instituerunt, quod ea in lucem puerum illum ipsis ediderit. (6) Cæsis in pugna Arcadibus monumentum est in tumulo trans amnem Cladeum versus occasum. Proxime ad Lucinæ, ubi Veneris Cœlestis cognomento templum fuit rudera monstrant. Sacra certe et nunc fiunt ad aras, quæ reliquæ sunt. (7) Intra Altin, in ea qua pompæ transmittuntur semita, ædes est, quod Hippodamium appellant: area jugeri spatio maceria circumsepta. Patet huc feminis aditus stato quotannis die. Hæ faciunt Hippodamiæ rem divinam et aliis eam honoribus prosequuntur. Hippodamiam tradunt Mideam, quod Argivorum agro oppidum est, quum Pelops ob Chrysippi cædem ab ea inprimis pœnas expeteret, confugisse: ipsos postea ejus ossa ex oraculo in Olympiam reportanda curasse. (8) Eo loco, quo postrema sunt signa ex eo signorum numero quæ de multatitio athletarum ære dedicata sunt, porticus est quam Occultam nominant. Per eam et Hellanodicis et athletis ad stadium accessus est. Ipsum stadium terræ agger est; in eo ludis præfectorum sessio exstructa. (9) E regione sessionis illius ara eminet e candido lapide. In ea sedens Olympicos ludos mulier spectat sacerdos Cereris cognomento Chamynes. Quem honorem alias alia ab Eleis accipit. Neque vero virginibus interdictum ludicra spectare (_?_). In extremo stadio, ubi sunt cursorum carceres, Endymionis Elei sepulcrum monstrant.
10. Supra eam stadii partem in qua Hellanodicæ consident, destinatus est equiriis campus, et ibi sunt equorum carceres. Formam illi eandem prope præ se ferunt quam navis prora, verso in curriculum rostro. Qua parte autem cum porticu, cui nomen Agnapto (_quasi flexu carenti_), prora ipsa jungitur, ibi utrimque dilatatur. In extremo rostro æneus super regula delphinus eminet. (11) Utrumque vero carcerum latus quadringentos et amplius pedes in longitudinem patet. Exstructæ in iis domunculæ. Eas inter se sortiuntur qui in certamen descendunt. Curribus vel equis desultoriis protenditur a fronte funis pro repagulis. Ara ad mediam fere proræ partem e crudo laterculo quaque Olympiade excitatur et tectorio oblinitur. (12) Super ara ænea aquila late passis alis stat. Ea, quum machinulam quandam is commoverit cui curriculi cura mandata est, statim se in spectatorum conspectum quasi subvolatura attollit; at delphinus ad imam soli aream demittitur. (13) Prima omnium ea submittuntur repagula quæ utrimque juxta Agnapti porticum intenta fuerant: tum qui ea in parte sustinebantur equi statim se in pedes dant. Ii quum ad alterum equorum ordinem accesserint, eodem modo et illis sua remittuntur repagula. Idem fit omni ex carcerum parte, usquedum ad ipsum proræ rostrum exæquata fuerit cursus conditio. Ibi, equis in liberiorem se jam campum effundentibus, et aurigarum se ostentat sollertia et quadrupedum pernicitas. (14) Primus, qui eam excogitavit carcerum formam, Cleœtas fuit, cui tam excellens videbatur hoc inventum, ut statuæ suæ quæ Athenis est hos versus adscriberet:
Carcere ab Eleo docuit qui mittere currus, mi auctor Cliœtas natus Aristoclee.
Post Cleœtan Aristidem memorant et ipsum aliquid solertiæ ad excolendum illud machinamentum contulisse. (15) Alterum curriculi latus aliquanto longius excurrit; factum hoc etiam aggesta terra. In ipso propemodum exitu per hunc aggestum est terriculum equorum, Taraxippus, aræ rotundæ figura. Nomen ex eo inditum, quod equi, dum hac præterferuntur, vehementi pavore sine manifesta causa corripiuntur, eoque ita turbantur, ut currus sæpe toti frangantur et aurigæ vulnerentur. Eam ob rem aurigæ ibi sacrificant, et vota Taraxippo faciunt, ut se ipsis æquum et clementem præbeat. (16) Variat de Taraxippo Græcorum sententia. Sunt qui indigenæ hominis sepulcrum illud esse dicant præstantis equos regendi scientia: Olenium nomen produnt, a quo sit in Eleorum finibus Olenium saxum appellatum. Alii Dameonem fuisse, Phliuntis filium, qui in Augean expeditionis Herculi socius a Cteato Actoris filio una cum equo, quo vehebatur, sit interfectus: ab Eleis eo in loco et ipsi et equo communis habitum sepulcri honorem. (17) Non desunt qui inane ibi monumentum autument Myrtilo a Pelope exstructum, quum a se perempto parentaret, quo ejus iram placaret; Taraxippum vero vocasse, quod Myrtili dolo Œnomai equæ consternatæ fuerint. Multi etiam Œnomaum illum esse ipsum dicunt, qui in curuli certamine equos et aurigas illo exagitet pavore. Audivi etiam qui Porthaonis filium Alcathoum esse dicerent, qui quum inter procos Hippodamiæ ab Œnomao fuisset occisus et eo ipso in loco humatus, injuriæ quam ipse in curriculo passus esset atrox et infestus vindex obequitantibus exoriatur. (18) At Ægyptius quidam Pelopem aiebat acceptum nescio quid ab Amphione Thebano eo in loco defodisse, cujus arcana vi tunc conterriti fuerint Œnomai equi, et omnes deinde equi eodem afficiantur modo. Et censebat Ægyptius ille Amphionem et Orpheum Thracem in rebus magicis valde fuisse versatos, et propterea alteri feras allicere, alteri vero saxa ad muros exstruendos movere attributum. Mea vero sententia eorum est maxime probabilis oratio, qui Taraxippum cognomen esse dicunt Neptuni Equestris. (19) Est etiam in Isthmo Taraxippus Glaucus Sisyphi filius, ab equabus interemptus ludis funebribus quos patri suo fecit Acastus. In Argivorum Nemea nullus omnino est heros genius qui equis pavorem immittat: saxum tantum eminet supra curriculi flexum colore rutilo, cujus fulgore concitantur equi haud aliter multo quam si immissis ignibus injecta esset trepidatio. Sed qui ab Olympico exsistit Taraxippo longe est acerrimus equorum terror. Ad metarum unam ænea Hippodamiæ statua est tæniam præ se ferens, jam prope victorem Pelopem devinctura.
CAPUT XXI.
_ De templo Cereris Chamynæ et varia hujus cognominis ratione — gymnasio Olympiæ et signis in eo — variis memorandis trans fluvium Cladeum et Erymanthum — fluvio Diagone, templo Æsculapii Demæneti et Apollinis Leucyanitæ — templo Minervæ Cydoniæ in Pisæorum finibus — fluvio Parthenia et Harpinate — sepulcro procorum Hippodamiæ quorum nomina recensentur. _
Altera hippodromi pars non agger, sed collis est minime arduus; ad cujus extremum finem ædes condita est Cereri cognomento Chamynæ. Putant quidam priscum id esse nomen: ibi enim quum Plutonis currum reciperet, terram hiasse, et coisse rursum. Alii vero Chamynum Pisæum hominem memorant a Pantaleonte Omphalionis filio, qui Pisæ tyrannidem occuparat, quod acrius illi adversaretur et ad defectionem Eleos impelleret, interemptum; de Chamyni vero pecunia templum Cereri esse ædificatum. (2) Pro veteribus nova signa reposuit deæ ipsius et Proserpinæ e Pentelico lapide Herodes Atticus. In gymnasio quod Olympiæ est certamina meditantur sua quinquertiones et cursores. Crepido sub divo lapidea eminet, in qua fuit olim erectum tropæum de victis Arcadibus. Ad lævam aditus ejus gymnasii minor est ambitus, in quo athletarum palæstræ sunt. Porticum eam gymnasii, quæ ortum solis prospectat, attingunt athletarum deversoria, in Africum et occasum conversa.
3. Trans Cladeum amnem sepulcrum exstat Œnomai, terræ tumulus lapide circumseptus. Supra monumentum ruinæ se ostendunt tectorum quæ equorum Œnomai stabula dicunt fuisse. Regionis Arcadiam versus limites in præsentia Eleis, ab initio vero Pisæis hoc in loco exstiterunt. Trans Erymanthum fluvium ad Sauri jugum (sic enim locus ille appellatur) et Sauri ipsius monumentum est et Herculis ruinosum temporibus nostris templum. Infestum fuisse viatoribus et accolis Saurum ferunt, antequam Hercules meritis eum pœnis afficeret. (4) Juxta hoc a prædone appellatum jugum fluvius a meridie in Alpheum illabitur ex adverso Erymanthi. Hic Pisæum agrum ab Arcadico dividit. Nomen ei amni Diagon. A Sauri jugo stadia ferme quadraginta progressis Æsculapii ædes est: cognomen deo Demænetus a conditore. Exstant hujus quoque templi duntaxat ruiuæ: erectum fuerat in edito juxta Alpheum loco. (5) Ab hoc templo modico distat intervallo Bacchi Leucyanitæ cognomento ædes. Præterlabitur amnis Leucyanias, et ipse etiam in Alpheum illabens; descendit hic e Pholoe monte. Hinc qui Alpheum transierint, Pisæorum fines ingrediuntur. (6) Intra eos primum se vertex montis ostendit præacuto fastigio: in eo Phrixæ urbis ruinæ cernuntur, et Minervæ ædes cognomento Cydoniæ. Hæc ætate mea non amplius exsistebat; at salva erat ara. Dedicasse deæ templum tradunt Clymenum, de posteris unum Idæi Herculis: venisse vero eum e Cydonia Cretæ oppido et ab Iardano amne. Pelopem etiam Elei dicunt, priusquam in curule certamen cum Œnomao descenderet, Cydoniæ Minervæ rem divinam fecisse. (7) Qui processerint paulo longius, ad Parthenian fluvium veniunt; in cujus ripa sepulcrum exstat Marmacis equorum. Hunc Marmacem procorum omnium primum ad petendam Hippodamiam venisse aiunt atque adeo primum omnium ab Œnomao interfectum: ejus vero equas, quarum alteri Partheniæ, alteri vero Eriphæ nomen fuerit, ad Marmacis tumulum Œnomai jussu mactatas et ibidem humatas: a Parthenia itaque equarum altera fluvium nomen accepisse. (8) Est in eadem regione alius fluvius, Harpinates dictus. Non procul ab eo fluvio visuntur Harpinæ oppidi quum alia rudera, tum inprimis aræ. Urbem eam condidisse Œnomaum narrant, et de matris Harpinæ nomine appellasse. (9) Hinc parvo interjecto spatio præcelsus terræ agger est, et in eo Hippodamiæ procorum tumulus. Œnomaum narrant alios prope alios neutiquam splendida sepultura curasse humandos. At Pelops commune omnibus monumentum operis magnificentia spectandum erexit, quum ut ipsis eum procis honorem haberet, tum ut Hippodamiæ gratificaretur: mea vero sententia non alia magis de causa, quam ut argumento esset opus illud quot et qualium virorum cæde exsultantem Œnomaum ipse perculisset. (10) Occubuerunt autem, sicuti iis carminibus proditum est quæ Magnæ sunt Eœæ appellatæ, ab Œnomao occisi, post Marmacem primus Alcathous, Porthaonis filius; post hunc Euryalus, Eurymachus et Crotalus. Horum ego trium parentes et eorum uniuscujusque patriam cognoscere non potui. Sed qui post hos occisus est, Acrian facile conjici possit Lacedæmonium fuisse, Acriarum conditorem. Ad hos interfectos ab Œnomao recensent Capetum, Lycurgum, Lasium, Chalcodontem, et Tricolonum. Postremum hunc nepotem et cognominem Arcades memorant Tricoloni Lycaonis filii. (11) Contigit post Tricolonum in cursu mortem oppetere Aristomachum Priantem, Pelagontem, Æolium, et Cronium. Sunt qui præter hos recenseant etiam Erythran Leuconis filium, Athamantis nepotem, a quo Bœotorum oppidulum Erythræ appellatæ fuerint; et Eionem Magnetis filium, Æoli nepotem. His omnibus commune hic erectum fuit monumentum; ad quod parentasse quotannis Pelopem tradunt Pisæorum quamdiu imperium tenuit.
CAPUT XXII.
_ De templo Dianæ Cordaces et cognominis origine — Pisæ conditore, Pisæorum certaminibus cum Eleis et Anolympiadibus — urbe Pylo ejusque reliquiis — vico Heraclea, fluvio Cythero ac Nympharum Ionidum templo et nominibus — oppidulo Letrinis ac Diana Alpheæa — Diana Elaphiæa. _