[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 32
Sed quod ad Olympicam aram attinet, illud etiam magno miraculo ducitur, quod milvii, etsi avium hoc genus insigni est rapacitate, sacra tamen in Olympia facientibus infensi non sunt. Quodsi forte exta vel carnium partem aliquam illi appetierint, dira portendi immolanti creditur. Aiunt etiam Herculi Alcmenes filio, quum Olympiæ sacrificaret, maximam muscas exhibuisse molestiam: eum itaque vel proprio inventu vel monitu alieno sacra fecisse Jovi Apomyio (_muscas arcenti_), atque ita muscas trans Alpheum fuisse profligatas. Eodem modo dicuntur Elei quoque sacra facere Apomyio Jovi, qui ex Elea [Olympia] muscas abigat. (2) Ex alba vero duntaxat populo, neque ex alia ulla arbore, ad usum Olympicorum sacrorum ligna cædi patrius est Eleis ritus. Credo hunc honorem huic arbori præcipue habitum, quod eam Hercules e Thesprotide terra primus in Græciam attulit. Atque ipsum etiam arbitror Herculem, quum Jovi Olympio sacra fecit, non aliis quam ex alba populo lignis victimarum femora cremasse. Eam vero arborem Hercules in Thesprotide propter amnem Acherontem reperit. Et huc respexisse Homerum putant, quum Acheroidem populum appellavit. (3) Varia autem semper natura fuerunt et nunc etiam diversi sunt amnes ad gignenda herbarum et stirpium varia genera. Mæandri ripæ myricas copiose et feliciter alunt. Asopus in Bœotia insigni magnitudine juncum educat. Arbor persea sola gaudet Nili aqua. Nihil igitur mirum, si ad Acherontem enata primum est alba populus: ad Alpheum oleaster: populus vero nigra Celticæ terræ et Eridani in ea amnis (_Padi_) alumna est.
4. Age vero, quum circa aram maximam jam satis immorati simus, omnes quæ Olympiæ sunt aras persequamur. Sequetur autem oratio mea ordinem eum quo Eleis constitutum est illis aris sacra facere. Vestæ primum divinam rem peragunt, secundo Olympio Jovi, ad aram intra templum euntes; tertio ** hæc quoque in una eademque ara sacra fiunt: (5) quarto et quinto loco Dianæ sacrificant et Minervæ Prædatrici; sexto loco Erganæ. Huic deæ Phidiæ posteri, quibus publice negotium datum est, ut Jovis signum ab adventitiis purgatum sordibus et detersum præstent (Phædryntæ ex eo nuncupati), priusquam ad opus aggrediantur, sacra ibi faciunt. Est et alia Minervæ ara prope templum; Dianæ etiam quadrangula forma in sublime sensim fastigium ascendens. (6) Post eas aras, quas recensuimus, Alpheo et Dianæ ad eandem aram faciunt. Ejus rei causam Pindarus in cantico quodam innuit, et nos in Letrinæorum historia exponimus. Ab hac non longe alia erecta est Alpheo ara, prope quam Vulcano sua item ara posita est. Sed hanc Vulcani aram nonnulli ex Eleis Arei Jovis nominant. Aiunt iidem Œnomaum, quoties Hippodamiæ filiæ procis curule certamen proponeret, Areo Jovi super hac ara rem divinam facere solitum. (7) Post has Herculi ara dicata est, cognomine Parastatæ (_Adjutori_): ejus etiam fratribus, Epimedi, Idæ, Pæonæo et Iaso. Idæ aram ab aliis non ignoro Acesidæ appellari. Quo vero loco area est Œnomai domus, duæ exstant Jovis aræ; quarum unam Herceo (_Domestico_) ipsum Œnomaum dedicasse apparebat: Ceraunio (_Fulguranti_) alteram post Œnomaum positam conjicio, quum ejus domus de cœlo tacta fuisset. (8) Ac de maxima quidem ara, quæ dici opus fuit, paulo superius a me dicta sunt. Vocatur ea Jovis Olympii. Adjacet ei ignotorum deorum ara. Post eam Catharsii (_Expiatoris_) Jovis et Victoriæ; exinde Jovis, cui cognomen Chthonio (_terrestri_): tum vero deorum omnium et Junonis cognomento Olympiæ. Hæc itidem e cineris congestu exstructa est: a Clymeno dedicatam tradunt. Succedit communis Apollinis et Mercurii ara, ob eam præcipue causam, quod lyræ inventum Mercurio, citharæ Apollini Græcorum sermo attribuit. (9) Consequuntur Concordiæ, Minervæ, Matris Deûm aræ. Proxime ad eum aditum, qua est ad stadium accessus, aræ duæ sunt. Earum alteram Mercurii Enagonii (_Certaminum præsidis_), Καιροῦ (_Opportunitatis_) alteram nuncupant. In hunc ab Ione Chio factum hymnum scio; in quo illius natales memorans Jovis filiorum natu minimum esse dicit. Prope Sicyoniorum thesaurum ara est vel Curetum [_Curetis?_] vel ejus qui Alcmena matre natus est Herculis: dicitur enim utrumque. (10) Et qua parte Gæum sive Telluris ædes est, Telluris ara cernitur, e cineris ipsa etiam aggere. Jam tum priscis temporibus fuisse ibi Telluris oraculum fama prodidit. In eo autem loco, quod nominant Stomium, aram Themis habet. At Jovi Catæbatæ (_Fulguratori_) quæ dicata ara est, maceria undequaque ambitur et modico a maxima ara cineritia intervallo distat. Illud denique monendi sunt quicumque hæc legerint, aras me non quo sitæ sunt ordine enumerasse, sed per eas ita me stylo vagatum, uti ad earum quamque vel prius vel posterius Elei sacra faciunt. Pelopis areæ adjuncta est ara Bacchi et Gratiarum communis. Dehinc duæ, Musis una, altera Nymphis positæ.
CAPUT XV.
_ De reliquis memorandis in Alti, ædificio, Phidiæ officina dicto — Leonidæo — Oleastro Callistephano — Mœragetæ et Jovis ὑψίστου aliisque aris — Prytaneo — Eleorum prisco sacrificandi ritu — sacris Junonis Ammoniæ et Parammonis — Doricis quæ in Prytaneo canuntur carminibus. _
Extra Altin ædificium est, quæ Phidiæ officina nuncupatur. In illis ædibus Phidias operis partes est fabricatus. Est in iisdem ara diis omnibus communis, redeuntibus autem ad Altin e regione Leonidæi. (2) Extra fani ambitum est id Leonidæum, prope eum ad Altin aditum, per quem unum pompa sacrorum traducitur, et ex eo Pompica via est appellata. Est hoc ab uno ex indigenis dedicatum, ætate vero mea diversorium fuit Romanorum in Græcia magistratuum. Inter Pompicam viam et Leonidæum unica media est Agyia: hoc enim nomine angiportum, quem Attici στενωπὸν, vocant Elei. (3) Estetiam in Alti, si ultra Leonidæum ad sinistram tendas, ara Veneris et post eam ara Horarum. Ubi posticum templi est, ad dexteram oleaster se ostendit, quem Callistephanum (_pulchras s. honestas coronas præbentem_) appellant. Ex ea enim arbore solenne est Olympicis victoribus coronam decerpere. Proxima oleastro est Nymphis sacra ara. Eas Nymphas Callistephanos et ipsas nuncupant. (4) Est etiam intra Altin ara Agorææ (_Forensis_) Dianæ, ad Leonidæi dexteram. Habet et dea, quam Dominam vocant, aram suam. Dominam vero quam dearum nominent Græci, in rerum Arcadicarum commentario docebimus. Post hanc ara est Jovis Forensis: et ante locum eum, quam Proedriam (_primam sedem_) appellant, ara Pythii Apollinis; et post ea Bacchi ara. Hanc postremam aram neque multis ante ætatibus positam et a plebeiis hominibus dedicatam ferunt. (5) In ea, quæ ad equorum carceres via ducit, ara est cum inscriptione MOERAGETÆ. Esse illud Jovis cognomen dubitari non debet. Unus enim ipse quid sit vel non sit homini a Parcis concessum novit. Adjuncta est Parcarum ara, oblonga figura: est post eam Mercurii; et deinde Jovis, cui cognomen Altissimo, aræ duæ. Intra ipsos carceres sub divo, medio fere loco, aræ se ostendunt Equestris Neptuni et Equestris Junonis. Adhæret pilæ Castorum ara. (6) In primo ingressu ejus loci, quem ἔμβολον (Rostrum) nominant, ab uno latere ara est Martis Equestris, ab altero Minervæ Equestris. Jam vero intra rostrum ingressis est Bonæ Fortunæ ara; Panis deinde et Veneris. In intimo rostri recessu, Nympharum, quas Acmenas nuncupant. A porticu vero ea, quem Elei de nomine architecti vocant Agnapti porticum, inde redeuntibus, ad dexteram Dienæ se ara monstrat. (7) Rursus Altin per Pompicam viam intrantibus secundum Junonium sunt Cladei amnis et Dianæ aræ: tum Apollinis post eas; quarta Dianæ Coccocæ (hoc enim est deæ cognomen); quinta Apollinis Thermii. Quid hoc Thermii cognomen sibi velit, mihi quoque conjectura in mentem venit, esse eum Attica lingua Thesmium. Quamobrem vero Coccocam Dianam appellent, nunquam adhuc discere potui. (8) Ante Theecoleonem, quem vocant, ædificium est. In ejus ædificii angulo Panis ara dicata. Prytaneum habent Elei intra Altin, prope ipsum exitum, qui est ultra gymnasium. In hoc curricula sunt et athletarum palæstræ. Ante portam Prytanei est Dianæ Agroteræ ara. (9) At in ipso Prytaneo, quum ad eam accesseris cellam, ubi focum habent, ad primi ingressus dexteram Panis aram videas. Focus ille quoque e cinere substructus est et perpetuo igni tam interdiu quam nocte adoletur. Solenne est transportari ab hoc foco cinerem ad Olympii aram eo ritu, quem suo loco exposuimus; neque illa aliunde magis in altitudinem proficit. (10) Et ad earum, quas hactenus enumeravimus, ararum singulas quolibet mense Elei sacra faciunt, prisco quodam ritu, thura et melle subactum triticum in aris iilis adolentes: et aras quidem oleagina fronde velant; vino in libando utuntur. Solis tamen Nymphis et Dominæ ad communem etiam deorum omnium aram vino libare religione prohibentur. Sacrificia curantur a theecolo, qui in singulos menses honorem habet, a vatibus item, libationum ministris, sacrorum interprete, tibicine et lignatore. (11) Quæ vero in Prytaneo inter libandum effari consueverint, aut quos decantent hymnos, neutiquam his censui commentariis inserendum. Neque illi Græcorum tantum diis libant, verum etiam Libyco deo et Ammoniæ Junoni, et Parammoni, quod Mercurii cognomen est. Satis enim constat usos olim Eleos Libyco oraculo: nam aræ adhuc in Ammonis exstant ab illis dedicatæ; et in illis, de quo consuluerint, et quid responsi acceperint, et qui ab Elide publice missi fuerint ad Ammonem incisis literis testatum est. (12) Hæc in Ammonis. At Elei heroibus etiam et eorum uxoribus libant, tum iis, qui passim in Elea terra, tum et illis, qui apud Ætolos in honore sunt. Et carminum quidem effata in Prytaneo Dorica enunciant lingua; sed quis eorum fuerit auctor, non traditur. Est Eleis etiam Cœnatio intra Prytaneum e regione illius cellæ, in qua focus est. In eo cœnaculo epulum præbetur iis, qui Olympia vicerunt.
CAPUT XVI.
_ De Junonis templo — virginum cursus certamine, Heræa dicto — hujus certaminis origine — sedecim feminarum collegio — Physcoa et Narcæo. _
Postulat jam hic locus, ut ad Junonis templum accedam, et quæ in eo memoratu digna sunt, stylo persequar. Primum omnium Elei tradunt Scilluntios, quæ Triphyliæ civitas est, templum erexisse, annis ferme octo posteaquam Elidis regnum Oxylus iniit. Totius quidem operis ædificatio Dorica est, columnis circumquaque ambientibus: et earum quidem, quæ in postico templi sunt, altera e quercu est. Porrigit se templum in longitudinem pedes tres et sexaginta. ** Architectus, qui operi præfuerit, certus nemo proditur. (2) Ac Junoni quinto quoque anno peplum feminæ sedecim pertexunt, eædemque ludos faciunt Junonia. In his cursus certamen virginibus proponitur, non omnibus simul, sed in classes ex ætate descriptis. Primæ enim currunt impuberes puellæ, tum grandiores, postremo natu maximæ. (3) Currunt autem hoc ornatu: passus capillus, dimissa tunica ad genua, exsertus usque ad pectus dexter humerus. Descendunt et ipsæ in Olympicum stadium; sed curriculum parte fere sexta detracta minuitur. Accipiunt victrices ex olea coronam, et e bove, qua Junoni litatum fuerit, partem. Et pictas quidem earum imagines dedicare fas est. Feminis sedecim, quæ ludis præsunt, totidem ministræ attributæ sunt. (4) Hoc ipsum etiam virginum ludicrum ad res priscas referunt. Hippodamiam enim, Junoni de Pelopis nuptiis ut gratiam referret, sedecim illas mulieres convocasse et cum eis primam Junonios ludos instituisse perhibent. Memoriæ est etiam proditum, Chloridem Amphionis filiam, solam cum unico de marium fratrum numero superstitem e tota sobole de virginum cursu palmam tulisse. De Niobes equidem prole quicquid compertum habui, quum Argivorum res persequerer, exposui. (5) Quod attinet autem ad sedecim feminarum collegium, præter ea, quæ paulo superius scripta sunt, hoc etiam amplius memorant: Demophontem Pisæ tyrannum multis ac gravibus incommodis Eleos affecisse: eo mortuo, quod ille nihil egerat de publico civitatis consilio, facile Elei adducti sunt, ut de iis quas acceperant injuriis æquo jure cum Pisæis disceptarent. Ac tunc sane inter ipsos convenit, ut, quum civitates id temporis in Elea sedecim vigerent, singulæ feminam unam ederent, quæ tum ætate, tum vitæ ac generis dignitate ceteras anteire videretur, atque ut his omnium controversiarum arbitrium permitteretur. (6) Urbes vero, e quibus feminas elegerunt, erant Elis ** Ex his urbibus ortæ feminæ Pisæis et Eleis pacis conditiones tulere. Eisdem vero postea et ludos, quæ Junonis sunt appellata, faciendi, et peplum Junoni pertexendi cura mandata est. Duos eædem choros celebrant; Physcoæ unum, alterum Hippodamiæ vocitant. Fuisse Physcoam tradunt ex Elide cui Cœlæ (_cavæ_) cognomen: domicilium in curia Elidis habuisse, quæ Orthia dicta est: (7) a Baccho adamatam, ei filium, cui Narcæi nomen, peperisse: Narcæum ipsum jam adultum cum finitimis bellasse: magnas inde opes consecutum, et Minervæ, quam de se Narcæam appellavit, ædem dedicasse; primumque omnium a Narcæo et Physcoa Baccho honores decretos esse. Physcoæ et alii honores habiti et chorus alter sedecim feminarum ab ea nomen sumsit. Servant Elei nihilominus quum cetera * quamvis urbibus. In tribus enim octo distributi, e singulis binas mulieres deligunt. (8) Neque vero aut sedecim feminæ, aut Hellanodici Eleorum ullam attingunt munerum suorum partem, priusquam se piaculari sue et aqua lustrarint. Eam lustrationem ad Pieram fontem suscipiunt. Est fons ille in campis, per quos iter est ex Olympia Elidem contendentibus. Hæc sane ita se habent, uti exposita sunt.
CAPUT XVII.
_ De multis signis in templo Junonis — arca Cypseli — scribendi ratione βουστροφηδὸν dicta — arcæ Cypseli accurata descriptio. _
Junonis est in templo Jovis **; tum Junonis signum est in solio sedens. Adstat barbatus quidam et galeam capiti impositam ferens. Hæc rudis cujusdam opificii opera sunt. Sedentes vero deinceps in soliis Horas fecit Smilis Ægineta. Quod proximo loco Themidis (mater enim ea Horarum est) signum positum est, fecit Doryclidas Lacedæmonius, Dipœni et Scyllidis discipulus. (2) Hesperides vero quinque opus fuere Theoclis, item Lacedæmonii, quem Hegyli filium fuisse, et ab iisdem magistris Dipœno et Scyllide artem didicisse ferunt. At Minervam casside armatam, hasta et scuto, Medontis Lacedæmonii esse opus memorant: fratrem hunc Doryclidæ fuisse, et eosdem magistros habuisse. (3) Sedent e regione Ceres et Proserpina: adversi sibi stant Apollo et Diana. Posita sunt ibidem Latonæ, Fortunæ, Bacchi et volucris Victoriæ signa. Atque hæc quidem cujus artificis opera sint compertum non habeo; valde autem mihi prisca esse videntur. Et sunt, quæ hac in parte recensui, omnia ex ebore et auro. Posteriorum ætatum et alia sunt dona in Junonis templo: e marmore Mercurius infantem Bacchum portans, Praxitelis opus; et Cleonis Sicyonii ex ære Venus. (4) Fuit Cleonis doctor Antiphanes. Hic a Periclyto didicerat, Argivi Polycleti discipulo. Sedet ad Veneris pedes inauratus pusio nudus; quem Chalcedonius elaboravit Boethus. Atque huc transpositus est ex æde, quod Philippeum vocatur ** sunt hæc itidem ex auro et ebore, Eurydice Philippi filia ** (7) Arca fabricata est e cedro, cum aureis et eboreis emblematis, partim vero ex eadem cedro cælatis. In arcam hanc Cypselum, qui Corinthi postea tyrannidem est adeptus, mater sua abdidit, quum recens natum Bacchidæ magna cum sollicitudine deposcerent. Arcam deinde in Olympia dedicarunt ipsius posteri, qui Cypselidæ sunt appellati, ob servatum gentis suæ principem et parentem. Fuisse vero hoc nominis Cypselo traditur, quod ejus ætatis Corinthii arcas appellabant _cypselas_. (6) In arca incisæ sunt priscis literis inscriptiones ad plerasque figuras. Earumque literarum aliæ in rectum tendunt, alias earundem figuras Græci βουστροφηδὸν (a boum arantium conversione) appellant. Id est hujusmodi: postquam exaratus est versus unus, versus alter a fine præcedentis ducitur ordine converso, perinde ut fit in diauli cursu. Inscriptiones in arca etiam alias perplexis et inexplicabilibus flexibus scriptæ sunt. Quodsi ab ima arca exorsus omnia oculis persequare, in primo latere hæc contineri videas: (7) Œnomaum, qui Pelopem cum Hippodamia fugientem urget. Bigis uterque invehitur, sed pinnati sunt Pelopis equi. Tum Amphiarai domus est, et Amphilochum infantem portans anus nescio quæ. Pro foribus monile præferens Eriphyle stat. Adsistunt filiæ, Eurydice, Demonassa, et nudus puer Alcmæon. (8) Asius autem poeta suis carminibus Alcmenam etiam ex Amphiarao et Eriphyle genitam memorat. Baton, Amphiarai auriga, equorum habenas una, altera manu lanceam tenet. Amphiaraus ipse in currum alterum jam pedem imponit, ensem vero stringit in uxorem conversus, ac vix, quin ira incensus in eam irruat, satis animum in potestate continens. (9) Post Amphiarai domum ludi ficti sunt Peliæ funebres: circumstant spectatores certantium; et in solio sedens Hercules, cujus a tergo stat mulier: eam quæ sit nulla significat inscriptio: ceterum tibias non Græcas, sed Phrygias inflat. Bigas agitant Pisus Perieris, et Asterion Cometæ filius, qui ipse quoque in numero fuisse Argonautarum dicitur. Pollux præterea et Admetus: de hinc Euphemus, quem Neptuni satu ortum poetæ vulgarunt, eundemque Iasonis in expeditione Colchica comitem fuisse. Hic e bigarum curriculo victor discedit. (10) Descendit in cæstuum certamen Admetus et Mopsus Ampycis filius. Stat inter eos tibicen eo ritu tibiis canens, quo solent nostra quoque ætate modos saltantibus præcinere quinquertionibus. Luctantur ibidem Iason et Peleus æquo certamine: et Eurybotas discum ejaculatur, de quo incertum, quisnam sit, haud dubie disci jaciendi olim fama florens. Cursus certamen qui ineunt, sunt Melanion, Neotheus, Phalareus: quartus in eo numero est Argius, quintus Iphiclus. Huic jam victoriam adepto coronam offert Acastus. Fuerit is Protesilai pater, qui unus fuit de iis ducibus, qui Ilium oppugnatum iere. (11) Expositi sunt victoribus præmia tripodes. Adstant Peliæ filiæ. Ex illis uni adscriptum est nomen Alcestidi. Jam vero Herculis laborum voluntarius comes Iolaus de quadrigis palmam aufert. Atque hic extremus est actus eorum qui in honorem Peliæ facti sunt ludorum. Post hæc Herculi adsistit Minerva, dum ille hydram belluam ad Amymones flumen sagittis configit. Et ipsi quidem Herculi, quod nempe facile ex operis argumento et corporis habitu ac figura agnosci potest, nomen non est appositum. Adest etiam Phineus Thracum rex, et abigentes Harpyias Boreæ filii.
CAPUT XVIII.
_ Descriptionis arcæ Cypseli continuatio. _
In altero vero arcæ latere, quod est a læva, ordinem operis in orbem oculis persequenti femina primum expressa est puerum consopitum dextera album sustinens; nigrum sinistra, et hunc dormientis effigie, distortis ambobus pedibus. Indicant inscriptiones, quod facile tamen, ut nihil scriptum sit, conjicere possis, eorum puerorum unum Mortem esse, alterum Somnum, mulierem illam Noctem utriusque nutricem. (2) At formosa illa mulier, quæ fœda facie alteram manu altera obstricto collo trahit, altera fuste cædit, Justitiam significat, quæ Injuriam male mulcat. At alteras duas feminas, quæ pistillis mortaria tundunt, medicamentorum artem calluisse arbitrantur, sed nulla, quæ illæ fuerint, inscriptio indicat. At quæ illa sit mulier, quæ virum sequitur, ex adscriptis versibus hexametris facile colligas, qui sunt hujusmodi:
Idas Marpessam formosam, quam sibi Apollo eripuit, sacra redducit ab æde volentem.
(3) Prope est tunica amictus vir, dextera calicem, altera torquem tenens: et Alcmena quidem ea est, quæ de ejus manibus illa sumit. Et est illud inter Græcos poetarum carminibus celebratum, Jovem simulata Amphitryonis forma cum Alcmena congressum. Jam Menelaus loricam indutus stricto gladio Helenam invadit, capto scilicet Ilio eam interempturus. Sedenti in solio Medeæ a dextera Iason, a læva adsistit Venus. His epigramma adscriptum hocce:
Cypridos imperio Medeam ducit Iason.
(4) Sunt et Musæ canentes, modos præeunte Apolline. Appositi versus sunt hujusmodi:
En pater hic vatum proles Latonia Apollo, Musarumque chori circum, queis præcinit ille.
Alas, uti fabulis vulgatum est, humeris cœlum et terram sustinet; idemque Hesperidum mala fert. Ecquisnam vero ille sit, qui ense accinctus ad Atlantem contendit, nulla indicat inscriptio peculiaris; satis vero per se quisque conjecerit, Herculem eum esse. Id unum his adscriptum est:
Sustinet axem Atlas, idemque hic mala relinquet.
(5) Mars arma indutus Venerem abducit. Inscriptio in eo est Enyalius. Thetis virgo adhuc ibidem expressa est. Eam Peleus prensat: at Thetidis e manu serpens in Peleum irruere parat. Medusæ sorores pinnatæ Perseum volantem insectantur: sed uni Perseo est nomen adscriptum.
6. In tertio latere arcæ militaria videas. Major exercitus pars pedestre agmen est, equestrium tamen etiam copiarum aliquid in bigis fictum est. Ac partim quidem manum jam conserturi videntur milites, partim vero se consalutatione facta mutuo agnituri. Variat interpretum sermo. Sunt enim qui dicant Ætolos, Oxylo duce, contra priscos Eleos instructos; utrosque antiquæ consanguinitatis recordatione positis inimicitiis ad concordiam spectare. At alii in prœlium descendere Pylios et Arcadas ad Pheam urbem et amnem Iardanum. (7) Verum illud nemini probari possit, Cypseli proavum, quum esset Corinthius, in arca, quam in suo esset instrumento habiturus, consulto insculpi noluisse res patrias Corinthiorum, exterorum vero res gestas, neque illas valde insignes, celebrandas in ea curasse. Equidem hoc ipse possum conjectura assequi, quod quum Cypselo ejusque majoribus origo fuerit e Gonussa supra Sicyonem sito oppido et inter abavos eorum numeretur Melas Antasi filius, (8) hunc Melanem cum agmine suo (uti ante in commentario de Corinthiorum rebus exposui) recipere in civitatis ejusdem communionem recusabat Aletes, quod ex Delphici Apollinis quodam responso fidem ei minus habebat. At enim, quum ille omnibus Aleten modis sibi conciliare studuisset et rejectus multis cum precibus redire non dubitasset, ab invito quidem Alete receptus tamen est. Quare Melanis illas esse copias, quæ in ea parte arcæ spectantur, facile existimari possit.
CAPUT XIX.
_ Descriptionis arcæ Cypseli continuatio. _
Quod quartum arcæ latus est, si a læva ambire eam cœperis, Borean habet Orithyiam rapientem. Anguium illi caudæ pro pedibus sunt. Pugnat cum Geryone Hercules; ex trinis virorum corporibus junctis compositus Geryones. Est Theseus lyram tenens; cui adstat Ariadna coronam præferens. Tum Achilli et Memnoni pugnantibus sua eorum utrique adest mater. (2) Sunt ibidem Melanion; et juxta eum Atalanta, hinnulum tenens. Ajaci præterea ex provocatione et Hectori singulari certamine congressis adsistit Discordia, facie illa quidem fœdissima. Ad hujus exemplar finxit Calliphon Samius Discordiam in templo Dianæ Ephesiæ, quum ad Græcorum naves commissam pugnam pingeret. In eadem arcæ regione et Castores sunt: eorum alter impuber, et media inter eos Helena. (3) Est Æthra Pitthei filia abjecta humi ad Helenæ pedes cum pulla veste. Apposita est inscriptio versu heroico una voce longiore:
Tyndaridæ fratres Helenen atque Æthran Athenis asportant.
(4) Sic ille versus compositus est. Iphidamas præterea Antenoris filius humi stratus. Pro eo contra Agamemnonem pugnat Coon. In Agamemnonis clypeo Pavor expressus est leonis capite. Inscriptio est hujusmodi ad Iphidamantis mortui corpus:
Iphidamas, pro illoque Coon fera prœlia miscet.
In Agamemnonis vero scuto:
Hic Pavor est hominum, manibus gerit hunc Agamemnon.
(5) Exin adducit ad Alexandrum Priami filium Mercurius in judicium de forma deas. Rem indicat inscriptio:
Mercurius Paridi ostentat spectanda dearum corpora, Junonis, Tritonidis, atque Diones.
Jam vero Dianam quam ob causam volucrem fecerint, nescio. Humeris certe alæ applicatæ sunt; dextera pardalim præfert, leonem altera. Ad hæc Ajax Cassandram a Minervæ signo divellit. Inscriptio super eo posita rem prodit:
Ajax Locrensis Cassandram a Pallade raptat.