[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 33
(6) Ex Œdipi filiis Polynicem in genu collapsum frater Eteocles urget. A tergo Polynicis adsistit femina dentibus et aduncis manuum unguibus quavis fera immanior. Testatur inscriptio Κῆρα (_Fatum_) illam esse: et fati quidem vi Polynicem succubuisse, Eteoclem vero merito suo cecidisse. In antro Bacchus jacet barbatus, auream præferens pateram, talari amictus tunica: arbores antrum vestientes vites sunt, et mali, et punicæ.
7. Arcæ latus supremum (nam sunt quinque numero) nullam omnino inscriptionem habet; ex ipsa vero emblematum facie argumenta conjicias. Intra speluncam mulier cum viro in lectulo decumbit: Circen et Ulyssem eos esse facile ut credamus adducimur, quum ad ancillarum præ foribus numerum, tum vero ad earum opificia respicientes. Nam et quattuor sunt mulieres, et iis intentæ operibus, quæ versibus de illis loquens Homerus persequitur. Adstat Centaurus. Non omnes ei pedes equini sunt, sed anteriores humani. (8) Equorum præterea bigæ insculptæ sunt, et in illis insistentes feminæ. Equis aureæ sunt alæ, et earum feminarum uni vir quidam arma tradit. Hæc ad Patrocli cædem pertinere ex re conjiciunt. Et eas quidem, quæ bigis vehuntur, Nereidas esse: Thetin autem a Vulcano arma accipere. Nam et vir ille non satis firmis esse videtur pedibus, et famulus eum forcipem tenens sequitur. (9) Quin et Centaurum illum Chironem esse dictitant, qui jam vitæ muneribus perfunctus ac in deorum numerum receptus, præsto Achilli est, ejus luctum levaturus. Jam vero insidentes mulis virgines duas, quarum altera habenas tenet, altera vero velato capite sedet, Nausicaam Alcinoi filiam esse putant, cum ancilla ad lavacra contendentem. At qui sagittis Centauros petit et ex iis aliquot jam confecit, dubitari non potest quin sit Hercules. Nam et hoc de Herculis certaminibus unum fuit. Arcæ opifex quisnam fuerit, conjicere nunquam ego utique potui. Inscriptiones vero alius fortasse fecit; ego tamen maxime adducor ut ab Eumelo Corinthio factas putem. Hanc ego tum ex aliis ejus operibus, tum vero maxime ex eo carmine, quod Prosodium in Delum fecit, conjecturam duco.
CAPUT XX.
_ De aliis donariis in æde Junonis Olympiæ, Iphiti disco, et mensa, in qua coronæ victoribus positæ — de cadavere militis saucii reperto narratio — de Œnomai columna — templo Matris Deorum, Matroo dicto, et Philippeo. _
Spectantur et alia ibi dona, et inprimis modicus quidam lectus ebore magna ex parte exornatus; Iphiti discus, et mensa, super qua victoribus coronæ deponuntur. Et lectulum quidem Hippodamiæ ferunt ludicrum fuisse. Iphiti vero disco induciæ, quas Olympicorum ludorum tempore provulgant Elei, non recto versuum ductu inscriptæ sunt, sed literæ in ora disci orbiculari textu exaratæ. (2) Mensa ipsa partim ex ebore, partim ex auro fabricata est. Opificem fuisse aiunt Coloten, quem ab Heraclea oriundum affirmant: etsi, quibus fictorum origines curiosius inquirere curæ fuit, Parium essse, Pasitelis (_Praxitelis?_) vero discipulum testantur; Pasitelem (_Praxitelem?_) autem per se ipsum artem didicisse. Juno exinde, Juppiter, Deûm Mater, Mercurius, cum Diana Apollo ficti sunt. In tergo tota ludorum descriptio. (3) In uno laterum Æsculapius, et filiarum Æsculapii una Hygiea: Mars præterea, et prope ipsum Agon (_Certamen_). At in altero Pluto est et Bacchus; tum Proserpina et Nymphæ duæ, quarum altera pilam, clavem altera tenet. Est enim clavis Plutonis insigne: eaque, ut fama est proditum, a Plutone inferorum sedes ita clausa est, ut nemini inde reditus pateat. (4) Jam vero, quod Aristarchus rerum Olympicarum interpres memoriæ prodidit, id nequaquam præterierim. Sua igitur ille ætate, quum Elei Junonis ædem sartam tectam, quod vitium templi lacunar fecisset, locassent, inter tabulatum, quod ad speciem expolitum est, et contignationem, cadaver cum gravi armatura saucii hominis repertum memorat. Hunc virum existimabamus dimicasse pugna intra Altin ab Eleis contra Lacedæmonios commissa, (5) et, quum propugnatores templis deorum et omnibus omnino excelsis locis conscensis hostem repellerent, vulneribus confectum, jam moribundum illuc perreptasse, cadaver autem ejus tam diu integrum permansisse, quod, in illis latebris abditum, nec per æstatem vaporum, nec per hiemem frigoris noxam contrahere potuerit. Addidit Aristarchus, elatum cadaver extra Altin et cum iisdem armis humatum fuisse. (6) Œnomai quam appellant ipsi etiam Elei columnam, ea exstat ab ara maxima ad Jovis ædem contendentibus. Quattuor erectæ sunt ad lævam columnæ quibus lacunar sustinetur. Fulciunt eadem ligneam columnam jam vetustate ruentem et multis locis incinctam vinculis. Columnam eam fama pervulgavit in Œnomai domo fuisse solamque stetisse, quum domus reliqua fulmine conflagrasset. (7) In ænea tabella ante ipsam columnam incisi elegi sunt hujusmodi:
Una columna ex his, hospes, sum sola relicta, in claris steterunt quæ ædibus Œnomai. Nunc exsto Jovis in templo circumdata vinctis nobilior; nec me flamma voravit edax.
(8) Accidit vero ætate mea quiddam hujusmodi. Quum Romanus quidam senatorius vir palmam in Olympicis adeptus, victoriæ suæ relinquere vellet monumentum, cum inscriptione statuam ex ære, scrobem altius effodiendam curavit prope Œnomai columnam: repererunt, qui opus conduxerant, armorum, frænorum et. armillarum fragmenta; quæ ipse, dum eruerentur, vidi. (9) Ædem quandam insigni magnitudine, Dorico opere, Matroum (_Matris Deûm templum_) priscum retinentes nomen appellant: neque vero in ea ullum exstat Deûm Matris signum; statuæ tantum Romanorum Imperatorum ibi erectæ sunt. Est hoc ipsum Matroum intra Altin; et eodem in loco rotunda figura cella, quod Philippeum. vocant. In ejus Philippei summa testudine æneum papaver eminet, quod fibularum caput est cellæ trabibus. (10) Situm est ædificium hoc circa Altis exitum ad lævam Prytanei, e coctili laterculo exstructum, columnis circumquaque cingentibus. Hoc opus erigendum curavit Philippus, quum ad Chæroneam graviter Græcorum fortunas attrivisset. Et dicatæ illic statuæ sunt Philippo et Alexandro, Amyntæ etiam Philippi patri. Tam eas quam Olympiadis et Eurydices statuas fecit ex auro et ebore Leochares.
CAPUT XXI.
_ Recensio donariorum Olympiæ positorum et signorum — Jovis signa sex, Zanes dicta, et ex pecunia multatitia ob largitionem in certaminibus Olympicis erecta — alia sex de Callippi mulcta — alia duo — memorantur alii, qui in ludis Olympicis largitionibus usi multati sunt, Philostratus — Apollonius — Didas et Garapammon — Damonicus — de Echus porticu et Sarapione ob timiditatem multato. _
Venio jam ad statuarum et donariorum expositionem, in qua diversa genera permiscere non placuit. Nam Athenis quidem in arce quæ posita sunt, sive statuæ, sive aliud quodvis genus sint, diis omnia dicata sunt: at in Alti quædam in honorem divini numinis sunt dedicata; statuæ vero, qui victoribus sunt positæ, et ipsæ honorarii præmii loco eis sunt tributæ. Sed harum quidem posterius fiet a nobis mentio: in præsentia ad ea, quæ præcipua sunt donaria diis facta, se convertet oratio. (2) A Metroo ad stadium recta contendentibus, ad lævam circa Cronii montis finem, crepido est lapidea monti subjecta. Ex ea gradus in clivum assurgunt. Ad crepidinem locata sunt aliquot ænea Jovis simulacra; conflata illa quidem de multatitia pecunia, athletis, qui fraudem ludis fecissent, irrogata. Appellantur ea simulacra ab indigenis Zanes (_Joves_). (3) Eorum sex primi erecti sunt octava et nonagesima Olympiade. Nam quum Eupolus Thessalus ex iis, qui ad pugilum certamen convenerant, Agetorem Arcadem et Cyzicenum Prytanin pecunia corrupisset et præter eos Phormionem etiam Halicarnassensem, qui in Olympiade superiore victoriam adeptus fuerat, quum ipsum Eupolum, tum eos, qui pecuniam cepissent, multarunt Elei: atque hanc primam fuisse dicunt corruptelam ludorum ab athletis perpetratam atque hos primos esse multatos. Ex eo signorum numero duo fecit Cleon Sicyonius; quattuor qui reliqua finxerint, non habeo dicere. (4) Tertium et quartum signum ubi præterieris, elogia ceteris adscripta videas elegiacis versibus. Monet eorum primum, non pecuniis, sed pedum pernicitate et corporis robore, Olympicam palmam acquiri. Secundo inscriptum epigramma docet, erectum signum esse, ut ea re honor deo haberetur, Eleorum religio declararetur, athletisque iis, qui contra leges agunt, terror incuteretur. E duabus reliquis inscriptionibus altera Eleos quum aliis nominibus ornat, tum illis magnæ inprimis laudi tribuit, quod pugiles notarint: altera edicit signa illa documento Græcis cunctis esse, non debere cuiquam Olympicæ victoriæ spem in pecunia esse repositam. (5) Post Eupolum memoriæ proditum est Atheniensem Callippum ab adversariis quinquertii coronam pretio sibi emisse, idque Olympiade duodecima et centesima esse factum. Et multam quidem quum a Callippo, et ejus in certamine adversariis petissent Elei, miserunt Athenienses Hyperidem eam multam deprecatum. Verum quum exorari non potuissent Elei, eam Athenienses animi elationem præ se tulerunt, ut ne Olympicorum quidem celebritate prohibiti judicatum solvere prius voluerint, quam Delphicus Apollo percontantibus responsum dedisset, non responsurum se, antequam debitam Eleis multam dedissent. (6) Sic tandem data, ex ea pecunia signa itidem sex Jovi erecta sunt, et his quoque elegi adscripti, nihilo dexterius facti, quam qui sunt de Eupoli multa. Et indicat prima quidem inscriptio, oraculi jussu Eleorum de quinquertionum fraude judicium comprobante, ea signa dedicata. Secunda item et tertia in laudem ejusdem Eleorum de quinquertionibus judicii. (7) Quarta ad Olympicam victoriam non pecunia, sed virtute adspirandum docet. Quinta, quam ob rem signa posita sint, ostendit. Sexta responsum Delphici Apollinis Atheniensibus redditum commemorat. (8) Duo præterea signa sunt de multa palæstritarum erecta; sed eorum nomina vel me vel ipsos priscarum apud Eleos rerum interpretes fugiunt. Appositæ his quoque suæ sunt inscriptiones. Earum una declarat, Rhodios fraudem palæstritæ Olympio Jovi pecunia luisse: altera, positum signum de multa, quæ iis irrogata fuisset, qui donis ultro citroque datis et acceptis luctam iniissent. (9) Reliqua ejusdem generis signa interpretes priscarum apud Eleos rerum tunc dedicata memorant, quum Olympiade octava et septuagesima supra centesimam a Philostrato nummos acceperit Eudelus: eum Philostratum fuisse Rhodium. Verum in publicis Eleorum monumentis, quibus eorum, qui Olympia vicerunt memoria commendata est, diversa ab his repperi: Stratonem scilicet Alexandrinum centesima septuagesima octava Olympiade, eodem die de pancratio et lucta coronatum. Alexandriam quidem in Canopico Nili ostio Alexander Philippi filius condidit: fuisse tamen et ante non magnum eodem in loco Ægyptiorum oppidum Rhacotin, memoriæ proditum est. (10) Ante Stratonem hunc, oleastri coronam de pancratio et de lucta tres viri cepisse perhibentur, et totidem post eum; et primus quidem Caprus fuit ex Elide ipsa; ex ea Græcia, quæ trans Ægæum est, Rhodius Aristomenes et e Magnetibus, qui sunt ad Lethæum, Protophanes. Ex iis, qui post Stratonem easdem victorias retulerant, Marion Stratonis illius civis, et Stratonicensis Aristeas, sed olim et urbs et regio Stratonicensium Chrysaoris appellata est: septimus denique Nicostratus fuit e maritima Cilicia, etsi nihil ei cum Cilicibus præter nomen commune fuit. (11) Hunc enim Nicostratum adhuc pæne infantem, neque obscuro loco natum, e Prymnesso, quæ Phrygum urbs est, prædones abduxerunt, eumque ad Ægeas, incertum cui, vendiderunt. Aliquanto post visus est per somnium videre sub lectulo, in quo cubabat, humi stratum leonis catulum. Atque ubi jam adoleverat quum alias tum ex Olympicis ludis de pancratio et lucta palmas abstulit. (12) Pecunia autem quum alios postea tum Alexandrinum pugilem, Elei multarunt Olympiade ducentesima ac duodevicesima: nomen ei fuit Apollonio, cognomen (patrium enim Alexandrinis fuit cognomina habere) Rhanti. (13) Damnatus hic primus Ægyptiorum est ab Eleis, non ob datam aut captam pecuniam, sed ob aliam hujusmodi in ludis noxam. Non adfuerat præstituto tempore: ideoque reliquum erat, ut ab Eleis ex legum præscripto ludis prohiberetur. Quod enim prætexebat, fuisse se in Cycladibus insulis a ventis detentum, Heraclides, qui et ipse Alexandrinus erat, fraudulentum esse coarguit, quum docuisset hominem in cogenda ex Ioniæ ludis pecunia occupatum fuisse. (14) Apollonium igitur Elei, et pugiles alios, si qui forte ad condictam diem non adfuissent, exegerunt; Heraclidi coronam intacto partam pulvere decreverunt. Hic Apollonius, ut forte ad pugilatum erat loris illigatus, in Heraclidem jam coronam capientem invasit, et hominem ad ludorum præsides confugientem est persecutus: quæ illi vecordia magno utique stetit. (15) Jam duo alia signa nostræ ætatis opera sunt. Sexta enim et vicesima supra ducentesimam Olympiade pugiles deprehensi sunt de victoria ipsa certamen inisse, pacta mercede. Ob eam rem multa illis imposita. Simulacrorum ex ea pecunia Jovi dedicatorum ad lævam alterum est, alterum ad dexteram, qua aditus ad stadium patet. Pugilibus nomen alteri Didas fuit; et ei, qui pecuniam dedit, Garapammon, ex eadem tribu Arsinoite, quæ Ægypti recentissima est tribuum. (16) Per hercule mirum fuit, exteros homines nihil Jovis numen veritos, ob certamen munera vel accepisse vel dedisse. Sed in miraculo posuerim majore, Eleos ipsos eandem in se admisisse fraudem. Admisit autem Damonicus Eleus: secunda enim et nonagesima supra centesimam Olympiade, quum in luctæ certamen Damonici filius Polyctor, et Sosandri Smyrnæi filius patri cognominis descendissent, cuperet vero impensius Damonicus filium suum victorem discedere, Sosandri filio dicitur pecuniam dedisse, ut facile se vinci pateretur. (17) Ejus rei ubi innotuerat indignitate commoti Hellanodicæ, multam irrogant ipsis parentibus: ab illis enim noxa commissa fuerat. Ex ea pecunia signa duo erecta sunt, alterum in Eleorum gymnasio; ante porticum, quæ in Alti est, alterum. Appellatur ea porticus Pœcile (_Varia,_) a picturæ scilicet varietate, qua olim parietes exornati fuerant. Eandem multi Echûs porticum nominant, quod vocis emissæ imago septies et nonnunquam sæpius reciprocat. (18) Narrant vero etiam, Sarapionem Alexandrinum pancratiastam prima post ducentesimam Olympiade, pridie quam pancratium committeretur, adversariorum metu aufugisse: hinc timiditatis damnatum. Id uni illi accidisse, et nemini præter eum, sive Ægyptius, sive e quavis terra fuerit, affirmant. Atque ea quidem, quæ jam enumeravi signa, quibus ante dictum est causis dicata comperi.
CAPUT XXII.
_ De aliis Jovis signis Olympiæ positis — signis in basi quadam lapidea — Abantide regione — signo Jovis a Metapontinis erecto — signo Jovis a Phliasiis et alio a quibusdam Leontinis posito. _
Sunt et alia Jovis simulacra, partim publico, partim vero privato ære dedicata. Ad aram vero, qui in Alti est, prope aditum eum, qui ad stadium ducit, nihil ulli deorum immolant Elei: tubicines tantum et præcones in eo positi prisco ritu de palma certant. Prope eam aram suggestum est ex ære, et in eo positum Jovis signum, altitudine cubitûm sex: utraque manu fulmen tenet: dedicarunt Cynæthaenses. Qui adstat torque cinctus impuber, eum Phliasius Cleolas dicavit. (2) Jam vero juxta ædem, quod vocant Hippodamium, e lapide suggestus est, hemicycli forma. In eo Juppiter, et Jovi pro liberûm salute supplicantes Thetis et Aurora. Hæc signa in medio suggestu posita sunt: in utroque semicirculi extremo, accincti ad pugnam sunt, ab altera parte Achilles, Memnon ab altera. Similiter etiam alius alii e regione oppositus stat, barbarus Græco, Ulysses Heleno, quod hi sapientiæ laude in suo uterque exercitu præstitere. Jam propter vetus odium Menelao Paris, Diomedi Æneas, Ajaci Telamonis filio Deiphobus oppositi. (3) Opera hæc fuere Lycii Myronis filii: dedicarunt autem Ionii maris accolæ Apolloniatæ, sicuti priscis literis incisi elegi ad Jovis pedes indicant:
Urbis Apolloniæ sunt hæc monumenta, comatus Phœbus quam ad pontum condidit Ionium. Illa manus, veteris quæ cepit Abantidos oras, cum dis e Thronio pertulit huc decimam.
Abantis quidem regio, et in ea Thronium oppidum, in Thesprotide Epiri fuere, ad montes qui dicuntur Ceraunii. (4) Disjecta enim tempestate, quum Græci ab Ilio redirent, classe, Locri Boagrii fluminis accolæ, e Thronio, et Abantes ex Eubœa, octo navibus ambo ad Ceraunios montes delati sunt. Ibi quum consedissent, et oppidum Thronium condidere et agrum quantum occupaverant, communi consensu Abantidem regionem appellarunt. Pulsi deinde sunt finitimorum Apolloniatarum bello. Apolloniam e Corcyra deductam aiunt ** nonnulli prædæ participes fuisse dicunt etiam Corinthios. (5) Paululum hinc progressis, in conspectu Juppiter est, ad orientem solem conversus, altera manu aquilam avem, fulmen altera tenens. Imposita est corona capiti e liliis floribus. Fuit hoc Metapontinorum donum, Aristonoi vero Æginetæ opus: incertum vero mihi, quis Aristonoi magister fuerit; incertum etiam, quo tempore floruerit. (6) Dedicarunt etiam Phliasii Jovem, et Asopi filias, Asopum etiam ipsum. Ea signa ita disposita sunt: prima omnium est Nemea sororum natu maxima: post eam Juppiter Æginam prensans. Adsistit Æginæ Harpina, cum qua Mars, uti Eleorum et Phliasiorum sermone proditum est, consuetudinem habuit et ex ea genuit Œnomaum, qui Pisæ regnavit. Proxima illi est Corcyra, et deinceps Thebe; omnium postremus Asopus. Corcyram quidem a Neptuno cognitam tradunt. Versibus Pindarus similia mandavit de Thebe et Jove. (7) Leontini quidam privata, non publica pecunia Jovem erexerunt, septem cubitûm magnitudine: læva aquilam, dextra jaculum præfert, ex poetarum scilicet descriptione. Qui dedicarunt, erant Hippagoras, Phrynon et Ænesidemus: et hunc quidem Ænesidemum alium ab eo arbitror fuisse, qui tyrannidem in Leontinis adeptus est.
CAPUT XXIII.
_ De Jovis signo a Græcis posito, qui ad Platæas pugnarunt, cum civitatum nominibus inscriptis — ex his illæ recensentur, quæ Pausaniæ tempore deletæ erant — de ænea columna, in qua fœdus Atheniensium cum Lacedæmoniis in triginta annos incisum — signo Jovis a Megarensibus — ab Hyblæis — a Clitoriis Olympiæ posito. _
Ubi viam præterieris, quæ in curiam deducit, Juppiter stat sine ulla inscriptione. Ad septentriones vero quum flexeris, Jovis item signum videas ad ortum solis conversum: dedicarunt quicunque ad Platæas e Græciæ populis contra Mardonium Persarum ducem steterunt. Incisa vero sunt in dextro basis latere earum civitatum nomina, quarum opera in eo prœlio pugnatum est. Primi omnium Lacedæmonii, post eos Athenienses: adscripti his ordine sunt, tertii quartique Corinthii, et Sicyonii, quinti Æginetæ: tum vero Megarenses et Epidaurii: (2) ex Arcadum concilio Tegeatæ et Orchomenii: ad eos Phliasii, Trœzenii, Hermionenses: ex Argivorum finibus Tirynthii; soli vero e Bœotis Platæenses: ex Argivorum urbibus Mycenæi: ex insulis Cii, Melii, Ambraciotæ e Thesprotide Epiri; Tenii et Lepreatæ, sed Lepreatarum soli qui sunt e Triphylia. Ex Ægæo autem et Cycladibus non Tenii soli, sed Naxii etiam et Cythnii. Ab Eubœa Styrenses. His accesserunt Elei, Potidæatæ, Anactorii: extremi omnium Chalcidenses Euripi accolæ. (3) Ex his urbibus hæ erant nostra ætate desertæ: Mycenas et Tirynthem exciderunt Argivi post ejectos e Græcia Persas. Ambraciotas et Anactorios Corinthiorum colonias Imperator Romanorum ad Actium promontorium deduxit, ut Nicopolin incolis frequentaret. Potidæatas bis domo sua pulsos, a Philippo Amyntæ filio semel, et ante ab Atheniensibus, postea restituit quidem Cassander; sed quæ Potidæa fuit, amisso vetere nomine, Cassandrea nuncupata est a conditore. Signum hoc communi impensa harum civitatum in Olympia erectum fecit Anaxagoras Ægineta: cujus tamen ab iis, qui res ad pugnam Platæensem pertinentes conscripsere, nulla omnino facta mentio est. (4) Ante hoc Jovis signum est ænea columna, in qua fœdus incisum Atheniensium cum Lacedæmoniis in triginta annos. Fecerunt Athenienses fœdus hoc redacta iterum in ditionem Eubœa, anno tertio Olympiadis (_octogesimæ tertiæ_), in qua Crison Himeræus stadio vicit. Sancitum in conditionibus illis hoc quoque est: ejus pacis communionem ad Argivorum civitatem nihil pertinere; privatim Atheniensibus liciturum cum illis amicitiam jungere. (5) Atque hæc quidem illo fœdere continentur. Aliud etiam Jovis positum est signum, non longe a Cleosthenis curru, de quo posterius nobis erit sermo. Jovis id signum dedicarunt Megarenses: fecerunt Thylacus (_Phylacus?_) et Onæthus fratres, eorumque filii. Quibus vero illi temporibus fuerint, quave patria nati, aut a quibus artem didicerint, mihi sane ignotum est. (6) Prope Gelonis currum stat Juppiter prisci admodum operis, sceptrum tenens. Hyblæorum donum esse aiunt. Fuere Hyblæ Siciliæ civitates duæ; cognomine Gereatis una; altera ut erat, ita etiam vocabatur Major. Retinent hac etiamnum ætate prisca nomina; et earum altera in agro Catinensi plane deserta est; altera Gereatis in iisdem finibus ad vici formam redacta. In hac fanum est Siculorum celebritate religiosum, deæ, quam Hyblæam vocant, dicatum. Ab hoc ego populo signum arbitror in Olympiam deportatum. Nam ostentorum et somniorum interpretes esse, et ceteros, qui in Sicilia sunt, barbaros deorum cæremoniis colendis anteire, Philistus Archomenidis (_Archonidis_) filius memoriæ prodidit. (7) Prope Hyblæorum donum suggestus est ex ære; et super eo Jovis statua, altitudinis pedum (quantum conjicere possum) decem et octo. Eam qui dedicarint, quique fecerint, inscripti elegi declarant:
Hoc signum multis ex urbibus expugnatis Clitorii decimas constituere deo. **** Ariston atque Telestas, germani fratres et Lacedæmonii.
Hos homines non omnibus Græcis in notitiam venisse existimo: nam si nobiles essent, haberent quid de iis Elei dicerent, et multo etiam plura, ut de suis civibus, Lacedæmonii.
CAPUT XXIV.
_ Multa alia Jovis signa a populis et singulis hominibus in Alti posita recensentur — de signo Jovis Horcii in curia posito, ad quod athletæ jurare solent — signo Alexandri Magni Jovis habitu. _
Exin ara est Laœtæ Jovis, Laœtæ etiam Neptuni. Adjuncta est aræ basis ænea, quæ Jovem sustinet, Corinthiaci populi donum, Musi opus, quisquis Musus is fuerit. Inde a curia ad magnum templum contendenti, ad lævam signum est Jovis cum corona velut e floribus; dextera fulmen tenet. Fuit hoc Ascari Thebani opus, quem docuit Sicyonius ** et Thessalorum esse dicit. (2) Hi vero si bello quodam contra Phocenses suscepto e Phocensium manubiis dedicaverunt, non fuerit id, quod Sacrum vocant, bellum, sed illud, quod gesserunt, antequam Xerxes cum Persarum copiis in Græciam transmitteret. Non procul hinc Juppiter positus est, quem ex voto quum superiores e prœlio discessissent, dedicasse Psophidios testatur inscriptio. (3) Dextera in parte magni templi ad Solis ortum Juppiter est altitudinis pedum duodecim: quem dicatum tradunt a Lacedæmoniis, quum rebellantes Messenios altero bello vindicare essent adorti. Adscripti elegi sunt:
Hoc sate Saturno signum cape Juppiter alme, auxiliumque favens fer Lacedæmoniis.