[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 44
Pharæ Achæorum oppidum Patrensibus est ab Augusto attributum. Via interest stadiûm centum et quinquaginta; a mari vero ad continentem superiorem oram, stadiûm intervallum circiter septuaginta. Præterfluit Pharensium agrum fluvius Pierus, idem (opinor) qui et Oleni ruinas præterlabitur, quem maris accolæ Pirum nominant. In ejus ripis platanorum lucus est tanta arborum magnitudine, ut intra cavernas (multæ enim ex ipsa vetustate concavæ sunt) qui velint et epulentur et somnum capiant. (2) Fori area magno et late patenti ambitu est, quo scilicet spatio esse consueverant priscorum fora. In medio Mercurii marmoreum signum cum barba, ipsi terræ insistit, forma quadrangula, modica magnitudine. Testatur inscriptio a Messenio Simulo dedicatum. Cognomen ei est Agoræo (_Forensi_), et proxime eum constitutum est oraculum. Ante Mercurii signum situs est focus et ipse lapideus; ad eum focum plumbo agglutinatæ sunt æneæ lucernæ. (3) Qui deum consulit, accedit sub vesperam et thus super foco adolet, deinde oleo infuso lucernas accendit; tum vero in ara ad simulacri dextram nummum patria nota signatum (appellant Æreum) dedicat, deumque ad aurem rogat quodcumque placuerit, inde e foro abiens manibus aures premit. Ubi e foro excessit, amota ab auribus manu quam primum excepit vocem, eam sibi oraculi loco ducit. (4) Talis etiam apud Ægyptios ad Apidis fanum celebratur oraculi religio. Est item Pharis aqua Mercurio sacra; Hama (_?_) fonti nomen. Pisces ex eo non capiunt, quod sacros deo putant. Prope ipsum dei signum lapides fere triginta erecti sunt quadrangula figura; singulos certis deorum nominibus appellantes Phararum incolæ venerantur. Atque adeo olim apud universos Græcos rudes lapides pro simulacris divinos honores obtinebant. (5) Est procul oppido stadia ferme quindecim Castoris et Pollucis lucus, lauris consitus plurimis; neque ædes tamen in eo est neque signa: aiunt incolæ, Romam quæ fuerant fuisse deportata; ara tantum exstat lapidibus vilibus exstructa. Pro certo comperire non potui, Pharesne Phylodamia Danai filia natus, an alius quis illi cognominis eam urbem condiderit. (6) Tritæa quidem Achæorum et ipsa urbs a litore interior; Patrensibus hæc quoque attributa Imperatoris voluntate. Abest a Pharis stadia centum et viginti. Antequam ingrediaris urbem, sepulcrum videas candido lapide exstructum, insigne illud quidem tum reliquo opere, tum maxime quod in eo Niciæ relucent picturæ. In eburnea sella sedet eximia specie mulier juvenis; adstat ei ancillula umbraculum tenens; (7) et adolescentulus plane impuber tunica amictus et supra tunicam punicea chlamyde; cui servulus adstat cum jaculis, venaticos canes ducens. Nomina eorum cognoscere non potuimus; sed in medio cuique posita erat conjectura, illud esse viri et uxoris monumentum. (8) Tritææ quidem conditorem Celbidan sunt qui dicant fuisse; venisse vero illum e Cumis Opicæ terræ. Alii a Marte tradidere Tritæam Tritonis filiam compressam; fuisse eam Minervæ sacerdotem dum virgo esset; Melanippum Marte et Tritæa natum, quum adultus esset, urbem condidisse et de matris nomine appellasse. (9) Est Tritææ fanum quod Maximorum deorum vocatur. Simulacra fictilia sunt. Sacra his annua non alio ritu fiunt quam Baccho apud cunctos fere Græcos. Minervæ etiam ædes exstat, deæ signum lapideum hac ætate cernitur, priscum Romam fuisse deportatum Tritæenses ipsi memorant. Iidem Marti etiam et Tritææ solenne habent rem divinam facere. (10) Atque hæ quidem procul a mari et plane interiores in continenti terra urbes sunt. Navigantibus Ægium a Patris distat stadia quinquaginta promontorium cui nomen Rhion. Portus Panormus longius abest a promontorio stadia quindecim. Totidem a Panormo distat qui Minervæ murus dicitur: a quo ad portum cui Erinei (_Caprifici_) nomen oram legentibus intervallum stadiûm nonaginta: inde ad Ægium sexaginta: at pedestre iter e Patrensi urbe usque in Ægiensem quadraginta potissimum stadiis brevius est eo marinæ profectionis numero quem modo exposui. (11) Paululum abest ab ipso Patrensium oppido Milichus amnis et Triclariæ templum, in quo signum omnino nullum reliquum est. Situm hoc ad viæ dexteram. Paulo longius progressis a Milicho amne alius est amnis cui Charadrus nomen: e quo quæ verno tempore potarint pecudes, mares gignere creduntur fœtuum partem maximam; eaque de cause pastores aliorsum greges agunt, præter bovillum tamen pecus. Id ab eo flumine idcirco non rejiciunt, quod mares et ad usum sacrorum et ad agrorum cultum magis sunt idonei: ceteri pecoris feminas majore multo æstimatione dignantur.
CAPUT XXIII.
_ Reliquiæ urbis Argyræ — de Selemno amne et Argyra fonte narratio — de Bolinæo amne et urbe Bolina — promontorio Drepano et reliquiis urbis Rhypum — Ægio urbe, Lucinæ (Ilithyiæ) templo ac signo — de Æsculapio disputatio — Ægii urbis memoranda. _
Post Charadrum ruinæ sunt non magnopere insignes Argyræ urbis, et ad dexteram viæ popularis fons Argyra, et Selemnus fluvius in mare exit. De eo indigenarum est pervulgata fabula, Selemnum egregia forma puerum pecus ibi pascentem amatum ab Argyra, maris Nympharum una: illam e mari subnatantem cum puero cubare solitam; (2) non longo post temporis intervallo quum pueri forma defloruisset, ad eum ventitare Nympham desisse; desertum ab Argyra puerum amorisque ardore consumptum esse a Venere in amnem mutatum. (Refero quæ Patrenses narrant.) Verum quum in aquam etiam versus Argyræ amore teneretur (sicuti etiam de Alpheo Arethusam amante proditum est), Veneris munere Nymphæ fluvium cepit etiam oblivio. (3) Atque audivi eam vim Selemnum habere, ut qui viri quæve feminæ se in eo abluerint, amorum suorum obliviscantur. Quod nisi commentitium est, quantavis pecunia videatur hominibus ea Selemni aqua pretiosior. (4) Ab Argyra modico intervallo fluvius abest Bolinæus. Fuit ei proxima olim Bolina urbs. Virginem cui Bolina nomen ab Apolline amatam tradunt; quæ fugiens in mare se proximum abjecerit ac postea Apollinis gratia immortalitatem sit adepta. Promontorium inde mari imminet. In hoc ipsum mare fabula vulgavit Saturnum falcem abjecisse, Cœlum patrem quum exsecuisset, et ex eo promontorium Drepanum (_Falcem_) vocatum. Paululum supra militarem viam cernuntur Rhypum ruinæ: ab illis distat Ægium stadia circiter triginta. (5) Ægiensem agrum perlabitur fluvius Phœnix, et item Meganitas; ambo in mare influunt. Porticus suburbana Stratoni athletæ, qui Olympiæ eodem die pancratii et Iuctæ coronas cepit, erecta est, quo certum ubi se exerceret locum haberet. Habent Ægienses vetustum Lucinæ fanum. Deæ signum, a vertice ad calcem tenui carbaso velatum, ligneum est præter os, summas manus et pedes: quæ partes e marmore Pentelico confectæ sunt. (6) Alteram manum porrigit, altera facem præfert. Attributas ei faces ex eo suspicari possis, quod parturientes dolores haud secus atque ignis urere videantur. Etiam hinc merito faces gestaverit, quod ipsa in lucem fœtus profert. Simulacrum illud fecit Damophon Messenius. (7) Non longe a Lucinæ est sacra Æsculapio area, in qua Hygieæ sunt et Æsculapii ipsius signa. In basi incisi iambi indicant Messenii Damophontis opus esse. In hoc Æsculapii templo altercatio mihi fuit cum Sidonio homine, qui et rerum omnium divinarum peritiores esse Phœnicas quam Græcos contendebat, tum vero et inter ipsos aiebat Æsculapii patrem Apollinem celebrari, matrem vero ei mortalem fuisse negabat. (8) Æsculapium enim aerem esse, ex quo bona valetudo tam homini, quam cunctis aliis animantibus exsistere: Apollinem igitur qui Sol ipse sit, jure patrem Æsculapii perhiberi, quod accommodatum anni temporibus cursum peragens aeri salubritatem impertiat. Hæc ego illi facile assentiebar, sed non esse magis Phœnicum eam opinionem quam Græcorum ostendebam; quum Titane etiam (quod est Sicyoniorum oppidum) idem signum Salubritatis dicatur. Esse vero vel puero manifestum aiebam, corporum in terra salubritatem Solis cursu effici. (9) Est item apud Ægienses Minervæ delubrum et Junonis lucus. Minervæ ipsius duo sunt e candido lapide signa. Ad Junonis nemini, præter eam mulierem cui sacerdotium obtigit, fas aspicere. Bacchi etiam ædes est proxima theatro; signum impuberi ore est. In foro etiam Jovis est area cognomento Servatoris: et in primo aditu ad lævam simulacra sunt ænea duo, quorum alterum imberbis effigiem præ se ferens mihi multo esse videbatur antiquius. (10) At ænea signa, quæ recta via (_ab introitu?_) progressis in cella quadam Neptuno et Herculi, Jovi item et Minervæ dicata sunt, Argivos nuncupant, vel quod (ut Argivi dicunt) Argis fabricata fuerint, vel quod (ut Ægienses narrant) pro deposito illa signa ipsis data fuerint ab Argivis: (11) qui sibi præterea mandaverint ut quotidie sacra facerent ad ea signa: at id quo fine publica impensa, se excogitasse, ut ea ipsa, quibus postea in epulationibus vescerentur, diis rem divinam facientes consecrarent. Sed enim quum depositum aliquando repetissent Argivi, se quoque repetisse quam in sacra erogassent pecuniam; illos quum solvendo non essent, signa ipsis reliquisse. Prope forum communis Apollini et Dianæ ædes dedicata est. In foro etiam est Dianæ templum; sagittas dea ejaculantis effigiem præ se fert. Est etiam Talthybii caduceatoris sepulcrum, cui Spartæ quoque tumulus est aggesta terra exstructus; et utraque civitas Talthybio parentat.
CAPUT XXIV.
_ Ægii urbi memoranda porro enumerantur — Jovis Homagyrii signum et Cereris Panachææ — synedrium Achæorum in urbe Ægio — de Helice urbe et Neptuno Heliconio — Helice terræ motu funditus eversa — de variis signis, quæ terræ motus præcedunt, et horum varia ratione — Sipyli eversio. _
In maritima Ægii parte Veneris delubrum est, Neptuni deinde, Proserpinæ etiam et Jovi Homagyrio (_quod est ac si Congregatori dicas_) templa dedicata fuere. In Jovis, dei ipsius, Veneris et Minervæ signa exstant. (2) Homagyrium cognomine appellarunt, quod in hunc locum Græciæ principes Agamemnon coegit, quo de illorum sententia consilium caperet, quæ foret Priami regnum bello adoriendi optima ratio. Agamemnoni ipsi et aliæ potuerunt laudes attribui, et ea quod semel habito delectu cum iis tantum qui nomina dederant, nullo postea evocato e Græciæ supplemento, et Ilium et finitimas urbes expugnarit. (3) Proximum est Homagyrio Jovi Panachææ Cereris fanum. Sunt in Ægiensium litore eodem in quo templa quæ diximus, hæc memoratu digna: aqua perennis quæ ab ipso usque fonte quum adspectu tum potu est jucunda: Salutis fanum; in quo signum cernere fas nemini præter eos qui sacerdotio funguntur. Ibi sacra et alia rite peragunt et ex ara deæ sumpta liba in mare porriciunt, mittere se illa Arethusæ Syracusas dicentes. (4) Sunt et alia apud Ægienses ex ære fabricata signa, Juppiter puerili ætate et Hercules item impuber, Ageladæ Argivi opera. His deliguntur quotannis sacerdotes, quorum in ædibus asservantur signa. Priscis quidem temporibus decernebatur Jovis sacerdotium puero qui primas pulchritudinis tulisset; quo jam pubescente in alium puerum hic pulchritudinis honos transibat. Hæ patriæ Ægiensibus religiones. Conventus autem apud eos Achæorum hac etiam ætate celebratur, uti ad Thermopylas et Delphos Amphictyonum. (5) Hinc progressis amnis Selinus, et ab Ægio stadiûm intervallo quadraginta ad mare vicus est Helice, frequentis olim urbis nomen. In ea fuit Ionibus religiosissimum Neptuni Heliconii templum. Mansisse apud se cultum ejus dei memorant etiam tum quum ab Achæis ejecti Athenas primum, atque inde postea in maritimam Asiæ oram confugere. In Milesiis etiam qua ad Biblidem fontem iter est, ante ipsam urbem ara monstratur Neptuni Heliconii. Et item apud Teios ambitus est et ara Heliconii plane opere spectando. (6) Quin et Homerus Helices et Heliconii Neptuni mentionem versibus inseruit suis. Interjecto dein tempore quum habitantes ibi Achæi supplices e templo abstractos trucidassent, non fuit lenta dei ad pœnam reposcendam ira: sed vehemens terræ ac repentinus motus non ipsa tantum mœnia et ædificiorum superficiem subvertit, sed urbis etiam totius aream ita obruit, ut ne vestigia quidem ulla posteris agnoscenda relinquerentur.
7. Et alias quidem quoties labes hujusmodi aliqua insignior facta est quæ terram longe lateque concusserit, similiter præcesserunt certa quædam divinitus præsagia, aut perpetui imbres, aut diuturnæ siccitates, tepidæ contra naturam hiemes, æstate anni solis orbis caligine obductus insolite, vel incensus rutilo vel subatro lividus fuit colore (8) fontes utplurimum exsiccabantur; ventorum turbines quocumque irrupissent prævalidas arbores radicitus convellerunt. Nonnunquam etiam ignes longo flammarum tractu per cœlum discurrere: siderum quoque non ante conspectæ formæ magnum hominibus pavorem incussere. Densiores præterea ab ima terra halitus erupere. His et aliis multis prodigiis, antequam terræ tam violenti motus evenirent, homines præmonitos deus vult. (9) Sed hujus tantæ motionis non unam nobis quasi formam ant simplex genus ii quibus hæc jam pridem investigare curæ fuit et eorum discipuli ac sectatores prodidere. Pluribus enim modis tremente terra affici quæ moveantur, animadvertere. Levissima est omnium motio (si quid tamen leve existimari possit in tam atroci malo) quoties quæ in partem unam impulsa fuerint et prope jam solo æquata, obnitens ab imo contrarius quidam motus surrigat et restituat. (10) Videre itaque est quum terra in hunc modum moverit, columnas e recto statu jam pene humi dejectas erigi, et distractas parietum partes denuo coagmentari; trabes etiam loco dimotas in pristinam sedem reponi; ad hæc fistulas aut tubulos et si quid aliud ducendis aquis factum, si forte convulsa discesserint, ad unguem rursus compingi, ut non aptius fabrorum arte cohærere posse videantur. Diversus est ab hoc impetus, quo irruente nulla est tectorum aut mœnium tam firma superficies, quæ non corruat ac sternatur æque ac si fuisset bellicis obsidionum tormentis labefactata. (11) Eum vero qui omnium est perniciosissimus non absimili modo fieri volunt quam si spiritus qui in intimis humani corporis penetralibus sedem habet, continua febri densior magnaque cum vi sursum trudatur, ejusque rei se quum in aliis corporis partibus indicia ostendant, tum sub utriusque manus eam juncturam quæ cubitum cum manu extrema committit. Eodem plane modo istum terræ motum recta subire ædificia et fundamenta evibrare non alio ferme modo quam terram talpæ suppellentes egerunt. Solus hic motus ita vehemens est, ut ædificiorum ne vestigia quidem ulla in solo relinquat. (12) Hoc vastitatis genere perculsam ab imo solo Helicen memorant. Accessisse vero et alteram hujuscemodi cladem: maris eluvione hieme anni Helicen totam circumquaque incinctam, ipsumque Neptupi lucum ita inundatione ea obrutum, ut vix summa exstarent arborum cacumina. Quo factum ut repente tum terræ motione violentissima, tum vero maris æstu effusius stagnante urbs tota cum omni civium numero pessum ierit. (13) Talis etiam urbem quæ fuit olim in Sipylo monte casus in hiatum dejecit: ac montis quidem ipsius labe facta defluentes aquæ lacum effecere in ejus voraginis faucibus, cui nunc Saloe nomen. Εt sane in lacu cernebantur ejus urbis ruinæ, priusquam omnia torrentis aqua obtegeret. Helices etiam ruinæ quædam eminent; non jam omnes æqualiter conspiciuntur, parte earum aquis marinis absumpta.
CAPUT XXV.
_ Pietatis in supplices exhibitæ et læsæ exempla memorantur — de tempore Helices excidii — oppido Cerynea — memorandis Ceryneæ — oppido Bura — Herculis Buraici oraculo, quod talis editur — amne Crathide et Ægis oppido — Gæo, Telluris templo. _
Ob violatos quidem supplices implacabilem esse numinis iram, non Helices modo exitium, sed alia etiam talium eventorum exempla documento esse possunt. Exstat enim Dodonæi Jovis oraculum Atheniensibus Aphidantis ætate redditum, quo supplices sacrosanctos esse debere his versibus monentur:
Ara tibi Eumenidum fumans et curia Martis sint cordi. Huc bello domiti nam forte Lacones suppliciter tristes venient. Ne confice ferro neu viola. Supplex sacer est et crimine purus.
(2) Hæc redierunt in memoriam Græcis quum essent Peloponnesii Athenas adorti, regnante Codro Melanthi filio. Tunc enim ex Attica reliquæ Peloponnesiorum copiæ retrocesserunt audita Codri morte cognitoque mortis genere: neque enim ulla jam fuit victoriæ reliqua spes ex Delphici Apollinis responso. Pars autem Lacedæmoniorum noctu clam ingressi erant in urbem; quum vero orta luce se a suis destitutos animadverterent et in eos Atheniensium concursus fierent, ad aras dearum quæ Severæ appellantur in Areopagum se receperunt; et tunc quidem incolumes dimissi sunt. (3) Post aliquot deinde annos quum ipsi magistratus Minervæ supplices occidissent, ex ea nimirum factione quæ cum Cylone arcem occupaverat, et ipsi interfectores et omnes eorum posteri violatæ per cædem religionis damnati obnoxii deæ fuere. Lacedæmonii etiam quum in eos viros sævissent, qui supplices in templum Neptuni quod ad Tænarum est evaserant, Sparta non multo post tam crebris tamque vehementibus terræ impulsibus concussa est, ut nulla urbis domus ruinæ expers fuerit. (4) Deleta est ad internecionem Helice Asteo Athenis archontis magistratum gerente, Olympiadis primæ et centesimæ anno quarto, qua Damon Thurius victor primum renunciatus est. Agrum Helicensem, quum nemo ex incolis superstes manserit, tenent Ægienses.
5. Ab Helice et ejus maritima ora divertens dextrorsum ad oppidum pervenies in monte conditum supra militarem viam, cui Cerynea nomen, sive ab eorum locorum regulo sive ab amne proximo qui Cerynites dicitur. Profluit is e Cerynea Arcadiæ monte et Achæorum finitimos agros præterlabitur. Ad hos aliquando commigrarunt inquilini ex Argivorum finibus. (6) Nam quum Mycenæorum muros Argivi dejicere non potuissent, quod validissimi essent, atque adeo ut a Cyclopibus (sicuti Tirynthis etiam muri) exstructi dicerentur, postremo fame victi urbem deserere Mycenæi coacti sunt. Eorum alii Cleonas, sed major ac dimidia fere populi pars in Macedoniam ad Alexandrum regem, eum nempe cui Mardonius Gobryæ filius mandata ad Athenienses commisit; reliqua multitudo Ceryneam confugit. Ea inquilinorum ex Messene accessio opulentiorem multo et clariorem Ceryneam reddidit. (7) In eo oppido Eumenidum fanum est; dedicatum ab Oreste tradunt. Huc si quis vel cæde vel quovis incesti aut impietatis genere pollutus intrarit spectandi causa, statim eum mente capi diris terroribus exagitatum credidere. Quare non omnes, neque ut quisque accurrit, illico intrare potest. Dearum signa e ligno ** modica magnitudine elaborata. In aditu templi positæ sunt muliebres imagines marmoreæ exquisitæ artis. Sacerdotes fuisse Eumenidum ab incolis dicebantur. (8) E Cerynea reversos in militarem viam atque illinc aliquantum progressos devius trames Buram ducit, quæ in dextera maris in monte ipsa etiam sita fuit; appellatam vero aiunt a Bura Ionis Xutho nati et Helices filia. Oppidum hoc idem terræ qui Helicen delevit motus tam vehementer perculit, ut in templis prisca omnia deorum signa fuerint abolita. (9) Civium ii duntaxat reliqui fuere qui tum forte vel militiæ vel negotii cujuspiam obeundi causa domo abfuissent; atque ii quidem civitatem restituere. Buræ ædes sunt Cereris, Veneris, Bacchi et Lucinæ; simulacra e Pentelico lapide sunt, Atheniensis Euclidæ opera. Ceres veste velatur. Habet etiam Isis templum. (10) Qua ad mare descenditur amnis est Buraicus nomine. In proxima spelunca non utique magnum Herculis signum: Buraico et ipsi cognomen. Oraculi sortes capiuntur ex tabula per talos. Qui consultum venere ad hunc deum, precatione ad signum peracta votisque nuncupatis, talos ex ea quæ in promptu est copia jaciunt quattuor super mensam. Inscripti sunt certis tali singuli notis, quæ in tabula apte habent interpretationem. (11) Ab Helice ad Herculis, via ducit recta stadiûm ferme triginta. Ab Hercule discedentes perennis aquæ fluvius excipit ex Arcadico monte in mare defluens, nomen et monti in quo fons et flumini Crathis; ab hac Crathide Italiæ fluvius Crathis prope Crotonem nomen accepit. (12) Ad hanc Achaicam Crathidem celebris olim fuit urbs Ægæ; quam postea desertam, quum pristinis fuisset destituta opibus, ferunt. Hujus urbis mentionem etiam Homerus fecit eo quem Junoni tribuit sermone:
Ast hi grata ferunt Helicen tibi munera et Ægas:
quod scilicet æque Helice atque Ægis Neptunus coleretur. (13) Non ita procul a Crathide ad dexteram viæ monumentum offendas cum viri equo adstantis jam prope abolita pictura. Ab eo tumulo triginta circiter stadiûm via ducit ad Gæum qui dicitur. Telluris id fanum est quam Eurysternon (_lato pectore præditam_) cognomento nuncupant. Signum deæ est ex vetustissimis unum. Sacerdotium mulieri decernitur: quo statim suscepto vitam illa agit cœlibem omne ætatis reliquum tempus, quanquam et ante eam oportuit unum tantummodo virum expertam esse. Taurini sanguinis haustu, periculum faciunt; quo illa epoto si falsum dixerit extemplo pœnam luit. Quodsi plures forte sacerdotium petant mulieres, sorti creatio committitur.
CAPUT XXVI.
_ De urbe Ægira ejusque navali — prisco urbis nomine Hyperesia et recentioris origine — templis et signis Ægiræ memorandis — Phelloe oppido ejusque memorandis — Pellene urbe — Donussa oppido — Aristonautis, Pelleneorum navali. _